Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea
Part 2
Hunc autem commiserata alloquebatur Pallas Minerva: dii boni! profecto multum absentis Ulyssis indiges, qui procis impudentibus manus injiciat. 255 Si enim nunc veniens, domus in primis foribus staret, habens galeam et scutum et duo hastilia, talis, qualem ipsum ego primum vidi, domo in nostra bibentemque seque-oblectantem, ex Ephyra reversum ab Ilo Mermerida: 260 profectus-erat enim et illuc celeri in navi Ulysses, venenum mortiferum quærens, ut ipsi esset ad-sagittas unguendas æratas: sed ille quidem non ei dedit, quoniam deos verebatur sempiternos: at pater illi dedit meus; amabat enim _eum_ vehementer: 265 talis inter precos _si_ versaretur Ulysses, omnes et brevis-fati fierent et amaris-nuptiis. Verum enimvero hæc deorum in genibus posita-sunt, utrum reversus _eos_ ulciscatur, an etiam non, suis in ædibus: te vero considerare jubeo, 270 quomodo procos expellas ex ædibus. Verum age nunc attende et meam adverte orationem: cras in concionem ubi-vocaveris heroas Achivos, orationem edissere omnibus; dii vero testes adsint. Procos quidem ad sua _quemque_ discedere jube; 275 matrem autem, si ei animus appetit nubere, _ea_ redeat in domum patris divitiis-præpotentis: illi vero nuptias conficient et apparabunt dotem amplam admodum, quantam par-est caram filiam comitari. Tibi autem ipsi prudenter consulam, siquidem parueris: 280 nave instructa remigibus viginti, quæ _sit_ optima, proficiscere sciscitaturus de-patre diu absente: si quis tibi dicat mortalium, aut rumorem audiveris ex Jove, qui potissimum fert famam hominibus. Primum quidem in Pylum abi, et interroga Nestorem divinum; 285 illinc autem Spartam ad flavum Menelaum: hic enim novissimus venit Achivorum ære-loricatorum. Si quidem patris vitam et reditum audieris, tum sane, vexatus licet, adhuc perduraveris annum; sin vero mortuum audieris, neque amplius superstitem, 290 reversus jam deinde caram in patriam terram, tumulum illi aggere et parentalia perfice magna valde, qualia decet; et viro matrem dato. Atque ubi jam hæc finieris et perfeceris, considera deinde in mente et in animo, 295 quo-pacto procos in ædibus tuis interficias, sive dolo, sive palam: neutiquam te decet puerilia consectari, quoniam non-amplius ea-ætate es. An non audis qualem gloriam consecutus-est divinus Orestes omnes apud homines, postquam interfecit patris-occisorem, 300 Ægisthum dolosum, qui illi patrem inclytum interemerat? et tu, amice (admodum enim te video pulcrumque magnumque), strenuus esto; ut aliquis te etiam posterorum laudet. At ego ad navem celerem descendam jam, atque _ad_ socios, qui me fortasse perægre-ferunt exspectantes: 305 tibi vero ipsi _istud_ curæ-sit, et meos observa sermones.
Hanc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: hospes, profecto quidem hæc amico animo dicis, sicut pater suo filio; et nunquam obliviscar eorum. Sed age nunc mane, accelerans licet iter, 310 ut lotusque oblectatusque caro corde donum habens ad navem eas, gaudens in animo, pretiosum, valde-pulcrum, quod tibi munus-reponendum erit ex me, qualia amici hospites hospitibus dant.
Huic autem respondit deinde dea cæsiis-oculis Minerva: 315 ne me amplius nunc detine, cupidum quidem itineris. Donum vero, quodcunque _te_ mihi dare tuum cor jubet, rursus redeunti da, domum ferendum, etiam valde pulcrum eligens: tibi vero dignum erit retributione.
Sic quidem locuta abiit cæsiis-oculis Minerva: 320 avis autem ut Anopæa avolavit; huic vero in animo indidit robur et audaciam, recordarique eum fecit patris magis adhuc quam antea. Hic autem, mente sua considerans, obstupuit in animo; suspicatus-est enim deum esse. Continuo vero procos adibat deo-similis vir.
325 Illis autem cantor cantabat inclytus: ipsi vero tacite sedebant audientes; ille autem Achivorum reditum canebat gravem, quem ex Troja _iis_ decreverat Pallas Minerva.
Hujus autem e-superiore-parte-domus animo advertit divinum cantum filia Icarii, prudens Penelope: 330 scalamque altam descendit suæ domus, non sola, simul eam et ancillæ duæ sequebantur. Hæc vero quando jam ad-procos pervenerat, divina inter mulieres stetit juxta postem domus affabre structæ, Genis prætendens tenuia capitis-redimicula: 335 ancilla vero ei proba utrinque astabat. Lacrimans autem deinde alloquebatur divinum cantorem:
Phemie, multa enim alia mortalium oblectamenta nosti, gesta hominumque deorumque, quæ celebrant cantores: horum unum ipsis cane assidens; illi autem silentio 340 vinum bibant: ab-hoc vero desine cantu tristi, qui mihi perpetuo in pectoribus carum cor affligit; quippe me inprimis invasit luctus immensus. Tale enim caput desidero, memor semper viri, cujus gloria lata _est_ per Helladem et medium Argos.
345 Hanc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: mater mea, quid igitur moleste-fers, jucundum cantorem oblectare, utcunque illi mens impellitur? non sane cantores in-causa _sunt,_ sed fere Jupiter in causa _est,_ qui dat _dona_ viris ingeniosis _ita,_ ut vult, unicuique. 350 Huic vero non reprehensio _est_ Danaorum malam sortem canere: eum enim cantum magis celebrant homines, quicunque auditoribus novissimus adsit. Tibi vero sustineat cor et animus audire; non enim Ulysses solus perdidit reditus diem 355 in Troja: multi vero et alii viri perierunt. Sed in thalamum profecta, tua ipsius opera administra, telamque et colum, et ancillis impera opus _suum_ ut-obeant: sermo vero viris curæ-erit omnibus, maxime vero mihi; hujus (_mei_) enim imperium est in- domo.
360 Illa quidem attonita, rursus in-thalamum ivit; filii enim dictum prudens posuit-in animo. Ad superiorem autem domum ubi-ascenderat cum ancillis mulieribus, flebat deinde Ulyssem, carum maritum, donec ipsi somnum dulcem palpebris immisit cæsiis-oculis Minerva.
365 Proci vero tumultuabantur per ædes umbrosas; omnes autem optabant juxta _eam_ in lectis recumbere. Illis vero Telemachus prudens incepit sermonem:[TR2]
Matris meæ proci, superba contumelia instructi, nunc quidem convivantes delectemur, neque clamor 370 adsit: nam hoc honestum est, audire cantorem talem, qualis hic est, diis assimilis voce. Mane vero in-concionem consideamus euntes omnes: ut vobis sermonem audenter renuntiem, exire ex-ædibus; alias vero parate dapes, 375 vestra bona edentes, alternantes per domos. Si vero vobis videtur hoc satius et melius esse, viri unius victum impune perdere, absumite; ego vero deos invocabo sempiternos, si quando Jupiter dederit vindicatum facta _hæc_ iri; 380 inulti forte deinde intra ædes perituri-sitis.
Sic ait: illi vero omnes mordicus in labiis hærentes Telemachum admirabantur, quod audacter loquereter.
Hunc autem rursus Antinous allocutus-est, Eupithei filius:[TR3] Telemache, certe admodum te docuerunt dii ipsi 385 et grandiloquum esse, et audenter concionari: ne te utique in circumflua Ithaca regem Saturnius constituat; quod tibi genere paternum est.
Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: Antinoe, an mihi irasceris, _ob id_ quod dixero? 390 Et hoc vellem, Jove utique dante, accipere. An putas hoc pessimum inter homines esse? neutiquam enim malum _est,_ regem-esse? statimque ei domus dives fit, et honoratior ipse. Sed certe reges Achivorum sunt etiam alii 395 multi in circumflua Ithaca, juvenes et senes; horum aliquis hoc _munus_ habeat, siquidem mortuus-est divinus Ulysses: at ego domus dominus ero nostræ ac servorum, quos mihi bello-acquisivit divinus Ulysses.
Hunc autem rursus Eurymachus, Polybi filius, contra allocutus- est: 400 Telemache, nempe hæc deorum in genibus posita-sunt, quisnam in circumflua Ithaca dominabitur Achivorum: bona vero ipse habeas, et ædibus tuis imperes. Ne enim talis veniat vir, qui te invitum violentia bonis spoliaturus-sit, Ithaca adhuc habitata. 405 Sed volo te, optime, de hospite interrogare, unde _venerit_ ille vir, quali autem se-profiteatur esse e-terra; ubinam ei genus et patrium solum; an tibi nuntium patris affert venientis? an suum ipsius debitum expetens huc venit? 410 ut exsiliens statim abiit, nec sustinuit, ut-cognosceremus; nequaquam enim vilis _hominis_ vultum ferebat.
Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: Eurymache, certe reditus periit patris mei: neque itaque nuntio amplius credo, sicunde venerit: 415 nec vaticinium curo, si-quod mater in domum vocato ex-vate sciscitetur. Hospes vero hic meus paternus e Tapho est; Menten Anchiali bellicosi se-profitetur esse filium; ac Taphiis navigandi-studiosis imperat.
420 Sic dixit Telemachus; mente vero immortalem deam agnovit. Hi autem ad saltationem et suavem cantum conversi oblectabantur; exspectabantque vesperum advenire. His autem se-oblectantibus, niger vesper supervenit; tunc vero dormituri iverunt domum quisque. 425 Telemachus autem, ubi ei thalamus perpulcræ aulæ sublimis ædificatus-erat, conspicuo in loco, illic lectum conscendit, multa mente reputans. Simulque cum eo ardentes faces ferebat proba sciens Euryclea, Opis filia Pisenoridæ: 430 quam olim Laertes emerat facultatibus suis, primum pubescentem, pretiumque-vigini-boum dederat; æque autem ipsam ac-pudicam uxorem honorabat in ædibus; lecto vero nunquam _ei_ mixtus est; sed iram vitabat uxoris: hæc cum-eo-simul ardentes faces ferebat, et ipsum maxime 435 ancillarum amabat, et enutrierat parvulum. Aperuit autem januas thalami firmiter structi: sedebat vero in lecto, mollemque exuebat tunicam; et eam quidem aniculæ prudentis injecit manibus. Hæc quidem, plicata et aptata tunica, 440 ad-paxillum suspensa juxta tornatos lectos, profecta-est ire e thalamo; januam autem attraxit annulo argenteo: in _eo_que pessulum obtendit loro. Hinc ille per-totam-noctem, tectus ovis florida-lana, meditabatur mente sua iter, quod _ipsi_ designaverat Minerva.
[TR1] "congnovit" -> "cognovit" [TR2] "sermonem;" -> "sermonem:" [TR3] "filius." -> "filius:"
Odysseæ II.—Ithacensium concio. Telemachi profectio.
ARGUMENT: THE COUNCIL OF ITHACA.
Telemachus in the assembly of the lords of Ithaca complains of the injustice done him by the suitors, and insists upon their departure from his palace; appealing to the princes, and exciting the people to declare against them. The suitors endeavour to justify their stay, at least till he shall send the queen to the court of Icarius her father; which he refuses. There appears a prodigy of two eagles in the sky, which an augur expounds to the ruin of the suitors. Telemachus then demands a vessel to carry him to Pylos and Sparta, there to inquire of his father's fortunes. Pallas, in the shape of Mentor (an ancient friend of Ulysses), helps him to a ship, assists him in preparing necessaries for the voyage, and embarks with him that night; which concludes the second day from the opening of the poem. The scene continues in the palace of Ulysses, in Ithaca.
TEXT:
1 Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora, surrexit inde e lecto Ulyssis dilectus filius, et vestes sibi-induit: ac gladium acutum suspendit ab-humero, pedibus autem sub nitidis ligavit pulcra calceamenta; 5 profectusque-est ire e cubiculo, deo similis coram. Continuo autem præcones argutos jussit convocare ad-concionem capite-comantes Achivos. Hi quidem convocabant: illi vero congregabantur perceleriter. Ac postquam convenerant, in-unumque-congregati-erant, 10 profectus-est ire in concionem; manu autem tenebat æream hastam; non solus, simul eum canes pedibus veloces sequebantur: divinam autem in-eum gratiam defundebat Minerva. Ipsum vero omnes cives advenientem admirabantur: consedit autem in patris sella; cesseruntque[TR1] _ei_ senes. 15 His vero deinde heros Ægyptius cœpit concionari, qui jam senio incurvus erat et plurima norat. Etenim hujus dilectus filius cum divino Ulysse ad Ilium generosis-equis-fœcundum ierat cavis in navibus, Antiphus bellator: illum vero sævus interfecit Cyclops 20 in spelunca cava, ultimamque sibi paravit cœnam. Tres vero ei alii erant: et unus quidem inter-procos versabatur, Eurynomus; duo autem curabant paterna opera: sed neque sic illius oblitus-erat, lugens et dolens. His ille lacrimans concionatus-est, et dixit:
25 Audite jam nunc me, Ithacenses, quodcunque dixero; neque unquam a-nobis concilium factum-est, nec consessus, ex quo Ulysses divinus abiit cavis in navibus. Nunc vero quis huc congregavit? quem necessitas tantum incessit sive juniorum virorum sive _eorum_ qui seniores sunt? 30 an aliquem nuntium de-exercitu audivit veniente, quem nobis clare enarret, quum prior audiverit? an quippiam publicum aliud declarat et concionatur? probus mihi videtur esse, utilis _civis._ Utinam ei ipsi Jupiter bonum perficiat, quodcunque mente sua cogitat!
35 Sic ait: gaudebat autem omine Ulyssis carus filius, nec inde diu sedit, sed cepit-impetum concionandi; stetitque in-media concione; sceptrum autem ei imposuit in-manum præco Pisenor, prudentia consilia sciens. Primum deinde senem alloquens dixit:
40 O senex, non procul hic _est_ vir (statim autem cognosces ipse), qui populum congregavi; potissimum autem me dolor incessit. Neque ullum nuntium de-exercitu audivi veniente, quem vobis clare enarrem, quum prior audiverim: neque quicquam publicum aliud declaro nec concionor; 45 sed meum ipsius negotium: quod mihi malum incidit domui, duplex: unum, _quod_ patrem strenuum perdidi, qui olim inter vos ipsos imperabat, paterque velut, mitis erat; nunc autem etiam longe majus, quod jam brevi domum omnem prorsus evertet, victumque _nostrum_ plane disperdet. 50 Matri meæ proci ingruerunt nolenti, eorum virorum cari filii, qui hic quidem sunt principes: qui patris _ipsius_ in domum reformidant ire Icarii, ut ipse dotet filiam, detque cui voluerit et _qui_ ipsi gratus venerit. 55 Illi vero in nostram _domum_ commeantes diebus omnibus, boves mactantes, et oves, et pingues capras, splendide-convivantur, bibuntque nigrum vinum temere: _nostra_ vero plurima absumuntur. Non enim adest vir, qualis Ulysses erat, _qui_ malum a domo arceat. 60 Nos vero neutiquam _sumus_ tales qui-arceamus: (profecto inde ignavique reperiemur, ac non periti roboris:) _aliter_ certe _malum_ arcerem, siquidem mihi vis adesset. Non enim jam tolerabilia facinora patrata-sunt, neque honeste domus mea periit; indignemini et ipsi, 65 aliosque revereamini vicinos homines, qui circumhabitant: deorum vero timete iram, ne-quid rependant, irati propter-mala facinora. Oro et per-Jovem Olympium, et _per_ Themidem, quæ hominum concilia et solvit et cogit. 70 abstinete, amici, et me solum sinite dolore mœsto affligi: nisi forte quippiam pater meus, probus Ulysses, infensus malis affecit bene-ocreatos Achivos; quæ mihi rependentes, malis _me_ afficite infensi, istos incitantes. Mihi vero satius esset, 75 vos absumere opesque-reconditas proventumque: si vos comedissetis, fortasse olim etiam retributio foret. Tamdiu enim per urbem _vos_ insectaremur verbis, bona repetentes, donec omnia reddita-essent: nunc vero mihi insanabiles dolores injicitis animo.
80 Sic ait iratus, ac sceptrum projecit in-terram, lacrimas profundens: commiseratio autem cepit populum omnem. Tunc ceteri quidem omnes taciti erant, nec quisquam ausus-est Telemacho verbis respondere asperis; Antinous vero ipsum solus respondens allocutus-est:
85 Telemache altiloque, animi impotens, quid locutus-es, nos dedecorans! vis vero _nobis_ maculam inferre. Tibi autem neutiquam proci Achivorum in-causa sunt, sed cara mater, quæ sane perquam versutias callet. Jam enim tertius est annus, citoque aderit quartus, 90 ex quo eludit animum in pectoribus Achivorum. Omnes quidem sperare-facit, et promittit viris singulis, nuntios mittens; mens autem ei alia cogitat. Ipsa vero dolum hunc alium in mente excogitavit: exorsa magnam telam in ædibus texebat, 95 subtilem et immensam; continuoque nos allocuta-est: juvenes, mei proci, quandoquidem obiit divinus Ulysses, manete, urgentes meas nuptias, donec vestem perfecero (ne mihi vana fila pereant) Laerti heroi sepulcralem; in _tempus_ quo ipsum 100 fatum triste abstulerit longum-sternentis mortis; ne-qua me in populo mulierum-Achivarum culpet, si absque tegumento jaceat, multa qui-possedit. Sic ait; nobis vero inde _ei_ obsecutus-est animus generosus. Atque ibi interdiu quidem texebat magnam telam, 105 per-noctes vero dissolvebat, postquam faces sibi-apposuerat. Sic triennio quidem latebat dolo, et persuadebat Achivis: sed quum quartus venit annus, et advenerunt horæ, tum vero demum aliqua dixit mulierum, quæ bene norat, et ipsam dissolventem invenimus pulcram telam. 110 Sic eam quidem perfecit, etiam nolens, per necessitatem. Tibi vero sic proci respondent, ut scias ipse tuo animo, sciantque omnes Achivi. Matrem tuam dimitte; jube autem ipsam nubere illi, cuicunque pater jusserit, et _qui_ placuerit ipsi. 115 Si vero adhuc vexabit multo tempore filios Achivorum, ea cogitans in animo, quæ ei abunde dedit Minerva, operaque scire præpulcra, et mentem bonam, et versutias, quales nondum ullam audivimus nec veterum earum quæ olim fuerunt pulcris-comis Achivæ, 120 Tyroque, Alcmeneque, pulcramque-coronam-gerens Mycene: harum nulla similia commenta Penelopæ norat: at hoc quidem probum non cogitavit: tandiu igitur victumque tuum et bona edent, quamdiu illa hunc habebit animum, quem illi nunc 125 in pectoribus posuere dii: magnam quidem gloriam sibi comparat, at tibi desiderium multi victus (_divitiarum_): nos vero nec ad negotia _nostra_ prius ibimus, nec usquam alio, antequam ipsa nupserit Achivorum cuicunque voluerit.
Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: 130 Antinoe, nullo-modo fas-est ex-ædibus invitam expellere quæ me peperit, quæ me enutrivit; pater autem meus alibi terræ, vivit ille, vel mortuus-est: durum vero me multa reddere Icario, si ipse volens matrem dimisero. Ex patre enim mala patiar, aliaque deus 135 dabit; quippe mater odiosas imprecabitur Furias, a-domo discedens; reprehensio vero mihi ex hominibus erit: itaque nunquam hunc ego sermonem dicam. Vester vero siquidem animus indignatur ipsorum, exite mihi domo, aliasque parate dapes, 140 vestra bona comedentes, alternantes per domos. Si vero vobis videtur hoc satius et melius esse, viri unius victum impune perdere, absumite; ego vero deos invocabo sempiternos, si unquam Jupiter dederit vindictæ opera fieri: 145 inulti forte deinde intra domos perieritis.
Sic ait Telemachus: huic vero duas-aquilas late-sonans Jupiter ex-alto a vertice montis demisit volantes. Hæ autem aliquamdiu quidem volabant cum flatibus venti, propinquæ invicem, contendentes alis: 150 sed quum jam ad-mediam concionem clamosam pervenissent, ibi in-gyrum-flexæ concusserunt alas densas, aspexeruntque omnium capita, portendebantque mortem: atque ut-se-laniarant unguibus circa malas et colla, ad-dextram volarunt perque ædes et _per_ urbem ipsorum. 155 Admirati-sunt autem aves, postquam viderunt oculis, agitaruntque in animo, quæ perfectum-iri imminebat. Inter-hos vero et locutus-est senex heros Halitherses Mastorides: hic enim solus æquales superabat auguria dijudicando et fatalia edicendo: 160 hic ipsis bene-cupiens concionatus-est et dixit:
Audite jam nunc me, Ithacenses, quodcunque dixero: procis vero potissimum significans hæc dico. Illis enim ingens periculum imminet: non enim Ulysses diu seorsum ab-amicis suis aberit; sed alicubi jam, 165 prope quum-sit, his cædem et fatum struit omnibus; pluribus vero etiam aliis malum erit, qui habitamus Ithacam undique-conspicuam. Sed longe ante consideremus, quomodo _ipsos_ compescamus: ii vero etiam per-se quiescant: etenim ipsis continuo hoc utilius est. 170 Non enim inexpertus vaticinor, sed bene sciens: etenim illi dico perfecta-esse omnia, ut ei narraveram, quando ad-Ilium ascendebant Argivi, cumque ipsis abiit ingeniosus Ulysses: dixi, _eum_ mala multa passum, amissisque omnibus sociis, 175 incognitum omnibus, vicesimo anno domum venturum: hæc jam nunc omnia perficiuntur.
Hunc rursus Eurymachus, Polybi filius, contra allocutus-est: o senex, eia age nunc vaticinare tuis liberis, domum profectus, ne forte quid mali patiantur in-posterum: 180 hæc autem ego te longe _sum_ præstantior vaticinatu. Aves vero multæ sub radiis solis volitant, neque omnes _sunt_ fatales; ceterum Ulysses periit procul: utinam etiam tu periisse cum illo deberes: non tanta vaticinans concionareris, 185 nec Telemachum iratum sic incitares, tuæ domui donum exspectans, si quod præbeat. Sed tibi edico, quod et perfectum erit: si juniorem virum, veteraque multaque sciens, deceptum verbis incitaveris ad-irascendum, 190 ei quidem ipsi primum perniciosius erit; [efficere autem omnino nihil poteris illorum gratia:] tibi vero, senex, mulctam infligemus, quam in animo luens ægre-feras: gravisque tibi erit dolor. Telemacho autem in primis ego suadebo ipse: 195 matrem suam ad patris _domum_ jubeat redire; ei vero _ibi_ nuptias facient, et parabunt dotem amplam valde, quantam convenit caram filiam comitari. Non enim antea quieturos puto filios Achivorum a-conjugii-ambitu molesto; quia neminem timemus omnino, 200 nec sane Telemachum, valde licet multiloquus sit: neque vaticinium curamus, quod tu, senex, loqueris irritum; odio-eris autem adhuc magis. Bona vero rursus male absumentur, neque unquam patria erunt, dum hæc (_Penelope_) differat Achivos 205 suis nuptiis; nos vero rursus, exspectantes diebus omnibus, propter virtutem contendimus, neque ad alias imus, quas conveniens ducere est unicuique.