Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea
Part 29
Sic aliquis dicebat; hæc autem non noverunt, quomodo facta- erant. At Ulyssem magnanimum sua in domo Eurynome œconoma lavit et unxit oleo; 155 circumque ipsum pallium jecit et tunicam: atque capiti affudit multam pulcritudinem Minerva, majoremque aspectu _fecit_ et crassiorem; capite autem crispas demisit comas, hyacinthino flori similes. Sicut autem quando aliquis aurum circumfundit argento vir 160 peritus, quem Vulcanus docuerit et Pallas Minerva artem omnigenam, pulcra vero opera _is_ perficit: sic quidem huic circumfudit gratiam capitique et humeris. E balneo vero _is_ egressus-est, corpore immortalibus similis: iterum autem deinde resedit in solio, unde surrexerat, 165 ex-adverso suæ uxori, et ipsam sermone allocutus-est:
Mirifica, tibi quidem præ mulieribus feminis cor durissimum fecerunt Olympias domos habentes: haud quidem alia sic mulier obfirmato animo a-viro absisteret, qui ei mala multa perpessus 170 venisset vigesimo anno in patriam terram. Sed age mihi, nutrix, sterne lectum, ut etiam solus decumbam: profecto enim huic ferreus in præcordiis animus.
Illum autem rursus allocuta-est prudens Penelope: mirifce, nec sane magnopere-me-effero, nec nihili-habeo, 175 neque admodum admiror; perquam autem bene novi, qualis eras, ex Ithaca in navi proficiscens longis-remis-instructa. Sed age ei sterne densum lectum, Euryclea, extra bene-fundatum thalamum, quem ipse fecit: illic ei, elato denso lecto, injicite stragula, 180 pelles et lænas et vestes-stragulas splendidas.
Sic igitur dixit, maritum tentans; at Ulysses indignatus uxorem alloquebatur, honesta scientem:
O mulier, profecto valde hoc verbum acerbum dixisti: quis vero mihi alibi posuit lectum? difficile vero esset 185 etiam valde scienti, nisi quando deus ipse aggressus facile volens poneret alio in loco: virorum autem haud quisquam vivus mortalis ne valde quidem pubescens, facile amoliretur; nam magnum signum factum-est in lecto elaborato: eum autem ego feci, nec quisquam alius. 190 Arbor erat patulis-frondibus olivæ intra septum, vigens, florescens: crassitudine vero erat tanquam columna. Ei autem ego circumdatum thalamum struxi, donec perfeci densis lapidibus, et bene desuper texi; conglutinatasque imposui fores, firmiter aptatas. 195 Et tum deinde abscidi comam patulis-frondibus olivæ; truncum vero a radice _usque_ procissum circumdolavi ære bene et scite, et ad perpendiculum exegi, fulcro elaborato; terebravique omnia terebra. Ab hoc autem incipiens lectum poliebam, donec perfeci, 200 varie-ornans auroque et argento et ebore: inde vero extendi pellem bovis, purpura splendidam. Sic tibi hoc signum dico; neque omnino scio, si mihi adhuc incolumis sit, mulier, lectus, an aliquis jam virorum alibi posuerit, succiso fundo olivæ.
205 Sic dixit: illius vero ibidem soluta-sunt genua et carum cor, signa agnoscentis, quæ ei accurata dixerat Ulysses: lacrimis-fusis autem deinde recta cucurrit, ac manus circa collum jaciebat Ulyssi; caput vero osculata-est et affabatur:
Ne mihi, Ulysse, irascere, quoniam in-aliis quidem _rebus_ maxime 210 hominum prudens-eras; dii autem dabant ærumnam, qui nobis inviderunt apud nos-invicem manentes pubertate fruitos-esse, et senectutis limen attigisse. At ne nunc mihi ob-hoc irascere, neu indignare, quod te non primum, postquam vidi, sic amplexa-sum. 215 Semper enim mihi animus in pectoribus caris horruit, ne-quis me hominum deciperet verbis _huc_ profectus; multi enim malas astutias cogitant. Neque Argiva Helena, Jove enata, viro cum alieno mixta-fuisset amore et cubili, 220 si in-animo habuisset, quod ipsam iterum Mavortii filii Achivorum reducturi domum dilectam in patriam erant. Eam autem profecto ad-patrandum deus instigavit opus indignum: at noxam non ante in-suo deposuit (_cognovit_) animo gravem, ex qua primum et ad-nos venit dolor. 225 Nunc vero, quandoquidem jam signa manifesta dixisti lecti nostri, quem non mortalis alius viderat, sed soli tuque egoque, et ancilla una sola Actoris, quam mihi dedit pater olim huc proficiscenti, quæ nobis custodiebat fores firmi thalami, 230 flectis tandem meum animum, durus licet valde sit.
Sic dixit; illique adhuc magis desiderium excitavit fletus: flebat vero tenens uxorem animo-gratam, honesta scientem. Sicut autem quando grata terra natantibus apparet, quorum quidem Neptunus bene-fabricatam navem in ponto 235 perdidit, agitatam vento et fluctu vasto; pauci vero effugerunt e-cano mari in-terram natantes, multaque circa corpus accrevit salsugo; læti tamen conscenderunt terram, malo evitato: sic ipsi gratus erat maritus intuenti: 240 a-collo autem nondum omnino removebat brachia candida. Et sane flentibus apparuisset roseis-digitis Aurora, nisi utique aliud cogitasset dea cæsiis-oculis Minerva. Noctem quidem in termino longam tenuit, Auroram vero retinuit in Oceano aureum-solium-habentem, nec sinebat equos 245 jungere veloces, lumen hominibus ferentes, Lampum et Phaethonta, qui Auroram equi vehunt. Et tunc suam uxorem allocutus-est ingeniosus Ulysses:
O mulier, nondum enim omnium ad fines certaminum venimus, sed adhuc in-posterum immensus labor erit, 250 multus et difficilis, quem me oportet omnem perficere. Sic enim mihi anima vaticinata-est Tiresiæ, die illo, quando descendi domum Orci intra, reditum sociis quærens, et mihi ipsi. Sed veni, ad-lectum eamus, uxor, ut jamjam 255 somno dulci delectemur, ubi-decubuerimus.
Eum autem rursus allocuta-est prudens Penelope: cubile quidem demum tibi-sane tunc erit, quando animo tuo volueris; quandoquidem te dii fecerunt reducem ad-domum bene-ædificatam, et tuam in patriam terram. 260 Sed quoniam cogitasti, et tibi deus injecit animo, dic, age, mihi hoc certamen; quoniam et postea, puto, audiam; statim autem est scire nequaquam pejus.
Hanc vero respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: mirifica, cur demum me valde exhortans jubes 265 dicere? at ego dicam, nec celabo. Haud quidem tibi animus gaudebit; neque enim ipse gaudeo: quoniam admodum multas _me_ hominum ad urbes jussit proficisci, in manibus habentem fabrefactum remum, donec ad-illos pervenerim, quid haud norunt mare, 270 viros, nec salibus mixtum cibum edunt: nec sane hi norunt naves rubris-proris, nec fabrefactos remos, qui-quidem alæ navibus sunt. Signum vero mihi hoc dixit manifestum, nec te celabo: quando demum mihi obviam-factus alius viator 275 dixerit me ventilabrum habere super splendido humero: tunc me terræ infixo jussit remo, factisque sacris pulcris Neptuno regi, ariete, tauroque, suumque initore verre, domum abire, facereque sacras hecatombas 280 immortalibus diis, qui cœlum latum tenent, omnibus prorsus ordine: mors autem mihi ex mari ipsi lenis admodum talis adveniet, quæ me occidat senectute a molli confectum; circum autem populi felices erunt: hæc mihi dixit omnia perfectum-iri.
285 Illum autem rursus allocuta-est prudens Penelope: si quidem demum senectutem dii perficient meliorem, spes tibi _est_ deinde malorum effugium fore.
Sic hi quidem talia inter se loquebantur. Interea vero Eurynomeque et nutrix instruebant lectum 290 veste molli, facibus sub lucentibus. Ac postquam straverant densum lectum properantes, anus quidem decubitura retro in-domum ivit; illis vero Eurynome cubicularia præibat euntibus ad-lectum, facem in manibus tenens: 295 in thalamum autem ubi-duxerat, retro ivit; illi quidem deinde lubentes lecti antiqui ritibus accesserunt.
At Telemachus et bubulcus ac subulcus cessare-fecerunt a-saltatione pedes, cessareque-fecere mulieres: ipsi vero cubabant per ædes umbrosas.
300 Illi autem postquam amore delectati-sunt desiderabili, delectabantur sermonibus, inter se-invicem confabulantes: illa quidem quanta in ædibus sustinuerat, divina mulierum, virorum procorum inspiciens perniciosum cœtum, qui sui gratia multa, boves et pinguia pecora, 305 mactabant; multum autem ex-doliis hauriebatur vinum. At generosus Ulysses, quantos dolores intulerat hominibus, et quantos ipse ærumnis-conflictatus exanclaverat, omnia dicebat; illa vero delectabatur audiens; neque ei somnus incidebat palpebris, antequam _is_ enarrasset omnia.
310 Incepit autem, quomodo primum Ciconas domuit; ac postea venit in-Lotophagorum virorum pinguem terram: et quæ Cyclops fecit, et quomodo luit pœnam ob-fortes socios, quos comedebat _is_ nec miserabatur: et ut ad Æolum venit, qui ipsum lubens suscepit, 315 et dimittebat: nondum tamen fatale, dilectam in patriam ut- perveniret, erat; sed ipsum rursus abreptum procella pontum in piscosum tulit valde gementem: et quomodo Telepylum Læstrygoniam pervenit, _ad_ _Læstrygonas,_ qui navesque perdidere et bene-ocreatos socios: 320 [omnes: Ulysses autem solus effugit nave nigra:] et Circes enarravit dolum et varium-artificium; et quomodo Orci domum adiit squalidam, animam consulturus Thebani Tiresiæ, navi multis-transtris-instructa; et aspexit omnes socios, 325 matremque, quæ ipsum peperit et nutrivit parvulum: et quomodo Sirenum frequentium vocem audiit: quomodoque venit ad Erraticas petras, horrendamque Charybdin, Scyllamque, quam nondum-unquam illæsi viri effugerunt: et ut Solis boves interfecerunt socii: 330 et ut navem velocem percussit ardenti fulmine Jupiter altitonans; perieruntque strenui socii, omnes simul: ipse vero mala fata effugit: utque advenit Ogygiam in-insulam, ad Nymphamque Calypso, quæ demum ipsum detinebat, cupiens _sibi_ maritum esse, 335 in specubus cavis, et alebat, atque dicebat reddituram se _eum_ immortalem et senectutis-expertem dies omnes; sed ei nunquam animum in pectoribus flectebat: et quomodo ad Phæacas pervenit, multa perpessus, qui sane ipsum ex animo, deum veluti, honoraverunt, 340 et deduxerunt cum navi dilectam in patriam terram, æreque, auroque affatim, vestituque datis. Hoc sane ultimum dixit verbum, quando eum dulcis somnus membrorum-relaxator invasit, solvens curas animi.
Sed rursus aliud cogitavit dea cæsiis-oculis Minerva: 345 quando demum Ulyssem putabat suo in animo concubitu suæ uxoris oblectatum-esse, atque etiam somno: statim ab Oceano in-aureo-solio mane-genitam _Auroram_ excitavit, ut hominibus lucem ferret: surrexit vero Ulysses cubili ex molli; uxori autem _hunc_ sermonem mandabat:
350 O uxor, jam quidem multis satiati-sumus certaminibus ambo: tu quidem hic meum ærumnosum reditum deflens; at me Jupiter doloribus, et dii alii, properantem detinebant mea a patria terra: nunc vero postquam ambo ad-desiderabile venimus cubile, 355 possessiones quidem, quæ mihi sunt, curato in ædibus; pecora autem quæ mihi proci superbi consumsere, _pro iis_ multa quidem ipse ego prædabor, alia autem Achivi dabunt, donec omnia impleverint stabula. Verum ego quidem ad arboribus-abundantem agrum proficiscar, 360 visurus patrem eximium, qui mihi multum dolet: tibi autem, uxor, hæc præcipio, prudens licet sis: statim enim fama ibit simul cum sole oriente de-viris procis, quos interfeci in ædibus: in cœnaculum ubi-ascenderis, cum famulis mulieribus, 365 sede, neu quenquam respice, neu interroga.
Dixit, et circum humeros induit-sibi arma pulcra: incitavit autem Telemachum et bubulcum ac subulcum, omnesque arma jussit Martia manibus sibi-sumere. Hi vero ei non inobsequentes-fuerunt; armabant autem se ære; 370 et aperuere fores, et exibant; præibat autem Ulysses. Jam quidem lux erat super terram; illos autem Minerva caligine coopertos cito eduxit ex-urbe.
[TR1] "sommo" -> "somno" [TR2] "mater" -> "Mater"
Odysseæ XXIV.—Libationes.
ARGUMENT:
The souls of the suitors are conducted by Mercury to the infernal shades. Ulysses in the country goes to the retirement of his father, Laertes; he finds him busied in his garden all alone; the manner of his discovery to him is beautifully described. They return together to his lodge, and the king is acknowledged by Dolius and the servants. The Ithacensians, led by Eupithes, the father of Antinous, rise against Ulysses, who gives them battle in which Eupithes is killed by Laertes: and the goddess Pallas makes a lasting peace between Ulysses and his subjects, which concludes the Odyssey.
TEXT:
1 [Mercurius autem animas Cyllenius evocabat virorum procorum; habebat vero virgam in manibus pulcram, auream, qua-quidem hominum oculos mulcet, quorum vult; alios vero et dormientes suscitat: 5 hac utique ducebat commotas; illæ vero stridentes sequebantur. Sicut autem quando vespertiliones in-secessu antri divini stridentes volant, postquam exciderit aliquis de-serie ex petra; ac sibi-invicem adhærescunt: sic illæ stridentes una ibant: præibat vero ipsis 10 Mercurius alienus-a-malo, per squalidas vias. Præteribant autem Oceanique fluctus et Leucada petram; et præter Solis portas, et populum Somniorum, ibant: statimque pervenerunt in herbosum pratum, ubi habitant animæ, simulacra defunctorum.
15 Invenerunt autem animam Pelidæ Achillis, et Patrocli, et eximii Antilochi, Ajacisque, qui præstantissimus erat specieque corporeque ceterorum Danaorum, post eximium Peliden. Sic hi quidem circa illum versabantur: prope vero 20 advenit anima Agamemnonis Atridæ dolens: circum autem aliæ congregatæ-erant, quotquot una cum-ipso domo in Ægisthi mortui-sunt, et fatum oppetiere. Hunc prior anima alloquebatur Pelidæ:
Atride, præ ceteris quidem te putabamus Jovi gaudenti-fulmine 25 viris heroibus carum esse per-dies omnes, quoniam multisque et fortibus imperabas populo in Trojanorum, ubi patiebamur dolores Achivi. Profecto inde et tibi primum affore decretum-erat fatum perniciosum, quod nemo evitat, qui natus-sit. 30 Utinam honore fruitus, quo-quidem imperabas, populo in Trojanorum mortem et fatum obiisses: ita tibi sepulcrum quidem fecissent universi-Achivi, atque etiam tuo filio magnam gloriam comparasses in-posterum: nunc vero te miserrima morte fatale-erat corripi.
35 Illum autem rursus anima alloquebatur Atridæ: felix Pelei fili, diis assimilis Achille, qui mortuus-es in Troja, longe ab-Argo; circum vero te alii interficiebantur Trojanorum et Achivorum filii optimi, pugnantes de te: tu autem in vortice pulveris 40 jacebas ingens ingenti-spatio, oblitus equitationis. Nos vero toto-die pugnabamus: neque omnino cessavissemus a-bello, nisi Jupiter turbine _nos_ cessare- fecisset. Ac postquam te ad naves portaveramus ex bello, deposuimus in lectis, purgato corpore pulcro 45 aquaque calida et unguento; multas vero te circum lacrimas calidas fundebant Danai, tondebantque-sibi crines. Mater autem ex mari venit cum immortalibus _deabus_ marinis, nuntium audiens; clamor vero super mare excitatus-est immensus; subtus autem tremor cepit omnes Achivos; 50 et jam impetu-facto conscendissent cavas naves, nisi vir detinuisset, antiquaque multaque sciens, Nestor, cujus et antea optimum conspiciebatur consilium: qui ipsis bene-cupiens concionatus-est, et dixit:
Continete-vos, Argivi; ne fugite, filii Achivorum: 55 mater ex mari hæc cum immortalibus _deabus_ marinis, advenit, suo filio mortuo occursura.
Sic dixit: ac continebant-se a-fuga magnanimi Achivi, circum vero te steterunt filiæ marini senis, miserabiliter lamentantes, atque immortales vestes _tibi_ induerunt. 60 Musæ vero novem omnes, alternantes voce pulcra, _te_ deflebant: tunc neminem sine-lacrimis utique vidisses Argivorum: tantum enim increbuit Musa arguta. Septem autem et decem quidem te pariter noctesque et dies flebamus, immortalesque dii mortalesque homines; 65 octava-et-decima autem dedimus igni, multas vero circa te oves jugulavimus valde pingues, et camuras boves. Cremabaris autem in vestitu deorum, et unguento multo et melle dulci; multique heroes Achivi _cum_ armis agitarunt-se circa pyram _tuam_ ardentis, 70 peditesque equitesque; ingens autem strepitus ortus-est. Sed postquam demum te flamma confecerat Vulcani, mane tua colligebamus alba ossa, Achille, vino in puro et unguento; dedit autem mater auream amphoram; Bacchi vero donum 75 dicebat esse, opus autem inclyti Vulcani. In hac tibi jacent alba ossa, splendide Achille, promiscueque _ossa_ Patrocli Menœtiadæ mortui: separatim vero, Antilochi: quem maxime honorabas omnium aliorum sociorum, post Patroclum utique mortuum. 80 Circum hæc autem postea magnum et eximium tumulum congessimus Argivorum sacer exercitus bellicosorum, litore in prominenti, ad latum Hellesponum; ut longe-conspicuus ex ponto viris esset iis, qui nunc nati-sunt, et qui in-futurum erunt. 85 Mater autem, rogatis diis, perpulcra certamina instituit medio in consessu optimatibus Achivorum. Jam quidem multorum funeri virorum interfui heroum, quandocunque, mortuo rege, _fit_ _ut_ cinganturque juvenes, et apparent certamina; 90 sed illa maxime conspicatus stupui animo qualia super te constituit dea perpulcra certamina, argenteis-pedibus Thetis: valde enim carus eras diis. Sic tu quidem nec mortuus nomen perdidisti, sed tibi semper omnes apud homines gloria erit proba, Achille. 95 At mihi quæ ea voluptas, postquam bellum confeceram? in reditu enim mihi Jupiter molitus-est grave exitium, Ægisthi sub manibus, et perditæ uxoris.
Sic hi quidem talia inter se loquebantur. Prope autem ipsos venit internuntius Argicida, 100 animas procorum deducens, ab-Ulysse domitorum: illi vero proinde attoniti recta iverunt, ut intuiti-sunt. Cognovit autem anima Agamemnonis Atridæ filium carum Menelai, inclytum Amphimedontem; hospes enim ei erat, in Ithaca ædes habitans. 105 Hunc prior anima alloquebatur Atridæ:[TR1]
Amphimedon, quid passi obscuram terram subiistis, omnes selecti et ætate-æquales? neque aliter _aliquis_ cernens elegisset per urbem viros optimos. Utrom vos in navibus Neptunus domuit, 110 excitatis sævis ventis et fluctibus ingentibus? an alicubi hostiles viri malis-affecerunt in terra, boves prædantes et ovium greges pulcros? an super urbe pugnaturi _occubuistis,_ et mulieribus? dic mihi interroganti; hospitem autem tibi profiteor-me esse. 115 An non meministi, quando illuc deveni vestram domum, hortaturus Ulyssem, cum deo-pari Menelao, ad Ilium una ut-comitaretur, bene-tabulatis in navibus? mense autem deinde toto omnes transivimus latum pontum, vix-tandem persuadentes Ulyssi urbium-vastatori.
120 Eum autem rursus anima alloquebatur Amphimedontis: [Atride augustissime, rex virorum Agamemno,] memini hæc omnia, Jovis alumne, ut dicis: tibi autem ego bene prorsus omnia et accurate narrabo, nostræ mortis malum finem, qualis contigerit. 125 Amiebamus Ulyssis diu absentis uxorem; hæc autem nec negabat odiosas nuptias, nec perficiebat, nobis meditans mortem et fatum nigrum; sed dolum hunc alium in mente excogitavit: exorsa magnam telam in ædibus texebat, 130 subtilem et immensam; statim autem inter-nos dixit: Juvenes, mei proci, quandoquidem mortuus-est divinus Ulysses, manete, urgentes _licet_ meas nuptias, donec vestem perfecero (ne mihi vana filia pereant) Laertæ heroi sepulcralem, in _tempus_ quo ipsum 135 fatum perniciosum corripuerit longum-sternentis mortis; ne-qua mihi in populo Achivarum succenseat, si sine vestimento jaceat, multa qui-possedit. Hoc dixit: nobis vero persuasus-est animus generosus. Tunc interdiu quidem texebat magnam telam, 140 noctu autem dissolvebat, postquam faces sibi-apposuerat. Sic triennium quidem latebat dolo, et persuadebat Achivis: sed quando quartus venit annus, et advenerunt horæ, [mensibus exeuntibus, ac dies multi circumacti-sunt,] tunc demum aliqua dixit mulierum, quæ certo norat; 145 et ipsam dissolventem invenimus splendidam telam. Sic id quidem perfecit, etiam nolens, ex necessitate. Quando illa vestimentum ostendit, ubi-texuerat magnam telam et-laverat, soli simile vel lunæ: tunc demum Ulyssem malus alicunde duxit deus 150 agri in extremitatem, ubi ædes habitabat subulcus. Illuc venit carus filius Ulyssis divini, ex Pylo arenosa reversus cum nave nigra; hi vero procis mortem malam moliti, venerunt ad urbem inclytam; nempe Ulysses 155 posterior, at Telemachus ante præibat. Illum vero subulcus duxit, mala corpore vestimenta habentem, mendico miserabili similem, et seni, [_baculo_ innitentem; ac turpia circa corpus vestimenta indutus- erat;] nec quisquam nostrûm potuit cognoscere ipsum esse; 160 _ubi_ derepente se-ostendit, nec qui majores natu-erant: sed verbisque malis incessimus atque ictibus. At ille ad-tempus quidem tolerabat in ædibus suis percussus et objurgatus, patienti animo: sed quando demum ipsum suscitavit Jovis mens ægidem-tenentis, 165 cum Telemacho quidem perpulcra arma sublata in thalamum deposuit, et obdidit pessulos: atque ipse suam uxorem multo-astu jussit arcum procis ponere, canumque ferrum, nobis infortunatis certamina, et cædis principium. 170 Nec quisquam nostrûm poterat validi arcus nervum tendere; valde vero impares eramus: sed quando in-manus pervenit Ulyssis magnus arcus, ibi nos quidem omnes increpabamus verbis _subulcum,_ arcum ne daret, nec si valde multa _ille_ diceret; 175 Telemachus vero eum solus hortans jussit. Atque accepit manu audens divinus Ulysses, facileque tetendit arcum, ac misit _sagittam_ per-ferrum; stetitque deinde super limen accedens; velocesque effudit sagittas, horrendum circumspectans; percussit vero Antinoum regem. 180 Ac postea aliis immittebat tela luctuosa, ex-adverso collimans; illi vero conferti cadebant. Manifestum autem erat, quod aliquis ipsis deorum adjutor esset. Statim enim per ædes, sequentes impetum suum, interficiebant quaquaversum; illorum vero gemitus oriebatur fœdus, 185 capitibus percussis, pavimentum autem totum sanguine undabat. Sic nos, Agamemno, periimus; quorum adhuc etiam nunc corpora neglecta jacent in ædibus Ulyssis: nondum enim sciunt amici _nostri_ per ædes uniuscujusque, qui, abluto atro tabo ex vulneribus, 190 depositos lugerent; hic enim honor est mortuorum.