Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea
Part 30
Hunc autem rursus anima alloquebatur Atridæ: felix Laertæ fili, sollers Ulysse, profecto cum (_præditâ_) magna virtute potitus-es uxore. Adeo bona mens erat eximiæ Penelopæ, 195 filiæ Icarii; adeo bene meminerat Ulyssis, viri cui-virgo-nupserat; ideo ei gloria nunquam peribit suæ virtutis: facient autem terrestribus cantilenam immortales amabilem _celebrata_ prudente Penelopa. Non sicut Tyndarei filia mala molita-est opera, 200 cui-virgo-nupserat interfecto marito: odiosa vero cantilena erit inter homines; gravemque famam intulit feminis mulieribus, etiam _ei_ quæ bene-morata fuerit.
Sic hi quidem talia inter se loquebantur, stantes in Orci ædibus, sub cavernis terræ.]
205 Illi autem ut ex urbe descenderunt, cito in-prædium pervenere pulcrum Laertæ cultum, quod quondam ipse Laertes acquisierat, postquam valde multum laborarat. Illic ei domus erat: circùmque stabulum currebat circumquaque, in quo comedebant et sedebant et dormiebant 210 famuli servi, qui ei grata laborabant. Inerat vero _et_ mulier Sicula anus, quæ senem diligenter curabat in agro, procul ab-urbe. Ibi Ulysses famulis et filio sermonem dixit:
Vos quidem nunc ite in-bene-ædificatam domum intro; 215 in-cœnam autem statim porcorum mactate quicumque optimus: at ego patrem tentabo nostrum, utrum me agnoscat et discernat oculis, an ignoret, multo tempore seorsum quum-abfuerim.
Sic locutus, famulis Martia arma dedit. 220 Illi quidem deinde in-domum celeriter ivere: at Ulysses propius ivit ad-abundans-fructibus arbustum, tentare-cogitans. Neque invenit Dolium, in-magnum hortum descendens, nec quenquam servorum, nec filiorum; verum illi sepes collecturi, arbusti ut-essent septum, 225 abiverant; atque iis senex viam præmonstrarat. Solum autem patrem invenit bene-culto in arbusto, circumfodientem plantam; squalentem vero indutus-erat tunicam, sutilem, turpem; circumque crura bubulas ocreas sutiles sibi-ligaverat, sentium-vulnera vitans; 230 manicasque super manus, ruborum causa: at superne caprinam galeam in-capite habebat, dolorem augens (_i.e. valde dolens_). Hunc autem ut vidit audens divinus Ulysses senectute afflictum, magnumque mente dolorem habentem, stans inde sub excelsa piro lacrimam effundebat. 235 Cogitavit vero deinde in mente et in animo osculari et amplecti suum patrem, et singula dicere, quomodo venisset et accessisset ad patriam terram; an prius interrogaret, singulaque tentaret. Sic autem ei cogitanti visum-est satius esse, 240 primum mordacibus verbis _eum_ tentare. Hæc cogitans recta ivit ad-eum divinus Ulysses: nempe ille quidem deorsum-tenens caput, plantam circumfodiebat: eum autem astans alloquebatur splendidus filius:
O senex, non imperitia te tenet curandi 245 hortum, sed bene tibi cultura habet, neque omnino, non planta, non ficus, non vitis, non quidem oliva, non pirus, non leguminum-area tibi sine cultura _est_ in horto. Aliud autem tibi dicam; tu vero ne iram induc animo: ipsum te non bona cura habet, sed simul senectutem 250 gravem habes, squalesque male, et turpia _vestimenta_ indutus-es. Non quidem inertiæ sane dominus causa non te curat, neque aliquid in-te servile conspicuum-est intuentibus formam et staturam; regi enim viro similis-es. Tali autem similis-es, qui postquam laverit ederitque, 255 debeat-dormire molliter; hic enim mos est senum. Sed age mihi hoc dic, et accurate narra, cujusnam servus es virorum? cujusnam vero hortum curas? et mihi hoc dic vere, ut bene sciam, si revera utique in-Ithacam hanc advenimus, sicut mihi dixit 260 ille vir, nunc modo obviam-factus huc venienti, nequaquam valde sapiens: quoniam non sustinuit singula dicere, et audire meum verbum, ut interrogabam de hospite meo, sicubi vivatque et exstet, an jam mortuus-sit, et in Orci ædibus. 265 Edicam enim tibi, tu vero attende, et me audi; virum quondam hospitio-excepi cara in patria terra, ad-nostram _domum_ qui-venerat; et nondum quisquam mortalis alius hospitum longinquorum carior meam advenit domum: profitebatur autem _se_ ex Ithaca genere esse; ac dicebat 270 Laerten Arcesiaden patrem esse ipsi. Hunc quidem ego ad domos ducens bene hospitio-excepi, cum-cura amice-tractans, multa in domo _mihi_ quum-essent; et ei dona præbui hospitalia, qualia decebat: auri quidem ei dedi bene-elaborati septum talenta, 275 dedi vero ei craterem totum-argenteum, floribus-cælatum, duodecimque simplices lænas, totque tapetas totidemque pallia pulcra, totidemque ad hæc tunicas: separatim vero insuper mulieres, eximia opera scientes, quatuor speciosas, quas voluit ipse eligere.
280 Illi autem respondit deinde pater, lacrimam destillans: hospes, profecto quidem ad-terram pervenisti, de-qua interrogas; injurii vero ipsam et improbi viri tenent, dona atque irrita hæc largiebaris, plurima præbens: si enim ipsum vivum utique invenisses Ithacæ in populo, 285 eo te bene donis remuneratus dimisisset, et exceptione bona; hoc enim jus _est ei_ quicunque cœperit. Sed age mihi hoc dic, et accurate narra, quotus jam annus est, quando hospitio-excepisti illum, tuum hospitem infelicem, meum filium, si unquam fuit, 290 infortunatum? quem alicubi, procul ab-amicis et patria terra, vel alicubi in ponto comederunt pisces, vel in terra feris et avibus captura factus-est; neque ipsum mater flevit compositum, paterque, qui ipsum genuimus; neque uxor multum-dotata, prudens Penelope, 295 ploravit in lectis suum maritum, sicut decet, oculos _illi_ ubi-clauserit: hic enim honos est mortuorum. Et mihi hoc dic vere, ut bene sciam, quis _et_ unde es hominum? ubinam tibi urbs ac parentes? ubinam autem navis stat velox, quæ te vexit huc, 300 deo-paresque socios? an vector venisti navi in aliena, illi autem te-exposito discesserunt?
Hunc vero respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: enimvero ego tibi hæc valde accurate narrabo. Sum enim ex Alybante, ubi inclytas ædes habito, 305 filius Aphidantis Polypemonidæ regis: ac mihi nomen est Eperitus; sed me deus errare-fecit a Sicania, huc ut-venirem, nolentem: navis vero mihi hæc (_hîc_) stat ad agrum, seorsum ab-urbe. At Ulyssi hic jam quintus annus est, 310 ex quo illinc abivit, et a-mea discessit patria, infelix: profecto utique ei bonæ erant aves eunti, dextræ; quibus gaudens quidem ego dimittebam illum, gaudebat autem ille abiens; animusque adhuc nobis sperabat, mixtum-iri _nos_ hospitio, et splendida dona daturos.
315 Sic dixit: illum autem doloris nebula cooperuit atra: ambabus vero manibus sumtum pulverem cinereum fudit-sibi in caput canum, crebro gemens. Hujus autem commovebatur animus; in nares vero ei jam acer spiritus ingruit, carum patrem intuenti. 320 Osculatus-est autem ipsum amplectens, insiliens, et alloquebatur:
Ille quidem hic ipse ego, pater, quem tu inquiris, veni vigesimo anno in patriam terram. Sed contine-te a-ploratu fletuque lacrimoso. Edicam enim tibi; valde autem oportet festinare omnino: 325 procos interfeci in nostris ædibus, contumeliam ulciscens animo-gravem, et mala opera.
Ei autem rursus Laertes respondebat, dixitque: siquidem revera Ulysses, meus filius, huc venisti, signum aliquod mihi nunc dic manifestum, ut persuadear.
330 Illum vero respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: cicatricem quidem primum hanc animadverte oculis, quam in Parnasso mihi inflixit sus albo dente peregre-profecto: tu vero me emiseras et veneranda mater ad patrem Autolycum matris carum, ut acciperem 335 dona, quæ huc profectus mihi promiserat et annuerat. Quin age, tibi et arbores bene-culto in arbusto dicam, quas mihi olim dedisti ego autem poscebam a-te singulas, puer quum-essem, per hortum comitans; ac per eas vadebamus, tu autem nominasti et dixisti singulas. 340 Piros mihi dedisti tredecim, et decem malos, ficos quadraginta; vitium-ordines vero mihi hic diserte-dixisti daturum _te_ quinquaginta; penitus-vindemialis autem unusquisque erat; illic vero uvæ omnigenæ insunt, quando Jovis horæ incubuerint desuper.
345 Sic dixit: ejus autem ibidem soluta-sunt genua et carum cor, signa agnoscentis, quæ ei accurata dixerat Ulysses. Circa filium vero carum jecit brachia; eum autem ad-se cepit anima-deficientem audens divinus Ulysses. At postquam _is_ spiritum-recepit, et in mentem animus collectus- est, 350 iterum verbis respondens allocutus-est:
Jupiter pater, profecto adhuc estis dii in magno Olympo, si revera proci improbissimam injuriam luerunt. Nunc autem graviter timeo in mente, ne cito omnes huc adveniant Ithacenses, nuntios vero 355 circumquaque expediant Cephallenorum ad-urbes.
Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: confide, ne tibi hæc in mente tua curæ-sint. Sed eamus ad domum, quæ hortum prope sita-est: illuc vero Telemachum et bubulcum et subulcum 360 præmisi, ut cœnam apparent citissime.
Sic igitur locuti, iverunt ad ædes pulcras. Hi autem quando jam pervenerunt ad-ædes habitantibus-commodas, invenere Telemachum et bubulcum et subulcum incidentes carnes multas, miscentesque nigrum vinum.
365 Interim vero Laerten magnanimum sua in domo famula Sicula lavit, et unxit oleo; ac deinde lænam pulcram _ei_ circumjecit: at Minerva prope astans membra auctavit pastori virorum, majoremque, quam antea, et habitiorem fecit aspectu. 370 E balneo vero _is_ egressus-est; admirabatur autem ipsum carus filius, ut vidit immortalibus diis similem coram: et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:
O pater, certe omnino aliquis te deorum sempiternorum formaque staturaque præstantiorem reddidit aspectu.
375 Eum autem rursus Laertes prudens contra allocutus-est: utinam, Jupiterque pater, et Minerva et Apollo, qualis Nericum cepi, bene-ædificatam urbem, litus continentis, Cephallenibus imperans, talis tibi hesternus in nostris ædibus, 380 arma habens humeris, astitissem, et propulsassem viros procos; eo ipsorum genua solvissem multorum in ædibus; tu vero mente intus lætatus-fuisses.
Sic hi quidem talia inter se loquebantur. Illi autem postquam cessarant a-labore, apparaverantque convivium, 385 ordine sedebant in sedilibusque soliisque. Ibi illi quidem prandio manus-admovebant; prope autem venit senex Dolius, unaque filii hujus senis, ex operibus fatigati: quippe egressa vocaverat _eos_ mater, anus Sicula, quæ ipsos nutriebat, atque senem 390 studiose curabat, postquam senectus corripuerat. Illi vero ut Ulyssem viderunt, agnoveruntque animo, steterunt in ædibus attoniti; at Ulysses blandis verbis _eos_ compellans allocutus-est:
O senex, sede ad prandium; obliviscimini vero stuporis: 395 dudum enim cibo manus-admovere cupientes manebamus in ædibus, vos exspectantes semper.
Sic igitur dixit: Dolius autem recta ivit, manibus passis ambabus; Ulyssisque prehensam osculatus-est manum ad carpum; et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:
400 O care, quandoquidem rediisti cupientibus valde nobis, non-vero et exspectantibus, dii autem te deduxerunt ipsi: salveque, et magnopere gaude; dii vero tibi prospera dent. Atque mihi hoc dic verum, ut bene sciam, utrum jam certo norit prudens Penelope 405 reversum te huc, an nuntium expediamus.
Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: o senex, jam novit: quid te oportet hæc curare?
Sic dixit: ille vero rursus deinde sedit bene-polita in sede. Sic autem pariter filii Dolii inclytum circa Ulyssem 410 blande-compellabant verbis, et manibus inhærebant: ordine vero sedebant juxta Dolium, patrem suum.
Sic illi quidem circa prandium in ædibus occupati-erant; Fama vero nuntia cito per urbem ibat undique, procorum gravem mortem et fatum indicans. 415 Illi autem simul audientes vadebant aliunde alius, cum-strepituque gemituque, ædes antes Ulyssis: exportabant vero cadavera ædibus, et speliebant singuli: eos autem _qui erant_ ex aliis urbibus, domum unumquemque mittebant vehendos piscatoribus, citis navibus imponentes; 420 ipsi vero in concionem ivere conferti, dolentes corde. Ac postquam convenerant, unaque-frequentes erant, inter-eos Eupithes surrexitque et locutus-est; ob-filium enim ei indelebilis in mente dolor sedebat, Antinoum, quem primum interfecerat divinus Ulysses: 425 ob-hunc ille lacrimas-fundens concionatus-est, et dixit:
O amici, certe magnum opus vir hic molitus-est Achivis: alios quidem cum navibus ducens multosque et strenuos, perdidit quidem naves cavas, perdidit autem populos; alios autem reversus interfecit Cephallenum longe optimos. 430 Sed agite, antequam hic vel in Pylum cito iverit, vel etiam in Elidem divinam, ubi dominantur Epei, eamus; aut et postea ignominiosi erimus semper: contumelia enim hæc sunt etiam futuris auditu. Si jam non filiorumque fratrumque interfectores 435 ulciscamur, non mihi quidem in mente dulce fuerit vivere, sed citissime mortuus defunctis interfuero. Sed eamus, ne præveniant transgressi illi.
Sic dixit lacrimas-fundens: commiseratio autem cepit omnes Achivos. Prope vero ipsis venit Medon et divinus cantor 440 ex ædibus Ulyssis, postquam ipsos somnus reliquerat; steteruntque in mediis: stupor autem cepit virum quemque.[TR2] Inter-eos vero et locutus-est Medon, prudentia sciens:
Audite jam nunc me, Ithacenses; non enim Ulysses immortalibus invitis diis hæc molitus-est opera: 445 ipse ego vidi deum immortalem, qui Ulyssi prope astitit et Mentori in-omnibus similis-erat.[TR3] Immortalis vero deus aliquando quidem antes Ulyssem apparebat animum-_ei_-addens, aliquando autem procos turbans ruebat per domum: illi vero conferti cadebant.
450 Sic dixit: eos vero omnes pallidus timor subiit. Inter-eos autem et locutus-est senex heros Halitherses Mastorides; is enim solus videbat ante et retro (_præterita et futura_): qui ipsis bene-cupiens concionatus-est et dixit:
Audite jam nunc me, Ithacenses, quodcunque dicam: 455 vestro vitio, amici, hæc opera facta-sunt: non enim mihi parebatis, non Mentori pastori virorum, vestros filios ut-desinere-faceretis ab-insipientia: qui magnum facinus patrabant improbitate mala, possessiones attondentes, et dedecorantes uxorem 460 viri principis; ipsum vero non-amplius putabant rediturum. Et nunc sic fiat; parete mihi, sicut dico: ne eamus, ne qua quis accersitum malum inveniat.
Sic dixit: hi autem deinde surrexerunt magno _cum_ clamore dimidio-eorum plures; illi vero conferti istic mansere. 465 Non enim ipsis placuit sermo in mente, sed Eupitheo parebant: statim autem postea ad arma ruebant. Ac postquam induerant-sibi circa corpus splendidum æs, conferti congregabantur ante urbem spatiosam. Ipsis autem Eupithes dux-erat _præ_ stultitia: 470 putabat vero ille ulturum _se_ filii cædem; nec sane erat retro reversurus, sed illic fatum obiturus. At Minerva Jovem Saturnium allocuta-est:
O pater noster, Saturnie, summe regnantum, dic mihi interroganti: quid jam tibi mens intus occultat? 475 nunquid ulterius bellumque malum et pugnam gravem facies, an amicitiam inter utrosque statuis?
Illam autem respondens allocutus-est nubes-cogens Jupiter: filia mea, cur me hæc percontaris et interrogas? non enim dudum hoc quidem excogitasti consilium ipsa, 480 ut nempe illos Ulysses ulcisceretur reversus? Fac, quomodo vis; dicam vero tibi, sicut decet. Posteaquam procos ultus-est divinus Ulysses, fœderibus fidis ictis, hic quidem regnato semper; nos autem ex-altera-parte filiorumque fratrumque cædis 485 oblivionem faciamus: illi vero se-invicem diligant, sicut antea: divitiæ autem et pax abunde esto.
Sic fatus, incitavit antea promtam Minervam: descendit vero _ea_ ab Olympi verticibus concita.
Illi autem postquam cibi dulcis desiderium exemerant, 490 iis inde sermonem exorsus-est audens divinus Ulysses:
Egressus aliquis videat, ne jam prope sint venientes. Sic dixit: egressus-est autem filius Dolii, sicut jubebat: stetit inde ad limen profectus; illos vero prope vidit omnes, statimque Ulyssem verbis alatis allocutus-est:
495 Hi jam prope sunt; sed armemur ocyus. Sic dixit: illi vero exsurgebant, et arma sibi-induebant, quatuor circum Ulyssem, sex autem filii Dolii: inter _eos_ vero deinde Laertes Doliusque arma induebant, etiamsi cani essent, ex necessitate bellatores. 500 Ac postquam induerant-sibi circa corpus splendidum æs, aperuerunt fores, exieruntque; præibat autem Ulysses.
Ad eos vero prope filia Jovis accessit Minerva, Mentori se-assimilans tum corpore, tum etiam voce. Hanc quidem conspicatus gaudebat audens divinus Ulysses; 505 statimque Telemachum alloquebatur suum carum filium:
Telemache, jam quidem hoc sane memineris ipse aggressus, viris pugnantibus, ubi discernuntur optimi, ne-quid dedecores patrum genus, qui antea quidem roboreque et fortitudine excelluimus totam super terram.
510 Illum autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: videbis, si volueris, pater care, hoc in animo, nequaquam dedecorantem _me_ tuum genus, sicut dicis.
Sic dixit: Laertes vero gavisus-est, et sermonem dixit: quænam mihi dies hæc, dii cari? profecto valde gaudeo: 515 filiusque neposque de virtute certamen habent!
Eum autem astans allocuta-est cæsiis-oculis Minerva: o Arcesiade, omnium multo carissime sociorum, precatus virginem cæsiam-oculis, et Jovem patrem, statim valde vibratam emitte longæ-umbræ hastam.
520 Sic dixit, et inspiravit _ei_ robur magnum Pallas Minerva. Precatus autem deinde Jovis filiam magni, statim valde vibratam emisit longæ-umbræ hastam, et percussit Euphitem, galeam per æreis-munitam-malis; ea autem hastam non inhibuit; penitus vero transiit æs: 525 fragoremque-edidit _ille_ lapsus, resonueruntque arma super ipso. Irruerunt autem primis-pugnatoribus Ulysses et splendidus filius, et feriebant ensibusque et hastis ancipitibus. Ac sane jam omnes perdidissent et fecissent reditus-expertes, nisi Minerva, filia Jovis ægidem-tenentis, 530 clamasset voce, cohibuissetque populum omnem:
Abstinete a-bello, Ithacenses, gravi, ut sine-cruore utique dirimamini citissime.
Sic dixit Minerva; illos autem pallidus timor cepit: eorumque subinde territorum e manibus volabant arma, 535 omniaque in terram cadebant, dea vociferata: ad urbem vero convertebant-se cupidi vitæ _servandæ._ Terribiliter autem clamavit audens divinus Ulysses, insiluitque se-colligens, sicut aquila altivolans. Ac tum jam Saturnius misit ardens fulmen; 540 decidit autem _id_ ante Cæsiam-oculis forti-patre-natam. Tunc Ulyssem allocuta-est cæsiis-oculis Minerva:
Generosissime Laertiade, sollers Ulysses, contine-te, compesceque contentionem omnibus-æque-gravis belli; ne-qua tibi Saturnius irascatur late-sonans Jupiter.
545 Sic dixit Minerva: ille vero parebat, gaudebatque animo. Fœdera autem deinde in-futurum inter utrosque fecit Pallas Minerva, filia Jovis ægidem-tenentis, Mentori assimilata, tum corpore, tum etiam vice.
[TR1] "Atridæ;" -> "Atridæ:" [TR2] "quemque" -> "quemque." [TR3] "similis-erat," -> "similis-erat."
FINIS ODYSSEÆ.
End of Project Gutenberg's Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiae, by Homer