Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea
Part 28
O amici, jam cohibebit vir hic manus indomitas: ac jam ei Mentor quidem abiit, inanes jactationes locutus; 250 hi autem soli relicti-sunt in primis foribus. Ideo nunc ne simul omnes emittite hastas longas: sed agite, sex primum jaculamini, sicubi Jupiter dederit Ulyssem percuti, et _nos_ gloriam reportare. De-ceteris autem non _est_ sollicitudo, postquam hic cediderit.
255 Sic dixit: illi vero inde omnes jaculati-sunt, sicut jussit, connixi; illa autem omnia irrita reddidit Minerva. Eorum alius quidem postem bene-fundatæ domus percussit, alius autem januam firmiter aptatam; alius vero parieti faxinea-hasta incidit ære-gravis. 260 Ac postquam hastas evitaverunt procorum, his sermonem exorsus-est audens divinus Ulysses:
O amici, jam quidem ego dixerim et nobis, procorum in turbam ut-jaculemur, qui cupiunt nos interficere, præter priora mala.
265 Sic dixit; hi autem omnes jaculati-sunt acutas hastas, ex-adverso collimantes: Demoptolemum quidem Ulysses, Euryaden autem Telemachus, Elatum vero subulcus, Pisandrum autem interfecit boum bubulcus vir: hi quidem deinde simul mordicus prehenderunt immensum solum. 270 Proci vero recessere domus in-penetrale: _illi_ autem irruerunt, et e cadaveribus hastas extraxere.
Rursus vero proci jaculati-sunt acutas hastas, connixi: illa vero pleraque irrita reddidit Minerva. Eorum alius quidem postem bene-fundatæ domus 275 percussit, alius autem januam firmiter aptatam; alius vero parieti fraxinea-hasta incidit ære-gravis. Amphimedon autem Telemacho percussit manum ad carpum strictim, extremamque pellem læsit æs. Ctesipus vero Eumæo super scutum hasta longa 280 humerum perstrinxit; ea autem supervolavit, ceciditque humi. Illi vero ex-altera-parte circa Ulyssem prudentem, versutum, procorum in turbam jaculati-sunt acutas hastas. Tunc autem Eurydamantem feriit urbium-vastator Ulysses, Amphimedontem Telemachus, Polybum vero subulcus; 285 Ctesippum autem deinde boum bubulcus vir percussit ad pectus; et super-_eo_-glorians _ipsum_ allocutus- est:
O Polytherside, conviciorum-amans, nunquam omnino obsequens stultitiæ magnifice loquere, sed diis sermonem committe: quoniam multo potentiores sunt. 290 Hoc tibi pro pede _esto_ hospitale-munus, quem quondam dedisti deo-pari Ulyssi, per domum vaganti.
Dixit boum camurorum bubulcus: at Ulysses vulneravit Damastoriden cominus hasta longa: Telemachus autem Euenoriden Liocritum vulneravit 295 hasta medio ventre, penitusque æs transegit: cecidit vero _is_ pronus, terramque feriit tota fronte. Tunc demum Minerva mortalibus-exitiosam ægidem sustulit alte ex fastigio: eorum autem mentes perterritæ-sunt. Hique trepidabant per domum, boves tanquam armentales; 300 quas quidem pernix asilus adortus agitavit tempore in verno, quando dies longi sunt. Illi autem, sicut vultures curvis-unguibus, aduncis-rostris, ex montibus profecti avibus insiliunt; hæ quidem in campo retia timentes volitant, 305 illi autem eas perdunt insilientes; neque ulla resistendi- facultas fit, neque effugium; gaudent autem et viri _ea_ captura: sic igitur hi procos irruentes per domum feriebant quaqua-versum; illorum autem gemitus oriebatur fœdus, capitibus percussis: pavimentum vero totum sanguine undabat.
310 Liodes autem Ulyssis advolans prehendit genua, et ipsum precans verbis alatis allocutus-est:
Supplex-oro te, Ulysse; tu vero me respice et mei miserere: nunquam enim cuiquam dico _me_ mulierum in ædibus dixisse neque aliquid fecisse iniquum: sed et alios 315 compescebam procos, quicunque talia quidem faceret. Sed mihi non paruerunt, a malis manus ut-abstinerent: quare et ob-iniquitates sævum fatum consecuti-sunt. At ego inter hos haruspex, nihil qui-patravi, jacebo: nam non est gratia in-posterum benefactorum.
320 Hunc autem torve intuitus allocutus-est ingeniosus Ulysses: si quidem jam inter hos haruspicem profiteris _te_ esse, sæpe fere debes precatus-esse in ædibus, longe mihi reditus finem dulcis fieri, tibi autem uxoremque caram accedere, et filios parere: 325 quare non mortem tu inexorabilem effugies.
Sic igitur locutus, ensem cepit manu robusta jacentem, quem Agelaus abjecerat humi quum-interficeretur; eo hunc ad cervicem mediam feriit: loquentis vero adhuc ejus caput pulveribus mixtum-est.
330 Terpiades autem cantor declinavit fatum atrum, Phemius; qui canebat inter procos necessitate. Stetit autem, in manibus tenens citharam argutam, prope ad posticam: bifariam vero mente deliberabat; utrum egressus domo, Jovis magni ad aram 335 domestici sederet fabrefactam, ubi multa Laertes Ulyssesque boum femora comburebant; an genibus-prehensis precaretur aggressus Ulyssem. Sic autem ei cogitanti visum-est utilius esse, genua prehendere Laertiadæ Ulyssis. 340 Nempe ille citharam cavam deposuit humi medio inter craterem et sellam argenteis-clavis distinctam: ipse autem demum Ulyssem aggressus prehendit genua, et ipsum precans verbis alatis allocutus-est:
Supplex-oro te, Ulysse; tu vero me respice, et mei miserere: 345 ipsi tibi in-posterum dolor erit, si cantorem interfeceris, qui diis et hominibus cano. Ex-me-ipso-doctus sum; deus vero mihi in mente cantus omingenos insevit; aptus-sum autem tibi accinere tanquam deo: quare ne me cupias obtruncare. 350 Et Telemachus hæc utique dixerit, tuus dilectus filius, quod ego neutiquam lubens in tuam domum, neque indigens, veniebam procis cantaturus inter convivia; sed multo plures et potentiores ducebant _me_ necessitate.
Sic dixit: eum autem audivit sacra vis Telemachi; 355 statimque suum patrem alloquebatur prope stantem:
Contine-te, neu quicquam hunc insontem vulnera ære: etiam præconem Medontem servabimus, qui me semper domo in nostra curabat, puer dum-eram: si jam non ipsum interfecerit Philœtius, vel subulcus, 360 vel tibi _is_ occurrerit, ruenti per domum.
Sic dixit: eum vero audivit Medon, prudentia sciens: stratus enim jacebat sub solio, circùm autem pellem indutus-erat bovis recens-excoriati, vitans fatum atrum. Statim vero a-solo surrexit, citoque exuit bubulam _pellem;_ 365 Telemachum autem deinde aggressus prehendit genua, et ipsum precens verbis alatis allocutus-est:
O care, ego quidem hic sum: tu vero contine-te; dic autem patri, ne me ferociens lædat acuto ære, de-viris procis iratus, qui ei attondebant 370 possessiones in ædibus; te autem stulti nihil honorabant.
Hunc vero subridens allocutus-est ingeniosus Ulysses: bono-esto-animo, quandoquidem te hic liberavit et servavit; ut noscas _ipse_ in animo, sed dicas etiam alii, quod maleficio benficium _est_ longe melius. 375 Sed egressi ex-ædibus, sedete foris extra cædem in aula; tuque et valde-celebris cantor, dum ego per domum operatus-fuero, quodcunque me oportet.
Sic dixit: hi autem exiverunt domo profecti, sedebantque proinde Jovis magni ad aram; 380 undique circumspicientes, cædem exspectantes semper.
Circumspectavit vero Ulysses per suam domum, si quis adhuc virorum vivus surriperet-se, vitans fatum atrum. Illos autem vidit prorsus-omnes in sanguine et pulveribus collapsos multos; sicut pisces, quos-quidem piscatores 385 cavum in litus, canum extra mare, reti extraxerunt multiforo; hi vero omnes undas maris desiderantes in arenis fusi-sunt, et horum quidem Sol lucens abstulit animam: sic tunc proci super alios-alii fusi-erant. 390 Tum demum Telemachum allocutus-est ingeniosus Ulysses:
Telemache, eia age, mihi advoca nutricem Eurycleam: ut verbum _ei_ dicam, quod mihi in-animo est.
Sic dixit: Telemachus vero dilecto obedivit patri; motaque janua allocutus-est nutricem Eurycleam:
395 Huc jam move-te, anus antiqua, quæ mulierum famularum inspectrix es in ædibus nostris: veni; vocat te pater meus, ut aliquid _tibi_ dicat.
Sic igitur locutus-est: illi autem non-evolavit verbum. Aperuit vero fores ædium habitantibus-commodarum, 400 profectaque-est ire: at Telemachus ante præibat. Invenit deinde Ulyssem inter cæsa cadavera, sanguine et pulvere inquinatum: tanquam leonem, qui quidem pastus de-bove venit agresti; totum autem ei pectusque, genæque utrinque 405 cruentatæ sunt; terribilis vero _est_ in vultum aspectu: sic Ulysses inquinatus-erat pedibus et manibus superne. Illa autem ubi cadaveraque et immensum inspexit sanguinem, impetum-cepit ululandi, quoniam magnum vidit opus: sed Ulysses cohibuit et retinuit, cupientem licet; 410 et ipsam compellans verbis alatis allocutus-est:
In animo, anus, gaude, et te-contine, neu ulula: non _est_ fas, interfectis super viris gloriari. Hosce vero fatum domuit deorum et _ipsorum_ iniqua opera: neminem enim honorabant terrestrium hominum, 415 non malum, nec bonum quidem, quicunque ad-ipsos perveniret: quare et ob-insolentiam fœdam mortem assecuti-sunt. Sed age, mihi tu mulieres in ædibus recense, et quæ me parum-honorant, et quæ culpæ-expertes sunt.
Illum autem rursus allocuta-est dilecta nutrix Euryclea: 420 enimvero ego tibi, fili, veritatem declarabo. Quinquaginta tibi sunt in ædibus mulieres famulæ, quas quidem opera docuimus operari, lanasque carpere, et servitutem sustinere: harum duodecim omnes ad-impudentiam processerunt, 425 nec me honorantes, neque ipsam Penelopen. Telemachus vero recens quidem adolescebat, neque ipsum mater imperare sinebat famulis mulieribus. Sed age, ego conscenso cœnaculo splendido, dicam tuæ uxori, cui aliquis deus somnum immisit.
430 Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: nondum eam excita; tu vero huc dic mulieribus ut-veniant, quæ-quidem antea indigna machinabantur.
Sic igitur dixit; anus autem per domum _transiens_ exivit, nuntiatura mulieribus, et hortatura ut-venirent. 435 At ille Telemachum et bubulcum ac subulcum, ad se vocatos, verbis alatis allocutus-est:
Incipite nunc cadavera portare, et jubete _ferre_ mulieres, ac deinde solia perpulcra, et mensas, aqua et spongiis multiforis purgare. 440 At postquam jam totam domum ordinaveritis, famulas eductas e bene-fundata domo, medio-inter tholumque et egregium septum aulæ, ferite ensibus longa-acie, donec omnium animas abstuleritis et oblitæ-fuerint Veneris, 445 quam sub procis habebant, et _qua_ miscebantur clam.
Sic dixit; ac mulieres confertæ venerunt omnes, graviter lamentantes, uberes lacrimas defundentes. Primum quidem corpora portabant mortua; sub porticu vero ponebant bene-septæ aulæ, 450 sibi-invicem innitentes: imperabat autem Ulysses, ipse adsurgens: illæ vero exportabant etiam necessitate. Ac deinde solia perpulcra et mensas, aqua et spongiis multiforis purgabant. At Telemachus et bubulcus ac subulcus 455 scopis pavimentum firmiter structæ domus verrebant; exportabant vero famulæ, posueruntque foris. Ac postquam totam domum ordinarant, famulas eductas e-bene-fundata domo, medio-inter tholumque et egregium septum aulæ 460 cogebant in angusto, unde nullo-modo licebat effugere. Ad-hos autem Telemachus prudens incipiebat loqui:
Non quidem jam pura morte animum auferrem harum, quæ dudum meo capiti opprobria offuderunt, matrique meæ, cumque procis concumbebant.
465 Sic igitur dixit; et funem navis prora-cærulea-instructæ ex-columna nexum magna tholi, _iis_ circumjecit, alte extensum, ne-qua pedibus solum attingeret. Sicut autem quando vel turdæ patulis-alis, vel columbæ reti impingunt, quod stabat in fruticeto, 470 septum intrantes, triste autem _eas_ suscepit cubile: sic hæ ordine capita habebant, circum autem omnia colla laquei erant, ut miserrime morerentur: palpitabant vero pedibus paululum, nequaquam valde diu.
Ac Melanthium educebant per vestibulumque et aulam; 475 ejus autem naresque et aures sævo ære abscindebant, genitaliaque evulserunt, canibus cruda discerpenda; manusque et pedes amputabant, irato animo.
Hi quidem deinde ut-sibi-abluerant manusque pedesque, ad Ulyssem in-domum ivere; perfectum-erat autem opus. 480 Atque hic alloquebatur dilectam nutricem Eurycleam:
Affer thus, anus, malorum medelam, afferque mihi ignem, ut suffiam domum; tu autem Penelopen venire huc jube, cum famulis mulieribus: omnes vero hortare ancillas per domum, ut-veniant.
485 Eum vero rursus alloquebatur dilecta nutrix Euryclea: certe jam hæc, fili mi, apposite dixisti; sed age, tibi lænamque tunicamque vestimenta afferam: neve hoc-modo pannis tectus latos humeros sta in ædibus; indignum vero _hoc_ foret.
490 Eam autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: ignis nunc mihi omnium-primum in ædibus fiat.
Sic dixit: neque inobsequens-fuit cara nutrix Euryclea; attulit vero ignem et thus: at Ulysses bene suffivit ædes et domum et aulam.
495 Anus autem inde ascendit per ædes pulcras Ulyssis, nuntiatura mulieribus, et hortatura ut-venirent: illæ vero iverunt ex domo, facem in manibus tenentes. Hæque inde circumfundebantur et salutabant Ulyssem, et osculabantur _ei_ amplectentes caputque et humeros 500 manusque prensantes; illum autem dulce desiderium cepit fletus et suspirii: cognoscebat vero animo cunctas.
[TR1] "luerint," -> "luerint." [TR2] "stantem;" -> "stantem:" [TR3] "subulce;" -> "subulce:"
Odysseæ XXIII.—Ulyssis a Penelope agnitus.
ARGUMENT:
Euryclea awakens Penelope with the news of Ulysses' return, and the death of the suitors. Penelope scarcely credits her; but supposes some god has punished them, and descends from her department in doubt. At the first interview of Ulysses and Penelope, she is quite unsatisfied. Minerva restores him to the beauty of his youth; but the queen continues incredulous, till by some circumstances she is convinced, and falls into all the transports of passion and tenderness. They recount to each other all that has passed during their long separation. The next morning Ulysses, arming himself and his friends, goes from the city to visit his father.
TEXT:
1 Anus vero in cœnaculum ascendit exsultans, heræ dilectum maritum intus esse: genua autem firmiter-se-movebant, pedesque subsultabant: stetit vero deinde super caput, et ipsam sermone allocuta-est:
5 Surge, Penelope, cara filia, ut videas oculis tuis, quæ desideras per-dies omnes: venit Ulysses, et domum advenit, sero licet reversus. Procos autem interfecit illustres, qui ipsi domum contristabant et possessiones comedebant violenterque-tractabant filium.
10 Illam vero rursus allocuta-est prudens Penelope: nutrix cara, insanam te dii reddidere, qui possunt insipientem facere etiam _eum_ qui vel prudentissimus sit; atque _alias_ mentis-impotentem sapientiæ admoverunt: qui te sane læserunt; antea autem mente integra eras. 15 Cur me deludis, pertristem animum habentem, hæc præter _verum_ dicens, et ex somno me suscitas dulci, qui mihi vinxerat caras palpebras complexus? nondum enim taliter dormivi, ex quo Ulysses ivit visurus malum-Ilium non nominandum. 20 Sed age nunc descende, et retro vade in-domum. Si qua enim mihi alia mulierum, quæ mihi sunt, hæc veniens nuntiasset et ex somno[TR1] _me_ suscitasset, ideo cito graviter ipsam ego dimississem ut-iret rursus intra ædes: te vero in-hoc quidem senectus juvabit.
25 Hanc autem rursus allocuta-est dilecta nutrix Euryclea: nequaquam te deludo, filia cara: sed vere tibi venit Ulysses, et domum advenit, sicut dico; ille hospes, quem omnes ignominia-afficiebant in ædibus. Telemachus vero illum dudum noverat intus esse, 30 sed per-prudentiam consilia patris occultarat, ut virorum ulcisceretur violentiam superborum.
Sic dixit: illa autem gavisa-est, et a lecto exsiliens anum complexa-est; a-palpebris vero lacrimam demisit; et ipsam compellans verbis alatis allocuta-est:
35 Eia age jam mihi, nutrix dilecta, verum dic, si vere jam domum venit, ut dicis, quomodo demum procis impudentibus manus intulerit, solus quum-esset: hi vero semper frequentes intus manebant.
Illam autem rursus allocuta-est dilecta nutrix Euryclea: 40 non vidi, non didici, sed gemitum solum audiebam eorum-qui-interficiebantur: nos vero in-recessu thalamorum bene- structorum sedebamus turbatæ; foresque continebant _nos_ bene-aptæ, prius quidem quam tandem me tuus filius e domo vocaret Telemachus: hunc enim pater emiserat vocaturum. 45 Inveni dein Ulyssem inter cæsa cadavera stantem; illi vero circa ipsum solidum-pavimentum tenentes, jacebant super alios-alii: videns _tu_ animo exhilarata-fuisses. [sanguine et cruore fœdatum, tanquam leonem.] Nunc hi quidem jam omnes _jacent_ ad atrienses fores 50 conferti: at ille domum suffit perpulcram, igne magno accenso: te vero me emisit ut-vocarem. Sed sequere, ut vobismet lætitiæ immittatis ambo carum cor, quoniam mala multa passi-estis. Nunc vero jam hoc longum desiderium perfectum-est: 55 venit quidem ipse vivus ad-focum, invenit autem et te et filium in ædibus; mala vero qui ei faciebant proci, hos omnes ultus-est sua in domo.
Hanc autem rursus allocuta-est prudens Penelope: nutrix dilecta, nondum magnopere gloriare exsultans. 60 Nosti enim quod gratus in domo appareret omnibus, maxime vero mihique et filio, quem genuimus: sed non est hic sermo verus, sicut dicis: sed aliquis immortalium interfecit procos illustres, injuriam _eorum_ indignatus acerbam et mala opera. 65 Neminem enim honorabant terrestrium hominum, non malum, nec bonum quidem, quicunque ad-ipsos pervenisset: ideo ob iniquitates passi-sunt malum: at Ulysses perdidit reditum longe ab-Achaia, periitque ipse.
Ei autem respondit deinde dilecta nutrix Euryclea: 70 filia mea, quale tibi verbum fugit ex septo dentium! quæ maritum, intus dum-est apud focum, nunquam dicis domum esse-venturum: animus vero tibi semper incredulus. Sed age tibi et signum manifestum aliud quoddam dicam, cicatricem, quam olim ei aper inflixit albo dente: 75 hanc _eum_ abluens agnovi; volebam autem tibi ipsi dicere: sed me ille prehensam ad os manibus, non sinebat dicere, per-sollertiam mentis. Sed sequere; atque ego me oppignerabo ipsam, si te decipiam, ut-interficias me miserrima morte.
80 Huic autem respondit deinde prudens Penelope: nutrix cara, difficile _est_ te deorum sempiternorum consilia cavere, valde licet multarum-rerum-scientem. Sed omnino eamus ad filium meum, ut videam viros procos mortuos, atque _eum_ qui interfecit _eos._
85 Sic locuta, descendebat e-cœnaculo: multa vero ei cor agitabat, utrum seorsum dilectum maritum interrogaret, an astans oscularetur caput et manus prehensas. Illa vero postquam ingressa-est, et transivit lapideum limen, sedebat deinde Ulyssi ex-adverso, in ignis splendore, 90 ad-parietem alterum: ille autem ad columnam longam sedebat deorsum tuens, exspectans, si quid sibi diceret eximia uxor, postquam vidit oculis. Hæc vero tacita diu sedit, stupor vero ei cor invasit: obtutu autem aliquando quidem eum in-oculos aspectabat, 95 aliquando vero identidem-non-agnoscebat, mala corpore vestimenta habentem. Telemachus autem _eam_ increpabat, verbumque dixit et elocutus- est:
Mater[TR2] mea, mala-mater, immitem animum habens, cur sic a-patre separaris, neque propter ipsum sedens, verbis percontaris neque interrogas? 100 Haud quidem alia utique sic mulier obfirmato animo a-viro absisteret, qui ei mala multa perpessus venisset vigesimo anno in patriam terram: tibi vero semper cor durius est lapide.
Illum autem rursus allocuta-est prudens Penelope: 105 fili, mi, animus mihi in pectoribus stupet: neque aliquod proloqui possum verbum _ad eum,_ neque interrogare, neque in vultum intueri coram. Si autem revera demum est Ulysses, et domum venit, certe omnino nos cognoscemus alter-alterum et melius; sunt enim nobis 110 signa, quæ jam et nos abscondita scimus ab aliis.
Sic dixit: subrisit vero audens divinus Ulysses, statimque Telemachum verbis alatis allocutus-est:
Telemache, sane matrem in ædibus sine tentare me; cito autem cognoscet etiam melius. 115 Nunc vero, quia sordeo, malaque corpore vestimenta indutus-sum, ideo despicatui-habet me, et nondum putat ipsum esse. Nos vero consultemus, quo-pacto quam optime fiat. Etenim aliquis, _etiam_ unum virum ubi-interfecerit in populo, cui non multi sint adjutores pone, 120 fugit, cognatisque relictis et patria terra: nos autem columen urbis interfecimus, qui longe optimi _erant_ juvenum in Ithaca; ideo te consultare jubeo.
Hunc vero rursus Telemachus prudens contra affatus-est: ipse hæc sane videas, pater dilecte; tuum enim optimum 125 consilium in hominibus dicunt esse, nec quisquam tecum alius vir contenderit mortalium hominum. [Nos vero alacres una sequemur; neque omnino puto _me_ fortitudine defecturum, quanta vis quidem adsit.]
Illum autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: 130 etenim ego dicam, ut mihi videtur esse optimum. Primum quidem lavamini, et induimini tunicas, famulasque in ædibus jubete vestimenta sibi-sumere: ac divinus cantor, habens citharam argutam, nobis præeat ludicram saltationem, 135 ut aliquis putet nuptias esse, extra audiens, vel per viam vadens, vel _ex iis_ qui circum-habitant: ne prius fama lata cædis per urbem fiat virorum procorum, quam nos iverimus extra agrum in nostrum arboribus-abundantem; illic vero postea 140 consultabimus, quicquid utile Olympius præbuerit.
Sic dixit: illi autem ei omnino auscultarunt ac paruerunt. Primum igitur lavarunt-se, et induerunt-sibi tunicas: ornatæ-sunt autem mulieres: ac sumsit divinus cantor citharam cavam, ipsisque desiderium concitavit 145 cantusque dulcis, et eximiæ saltationis. His vero magna domus personabat pedibus virorum ludentium, pulcreque-cinctarum mulierum. Sic autem aliquis dicebat, _hæc_ extra ædes audiens:
Certe omnino jam aliquis duxit multum-ambitam reginam: 150 improba, nec sustinuit mariti sui, cui-virgo-nupsit, servare magnam domum perpetuo, donec venisset.