Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea
Part 27
Sic dixit Antinous: illis autem placebat sermo. 270 Ipsis vero præcones quidem aquam in manus fuderunt, juvenes autem crateras coronarunt potu; distribueruntque omnibus, auspicantes poculis. Illi autem ut libarant biberantque, quantum volebat animus, inter-eos dolos-meditans locutus-est ingeniosus Ulysses:
275 Audite me, proci inclytæ reginæ; [ut dicam, quæ me animus in pectoribus jubet:] Eurymachum autem maxime et Antinoum deo-similem oro, quoniam et hunc sermonem apposite dixit: nunc quidem dimittite arcum; et committite _rem_ diis, 280 mane vero deus dabit robur, cui voluerit. Sed[TR5] age, mihi date arcum bene-politum, ut inter vos manus et robur experiar, si mihi adhuc sit vis, qualis antea erat in flexilibus membris; an jam mihi _eam_ perdiderit vagatioque et curationis-defectus.
285 Sic dixit: illi vero omnes supra-modum indignati-sunt, veriti, ne arcum bene-politum tenderet. Antinous autem _eum_ increpabat, verbumque dixit et elocutus-est:
Ah[TR6] miser hospitum, inest tibi mens ne exigua quidem: non contentus-es, quod quietus superbos inter nos 290 epularis? neque omnino convivio privaris, atque audis sermones nostros et colloquium? nec quisquam alius nostros sermones hospes et pauper audit. Vinum te sauciat dulce, quod-quidem et alios lædit, quicunque ipsum avide ceperit, nec decenter biberit. 295 Vinum etiam Centaurum, inclytum Eurytionem, læsit in domo magnanimi Pirithoi, ad Lapithas profectum: is vero postquam mentem læserat vino, insaniens mala patravit per domum Pirithoi: heroas vero dolor cepit; per vestibulum autem foras 300 pertraxerunt _in eum_ insurgentes, aures sævo ære naresque amputantes: ille autem mente sua læsus, ibat suum damnum portans dementi animo. Ex quo Centauris et viris contentio facta-est, sibique ipsi primo malum invenit _is,_ vino gravatus. 305 Sic et tibi magnum damnum denuntio, si arcum tenderis: non enim cujusquam favorem invenies nostro in populo; statim vero te navi nigra ad Echetum regem, hominum perniciem omnium, mittemus: inde autem nequaquam salvus-evades: sed quietus 310 bibeque, neu contende cum viris junioribus.
Hunc autem rurus allocuta-est prudens Penelope: Antinoe, non quidem honestum conviciari, neque justum hospites Telemachi, quicunque ad has ædes pervenerit. Putasne, si hic hospes Ulyssis magnum arcum 315 tetenderit, manibusque viribusque suis fretus, domum _eum_ me ducturum, et suam facturum uxorem? Neque ipse, opinor, hoc in pectoribus sperat; nec quisquam vestrum hujus gratia animo dolens hic convivetur; quoniam nequaquam quidem decet.
320 Hanc autem rursus Eurymachus, Polybi filius, contra allocutus- est: filia Icarii, prudens Penelope, neutiquam te hunc ducturum putamus; neque decet: sed verentes rumorem virorum et mulierum, ne quando aliquis dicat deterior alius Achivorum: 325 Certe multo pejores viri eximii viri uxorem ambiunt: _quippe_ neque omnino arcum bene-politum tendunt; sed alius quidam, pauper vir errans, qui-advenerat, facile tetendit arcum, et _sagittam_ misit per-ferrum. Sic dicent; nobis vero probra hæc fierent.
330 Hunc autem rursus allocuta-est prudens Penelope: Eurymache, non-potest fieri-ut bonæ-famæ per populum sint _ii,_ qui domum dedecorantes consumunt viri optimi: cur vero probra hæc facitis? hic autem hospes, valde quidem magnus et firmo-corpore _est,_ 335 patreque ex bono genere se-profitetur esse filium: verum age, ei date arcum bene-politum, ut videamus. Sic enim edico, hoc vero et perfectum erit: si eum tetenderit, dederitque ipsi gloriam Apollo, induam eum lænaque tunicaque, vestimentis pulcris; 340 daboque acutum jaculum, canum propulsatorem et virorum, et ensem ancipitem; dabo vero et sub pedibus calceamenta, deducendumque-curabo, quo ipsum cor animusque jubet.
Hanc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: mater mea, arcum quidem Achivorum nullus me 345 potentior, cui velim, dandique et negandi; nec quotquot in aspera Ithaca dominantur, nec quotquot in insulis prope Elidem equos-pascentem, horum nullus mihi invito vim-afferet, si velim semel hospiti dare hunc arcum ferendum. 350 Sed in conclave profecta, tua ipsius opera cura, telamque columque, et ancillas jube opus obire: arcus autem viris curæ-erit omnibus, maxime vero mihi; hujus enim imperium est in domo.
Illa quidem attonita, retro in conclave ivit; 355 filii enim sermonem prudentem posuit-in animo. In cœnaculum autem quum-ascendisset cum famulis mulieribus, flebat deinde Ulyssem, dilectum maritum, donec ipsi somnum dulcem palpebris immisit cæsiis-oculis Minerva.
Atque arcum sumtum ferebat curvum divinus subulcus; 360 proci autem proinde omnes increpabant in ædibus: sic vero aliquis dicebat juvenum superbientium:
Quonam demum curvum arcum fers, nihili subulce, demens? cito tandem te apud sues canes veloces comedent seorsum ab hominibus, quos (_canes_) nutrivisti; si Apollo 365 nobis propitius-sit, et immortales dii alii.
Sic dixerunt: at ille posuit ferens ipso in loco, veritus, quoniam multi increpabant in ædibus. Telemachus autem ex-altera-parte minatus clamabat:
Heus, ulterius fer arcum: cito non bene omnibus obedies; 370 ne te, et junior licet sim, in-agrum pellam, percutiens saxis; viribus autem præstantior sum. Utinam enim omnibus tantum, quotquot in ædibus sunt, _ita_ procis manibusque viribusque præstantior essem: tunc statim graviter aliquem ego dimitterem ut-abeat 375 nostra ex domo, quoniam mala machinantur.
Sic dixit: atque omnes super ipso suaviter riserunt proci; et jam remiserunt a-gravi ira in-Telemachum: sed arcum ferens per domum subulcus manibus Ulyssi prudenti imposuit astans. 380 Evocatam autem allocutus-est nutricem Eurycleam:
Telemachus jubet te, prudens Euryclea, claudere domus fores firmiter aptatas; si autem aliqua _ancillarum_ vel gemitum vel strepitum intus audiat virorum nostris in septis, nequaquam foras 385 prodeat; sed ibidem quiete sit apud opus.
Sic igitur dixit: illi autem non-avolabat verbum. Clausit vero fores ædium habitantibus-commodarum.
Tacite autem ex domo Philœtius prosiliit foras, clausitque deinde fores bene-munitæ aulæ. 390 Jacebat autem sub porticu funis navis utrinque-recurvæ byblinus, quo quidem illigavit januas; et ingressus-est ipse; sedebatque inde in sella, accedens, unde surrexerat, inspiciens Ulyssem. Hic autem jam arcum tractabat, omni-ex-parte versans, tentans huc et illuc, 395 _veritus_ ne cornua vermes edissent, absente domino. Sic vero aliquis dicebat, intuitus in propinquum alium:
Sane _hic_ aliquis peritus et callidus est arcuum; aut jam fere tales etiam ipsi domi jacent, aut ille molitur facere: ita in manibus _eum_ 400 versat huc et illuc malorum expertus erro.
Alius autem rursus dicebat juvenum superbientium: utinam enim jam tantum utilitatis particeps-fieret, sicut hic unquam hunc poterit tendere.
Sic igitur dixerunt proci: at ingeniosus Ulysses 405 statim postquam magnum arcum ponderavit, et vidit undique, sicut quando vir citharæ peritus et cantus facile extendit novo in clavo chordam, ubi-nexuerit utrinque bene-tortum intestinum ovis; sic utique sine nisu tetendit magnum arcum Ulysses. 410 Dextera autem inde manu prehensum tentavit nervum; hic vero subtus clare sonuit, hirundini similis voce. Procis autem inde dolor factus-est magnus, omnibusque color mutatus-est; Jupiter vero valde tonuit, signa ostendens: gavisus-est autem deinde audens divinus Ulysses, 415 quod jam sibi ostentum misisset Saturni filius versuti. Sumsit vero velocem sagittam, quæ ei adjecebat mensæ nuda; ceteræ autem cavam intra pharetram jacebant, quas cito erant Achivi experturi. Hanc inde ad-arcus-medium tenens, trahebat nervum crenasque, 420 indidem ex sella, sedens; misit autem sagittam ex-adverso collimans: a-securibus vero non-aberravit omnibus, a-primo-foramine _ad ultimum,_ penitusque transivit foras sagitta ære-gravis; ipse vero Telemachum allocutus-est:[TR7]
Telemache, non te hospes in ædibus dedecorat 425 sedens; neque omnino a-scopo aberravi, neque arcum diu laboravi tendens; adhuc mihi robur integrum est; non uti me proci ignominia-afficientes vituperant. Nunc autem hora _est_ et cœnam Achivis parandi in luce; at postea et aliter delectandi-se 430 cantu et cithara; hæc etenim sunt ornamenta convivii.
Dixit, et superciliis innuit; ac circumposuit-sibi ensem acutum Telemachus, dilectus filius Ulyssis divini; ac manum caram circumdedit hastæ: prope vero ipsum juxta sellam stetit, armatus splendido ære.
[TR1] "dedit." -> "dedit," [TR2] "potuistis;" -> "potuistis," [TR3] "bene-pelitis" -> "bene-politis" [TR4] "filius;" -> "filius:" [TR5] "sed" -> "Sed" [TR6] "ah" -> "Ah" [TR7] "allocutus-est;" -> "allocutus-est:"
Odysseæ XXII.—Cædes procorum.
ARGUMENT: THE DEATH OF THE SUITORS.
Ulysses begins the slaughter of the suitors by the death of Antinous. He declares himself, and lets fly his arrows at the rest. Telemachus assists and brings arms for his father, himself, Eumaeus, and Philaetius. Melanthius does the same for the wooers. Minerva encourages Ulysses in the shape of Mentor. The suitors are all slain, only Medon and Phemius are spared. Melanthius and the unfaithful servants are executed. The rest acknowledge their master with all demonstrations of joy.
TEXT:
1 Ac sibi-exuit pannos ingeniosus Ulysses; insiliitque in magnum limen, habens arcum et pharetram, sagittis plenam; celeres autem effudit sagittas ibidem ante pedes; inter procos vero dixit:
5 Hoc quidem demum certamen difficile perfectum est; nunc denuo scopum alium, quem nondum quisquam feriit vir, videbo, an consequar, præbeatque mihi gloriam Apollo.
Dixit, et in Antinoum dirigebat amaram sagittam. Nempe is pulcrum poculum sublatum ibat 10 aureum, utrinque-ansatum; et jam in manibus tractabat, ut biberet de-vino: cædes vero ei non in animo curæ-erat: quis putaret inter viros convivas solum inter plures, etiamsi valde fortis esset, sibi structurum mortem malam et fatum nigrum? 15 Hunc vero Ulysses ad guttur assecutus feriit sagitta; prorsusque teneram per cervicem ivit cuspis. Inclinatus-est autem _is_ in-alteram-partem, poculumque ei excidit manu, icto: statim vero fistula per nares crassa venit sanguinis humani; cito autem a se mensam 20 pepulit pede percussam; effudit vero cibos humi; panisque carnesque assatæ fœdabantur. Ipsi autem tumultuati-sunt proci per domos, ut viderunt virum cadentem: e sedibusque surrexerunt, turbati per domum, undique circumspectantes bene-structos ad parietes: 25 nusquam vero scutum erat, nec valida hasta, ad-capiendum. Objurgabant autem Ulyssem iratis verbis:
Hospes, male in-viros sagittas-mittis: non-amplius certamina alia aggredieris: nunc tibi certum _est_ grave exitium. Etenim jam nunc virum interfecisti, qui longe optimus 30 juvenum in Ithaca: ideo te hic vultures edent.
Conjectabat unusquisque vir, quia putabant non volentem virum interfecisse: hoc autem stulti non adverterunt, quod jam ipsis etiam omnibus mortis fines impenderent. Eos autem torve intuitus allocutus-est ingeniosus Ulysses:
35 O canes, non me-amplius putabatis reducem domum venturum populo a Trojanorum, quod mihi consumebatis domum, cum-famulis vero mulieribus concumbebatis violenter, ipsiusque _mei_ viventis ambiebatis uxorem, nec deos veriti, qui cœlum latum tenent, 40 neque ullam hominum indignationem in-posterum futuram _credentes:_ nunc vobis etiam omnibus mortis fines impendent.
Sic dixit: illos vero omnes pallidus timor cepit: [circumspectavit autem unusquisque, qua effugeret grave exitium; Eurymachus vero ipsum solus respondens allocutus-est:
45 Si quidem jam Ulysses Ithacensis venisti, hæc quidem juste dixisti _de iis_ quanta faciebant Achivi, multa quidem in ædibus injusta, multa autem in agro. Sed hic quidem jam jacet, qui causa erat omnium, Antinous: hic enim immisit hæc opera 50 nequaquam nuptiarum tantopere indigens, nec cupiens, sed alia cogitans, quæ ei non perfecit Saturnius: ut Ithacæ in populo bene-cultæ regnaret ipse, at tuum filium interficeret insidiatus. Nunc autem ille quidem jure interfectus-est: tu vero parce civibus 55 tuis: at nos postea, ubi-placaverimus _te,_ per populum, quæcunque tibi epota et comesta-sunt in ædibus, pretium separatim ducentes viginti-boum unusquisque, æsque aurumque rependemus; donec tuum cor exhilaratum-sit: prius autem nequaquam indignum _te_ irasci.
60 Hunc autem torve intuitus allocutus-est ingeniosus Ulysses: Eurymache, nec si quidem mihi paterna omnia dederitis, quæcunque nunc vobis sunt et sicunde alia adderetis, ne sic quidem adhuc manus meas abstinerem a-cæde, antequam omnem proci injuriam luerint.[TR1] 65 Nunc vobis _optio_ adest, vel contra pugnare, vel fugere, qui mortem et fatum evitaverit: sed haud ullum evitaturum puto grave exitium.
Sic dixit: eorum vero ibidem soluta-sunt genua et carum cor. Ipsos autem Eurymachus alloquebatur secundo rursus:
70 O amici, non enim abstinebit _a nobis_ vir hic manus indomitas; sed postquam cepit arcum bene-politum et pharetram, limine a polito sagittabit, donec omnes nos interfecerit; verum meminerimus pugnæ. Ensesque stringite, et obtendite mensas 75 sagittis letiferis: in ipsum vero omnes ingruamus conferti, si eum a-limine depellamus ac foribus, eamusque per urbem, clamorque citissime fiat; tunc cito hic vir nunc ultimo sagittaverit.
Sic igitur locutus, strinxit ensem acutum, 80 æreum, utrinque acutum; insiliitque in ipsum terribiliter vociferans: eodem-tempore autem divinus Ulysses sagitta emissa _ei_ percussit pectus ad mammam, et ei hepati infixit velox telum; e manu vero ensem dimisit _is_ humi: vertiginosus autem circa mensam 85 decidit contortus; ac cibos effudit humi, et poculum duplex: ipse autem terram verberabat fronte, animo dolens; pedibusque sellam ambobus calcitrans concussit: ob oculos vero fusa-est caligo.
Amphinomus autem in-Ulyssem irruit gloriosum 90 ex-advero insurgens; strinxitque ensem acutum, si qua _is_ sibi cederet a-foribus. Sed jam ipsum prævertit Telemachus a-tergo percutiens ærata hasta, humeros inter, perque pectora _eam_ transegit: fragoremque-edidit _is_ lapsus, terramque feriit tota fronte. 95 Telemachus autem abripuit-se, relicta longa hasta illic in Amphinomo; pertimescebat enim, ne-quis Achivorum _se_ hastam retrahentem longam, vel feriret, ense insurgens, vel prono _adversum_ percutiens. Ivit autem currens, valdeque cito dilectum ad-patrem pervenit; 100 prope vero stans verbis alatis _eum_ allocutus-est:
O pater, jam tibi scutum afferam et duas hastas, et galeam totam-æream, temporibus aptam, ipseque me-induam profectus: dabo autem subulco et bubulco alia _arma:_ nam armatum-esse melius _est._
105 Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: affer currens, dum mihi ad-propugnandum adsunt sagittæ, ne me amoveant foribus, solus quum-sim.
Sic dixit: Telemachus autem dilecto obedivit patri. Profectusque-est ire in-thalamum ubi ei inclyta arma jacebant. 110 Inde quatuor quidem scuta desumsit, hastasque octo, et quatuor galeas æratas setis-equinis-densas: ivitque ferens; valde autem cito carum ad-patrem pervenit. Ipse vero omnium-primum circa corpus sibi-induit æs; sic autem pariter famuli sibi-induerunt arma pulcra; 115 steteruntque circum Ulyssem prudentem, versutum.
At ille, quamdiu quidem ipsi ad-propugnandum aderant sagittæ, tamdiu procorum unum utique semper sua in domo percutiebat collimans: illi vero conferti cadebant. Ac postquam defecerunt sagittæ regem jaculantem, 120 arcum quidem ad postem bene-fundatæ domus inclinavit ut-staret, ad parietes collucentes: ipse vero circum humeros scutum posuit quadruplex: capitique forti galeam fabrefactam imposuit setis-equinis-comantem: terribiliter autem crista desuper nutabat; 125 sumsit autem validas hastas duas munitas ære.
Posticum vero quoddam erat bene-structo in pariete; extremum autem ad limen bene-fundatæ domus erat via in angiportum, tabulæ vero _illam_ continebant bene aptatæ. Hanc vero Ulysses custodire jussit divinum subulcum, 130 stantem prope ipsam: unus vero solus erat aditus. Illis autem Agelaus dixit, verbumomnibus promulgans:
O amici, nonne jam aliquis ad posticum ascendat, et dicat populis, clamorque citissime fiat? tum cito hic vir nunc ultimo sagittaverit.
135 Hunc autem rursus allocutus-est Melanthius, custos caprarum: nullo-modo licet, Agelae Jovis-alumne: prope enim valde aulæ pulcræ fores, et difficile os angiporti; et unus omnes arceret vir, qui-quidem strenuus esset. Sed agite, vobis arma afferam ad-armandum, 140 e thalamo: intus enim, puto, neque usquam alibi arma deposuerunt Ulysses et splendidus filius.
Sic locutus ascendit Melanthius, custos caprarum, in thalamum Ulyssis, per forulas domus. Inde duodecim quidem scuta desumsit, totidemque hastas, 145 et totidem galeas æratas setis-equinis-densas: profectusque-est ire, valdeque cito ferens procis dedit. Et tunc Ulyssis soluta-sunt genua et carum cor, ut circumponentes-sibi vidit arma, manibusque hastas longas vibrantes; magnum autem ipsis apparebat opus. 150 Statim vero Telemachum verbis alatis allocutus-est:
Telemache, certe omnino jam aliqua in ædibus mulierum in-nos concitat bellum malum, vel Melantheus.
Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: o pater, ipse ego peccavi (nec quisquam alius 155 in-culpa-est), qui thalami januam firmiter aptam reliqui acclinatam: horum vero speculator erat melior. Sed ito, divine Eumæe; januam claude thalami, et observa, si qua sit mulierum, quæ hæc faciat, an filius Dolii, Melantheus, quem quidem puto.
160 Sic hi quidem talia inter se loquebantur. Ivit autem iterum ad-thalamum Melantheus, custos caprarum, allaturus arma pulcra: animadvertit vero divinus subulcus, statimque Ulyssem alloquebatur, prope stantem:[TR2]
Generose Laertiade, sollers Ulysse, 165 ille vero rursus perniciosus vir, quem putamus ipsi, proficiscitur in thalamum; tu tamen mihi explicite dic, utrum ipsum interficiam, si quidem superior fuero; an tibi huc ducam, ut injurias luat multas, quotquot hic molitus-est tua in domo.
170 Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: ego quidem et Telemachus procos illustres continebimus intra ædes, quantumvis incitatos. Vos vero retortis pedibus et manibus desuper in thalamum conjicite; fores autem astringite post _vos:_ 175 catenam vero plexam ex ipso ubi-nexueritis, columnam in altam trahite, et admovete trabibus; ut diu vivus manens, graves dolores patiatur.
Sic dixit: illi vero ei omnino quidem auscultarunt et paruerunt: iveruntque in thalamum; latuere vero ipsum, intus qui-erat. 180 Nempe is quidem thalami in recessu arma quærebat: hi vero steterunt utrinque ad postes manentes. Quando super limen ibat Melanthius, custos caprarum, altera quidem manu ferens pulcram galeam, altera vero scutum latum, antiquum, fœdatum situ, 185 Laertæ herois, quos juvenis _is_ gestabat; tunc vero jamdudum jacuerat; suturæ autem dissolutæ-erant lororum: illi inde adorti prehenderunt traxeruntque ipsum intro per-capillos; in pavimento vero humi dejecere dolentem corde, pedes autem manusque colligarunt acerbo vinculo, 190 bene admodum retortos penitus, sicut jusserat filius Laertæ, audens divinus Ulysses; catenam vero plexam ex ipso ubi-nexuerant, columnam in altam traxerunt, admoveruntque trabibus. Eum autem aspere-deridens allocutus-es, Eumæe subulce:[TR3]
195 Nunc quidem demum prorsus, Melanthi, nocte vigilabis, lecto in molli decumbens, uti te decet; nec te-sane mane-genita _Aurora_ ab Oceani fluentis latebit adveniens in-aureo-solio, quando adducis capras procis in domo, ad-convivium apparandum.
200 Sic is quidem illic relictus-est, tensus exitioso in vinculo: illi autem arma induti, janua occlusa splendida, iverunt ad Ulyssem prudentem, versutum. Ibi robur spirantes constiterunt; qui quidem super limen, quatuor; illi autem intra ædes multique et strenui _erant._ 205 His autem prope filia Jovis advenit Minerva, Mentori assimilata tum corpore, tum etiam voce. Hanc vero Ulysses gaudebat conspicatus et verbum dixit:
Mentor, propulsa malum, memorque-esto socii dilecti: qui tibi bene sæpe-faciebam, eadem-ætate autem mecum es.
210 Sic dixit, suspicans populorum-concitatricem esse Minervam. Proci vero ex-altera-parte _eam_ increpabant in ædibus: primus hanc objurgabat Damastorides Agelaus:
Mentor, ne tibi verbis persuadeat Ulysses, procos ut-oppugnes, auxilierisque ei ipsi: 215 sic enim nostram mentem perfectum-iri puto: quando hos interfecerimus, patrem atque etiam filium, in iis et tu postea interficieris, quod-talia cogitas facere in ædibus: tuo vero ipsius capite lues. At postquam vestras vires abstulerimus ære, 220 possessiones, quotquot tibi sunt, quæque intus, et quæ foris, cum-iis _quæ sunt_ Ulyssis commiscebimus; nec tibi filios vivere in ædibus sinemus, nec filias, neque uxorem castam Ithacæ in urbe versari.
Sic dixit: Minerva vero irata-est in-corde magis; 225 objurgavitque Ulyssem iratis verbis:
Non-amplius tibi, Ulysse, robur integrum, nec ulla fortitudo, qualis _erat_ quando de Helena candidis-ulnis, nobili-patre-nata, per-novem-annos cum-Trojanis pugnabas assidue semper; multos autem viros interfecisti in gravi pugna, 230 tuoque capta-est consilio Priami urbs viis-spatiosis. Quomodo demum nunc, quum tuas ad-ædes et possessiones venisti, contra procos molliter-cessas fortis esse? Sed age huc, amice, juxta me sta, et vide opus, ut scias qualis tibi inter viros inimicos _sit_ 235 Mentor Alcimides ad-beneficia rependenda.
Dixit, et nondum prorsus dabat variabilem victoriam; sed adhuc sane roburque et fortitudinem experiebatur et Ulyssis, et filii gloriosi. Ips aveor splendidæ super domus tectum 240 consedit _eo_ insiliens, hirundini similis aspectu.
Procos autem concitabat Damastorides Agelaus, Eurynomusque, et Amphimedon, Demoptolemusque, Pisanderque Polyctorides, Polybusque prudens: hi enim procorum fortitudine erant longe optimi, 245 quotquot adhuc vivebant, et de animabus pugnabant: ceteros autem jam domuerat arcus, et crebræ sagittæ. Illis vero Agelaus dixit, verbum omnibus promulgans: