Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea

Part 26

Chapter 26 2,962 words Public domain Markdown

Sic dixit Amphinomus, illis vero placebat sermo. Intrantes autem in ædes Ulyssis divini, lænas quidem deposuerunt in sedilibusque soliisque; 250 ipsi autem mactabant oves magnas et pingues capras; mactabant etiam sues porcos, et bovem armentalem; viscera vero assata distribuebant: ac vinum in crateribus miscebant: pocula autem distribuit subulcus. Panem vero ipsis distribuit Philœtius, princeps virorum, 255 pulcris in canistris; vinumque-fundebat Melantheus. Illi vero ad cibos paratos appositos manus porrigebant.

Telemachus autem Ulyssem sedere-fecit, astutias versans,[TR4] intra bene-fundatam domum, apud lapideum limen, sella turpi posita, parvaque mensa: 260 apposuit vero _ei_ viscerum partes, et vinum infudit in poculo aureo, et ipsum sermone allocutus-est:

Illic nunc sede inter viros vinum-bibens: convicia vero tibi ipse ego et manus abarcebo omnium procerum; quoniam nequaquam publica est 265 domus hæc, sed Ulyssis, mihi autem acquisivit ille. Vos vero, proci, continete animum a-convicio, et manibus _violentis;_ ut ne qua lis et contentio oriatur.

Sic dixit: illi autem omnes mordicus labris compressis Telemachum admirabantur, quod audacter loquebatur. 270 In-hos autem Antinous locutus-est, Eupithei filius:

Et molestus quantumvis sit, accipiamus sermonem, Achivi, Telemachi; valde autem nobis minatus loquitur. Non enim Jupiter sivit Saturnius: alioquin ipsum jam compescuissemus in ædibus, argutus licet sit concionator.

275 Sic dixit Antinous; ille vero non curabat verba. Præcones autem per urbem deorum sacram hecatomben ducebant: congregabantur autem capite-comantes Achivi luco sub umbroso longe-jaculantis Apollinis.

Hi autem postquam assarant carnes superiores, et _igni_ extraxerant, 280 partibus divisis, convivabantur celebri convivio. Inde Ulyssi partem apposuerunt _ii_ qui ministrabant, æqualem, sicut ipsi sortiebantur: sic enim jussit Telemachus, dilectus filius Ulyssis divini.

Procos autem illustres non omnino sinebat Minerva 285 contumelia abstinere acerba; ut adhuc magis subiret dolor cor Laertiadæ Ulyssis. Erat vero quidam inter procos vir, nefario animo, Ctesippus autem nomen erat, in Sameque domos habitabat; qui scilicet possessionibus fretus immensis 290 ambiebat Ulyssis diu absentis uxorem. Is quidem tunc inter procos superbos dixit:

Audite me, proci illustres, ut aliquid dicam; partem quidem jam hospes habet dudum, sicut decet, æqualem; non enim honestum _est_ privare, nec justum, 295 hospites Telemachi, quicunque ad-has ædes pervenerit. Sed age, ei et ego dem hospitale donum: ut et ipse vel balneatori det munus, vel alicui alii famulorum, qui _sunt_ in ædibus Ulyssis divini.

Sic locutus, projecit bovis pedem manu robusta, 300 jacentem, ex canistro sumtum: sed evitavit _eum_ Ulysses, leniter declinato capite; subrisit autem animo Sardanium omnino _risum_ talem: ille tamen bene-ædificatum feriit murum. Ctesippum vero Telemachus increpuit sermone:

Ctesippe, certe omnino tibi hoc utilius fuit animo: 305 non percussisti hospitem; evitavit enim telum ipse. Certe enim te medium percussissem hasta acuta, et tibi pro nuptiis pater exsequias celebrasset hic. Ideo ne quis mihi insolentias in domo prodat: jam enim intelligo et novi singula, 310 bonaque, et quæ-sunt pejora: antea vero adhuc infans eram. Sed tamen hæc quidem et toleramus inspicientes, ovibus mactatis, vinoque potato, et pane _consumto:_ difficile enim cohibere unum multos. Sed age, ne-amplius mihi mala facite infensi: 315 sin autem jam me ipsum interficere cupitis ære, etiam hoc vellem, et multo satius esset mori, quam hæc semper indigna opera videre, hospitesque pulsatos, famulasque mulieres _vos_ violantes indigne per ædes pulcras.

320 Sic dixit: illi vero omnes muti facti-sunt silentio: sero autem tandem inter-eos locutus-est Damastorides Agelaus:

O amici, haud jam quisquam super dicto æquo contrariis verbis carpens sæviat: neu amplius hunc hospitem pulsate, neu quenquam alium 325 famulorum, qui in ædibus _sunt_ Ulyssis divini. Telemacho autem verbum ego et matri dixerim mite, si ipsis corde placeat ambobus. Quamdiu quidem vobis animus in pectoribus sperabat rediturum Ulyssem prudentem suam domum, 330 tamdiu minime indignum manereque erat et detinere procos in ædibus; quoniam hoc satius erat, si rediisset Ulysses, et redux venisset domum: nunc vero jam hoc manifestum, quod non-amplius reditus-compos est. Sed age, tuæ hæc matri assidens nuntia, 335 ut-nubat _ei,_ quicunque optimus vir, et _qui_ plurima præbuerit: ut tu quidem gaudens paterna omnia possideas, edens et bibens; illa vero alius domum curet.

Illum autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: non per Jovem, Agelae, et dolores patris mei, 340 qui alicubi longe-ab Ithaca vel periit vel vagatur, nequaquam remoror matris nuptias; sed jubeo _eam_ nubere, cuicunque velit, atque insuper multa dona dabo: vereor autem invitam a domo pellere verbo violento; ne istud deus perfecerit.

345 Sic dixit Telemachus: procis vero Pallas Minerva inextinctum risum movit, errareque-fecit intellectum. Hi autem jam maxillis ridebant alienis; cruentatasque carnes comedebant; oculi vero ipsorum lacrimis implebantur; fletumque præsagiebat animus. 350 Inter-hos autem et locutus-est Theoclymenus deo-similis:

Ah miseri, quod malum hoc patimini? nocte quidem vestra obvoluta-sunt capitaque, faciesque, subtusque genua. Ululatus autem exarsit, lacrimisque-oppletæ-sunt genæ: sanguine vero conspersi-sunt parietes pulcraque intercolumnia; 355 simulacris autem plenum _est_ vestibulum, plenaque et aula, properantibus in-Erebum sub tenebras; sol vero ex-cœlo deperiit; malaque incessit caligo.

Sic dixit: illi autem omnes super ipso suaviter riserunt. His vero Eurymachus, Polybi filius, incipiebat loqui:

360 Desipit hospes nuper aliunde _huc_ advectus. Sed ipsum statim, juvenes, domo emittite foras, in forum ut-eat; quoniam hæc nocti assimilat.

Hunc autem rursus allocutus-est Theoclymenus deo-similis: Eurymache, nequaquam te jubeo mihi comites præbere; 365 sunt mihi oculique et aures et pedes ambo, et mens in pectoribus facta nequaquam incongrua. Horum-ope exibo foras, quoniam sentio malum vobis ingruens, quod nemo subterfugere-possit neque evitare procorum, qui per domum deo-paris Ulyssis 370 viros contumelia-afficientes injusta machinamini.

Sic locuta, exivit ædibus ad-habitandum-commodis: ivit autem ad Piræum, qui ipsum lubens suscepit. Proci vero omnes in se-invicem intuentes, Telemachum irritabant, de hospitibus ridentes: 375 sic autem aliquis dicebat juvenum superbientium:

Telemache, nemo te pejorum-hospitum-exceptor alius; qualem quidem quendam hunc habes mendicum erronem, panis et vini indigentem, nec quicquam operum scientem, nec fortitudinis, sed incassum pondus terræ. 380 Alius autem demum quidam hic surrexit ad-vaticinandum. Sed si mihi parueris, quod multo satius fuerit: illos hospites in navem multis-transtris-instructam conjectos ad Siculos mittamus, unde _quis_ dignum pretium-referat.

Sic dixerunt proci: ille vero non curabat verba; 385 sed tacite patrem intuebatur, exspectans semper, quando demum procis impudentibus manus inferret.

At e-regione autem ubi-posuerat perpulcram sellam filia Icarii, prudens Penelope, virorum in ædibus uniuscujusque sermonem audiebat. 390 Prandium etenim illi ridentes fecerat, suaveque et gratum, quippe valde multa mactarant: cœna vero nequaquam injucundior alia fieri-possit, qualem sane mox erant dea et fortis vir facturi: priores enim _proci_ indigna machinabantur.

[TR1] "operabantur" -> "operabantur." [TR2] "jurabo:]" -> "jurabo:" [TR3] "interfeci" -> "interfici" [TR4] "versans." -> "versans,"

Odysseæ XXI.—Arcus in medio positus.

ARGUMENT: THE BENDING OF ULYSSES' BOW.

Penelope, to put an end to the solicitation of the suitors, proposes to marry the person who shall first bend the bow of Ulysses, and shoot through the ringlets. After their attempts have proved ineffectual, Ulysses, taking Eumaeus and Philaetius apart, discovers himself to them; then returning, desires leave to try his strength at the bow, which, though refused with indignation by the suitors, Penelope and Telemachus cause it to be delivered to his hands. He bends it immediately, and shoots through all the rings. Jupiter at the same instant thunders from heaven; Ulysses accepts the omen, and gives a sign to Telemachus, who stands ready armed at his side.

TEXT:

1 Huic autem in mente-posuit dea cæsiis-oculis Minerva, filiæ Icarii, prudenti Penelopæ, arcum procis ponere, canumque ferrum, in ædibus Ulyssis, certamina et cædis principium. 5 Scalam vero altam ascendit suæ domus; sumsitque clavam bene-flexam manu crassa pulcram, æream; manubrium autem eboris inerat. Profectaque-est ire in-thalamum, cum famulis mulieribus, intimum; illic vero ei thesauri jacebant regis, 10 æsque, aurumque, valdeque-elaboratum ferrum: Ibique arcus jacebat reflexus, et pharetra sagittifera, multæque inerant luctuosæ sagittæ: dona, quæ ei hospes Lacedæmone dedit obvius-factus, Iphitus Eurytides, similis immortalibus. 15 Hi vero in Messena occurrerunt sibi-invicem, in domo Orsilochi prudentis: nempe Ulysses ivit ad-quærendum debitum, quod ei totus populus debebat: oves enim ex Ithaca Messenii viri sustulerant navibus multa-transtra-habentibus trecentas, et pastores. 20 Horum gratia in-legationem multam viam obiit Ulysses, adolescens quum-esset: misit enim pater, aliique senes. Iphitus autem _venerat_ equas quærens, quæ ei perierant, duodecim feminæ, sub _iis_que mulæ patientes-operum; quæ sane ei et postea cædes et fatum factæ-sunt, 25 postquam ad-Jovis filium pervenit magnanimum virum, Herculem, magnorum scientem operum; qui ipsum, hospes quum-esset, interfecit sua in domo: iniquus, nec deorum vindictam reveritus-est nec mensam, quam _ille_ jam ei apposuerat: postea autem occidit etiam ipsum: 30 equas vero ipse habuit solidis-ungulis in ædibus. Has quærens Ulyssi obvius-factus-est; dedit autem arcum, quem antea quidem gestabat magnus Eurytus; at is filio _eum_ reliquit moriens in ædibus excelsis. Illi vero Ulysses ensem acutum et validam hastam dedit,[TR1] 35 principium hospitii necessarii: nec mensa cogniti-sunt inter-se: prius enim Jovis filius interfecit Iphitum Eurytiden, similem immortalibus, qui ei arcum dedit. Hunc autem neutiquam divinus Ulysses, proficiscens ad-bellum nigris in navibus, 40 capiebat; sed illic monumentum hospitis dilecti jacebat in ædibus; gestabat vero _is_ ipsum sua in terra.

Quando autem jam ad-thalamum hunc pervenit divina mulierum, limenque quernum ascenderat, quod olim faber polivit scite, et ad-perpendiculum exegit; 45 in _eo_ vero postes aptavit, foresque apposuit splendidas: statim deinde illa lorum cito resolvit annuli, et clavem immisit, foriumque repulit pessulos, ex-adverso _eos_ aptans: hæ autem resonuerunt, velut taurus pascens in-prato; tantum sonuerunt pulcræ fores, 50 pulsæ clavi, apertæque-sunt ei cito. Ipsa vero altum tabulatum ascendit, ubi quidem arcæ stabant; in his vero odoriferæ vestes jacebant. Illinc manu-porrecta, a clavo cepit arcum cum-ipsa theca, quæ ei circumdata-erat splendida. 55 Sedensque ibidem, caris genibus _eum_ impositum-tenens, flebat admodum stridule; eduxitque arcum regis. Hæc autem postquam satiata-est lacrimoso fletu, profecta-est ire in-domum ad procos illustres arcum tenens in manu reflexum, ac pharetram 60 sagittiferam; multæ vero inerant luctuosæ sagittæ. Cum-ea autem simul ancillæ portabant cistam; ubi ferrum jacebat multum et æs, certamina regis. Sed quando demum ad-procos pervenit divina mulierum, stetit ad postem domus firmiter structæ, 65 genis obtendens nitida redimicula. [ancilla vero ei proba utrinque astitit.] Statim autem _ea_ inter-procos locuta-est, et dixit sermonem:

Audite me, proci illustres, qui in-hanc domum ingruistis ad-comedendum et bibendum assidue semper, 70 viro absente multo tempore; neque ullum alium _hujus_ rei facere prætextum potuistis,[TR2] nisi me cupientes ducere, facereque uxorem. Sed agite, proci, quoniam hoc apparet certamen; deponam enim magnum arcum Ulyssis divini: 75 qui autem facillime intenderit arcum in manibus, et sagittam-miserit per-secures duodecim omnes, hunc una secuta-fuero, relicta hac domo juventutis _meæ,_ perpulcra, plena victu, cujus aliquando recordaturam _me_ puto, vel in somnio.

80 Sic dixit; et Eumæum jussit, divinum subulcum, arcum procis deponere, canumque ferrum. Lacrimans vero Eumæus _eum_ accepit et deposuit; flebat autem bubulcus ex-altera-parte, postquam vidit arcum regis. Antinous vero _eos_ increpabat, verbumque dixit et elocutus-est:

85 Stulti rustici, quæ-in-diem-sunt cogitantes; ah miseri, cur jam lacrimas funditis, et mulieri animum in pectoribus commovetis? cui etiam alioqui jacet in doloribus animus, postquam carum perdidit maritum. Sed tacite epulamini sedentes; vel foras 90 flete egressi, hic arcum relinquentes, procis certamen difficile; non enim puto facile hunc arcum bene-politum tensum-iri. Non enim quisquam adest talis vir inter hosce omnes, qualis Ulysses erat; ego vero eum ipse vidi 95 (etenim memor sum), puer autem adhuc infans eram.

Sic dixit: ipsi vero animus in pectoribus sperabat nervum _se_ tensurum, sagittamque-missurum per-ferrum. Nempe sagittam quidem primus gustaturus erat ex manibus Ulyssis eximii, quem olim contumelia-afficiebat 100 sedens in ædibus, incitabatque omnes socios. Inter-hos vero et locuta-est sacra vis Telemachi.

Dii boni, certe valde me Jupiter dementem reddidit Saturnius: mater quidem mea dicit cara, prudens quamvis sit, alium una secuturam _se,_ relicta hac domo; 105 at ego rideo, et delector vecordi animo. Sed agite, proci, quoniam hoc apparet certamen _de tali,_ qualis nunc non est mulier per Achaicam terram, nec Pyli sacræ, neque Argis, nec Mycenis; [neque in-ipsa Ithaca, neque in-continente nigra;] 110 et vero ipsi hoc scitis; quid me oportet matrem laudare? Sed agite, ne prætextibus _rem_ protrahite, neu amplius arcus diu aversamini tensionem, ut videamus. Et vero ipse ego arcum experiar: si autem tendero, sagittamque-misero per-ferrum, 115 non mihi dolenti has ædes veneranda mater liquerit, una cum-alio profecta, quum ego pone relinquar, valens jam patris certamina pulcra reportare.

Dixit, et ab humeris lænam deposuit purpuream, erectus exsurgens; atque ensem acutum deposuit ab-humeris. 120 Primum quidem secures statuit, vallo perfosso omnibus uno longo, et ad amussim direxit; circumque terram ingessit: stupor vero cepit omnes, videntes quam accurate statuit; antea autem nunquam viderat. Stetit vero deinde ad limen profectus, et arcum tentabat. 125 Ter quidem ipsum pepulit, trahere cupiens; ter autem destitit ab-impetu, sperans hoc animo, nervum _se_ tensurum, sagittamque-missurum per-ferrum. Et jam demum tetendisset, vi quartum attrahens: sed Ulysses nutu-prohibebat, et coercuit, cupientem licet. 130 Inter-hos autem rursus locuta-est sacra vis Telemachi:

Dii boni! certe _vel_ etiam postea malusque ero et imbecillis, vel junior sum, et nondum manibus confido, virum ut-propulsem, quando aliquis prior lacessiverit. Sed agite, qui-quidem me viribus præstantiores estis, 135 arcum tentate, et perficiamus certamen.

Sic locutus, arcum quidem a se deposuit humi, acclinatum conglutinatis bene-politis[TR3] tabulis; ibidemque velox telum pulcro acclinavit annulo: iterum vero deinde resedit in sede, unde surrexerat. 140 Inter-hos autem Antinous locutus-est, Eupithei filius:[TR4]

Surgite ordine a-dextra omnes socii, exorsi ab-eo loco, unde quidem vinum-fundit _aliquis._

Sic dixit Antinous: illis vero placebat sermo. Liodes autem primus surrexit, Œnopis filius, 145 qui ipsis haruspex erat; juxta craterem vero pulcrum sedebat intimus semper; improbitates autem ei soli invisæ erant, omnibusque succensebat procis. Qui tunc primus arcum cepit et telum velox. Stetit autem inde ad limen profectus, et arcum tentabat; 150 neque ipsum tetendit: prius enim fatigatus-est manibus attrahens, haud-tritis, mollibus: inter procos vero dixit:

O amici, non quidem ego tendo; capiat vero et alius. Multos enim hic arcus optimates privabit animo et mente: quoniam multo melius est 155 mori quam vivos excidere _ea re,_ cujus gratia semper hic versamur, exspectantes dies omnes. Nunc quidem aliquis et sperat in mente, et cupit ducere Penelopen, Ulyssis uxorem: at postquam arcum tentaverit et viderit, 160 aliam demum aliquam postea Achivarum pulcris-peplis-indutarum ambiat sponsalibus petens: hæc autem deinde nubat _ei,_ qui plurima dederit, et fatalis venerit.

Sic igitur dixit; et a se arcum deposuit, acclinatum conglutinatis bene-politis tabulis: 165 ibidemque velox telum pulcro acclinavit annulo: iterum vero deinde resedit in sede, unde surrexerat. Antinous autem _eum_ increpabat, verbumque dixit et elocutus-est:

Liodes, quale tibi verbum fugit ex septo dentium, graveque molestumque! indignor etenim audiens: 170 si demum hic arcus optimates privabit animo et mente, quoniam non potes tu tendere. Nequaquam enim te talem genuit alma mater, qui tractator arcusque esses et sagittarum: sed alii tendunt cito proci illustres.

175 Sic dixit; et jussit Melanthium, custodem caprarum: Age jam, _inquiens,_ ignem accende in ædibus, Melantheu, juxta autem pone sellamque magnam et pellem super ipsa, effer autem sevi magnum orbem, _de eo_ quod-intus est, ut juvenes calefacientes, inungentes unguine, 180 arcum tentemus, et perficiamus certamen.

Sic dixit: statim autem accendit Melanthius indefessum ignem; juxtaque ferens sellam posuit et pellem super ipsa, extulitque sevi magnum orbem, _de eo_ quod-intus erat; quo sane juvenes, calefacientes, tentabant: nec poterant 185 tendere, multum autem robore defecti erant. Antinous vero adhuc abstinebat, et Eurymachus deo-similis, principes procorum; viribus autem erant longe principes.

Illi autem e domo exivere una-profecti simul ambo bubulcus et subulcus Ulyssis divini; 190 exivit autem ipse post illos domo divinus Ulysses. Sed quando jam extra fores erant atque aulam, locutus ipsos verbis affabatur blandis:

Bubulce, et tu, subulce, verbumne aliquod dicam, an ipse celem? dicere autem me animus jubet. 195 Quales essetis Ulyssi auxiliando, sicunde veniret huc valde derepente, et aliquis deus ipsum afferret? utrum procis auxiliaremini, and Ulyssi? dicite, quomodo vos cor animusque jubet.

Hunc autem rursus allocutus-est boum bubulcus vir: 200 Jupiter pater, utinam enim hoc perficeres votum, ut veniret quidem ille vir, adduceretque ipsum deus: cognosceres, qualis mea potentia _sit_ et _quales me_ manus comitentur.

Sic autem pariter Eumæus supplicabat omnibus diis, ut-rediret Ulysses prudens suam domum. 205 Ac postquam horum ingenium verum cognovit, iterum ipsos verbis respondens allocutus-est:

Intus quidem demum hic ipse ego, mala multa perpessus, veni vigesimo anno in patriam terram. Cognosco autem, quod vobis cupientibus venio, 210 solis servorum: ceterorum vero haud quenquam audivi vota-facientem me iterum reducem domum venire. Vobis autem, sicut erit quidem, veritatem dicam. Si sub me deus domuerit procos illustres, deducam ambobus uxores, et possessiones præbebo, 215 domosque prope me ædificatas; et mihi postea Telemachi sociique fratresque eritis. Eia age, jam et signum manifestum aliud quoddam ostendam, ut me bene cognoscatis, fidatisque in animo; cicatricem, quam quondam mihi sus inflixit albo dente, 220 ad-Parnassum profecto, cum filiis Autolyci.

Sic locutus, pannos magna diduxit a-cicatrice. Illi autem postquam inspexerant, beneque cognorant singula, flebant deinde, circa Ulyssem prudentem manibus conjectis, et osculabantur amplectentes caputque et humeros. 225 Sic autem pariter Ulysses capita et manus osculatus-est. Et jam lamentantibus occidisset lumen solis, nisi Ulysses ipse _eos_ cohibuisset, locutusque-fuisset:

Cessate a-ploratu fletuque; ne quis videat egressus domo, at dicat et intus. 230 Sed alius-post-alium intrate, neu simul omnes: primus ego, post autem vos; at hoc signum fiat. Alii etenim omnes, quotquot _sunt_ proci illustres, non sinent mihi dari arcum et pharetram; sed tu, divine Eumæe, ferens per ædes arcum, 235 manibus mihi impone; dicito autem mulieribus, ut-claudant domus fores firmiter aptatas: si vero aliqua vel gemitum vel strepitum intus audiat virorum nostris in septis, nequaquam foras prodeat, sed ibidem quite sit ad opus. 240 Tibi vero, Philœtie divine, fores mando aulæ ut-claudas clavi, citoque vinculum indas.

Sic locutus, intravit domos habitantibus-commodas; sedit deinde in sella, accedens, unde surrexerat: ingressi-sunt autem deinde famuli divini Ulyssis.

245 Eurymachus vero jam arcum in manibus versabat, calefaciens huc et illuc splendore ignis: sed ipsum neque sic tendere potuit; valde autem gemebat glorioso corde: ingemiscensque fatus-est, verbumque dixit et elocutus-est:

Dii boni! certe mihi dolor deque _me_ ipso et de omnibus; 250 nequaquam nuptias tantum lugeo, dolens licet: sunt et aliæ multæ Achivæ, tum in ipsa circumflua Ithaca, tum aliis in-urbibus: sed si demum tantopere viribus defecti sumus præ-deo-pari Ulysse, ut non possimus tendere 255 arcum: probrosum vero _hoc est_ et posteris auditu.

Hunc autem rursus Antinous allocutus-est, Eupithei filius: Eurymache, non ita erit: intelligis vero etiam ipse. Nunc etenim in populo festum _est_ dei sanctum; quis autem arcum tenderet? sed quieti 260 deponite: at secures etiamsi sinamus omnes stare, _bene erit;_ haud etenim quenquam sublaturum puto, ingressum domum Laertiadæ Ulyssis. Sed agite, pocillator quidem incipiat poculis, ut libatione-facta deponamus curvos arcus. 265 Mane vero jubete Melanthium, custodem caprarum, capras adducere, quæ in-omnibus longe præstantissimæ _sint_ gregibus; ut femoribus impositis _in honorem_ Apollinis inclyti-arcu, arcum tentemus, et perficiamus certamen.