Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea
Part 21
Hunc autem rursus allocutus-est audens divinus Ulysses: haud quidem illi multo tempore seorsum aberunt a-pugna forti, quando procis et nobis in ædibus meis robur decernetur Martis. 270 Sed tu quidem nunc vade, simul cum-aurora illucescente, domum, et cum-procis insolentibus versare: at me ad urbem subulcus postea ducet, mendico misero similem, et seni. Si autem me ignominia-afficiant in domo, tuum tamen carum cor 275 tolerato in pectoribus, male patiente me. Etiamsi vel per domum pedibus _me_ trahant foras, vel telis percutiant: tu tamen inspiciens tolerato. At sane cessare jube ab-inspientia, lenibus verbis compellans; illi vero tibi nequaquam 280 parebunt; jam enim ipsis adest fatalis dies. [Aliud autem tibi dicam, tu vero in mente repone tua: quando abundans-consiliis in mente _mihi_ ponet Minerva, innuam quidem tibi ego capite; tu autem deinde, quum- intellexeris, quæcunque tibi in ædibus Martia arma jacent, 285 in secessum alti thalami depone sublata, omnia prorsus: at procos blandis verbis palpare, quando te percontentur _arma_ desiderantes; _dicens,_ Ex fumo deposui quoniam non-amplius illis similia-sunt, qualia quondam ad-Trojam proficiscens reliquit Ulysses; 290 sed fœdata-sunt, quantum ignis attigit vapor. Insuper autem mihi hoc majus in mente posuit Saturnius, ne qua vino-gravati, contentione concitata inter vos, vos-invicem vulneretis, fœdetdisque convivium, et nuptiarum-ambitum; ipsum enim allicit virum ferrum. 295 Nobis vero solis duos enses, et duas hastas relinque, et duo scuta-bubula manibus sumenda, ut impetu-facto capiamus; illos autem postea Pallas Minerva demulcebit, et providus Jupiter.] Aliud autem tibi dicam, tu vero in mente repone tua; 300 si vere meus es, et sanguinis nostri, ne-quis postea Ulyssem audiat intus esse,[TR2] neque etiam Laertes sciat hoc, nec subulcus, nec quisquam domesticorum, neque ipsa Penelope: sed soli, tuque egoque, mulierum cognoscamus ingenium: 305 et aliquem famulorum virorum etiam tentemus; tam ubi aliquis nos honoret et timeat animo, quam qui non curet, teque parum-honoret, talis quum-sis.
Hunc autem respondens allocutus-est splendidus filius: o pater, sane meum animum et postea, opinor, 310 cognosces; nequaquam enim animi-remissio me tenet: sed neutiquam hoc emolumento ego fore puto nobis ambobus; te vero considerare jubeo. Diu enim sic vades unumquemque tentans opera ipsorum adiens; illi autem in ædibus quieti 315 opes devorant præter-modum, nec superest parsimonia. Sed sane te mulieres ego explorare hortor, quæque te parum-honorent, et quæ inculpatæ sint: viros autem non ego per stabula vellem nos explorare, sed postea hæc curare, 320 si modo vere aliquod nosti Jovis signum ægidem-tenentis.
Sic hi quidem talia inter se loquebantur. At deinde in-Ithacam deducebatur navis bene-fabricata, quæ tulerat Telemachum a-Pylo, et omnes socios: hi vero quum jam portum valde-profundum intrassent, 325 navem quidem ii nigram in terram traxerunt, arma autem ipsis avexerunt magnanimi ministri; statimque ad Clytii _domum_ ferebant perpulcra dona. At præconem præmiserunt domum ad Ulyssis, nuntium dicturum prudenti Penelopæ, 330 quod Telemachus quidem in agro maneat, navem autem jusserit ad-urbem inde-navigare; ut ne verita in animo præstans regina teneras lacrimas defunderet. Atque occurrerunt-sibi-invicem præco et divinus subulcus, ejusdem gratia nuntii, dicturi mulieri. 335 Sed quando jam pervenerant _in_ domum divini regis, præco quidem medias inter ancillas dixit:
Jam tibi, regina, dilectus filius venit. Penelopæ autem dixit subulcus prope astans omnia, quæcunque ei dilectus filius _ipsum_ jusserat loqui.[TR3] 340 Ac postquam omne præceptum renuntiarat, profectus-est ire ad sues; liquit autem septaque et domum.
Proci vero tristati-sunt, dolueruntque in animo: exiverunt autem domo præter magnum murum atrii, atque illic ante januas sedebant. 345 His vero Eurymachus, Polybi filius, incipiebat loqui:
O amici, certe magnum opus superbe perfectum-est Telemacho, iter hoc: putabamus autem ei non perfectum-iri. Sed agite, navem nigram trahamus, quæ _sit_ optima; inque _eam_ remiges marinos congregemus, qui citissime 350 illis nuntient ocyus ut-domum redeant.
Nondum totum dictum-erat, quando Amphinomus vidit navem, conversus ex loco _suo,_ portum profundum intra, velaque contrahentes, remosque manibus tenentes. Suaviter autem ridens locutus-est inter-suos sodales:
355 Ne quem amplius nuntium jubeamus-ire; hi enim _jam sunt_ intus: vel aliquis eis hoc dixit deorum, vel viderunt ipsi navem prætervehentem, eam autem non potuerunt assequi.
Sic dixit: illi autem ubi-surrexere, iverunt ad litus maris; statim vero navem nigram in terram traxerunt, 360 arma autem ipsis avexerunt magnanimi ministri. Ipsi vero in concilium iverunt conferti, nec quemquam aliorum sinebant, nec juvenum una-considere, nec senum. Inter-hos autem Antinous locutus-est, Eupithei filius:
Dii boni! ut hunc virum dii a-malo liberarunt! 365 Die quidem speculatores sedebant in cacuminibus ventosis, semper alii-post-alios; simul autem cum-sole occidente, nunquam in terra noctem peregimus, sed in ponto navi veloci navigantes, exspectabamus Auroram divinam, Telemacho insidiantes, ut interficeremus captum 370 ipsum: hunc autem tunc quidem abduxit domum deus. Nos vero hic ei consultemus gravem interitum, Telemacho; neque nos subterfugiat: non enim puto, eo quidem vivente, perfectum-iri hæc opera. Ipse enim peritus _est_ consilioque menteque: 375 cives autem non-amplius omnino nobis gratificantur. Sed agite, antequam ille congregarit Achivos in concionem; (nequaquam enim remisse-acturum ipsum puto, sed iram fovebit, dicetque inter omnes, exsurgens, quod ei cædem gravem struebamus, neque assecuti-sumus: 380 illi autem non laudabunt audientes mala opera: _metuoque,_ ne-quod malum faciant et nos expellant terra nostra, alium vero adeamus populum:) sed prævertamus _eum_ interficiendo in agro procul ab-urbe, vel in via: victum autem ipsi et possessiones habeamus, 385 divisas æqualiter inter nos; ædes vero demum illius matri dederimus habendas et _ei_ quicunque _eam_ duxerit. Sin autem vobis hic sermo displicet, sed mavultis ipsumque vivere et habere paterna omnia, ne ei deinceps opes affatim animo-gratas comedamus, 390 hic congregati, sed ex domo _sua_ unusquisque ambiat _eam_ sponsaliis petens; illa vero deinde nupserit _ei,_ qui plurima dederit, et fatalis venerit.
Sic dixit: hi autem omnes muti facti-sunt silentio. His vero Amphinomus concionatus-est et dixit, 395 Nisi splendidus filius, Aretiadæ regis: qui quidem ex Dulichio tritici-feraci, herbosa, dux-erat procis, maxime autem Penelopæ placebat sermonibus; mente enim utebatur bona: qui ipsis bene-cupiens concionatus-est, et dixit:
400 O amici, non equidem interficere velim Telemachum; grave vero genus regium est interficere: sed primum deorum interrogemus consilia. Si quidem probent Jovis magni jura, ipseque interficiam, aliosque omnes jubebo: 405 sin vero avertant dii, quiescere suadeo.
Sic dixit Amphinomus; illis autem placebat sermo. Statim deinde quum-surrexissent, iverunt in domum Ulyssis: advenientesque, considebant in politis sedibus.
At rursus aliud cogitavit prudens Penelope, 410 procis ut-se-ostenderet violentam insolentiam _animis_ habentibus. Resciverat enim de-sui filii in ædibus _patranda_ cæde; præco enim ei dixit Medon, qui audierat consilia. Profectaque-est ire ad-domum cum famulis mulieribus. Sed quando jam ad procos pervenit divina inter-mulieres, 415 stetit ad postes domus affabre structæ, genis obtendens nitida redimicula; Antinoum vero increpabat, verbumque dixit et elocuta-est:
Antinoe, insolentiam habens, mali-machinator; atqui te dicunt in populo Ithacæ inter æquales esse optimum 420 consilio et verbis; tu vero nequaquam talis eras. Insane, cur autem tu Telemacho fatumque mortemque struis, nec supplices curas, quibus utique Jupiter testis _est injuriarum?_ non vero fas _est_ mala suere sibi- invicem. An non nosti, quando huc pater tuus venit fugiens, 425 populum veritus? jam enim irati-erant valde, quoniam prædones comitatus Taphios malo-affecerat Thesprotos; hi vero nobis amici erant: illum inde volebant occidere, et perdere _ejus_ carum cor, et victum consumere sufficientem magnum: 430 verum Ulysses inhibebat et retinebat, cupientes licet. Hujus nunc domum ignominiose comedis, ambisque uxorem, filiumque interficis, meque magno dolore-afficis: sed te cessare hortor et jubere alios _cessare._
Hanc autem rursus Eurymachus, Polybi filius, contra allocutus- est: 435 filia Icarii, prudens Penelope, confide, ne tibi hæc in mente tua curæ-sint. Non est hir vir, neque erit, neque fuerit, qui Telemacho tuo filio manus inferat, vivente quidem me et super terra vidente. 440 Sic enim edico, et sane perfectum erit: statim ei sanguis ater fluet circum hastam nostram; quoniam et mihi urbium-vastator Ulysses sæpe, genibus suis _me_ imponens, carnem assam in manibus posuit, præbuitque vinum rubrum. 445 Ideo mihi Telemachus omnium multo carissimus est virorum: nec quicquam ipsum mortem timere jubeo a procis certe; divinitus autem _evenientem_ non est effugere.
Sic dixit animum-addens; ei autem struebat ipse mortem. Illa autem quum-ascendisset in-cœnaculum splendidum, 450 flebat inde Ulyssem, dilectum maritum, donec ei somnum dulcem palpebris immisit cæsiis-oculis Minerva.
Vespertinus autem Ulyssi et filio divinus subulcus advenit: hi vero inde cœnam scite parabant, sue mactato anniculo. At Minerva, 455 prope astans, Laertiaden Ulyssem virga percussum, iterum fecit senem, turpiaque vestimenta induit circa corpus; ne eum subulcus cognosceret coram intuitus, et prudenti Penelopæ iret nuntiatum, neque mente contineret.
460 Ad hunc Telemachus prior sermonem dixit: venisti, divine Eumæe. Quænam jam fama est per urbem? num jam proci eximii intus sunt _reversi_ ex insidiis? an adhuc me denuo observant domum euntem?
Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce: 465 non curæ-erat mihi hæc inquirere et interrogare, per-urbem incedenti: citissime me animus jussit, nuntio dicto, rursus huc redire. Occurrit autem mihi a sociis nuntius velox, præco, qui jam primus verbum tuæ matri dixit. 470 Aliud vero utique hocce novi: hoc enim vidi oculis. Jam super urbem, ubi Mercurialis collis est, eram profectus, quando navem velocem vidi descendentem in portum nostrum; multi autem erant viri in ipsa: gravataque-erat scutis, et hastis utrinque-acutis: 475 et ipsos putavi illos esse; neque-vero quicquam scio.
Sic dixit; subrisit autem sacra vis Telemachi, patrem oculis intuitus; vitabat autem subulcum.
Hi vero ubi jam cesserant ab-opere, appararantque convivium, convivati-sunt; nec quicquam animus indigebat convivio æquo. 480 Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant, de-lectoque cogitarunt, et somni donum cepere.
[TR1] "habenti," -> "habenti." [TR2] "esse." -> "esse," [TR3] "loqui," -> "loqui."
Odysseæ XVII.—Telemachi reditus Ithacam.
ARGUMENT:
Telemachus returning to the city, relates to Penelope the sum of his travels. Ulysses is conducted by Eumaeus to the palace, where his old dog Argus acknowledges his master, after an absence of twenty years, and dies with joy. Eumaeus returns into the country, and Ulysses remains among the suitors, whose behaviour is described.
TEXT:
1 Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora, tum jam inde sub pedibus ligavit pulcros calceos Telemachus, dilectus filius Ulyssis divini: sumsit autem validam hastam, quæ ei manibus apta-erat, 5 ad-urbem iturus, et suum allocutus-est subulcum:
Pater, nempe ego vadam in urbem, ut me mater videat; non enim ipsam ante cessaturam puto a-ploratuque tristi, fletuque lacrimoso, quam ipsum me aspexerit; sed tibi-quidem sic præcipio: 10 hospitem infelicem duc in urbem, ut illic victum mendicet: dabit autem ei, quicunque voluerit, panem et poculum: mihi vero haudquaquam licet omnes homines sustinere, habenti quidem dolores animo. Hospes autem si valde irascatur, gravius _hoc_ ipsi 15 erit: certe enim mihi gratum _est_ vera loqui.
Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: o amice, neque sane ipse detineri cupio: mendico melius est in urbe, quam in agris, cibum mendicare; dabit autem mihi, quicunque voluerit. 20 Non enim, apud stabula ut-maneam, amplius ea-ætate, sum quo imperanti hero in-omnibus paream. Sed vade; me vero ducet vir hic, quem tu jubes, statim, postquam igne caluero, teporque factus-fuerit; valde enim hæc vestimenta habeo mala: _cavendum_ ne me conficiat 25 frigus matutinum; procul autem urbem dicitis esse.
Sic dixit: Telemachus vero per stabulum ivit, velociter pedibus progrediens; mala autem procis serebat. Sed postquam pervenerat ad-ædes habitantibus-commodas, hastam quidem statuit ad columnam inclinans, 30 ipse autem intro ibat, et transgressus-est lapideum limen.
Hunc vero longe prima vidit nutrix Euryclea, pelles sternens sedibus in artificiosis. Lacrimans autem deinde recta _ad eum_ ivit; circumque aliæ ancillæ Ulyssis audentis-animi congregabantur, 35 et osculabantur _ei_ amplectantes caputque et humeros.
Atque egrediebatur e thalamo prudens Penelope, Dianæ similis, aut aureæ Veneri: circum vero filium dilectum jecit brachia lacrimans; osculataque-est ipsi caputque et ambo lumina pulcra, 40 et ejulans verbis alatis _eum_ allocuta-est:
Venisti, Telemache, dulcis lux! Non te amplius ego visuram _me_ putabam, postquam iveras nave in-Pylum clam, me invita, dilecti ad-quærendam patris famam. Sed age mihi narra, quemadmodum tibi-contigit videre.
45 Illam autem rursus Telemachus prudens contra allocutus est: mater mea, ne mihi fletum excita, neu mihi cor in pectoribus commove, elapso licet grave exitium: sed lota, puris corpori vestimentis sumtis, [in cœnaculum ubi-ascenderis cum famulis mulieribus,] 50 vove omnibus diis perfectas hecatombas _te_ sacrificaturam, sicubi Jupiter vindictæ opera perfecerit. At ego ad-forum transibo, ut vocem hospitem, qui me illinc una secutus-est huc venientem. Illum quidem ego præmisi cum eximiis sociis; 55 Piræum autem ipsum jussi ad domum ducentem cum-cura amice-tractare et honorare, donec _ipse_ venissem.
Sic igitur locutus-est; huic vero non-evolans erat sermo (_i.e. tacuit_). Ipsa vero lota, puris corpori vestimentis sumtis, vovebat omnibus diis perfectas hecatombas 60 _se_ sacrificaturam, sicubi Jupiter vindictæ opera perficeret.
Telemachus autem deinde per domum _transiens_ exivit, hastam habens: unaque eum canes pedibus veloces sequebantur. Divinam autem gratiam in-eum defudit Minerva; eumque inde omnes populi advenientem admirabantur. 65 Circa vero ipsum proci illustres congregabantur, bona prædicantes, mala autem mentibus profunde-cogitabant. Atque ille horum quidem inde declinabat magnum cœtum, sed, ubi Mentor sedebat, et Antiphus, et Halitherses, qui-quidem ei a principio paterni erant amici, 70 illic consedit adiens: illi autem interrogabant singula. Ad-hos vero Piræus hasta-inclytus prope venit, hospitem ducens ad-concionem per urbem: neque adhuc diu Telemachus ab-hospite procul aversus-erat, sed ei astitit. Hunc et Piræus prior sermone allocutus-est:
75 Telemache, statim jube-ire meam ad domum mulieres, ut tibi dona remittam, quæ tibi Menelaus dedit.
Illum autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: Priæe, non enim scimus, quomodo erunt hæc opera. Si forte me proci illustres in ædibus 80 clam interfecto, paterna omnia diviserint, ipsum habentem te malo _iis_ frui, quam aliquem horum: sin autem ego his cædem et mortem struxero, tum demum mihi gaudenti fer ad ædes gaudens.
Sic locutus, hospitem ærumnosum duxit in domum. 85 Ac postquam pervenerant ad-ædes habitantibus-commodas, lænas quidem deposuerunt in soliisque sedibusque; inque balnea ingressi bene-polita lavati-sunt. Hos autem postquam famulæ laverant et unxerant oleo, circum _eos_ deinde lænas villosas jecerunt et tunicas; 90 e balneoque _ipsi_ egressi in soliis consedere. Aquam autem ancilla gutturnio infundebant ferens, pulcro, aureo, super argenteum lebetem, ad-lavandum; juxtaque politam extendit mensam. Panem autem verecunda proma apposuit ferens, 95 ferculis multis impositis, largiens de-præsentibus. Mater vero ex-adverso sedebat ad postes domus solio inclinata, tenuia pensa versans. Hi autem ad cibos paratos appositos manus porrigebant. Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant, 100 illis sermones exorsa-est prudens Penelope:
Telemache, sane ego in-cœnaculum ubi-ascendero, decumbam in lectum, qui mihi luctuosus factus-est, semper lacrimis meis imbutus, ex quo Ulysses abiit cum Atridis ad Ilium: nec mihi sustinuisti, 105 antequam venirent proci illustres in hanc domum, reditum tui patris aperte dicere, sicubi audivisti.
Hanc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: enimvero ego tibi, mater, verum enarrabo. Ivimus inque Pylum, et _ad_ Nestorem, pastorem virorum; 110 exceptum autem me ille in excelsis ædibus cum-cura amice-tractabat, tanquam pater suum filium, reversum sero recens aliunde: sic me ille sedulo curabat, _ipse_ cum filiis gloriosis. At de-Ulysse audentis-animi minime dicebat, 115 _nec_ vivo nec mortuo, terrestrium ex-ullo _se_ audivisse: sed me ad Atriden, hasta-inclytum Menelaum, cum-equis demisit et curribus coagmentatis. Illic vidi Argivam Helenam, cujus gratia multa Argivi Trojanique deorum voluntate laborarunt. 120 Interrogabat vero statim deinde bello strenuus Menelaus, cujusnam _rei_ indigens venissem Lacedæmonem divinam: at ego ei omnem veritatem enarravi: et tunc me verbis respondens allocutus-est:
Dii-boni! profecto valde fortis viri in lecto 125 voluerunt cubare, imbelles ipsi quum-sint. Sicut autem quando in lustro cerva fortis leonis hinnulos ubi-cubare-fecerit recens-natos, lactentes, saltus investigat et valles herbosas pascens, hic vero statim suum ingressus-est cubile, 130 ambobusque illis sævam mortem infert: ita Ulysses illis sævam mortem inferet. Utinam enim, Jupiter pater, et Minerva, et Apollo, talis existens, qualis olim bene-ædificata in Lesbo ex contentione cum-Philomelide luctatus-est surgens, 135 prostravitque _eum_ fortiter, gavisi-sunt autem omnes Achivi; talis existens cum-procibus versaretur Ulysses; omnes et brevis-ævi fierent et amaris-nuptiis. Ista vero, quæ me interrogas et precaris, non ego alia præter _verum_ dixero declinando, nec _te_ decipiam: 140 sed quæ quidem mihi dixit senex marinus verax, horum nullum tibi ego celabo verbum, neque occultabo. Dixit ipsum is in insula _se_ vidisse duros dolores habentem, Nymphæ in ædibus Calypsus, quæ ipsum necessitate detinet: ille vero non potest suam in-patriam terram venire: 145 non enim ei adsunt naves remigio-instructæ et socii, qui ipsum devehant super lata dorsa maris.
Sic dixit Atrides, hasta-inclytus Menelaus. His peractis redii: dederunt autem mihi ventum-secundum immortales, qui me celeriter dilectam in patriam misere.
150 Sic dixit: illi autem animum in pectoribus commovebat. Inter-hos vero et locutus-est Theoclymenus deo-similis:
O uxor veneranda Laertiadæ Ulyssis, nempe ille non clare novit; meo autem attende sermoni: vere enim tibi vaticinabor, neque occultabo. 155 Sciat nunc Jupiter primum deorum, hospitalisque mensa focusque Ulyssis eximii, ad-quem veni, quod sane Ulysses jam in patria terra sedens, vel reptans, hæc audiens mala opera, est, at procis malum omnibus serit: 160 talem ego avem bonis-transtris-instruca in navi sedens observavi, et Telemacho nuntiavi.
Hunc autem rursus allocuta-est prudens Penelope: utinam enim hoc, hospes, verbum perfectum esset: ita cito sentires amicitiamque, multaque dona _acciperes_ 165 ex me, ut aliquis te occurrens beatum-diceret.
Sic hi quidem talia inter se loquebantur. Proci autem ante Ulyssis domum discis delectabantur et hastilibus jaculantes, in fabrefacto pavimento, ubi pridem insolentiam exercebant.[TR1] 170 Sed quando jam cœnæ-tempus erat, et advenerunt pecudes undique ex agris (ii autem agebant _eas,_ qui et antea): tum vero ipsis dixit Medon; hic etenim maxime placebat præconum, et ipsis aderat in-convivio:
Juvenes, postquam-jam omnes delectati-estis animo certaminibus, 175 ite ad ædes, ut paremus convivium: nequaquam enim malum _est_ in tempore cœnam capere.
Sic dixit: illi autem surgentes abibant, parebantque sermoni. Ac postquam venerant in-ædes habitantibus-commodas, lænas quidem deposuerunt in sedilibusque soliisque; 180 ipsi autem mactabant oves magnas et pingues capras, mactabantque sues pingues, et bovem armentalem, convivium parantes. Illi vero ex agro ad-urbem properabant-ire, Ulyssesque et divinus subulcus. Inter-eosque sermones exorsus-est subulcus, princeps virorum:
185 Hospes, quia jam subinde ad-urbem ire cupis hodie, sicut jussit dominus meus (certe te ego hic mallem stabulorum custodem relictum-esse: sed illum vereor, et timeo, ne me postea objurget: graves vero dominorum sunt increpationes): 190 sed age nunc eamus: jam enim præteriit maxima-ex-parte dies; at cito tibi ad vesperam frigidius erit.
Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: cognosco, sapio; hæc jam intelligenti præcipis. Sed eamus; tu autem deinde perpetuo præi. 195 Da vero mihi, sicubi baculum tibi cæsum est, ad-innitendum; quoniam dicitis valde-lubricam esse viam.
Dixit, et circum humeros turpem sibi-jaciebat peram crebris-locis laceram; inerat vero tortile lorum-ad-suspendendum. Eumæus autem inde ei baculum animo-gratum dedit. 200 Hi iverunt: stabulum vero canes et pastores viri custodiebant, pone manentes; ipse autem in urbem ducebat regem, mendico misero similem et seni, _baculo_ innitentem: turpia autem circa corpus vestimenta indutus-erat.