Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea

Part 20

Chapter 20 2,853 words Public domain Markdown

430 Hanc autem rursus allocutus-est vir, qui _ei_ coierat clam: numquid jam retro rursus una nos domum sequereris, ut videas patris et matris altam domum, ipsosque? certe enim etiamnum sunt, et divites vocantur.

Hunc vero rursus allocuta-est mulier, et respondit sermone: 435 fieri-possit et hoc, si mihi velitis, nautæ, jurejurando fidem dare, _vos_ incolumem me domum abducturos.

Sic dixit: illi autem omnes jurabant, sicut jussit. Ac postquam jurarantque peregerantque jusjurandum, inter-eos rursus locuta-est mulier, et respondit sermone:

440 Tacite _agatis_ nunc, ne quis me alloquatur verbis vestrorum sociorum, obviam-factus vel in via, vel alicubi ad fontem: ne-quis ad domum seni profectus aperiat; is autem suspicatus liget _me_ vinculo in duro, vobis vero moliatur interitum. 445 Sed retinete in mente verbum, et properate emtionem viaticorum. Sed quando jam navis plena victu fuerit, nuntius mihi deinde celeriter ad ædes veniat: afferam enim et aurum, quodcunque sub-manus venerit; et vero aliud naulum ego volens sane dedero. 450 Filium enim viri boni in ædibus nutrio, astutum jam talem, simul-cursitantem foras; hunc duxero in navem; hic vero vobis infinitum pretium compararit, quocunque vendendum-vexeritis ad alienos homines.

Hæc quidem sic fata, abiit ad ædes pulcras. 455 Illi autem per-annum totum apud nos ibidem manentes in navi cava facultates multas emebant; sed quando jam cava navis onerata-erat ipsis ad-redeundum, tunc nuntium miserunt, qui nuntiaret mulieri. Venit vir sollers mei ad ædes patris, 460 aureum monile habens, _quod_ electris intersertum erat: hoc quidem in domo famulæ et veneranda mater manibusque tractabant, et oculis spectabant, pretium pollicitæ: ille autem huic innuit tacite. Atque ille postquam-innuerat, cavam ad navem ivit; 465 hæc autem me manu prehensum ædibus eduxit foras; invenit vero in vestibulo et poculum et mensas virorum convivarum, qui circa-meum patrem versabantur, (illi quidem in consessum processerant, populique cœtum): hæc autem statim tria pocula abscondita sub sinu 470 efferebat; at ego sequebar stultitia. Occidebatque sol, obumbrabanturque omnes viæ: nos vero in portum inclytum venimus celeriter vadentes, ubi Phœnicum virorum erat velox-per-mare navis. Hi quidem deinde _nave_ conscensa navigabant humidas vias, 475 nobis _navi_ impositis: ac Jupiter ventum-secundum mittebat. Sex-diebus quidem simul navigabamus noctesque et dies; sed quando jam septimum diem Jupiter induxit Saturnius, deinde mulierem quidem feriit Diana sagittis-gaudens: in-sentinamque _ea_ insonuit delapsa, sicut marina fulica; 480 et hanc quidem phocis et piscibus escam futuram ejecerunt: at ego relictus-sum, dolens corde. Hos autem Ithacæ appulit ferens ventusque et aqua; ubi me Laertes emit possessionibus suis. Sic hancce terram ego vidi oculis.

485 Huic autem rursus nobilis Ulysses respondit sermone: Eumæe, certe valde jam mihi in mente animum commovisti, hæc singula dicens, quantos jam passus-sis dolores animo. Verum enimvero tibi quidem etiam ad-malum bonum apposuit Jupiter, quippe in-viri ædes pervenisti, multa perpessus, 490 mitis, qui jam tibi præbet cibumque potumque sedulo; degis autem bonam vitam: at ego multas hominum per urbes vagans huc veni.

Sic hi quidem talia inter se loquebantur: dormierunt vero non multum in tempus, sed paululum; 495 statim enim Aurora venit in-pulcro-solio. Verum ad terram Telemachi socii solvebant vela; demiseruntque malum confestim; ipsamque _navem_ in stationem subduxere remis: ancoras autem ejecerunt, et retinacula alligarunt: atque ipsi egrediebantur in litus maris, 500 cœnamque parabant, miscebantque nigrum vinum. Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant, his Telemachus prudens exorsus-est sermones.

Vos quidem nunc ad-urbem agite navem nigram; at ego agros adibo, et pastores; 505 vespertinus vero in urbem, visis meis operibus, revertar. Mane autem vobis viaticum-epulum apposuero, convivium bonum carniumque et vini dulcis-potu.

Hunc autem rursus allocutus-est Theoclymenus deo-similis: quonam ego, dilecte fili, ibo? cujus ædes accedam 510 virorum, qui in aspera Ithaca dominantur? an recta tuam matrem adibo et tuam domum?

Hunc autem Telemachus prudens contra allocutus-est: alias quidem te ego et nostram-ad _domum_ juberem ire: haud enim _ibi_ ulla hospitalium inopia _est;_ sed tibi ipsi 515 pejus _esset:_ quoniam tibi ego quidem abero, nec te mater videbit; nequaquam enim frequenter procis in domo apparet, sed seorsum ab-his in-cœnaculo telam texit. At tibi alium virum indicabo, quem adeas, Eurymachum, Polybi prudentis inclytum filium, 520 quem nunc instar dei Ithacenses suspiciunt: etenim longe optimus vir _est,_ cupitque maxime matrem meam ducere-uxorem, et Ulyssis munus habere. Sed hæcce Jupiter novit Olympius, in-æthere habitans, an ipsis ante nuptias perficiat malum diem.

525 Sic igitur ei locuto supervolavit dextera avis, accipiter, Apollinis velox nuntius; in pedibus autem vellebat columbam tenens, ac pennas defundebat ad-terram, in-medio inter-navemque et ipsum Telemachum. Illum autem Theoclymenus a-sociis seorsum ubi-vocarat, 530 inhæsitque ei manu, verbumque dixit et elocutus-est:

Telemache, nequaquam sine deo volavit dextera avis; cognovi enim ipsam, contra intuitus, alitem-auguralem esse. Vestro autem non est genere regalius aliud in populo Ithacæ; sed vos potentes _eritis_ semper.

535 Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: utinam enim hoc, hospes, verbum perfectum sit; ita cito cognoveris amicitiamque et _acceperis_ multa dona ex me, adeo-ut aliquis te occurrens beatum-diceret.

Dixit, et Piræum allocutus-est, fidum socium: 540 Piræe Clytide, tu vero mihi ceteris _in rebus_ maxime obsequeris meorum sociorum, qui me in Pylum comitati-sunt: etiam nunc mihi hunc hospitem ducens in ædibus tuis sedulo amice-tracta et honora, donec _ipse_ venero.

Hunc autem rursus Piræus hasta-inclytus contra allocutus-est: 545 Telemache, etiamsi tu multo tempore hic maneas, hunc ego curabo; hospitalium autem ei desiderium non erit.

Sic locutus, navem conscendit, jussitque socios ipsosque ascendere, et retinacula solvere. Hi autem statim inscendebant, et in transtris consedere. 550 Telemachus vero sub pedibus ligavit pulcros calceos, sumsitque validam hastam, præfixam acuto ære, navis a tabulatis: illi autem retinacula solverunt. Hi quidem _navem_ in-altum-agentes navigabant in urbem, ut jusserat Telemachus, dilectus filius Ulyssis divini. 555 Hunc autem celeriter progredientem pedes ferebant, donec venit in-caulam, ubi ei erant sues perplurimæ, apud-quas subulcus, bonus ut-erat, dormiebat, dominis bene cupiens.

[TR1] "ab" -> "ad" [TR2] "præcepit;" -> "præcepit:"

Odysseæ XVI.—Telemachi agnitio Ulyssis.

ARGUMENT: THE DISCOVERY OF ULYSSES TO TELEMACHUS.

Telemachus arriving at the lodge of Eumaeus, sends him to carry Penelope the news of his return. Minerva appearing to Ulysses, commands him to discover himself to his son. The princes, who had lain in ambush to intercept Telemachus in his way, their project being defeated, return to Ithaca.

TEXT:

1 Hi autem in casa, Ulysses et divinus subulcus, parabant jentaculum simul-cum aurora, accenso igne, emiseruntque pastores cum congregatis suibus: Telemachum vero circum-adulabantur canes latratores, 5 neque illatrabant advenienti. Vidit autem divinus Ulysses adulantesque canes, circumvenitque _eum_ sonus pedum: statim vero Eumæum verbis alatis allocutus-est:

Eumæe, certe omnino aliquis tibi veniet huc socius, vel et notus alius; quoniam canes non latrant, 10 sed circum-adulantur; pedum vero subtus sonum audio.

Nondum totus dictus-erat sermo, quando ei dilectus filius stetit in vestibulo. Attonitus autem exsiliit subulcus; atque ei e-manibus cecidere vasa, quibus utebatur, miscens nigrum vinum: ipse vero obvius ivit hero, 15 osculatusque-est ipsi caputque et ambo lumina pulcra, manusque ambas; uber autem ei excidit lacrima. Sicut vero pater suum filium amanti animo amplectitur, reversum e longinqua terra decimo anno, unicum, in-senectute-genitum, super quo dolores multos passus- sit: 20 sic tunc Telemachum deo-similem divinus subulcus totum osculatus-est circumhærens, tanquam e morte elapsum: et ejulans _eum_ verbis alatis allocutus-est:

Venisti, Telemache, dulce lumen? non te amplius ego _me_ visurum putabam, postquam ivisti navi in-Pylum; 25 sed age, nunc ingredere, dilecte fili, ut te animo delecter aspiciens, recens aliunde intro advenientem. Nequaquam enim frequenter agrum adis, nec pastores, sed in-urbe-manes: sic enim tibi placebat animo, virorum procorum aspicere exitiosum cœtum.

30 Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus est: erit sic, pater: tui vero causa huc venio, ut teque oculis videam, et sermonem audiam, si mihi adhuc in ædibus mater maneat, an aliquis jam virorum alius _eam_ duxerit; Ulyssis autem fere cubile 35 inopia stragularum malas araneas jacet habens.

Hunc autem rursus allocutus-est subulcus, princeps virorum: et perquam illa manet patienti animo tuis in ædibus: luctuosæ vero ei semper pereunt noctesque et dies lacrimas-fundenti.

40 Sic igitur locutus, ejus accepit æream hastam: atque is introibat, et transivit lapideum limen. Ei autem _suam_ sedem ingresso pater cesserat Ulysses; Telemachus vero ex-altera-parte prohibebat, dixitque:

Sede, o hospes; nos autem et alibi inveniemus sedem 45 tugurio in nostro: adest vero vir, qui _talem_ ponet.

Sic dixit: ille autem retrogressus inde consedit: huic autem subulcus substravit viridia virgulta, et pellem insuper; ibi consedit deinde Ulyssis dilectus filius. Illis autem carnium lances apposuit subulcus 50 assarum, quas quidem priori _die_ reliquerant comedentes; panem autem festinanter accumulabat in canistris, atque inde in poculo miscebat dulce vinum: ipse vero e-regione sedit Ulyssis divini. Hi autem ad cibos paratos appositos manus porrigebant. 55 Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant, tum vero Telemachus allocutus-est divinum subulcum:

Pater, unde tibi hospes hic venit? quomodo autem ipsum nautæ duxerunt in Ithacam? quosnam _se_ esse profitebantur? nequaquam enim ipsum pedibus puto huc venisse.

60 Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce: enimvero ego tibi, fili, vera omnia dicam. Ex Creta quidem genere se-profitetur _esse_ lata: dicit autem _se_ multis hominum in urbibus versatum-esse errantem; sic enim ei destinavit hæc deus. 65 Nunc autem Thesprotorum virorum e nave elapsus venit meum ad stabulum, ego vero tibi _eum_ in-manus-tradam: fac quomodo vis; supplicem vero tibi _se_ profitetur esse.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: Eumæe, certe valde hoc verbum animum-tristans dixisti: 70 quomodo enim jam hunc hospitem ego suscipiam domi? Ipse quidem juvenis sum, et nondum manibus confisus-sum virum ut-propulsem, quando aliquis prior lacessiverit; matri autem meæ bifariam animus in mente cogitat, utrum illic apud me maneat et domum curret, 75 torumque reverens mariti, populique famam; an jam una sequatur Achivorum _eum,_ quicunque optimus ambit _eam_ in ædibus vir, et plurima dederit. Verum enimvero hospitem, quoniam tuam advenit domum, induam ipsum lænaque tunicaque, vestimentis pulcris; 80 dabo autem ensem ancipitem, et pedibus calceamenta: dimittamque, quo ipsum cor animusque jubet. Sin vero velis, tu curato _eum,_ in stabulis detentum; vestimenta autem huc ego mittam et cibum omnem, ad-edendum, ut ne te atterat et socios. 85 Illuc vero non ipsum equidem inter procos siverim ire; valde enim petulantem insolentiam habent, ne ipsum conviciis-proscindant, mihi autem dolor fiat gravis. Efficere vero difficile _est_ aliquid inter plures unum virum, etiam fortem; quoniam multo potentiores sunt.

90 Illum autem rursus affatus-est audens divinus Ulysses: o amice, quoniam sane mihi etiam respondere fas est, certe valde meum corroditur audientis carum cor, _de iis_ qualia dicitis procos injusta moliri in ædibus, invito te, talis quum-sis. 95 Dic mihi, utrum sponte succumbas, an te cives oderint in populo, obsequentes dei voci: an aliquid fratribus succenseas; quibus-quidem vir pugnantibus confidit, etiam si magna contentio orta-sit. Utinam enim ego sic juvenis essem hoc cum animo, 100 vel filius ex Ulysse eximio, vel etiam ipse [venerit errans: adhuc enim et spei copia _est:_] ilico deinde mihi caput abscinderet alienus vir, si non ego illis malum omnibus fierem, profectus in domum Laertiadæ Ulyssis: 105 sin vero rursus me multitudine domarent, solus quum-essem, mallem in meis interfectus ædibus mori, quam hæc quidem semper indigna opera videre, hospitesque male-tractatos, famulasque mulieres _illos_ violantes indigne in ædibus pulcris, 110 et vinum exhaustum, et cibum comedentes temere sic, in-infinitum, nunquam-perfecto in opere.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: enimvero ego tibi, hospes, _hæc_ valde accurate dicam. Nec quicquam mihi universus populus invisus irascitur, 115 nec fratribus succenseo: quibus-quidem vir pugnantibus confidit, etiam si magna contentio orta-sit. Ita enim nostrum genus per-unicos-demisit Jupiter; unicum Laerten Arcesius filium genuit, unicum autem rursus Ulyssem pater genuit; at Ulysses 120 unicum me in ædibus genitum liquit, nec _me_ fruitus-est. Ideo nunc inimici valde multi sunt in domo. Quotquot enim insulis dominantur optimi, Dulichioque, Samoque, et nemorosæ Zacyntho, et quot per asperam Ithacam dominantur, 125 tot matrem meam ambiunt, atteruntque domum. Illa autem neque abnegat odiosas nuptias, nec finem facere potest; hi autem absumunt comedentes domum meam: cito vero me perdent et ipsum. Sed enim hæc quidem deorum in genibus posita-sunt. 130 Pater, tu vero vade ocyus, prudenti Penelopæ dic, quod ei salvus sum, et ex Pylo veni. At ego hic manebo, tu autem huc redi, soli ubi-nuntiaris; ceterorum vero nullus Achivorum audiat: multi enim mihi mala moliuntur.

135 Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce: cognoscio, sapio; hæc sane intelligenti imperas. Sed age mihi hoc dic et accurate præcipe, an et Laertæ eadem via nuntius eam infelici; qui eousque quidem ob-Ulyssem valde dolens, 140 operaque inspiciebat, et cum famulis in domo bibebat et edebat, quando animus in pectoribus juberet; at nunc, ex quo tu abiisti navi in-Pylum, nondum ipsum dicunt edisse et bibisse sic _ut solebat,_ neque opera inspexisse; sed suspirioque fletuque 145 sedet lamentans; tabescit autem circum ossa corpus.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: tristius _est,_ sed nihilominus ipsum sinemus, dolentes licet. Si enim ullo-pacto essent proprii-arbitrii omnia mortalibus, primum mei patris eligeremus reditus diem. 150 Sed tu ubi-nuntiaveris, revertere; neu per agros vagare ad illum: at matri dic, ut-famulam œconomam ire-jubeat quam citissime clam; illa etenim nuntiaverit seni.

Dixit, et excitavit subulcum: hic autem cepit manibus calceos, 155 ligatisque _iis_ sub pedibus ad-urbem ibat. Nec Minervam latebat a stabulo profectus Eumæus subulcus; sed ea prope venit: corpore vero assimilata-est mulieri pulcræque magnæque, et splendida opera scienti. Stetit autem e-regione-ostii casæ Ulyssi apparens; 160 nec Telemachus _eam_ vidit coram, neque advertit: (nequaquam enim omnibus dii apparent manifesti:) sed Ulyssesque, canesque viderunt, atque non latrarunt, _cum_ gannitu vero aliorsum per stabulum trepidaverunt. Illa autem superciliis innuit; animadvertit vero divinus Ulysses; 165 exivitque domo extra magnum murum caulæ, stetitque ante ipsam: eum vero allocuta-est Minerva:

Generose Laertiade, sollers Ulysse, jam nunc tuo filio verbum dic, neu cela; ut procis mortem et fatum ubi-composueritis, 170 eatis ad urbem inclytam: neque ego ipsa diu a vobis abero, promta ad-pugnandum.

Dixit, et aurea virga tetigit _eum_ Minerva: vestem quidem ei primum bene-lotam et tunicam posuit circa pectora; corpusque auxit et vigorem. 175 Rursus autem nigro-colore factus-est, genæque distentæ-sunt, cæruleique facti-sunt pili circa mentum. Illa quidem, ita quum fecisset, recessit: at Ulysses ivit in casam: stupuit vero ipsum dilectus filius; territusque aliorsum vertit oculos, _veritus_ ne deus esset, 180 et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:

Alius mihi, hospes, apparuisti modo, quam ante, alia autem vestimenta habes, et tibi corpus haud-amplius simile. Certe omnino aliquis deus es _eorum_ qui cœlum latum tenent: sed propitius-esto, ut tibi grata demus sacra, 185 et aurea dona, arte-elaborata: parce vero nobis.

Huic autem respondit inde audens divinus Ulysses: neutiquam deus sum; cur me immortalibus assimilas? sed pater tuus sum, cujus gratia tu suspirans pateris dolores multos, injurias sustinens virorum.

190 Sic igitur locutus, filium osculatus-est, a genisque lacrimam mittebat humi: ante autem continuerat-se indesinenter usque. Telemachus vero (nondum enim credebat suum patrem esse) rursus ipsum verbis respondens allocutus-est:

Haud tu Ulysses es, pater meus; sed me deus 195 decipit, ut adhuc magis lugens suspirem. Nequaquam enim mortalis vir hæc machinatus-esset suo ipsius quidem animo; nisi quando deus ipse aggressus, facile volens faceret juvenem aut senem. Certe enim modo eras senex, et turpiter vestitus-eras; 200 nunc vero diis similis-es, qui cœlum latum tenent.

Hunc autem respondens affatus-est ingeniosus Ulysses: Telemache, non te decet dilectum patrem, intus quum-sit, neque mirari supra-modum nec stupere. Nequaquam enim tibi amplius alius veniet huc Ulysses: 205 sed ille ego talis, passus mala, multumque vagatus, veni vicesimo anno in patriam terram. Verum tibi hoc opus _est_ Minervæ prædatricis quæ me talem fecit, uti vult; potest enim; alias quidem mendico similem, alias autem rursus 210 viro juveni, et pulcra circa corpus vestimenta habenti.[TR1] Facile vero _est_ diis, qui cœlum latum tenent, et illustrem-facere mortalem hominem, et vilem-reddere.

Sic igitur locutus consedit: Telemachus vero circumfusus patrem bonum lugebat, lacrimas stillans. 215 Ambobus autem ipsis desiderium subortum-est fletus: plorabant vero stridule, abundantius quam aves, aquilæ, vel vultures unguibus-aduncis, quibus pullos rustici abstulerint, antequam volatiles facti-sint: sic igitur illi miserabiliter sub superciliis lacrimam fundebant. 220 Et sane ejulantibus occidisset lumen solis, nisi Telemachus allocutus-fuisset suum patrem subito:

Quali nam nunc huc, pater, navi te nautæ duxerunt in Ithacam? quosnam _se_ esse profitebantur? nequaquam enim te pedibus puto huc venisse.

225 Hunc autem rursus allocutus-est audens divinus Ulysses: enimvero ego tibi, fili, verum enarrabo. Phæaces me duxerunt re-nautica-inclyti, qui et alios homines deducunt, quicumque ad-ipsos venerit: et me dormientem in navi veloci super pontum vehentes 230 deposuerunt in Ithaca: dederunt autem mihi splendida dona, æsque aurumque abunde, vestimentaque texta: et hæc quidem in speluncis deorum consilio jacent. Nunc autem huc veni admonitionibus Minervæ, ut inimicorum de cæde consultemus. 235 Sed age mihi procos enumera-et recense, ut sciam, quotque et quinam viri sint: et meo in animo eximio habita-deliberatione, considerem, si nos possimus contra-_eos_-stare, soli sine aliis, an et conquiremus alios.

240 Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: o pater, sane tuam magnam gloriam semper audiebam, manibusque _te_ bellatorem esse, et prudentem consilio: sed nimis magnum dixisti; stupor me tenet: nec liceret viros duos cum-multis et fortibus pugnare. 245 Procorum autem nec sane decas una, nec duæ solæ, sed multo plures _sunt;_ cito autem scies hic numerum. Ex Dulichio quidem duo et quinquaginta juvenes selecti, sex vero _eos_ famuli comitantur: ex Samo autem quatuorque et viginti viri sunt; 250 et ex Zacyntho sunt viginti juvenes Achivorum; ex ipsa vero Ithaca duodecim omnes optimi, et cum ipsis simul est Medon præco, et divinus cantor, et duo ministri, periti epulas-instruendi. His si omnibus nos-offeramus intus versantibus, 255 _vereor_ ne perquam-amare et graviter _eorum_ injurias ulciscaris reversus. Sed tu, si possis aliquem adjutorem excogitare, considera, qui nobis auxilietur lubenti animo.

Hunc autem rursus allocutus-est audens divinus Ulysses: enimvergo ego dicam; tu vero attende et me audi, 260 et considera, si nobis Minerva cum Jove patre sufficiat, an aliquem alium adjutorem excogitem.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: boni sane isti _sunt_ adjutores, quos memoras, alte quidem in nubibus sedentes; qui utique et aliis 265 viris dominantur, et immortalibus diis.