Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea

Part 13

Chapter 13 2,996 words Public domain Markdown

Hinc autem ulterius navigabamus, dolentes animo, lubentes ex morte, caris amissis sociis. 135 Ææam vero ad insulam pervenimus: ibi autem habitabat Circe comis-pulcris, potens dea, vocalis, germana-soror prudentis Æetæ: ambo enim nati-sunt ex lucem-hominibus-præbente Sole, et matre ex Perse, quam Oceanus genuit filiam. 140 Hic vero ad litus nave appulimus tacite navium-capacem in portum, et aliquis deus dux-erat. Ibi tum egressi, duosque dies et duas noctes jacebamus, pariter et labore et doloribus animum rodentes. Sed quando jam tertium diem pulcris-comis fecit Aurora, 145 tunc ego mea hasta sumta et gladio acuto, celeriter a nave ascendi in speculam,[TR2] sicubi opera viderem mortaliumque vocemque audirem. Steti autem, speculam in præruptam ubi-ascenderam, et mihi visus-est fumus _surgens_ a terra lata, 150 Circes in ædibus, per querceta densa et silvam. Cogitavi autem deinde in mente et in animo ire ac sciscitari, postquam vidi atrum fumum. Sic vero mihi cogitanti visum-est satius esse, primum profectum ad navem celerem et litus maris, 155 prandium sociis dare, præmittereque _aliquos_ sciscitatum. Sed quando jam prope eram, profectus, navem utrinque-recurvam, tunc aliquis mei deorum misertus-est, solius, qui mihi excelsis-cornibus cervum magnum in viam ipsam misit: is quidem ad-flumen descendebat ex pascuis silvæ, 160 potaturus: dudum enim ipsum urgebat vis solis. Illum vero ego egredientem per spinam medio tergo percussi; ac penitus hastile æreum transiit; decidit vero _is_ in pulvere porrectus, avolavitque anima. Illi vero ego insistens, hastam æream ex vulnere 165 extraxi; quam quidem illic reclinatam in terra reliqui; at ego avulsi virgultaque viminaque, funemque quantum ulnam _longitudine,_ bene-tortum undique, ubi-plexeram, colligavi pedes ingentis monstri. Ivi autem _eum_ de-cervice ferens ad navem nigram, 170 hasta fultus, quoniam nequaquam licebat in humero manu ferre altera: valde nim magna bellua erat. Dejeci autem ante navem; excitavique socios blandis verbis, astans, viros singulos:

O amici, nequaquam enim descendemus, afflicti licet, 175 in Plutonis ædes, antequam fatalis dies advenerit. Sed agite, quamdiu _est_ in navi celeri cibusque potusque, recordemur escæ, neu vexemur fame.

Sic dixit;[TR3] illi vero ocyus meis verbis paruerunt: abjectisque-involucris _egressi_ ad litus maris infructuosi 180 admirabantur cervum; valde enim magna bellua erat. Ac postquam se-oblectarant spectantes oculis, manibus lotis apparabant eximium convivium. Sic tum quidem per-totum diem ad solis occasum sedebamus, epulantes carnesque copiosas et _bibentes_ vinum dulce. 185 Quando autem sol occidit, et tenebræ supervenerunt, tum vero decubuimus in litore maris. Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora, tunc ego concione facta inter omnes dixi:

Audite meos sermones, mala licet patientes, socii: 190 o amici: neque enim scimus, ubi occasus, neque ubi Aurora, neque ubi Sol hominibus-lucem-præbens vadit sub terram,[TR4] neque ubi resurgit; sed consultemus ocyus, si quod adhuc erit consilium; ego autem non existimo esse. Vidi enim, speculam in præruptam ubi-ascenderam, 195 insulam, quam circumcirca pontus infinitus ambit: ipsa vero humilis jacet: fumum autem in medio conspicatus-sum oculis, per querceta densa et silvam.

Sic dixi: illis vero confractum-est carum cor, recordatis facinorum Læstrygonis Antiphatæ, 200 Cyclopisque violentiæ magnanimi, viros-devorantis. Flebant autem stridule, uberes lacrimas defundentes: at enim nullus profectus fiebat lugentibus.

Verum ego bipartito omnes bene-ocreatos socios numerabam, ducemque utrisque præbui: 205 alterorum quidem ego dux-eram, alterorum vero Eurylochus deo- similis. Sortes autem in galea ærea concutiebamus celeriter; exsiliit vero sors magnanimi Eurylochi. Profectus-est autem ire; unaque cum-eo duo et viginti socii flentes; ac nos reliquerunt ejulantes pone. 210 Invenerunt autem in convallibus structas ædes Circes politis lapidibus, conspicuo in loco. Circa vero ipsam lupi erant montanti ac leones, quos ipsa cicurarat, postquam mala medicamina dederat. Neque illi irruerunt in viros, sed utique ipsi 215 caudis longis circum-adulantes assurrexerunt. Ut vero quum circa dominum canes a-convivio redeuntem adulantur; semper enim fert delinimenta animi: sic circa hos lupi fortibus-unguibus, ac leones, adulabantur; illi vero timuere, ut viderunt terribilia monstra. 220 Steterunt autem in vestibulo deæ pulcris-comis: Circen autem intus audiebant cantantem voce pulcra, telam obeuntem magnam, divinam; qualia dearum subtiliaque et venusta et splendida opera sunt. His vero sermonem exorsus-est Polites, princeps virorum, 225 qui mihi carissimus sociorum erat, maximeque-venerandus:

O amici, intus enim aliqua obiens magnam telam pulcre cantillat (pavimentum autem totum resonat), sive dea, sive femina; sed compellemus ocyus.

Sic igitur dixit: illi vero compellabant vocantes. 230 Ea autem continuo egressa fores aperuit splendidas, et invitabat; illi vero omnes imprudentia sequebantur: Eurylochus autem remanebat, suspicatus dolum esse. Collocavit vero illa-introductos per sediliaque et solia; ipsisque caseumque et farinam et mel recens 235 vino Pramnio commiscebat; immiscebatque pani medicamina perniciosa, ut penitus obliviscerentur patriæ terræ. Ac postquam præbuerat et _illi_ ebiberant, statim deinde virga percussos intra haras concludebat. Illi vero suum quidem habebant capita vocemque setasque 240 et corpus; at mens erat integra, ut antea quidem. Sic hi quidem flentes conclusi-sunt; eis autem Circe glandem-ilignam quernamque projecit, fructumque corni, ad-edendum, qualia sues humi-cubantes semper edunt.

Eurylochus autem continuo venit celerem ad navem nigram, 245 nuntium de-sociis relaturus, et amarum fatum. Neque ullum proloqui poterat verbum, cupiens licet, cor dolore ingenti perculsus; atque ei oculi lacrimis implebantur, fletumque meditabatur animus. Sed posteaquam eum omnes mirati-sumus interrogantes, 250 tunc ceterorum sociorum narravit exitium:

Ivimus, ut jubebas, per querceta, inclyte Ulysse; invenimus in convallibus structas ædes pulcras. [politis lapidibus, conspicuo in loco.] Illic autem quædam magnam telam obiens argute canebat, 255 sive dea, sive mulier: hi vero compellabant vocantes. Illa autem continuo egressa fores aperuit splendidas, et invitabat; hi vero simul omnes imprudentia sequebantur; at ego remansi, suspicatus dolum esse. Illi vero simul evanuerunt universi, nec quisquam eorum 260 apparuit: diu autem desidens speculabar.

Sic dixit: at ego gladium quidem argenteis-clavis-distinctum humeris circumjeci, magnum, æreum, atque arcum; illum vero continuo jussi eandem viam præire. At ille utraque _manu_ prehensis _me_ precabatur genibus: 265 [et me lugens verbis alatis allocutus-est:]

Ne me duc illuc invitum, Jovis-alumne, sed relinque hic: novi enim, quod neque ipse redibis, nec quenquam alium reduces tuorum sociorum: sed cum hisce ocyus fugiamus: adhuc enim effugere-poterimus malum diem.

270 Sic dixit: at ego ipsum respondens allocutus-sum: Euryloche, sane tu quidem mane ibidem, hoc in loco, edens et bibens, cavam apud navem nigram: at ego ibo; dura enim mihi adest necessitas.

Sic fatus, a nave ascendebam ac mari. 275 Sed quando jam eram profectus sacras per convalles, Circes accessurus veneficæ ad magnam domum, ibi mihi Mercurius aureo-caduceo obviam-venit, proficiscenti ad domum, adolescenti viro similis, primum pubescenti, cujus quidem gratiosissima pubertas; 280 inhæsitque mihi manu, verbumque dixit, et elocutus-est:

Quorsum vero, o infelix, per juga vadis solus, loci ignarus quum-sis? socii vero tibi illi in Circes _ædibus_ conclusi-sunt, ut sues, densa latibula habitantes. An eos liberaturus huc venis? neque te puto 285 ipsum rediturum-esse: manebis vero tu, ubi quidem alii. Sed age jam te e-malis expediam, ac servabo: accipe, hoc medicamen bonum habens ad ædes Circes vade, quod tibi a-capite avertat malum diem. Omnia autem tibi dicam perniciosa consilia Circes. 290 Apparabit tibi potionem-miscellam, injicietque medicamina in- escam: sed neque sic incantare te poterit; non enim sinet medicamen eximium, quod tibi dabo; dicam vero singula. Quando Circe te percutiet prælonga virga, tum vero tu, gladio acuto stricto a femore, 295 in-Circen irrue, quasi interficere cupiens. Illa vero te subverita invitabit ad-concubitum; ibi tu nequaquam deinde recusa deæ cubile, ut tibi solvatque socios, ipsumque _te_ benigne-excipiat: sed jube ipsam beatorum magnum jusjurandum jurare, 300 nullum tibi ipsi damnum malum machinaturam _se_ aliud; ne te nudatum vilem et enervem reddat.

Sic igitur locutus præbuit medicamen Argicida, e terra evulsum, et mihi naturam ejus ostendit. Radice quidem nigrum erat, lacti autem simile flore; 305 Moly vero ipsum vocant dii: difficileque _est_ effossu viris utique mortalibus; dii autem omnia possunt.

Mercurius quidem deinde discessit ad magnum Olympum, insulam per silvosam: ego autem ad domos Circes ivi; multum vero mihi cor æstuabat eunti. 310 Steti autem in vestibulo deæ pulcris-comis: ibi stans clamavi; dea autem meam audivit vocem. Illa vero statim egressa fores aperuit splendidas, et invitabat; atque ego sequebar, dolens corde. Collocavit autem me introductum in solio argenteis-clavis distincto, 315 pulcro, artificioso: ac scabellum sub pedibus erat: apparavit autem mihi potionem-miscellam in-aureo poculo, ut biberem; immisitque medicamen, mala meditans in animo. Ac postquam dederatque et ebiberam, nec me incantavit, virgula ubi-percusserat, verbumque dixit et elocuta-est:

320 Abi nunc in-haram, cum ceteris cuba sociis. Sic dixit: ego vero, gladio acuto stricto a femore, in-Circen irrui, quasi interficere cupiens. Illa vero vehementer exclamans subtercurrit et prehendit genua, et me ejulans verbis alatis allocuta-est:

325 Quis _et_ unde es hominum? ubi tibi urbs atque parentes? stupor me tenet, quod neutiquam, bibens hæc medicamina, incantatus-sis. Minime enim quisquam alius vir hæc medicamina sustinuit, qui biberit, et primum miserit-per septum dentium. [Tibi vero quædam in pectoribus indomabilis mens est.] 330 Profecto tu Ulysses es versutus, quem mihi semper prædicabat venturum aureo-caduceo Argicida, e-Troja reversum celeri cum nave nigra. Sed age nunc in-vagina gladium pone; nos vero deinde lectum nostrum conscendamus, ut commixti 335 cubili et amore, confidamus nobis-invicem.

Sic dixit: at ego ipsam respondens allocutus-sum: o Circe, quonam-modo me jubes tibi mitem esse? quæ mihi sues quidem reddidisti in ædibus socios: ipsum vero hic detinens, dolos-meditans jubes 340 in thalamumque ire, et tuum conscendere lectum, ut me nudatum, vilem et enervem reddas? Non equidem voluerim tuum conscendere lectum, nisi mihi sustinueris, dea, magnum jusjurandum jurare, nullum mihi damnum malum machinaturam _te_ aliud.

345 Sic dixi; illa vero continuo abjurabat, ut jubebam. Ac postquam juraverat peregeratque jusjurandum, tunc ego Circes conscendi perpulcrum lectum.

Ancillæ autem tum in ædibus ministrabant quatuor, quæ ei per domum famulæ sunt. 350 Natæ-sunt vero hæ ex fontibus et a-silvis, ex sacrisque fluviis, qui in mare profluunt. Harum una quidem injiciebat soliis stragula pulcra, purpurea superne, inferne autem lintea subjiciebat: alter vero ante solia extendebat mensas 355 argenteas, eisque imponebat aurea canistra: tertia autem cratere suave vinum miscebat dulce in argenteo, distribuebatque aurea pocula; quarta vero aquam ferebat, et ignem accendebat multum sub tripode magno; calefiebat autem aqua. 360 Ac postquam calefacta-erat aqua in splendido aheno, in balneum _me_ inductum lavabat ex tripode magno, suavi fusa _aqua_ per caputque et humeros, donec mihi defatigationem animum-rodentem exemisset membris. Ac postquam lavarat _me_ et unxerat pingui oleo, 365 lænamque mihi pulcram induerat ac tunicam; collocavit me introductum in solio argenteis-clavis-distincto, pulcro, artificioso; ac scabellum sub pedibus erat; [aquam autem ancilla gutturnio infundebat ferens pulcro, aureo, super argenteo lebete, 370 ad-lavandum; juxta vero politam extendit mensam. Cibum autem veneranda proma apposuit ferens, ferculis multis appositis, largiens de-præsentibus;] edere vero _me_ jubebat: meo autem non placebat animo; sed sedebam alia-cogitans, mala autem imaginabatur animus.

375 Circe vero ut animadvertit me sedentem, neque ad cibum manus porrigentem, gravem autem me luctum habentem, prope astans verbis alatis _me_ allocuta-est:

Quid sic, Ulysse, sedes similis muto, animum rodens; cibum autem non attingis, nec potum? 380 certe aliquem dolum alium suspicaris: nec quicquam te oportet timere; jam enim tibi abjuravi firmum jusjurandum.

Sic dixit: at ego ipsam respondens allocutus-sum: o Circe, quis enim vir, qui æquus fuerit, prius sustinuerit gustare cibum ac potum, 385 quam solvi-fecerit socios et in oculis viderit? Sed si re-vera ex animo _me_ bibere edereque jubes, libera, ut oculis videam, dilectos socios.

Sic dixi: Circe autem per-ædes _transiens_ exivit, virgam tenens in manu; foresque aperuit haræ, 390 exegitque porcis similes novennibus. Illi quidem deinde stabant ex-adverso: hæc vero per eos vadens adungebat unicuique medicamen aliud. Eorum autem e membris pili defluebant, quos ante produxerat medicamen perniciosum, quod ipsis dederat veneranda Circe; 395 viri vero statim facti-sunt juniores, quam antea fuerant, et multo pulcriores et majores aspectu. Agnoverunt autem me illi, hæseruntque in manibus unusquisque. Omnes autem gratus subiit fletus; circumque domus valide resonabat; dea vero miserabatur et ipsa. 400 Eaque me prope stans-allocuta est, diva dearum:

[Generosissime Laertiade, sollers Ulysse, vade nunc ad navem celerem et litus maris: navem quidem omnium-primum subducite in-terram, possessiones autem in speluncis deponite, armaque omnia: 405 ipse vero statim revertere, et adduc dilectos socios.

Sic dixit: ac mihi persuasus-est animus generosus. Profectusque-sum ire ad navem celerem et litus maris: inveni deinde apud navem celerem dilectos socios, miserabiliter ejulantes, uberes lacrimas defundentes. 410 Ut vero quum in-agris-stabulantes vitulæ circa vaccas armentales profectas ad mandram, postquam herba se-saturarint, omnes simul vitulantur adversæ; neque amplius stabula _eas_ detinent, sed dense mugientes circumcurrunt matres: sic _circum_ me illi, postquam viderunt oculis, 415 lacrimabundi fusi-sunt; visusque-est etiam ipsorum animus ita esse, tanquam si in-patriam venissent et urbem ipsorum in-aspera Ithaca, ubi nutritique-erant ac geniti: et me ejulantes verbis alatis allocuti-sunt:

Tibi quidem reverso, Jovis-alumne, sic gratulamur, 420 ac si in Ithacam venissemus, patriam terram; sed age, ceterorum sociorum narra interitum.

Sic dixerunt: at ego _eos_ allocutus-sum dulcibus verbis: navem quidem omnium-primum subducamus in-terram, possessionesque in speluncis deponamus, armaque omnia: 425 vos vero properate, ut me una omnes sequamini, quo videatis socios sacris in ædibus Circes, bibentes et edentes: affatim enim habent.

Sic dixi: illi autem celeriter meis verbis paruerunt; Eurylochus vero mihi solus detinebat omnes socios: 430 [et ipsos compellans verbis alatis allocutus-est:]

Ah miseri, quo imus? quid mala appetitis ista, Circes ad ædes descensuri? quæ cunctos aut sues, ad lupos reddet, aut leones; qui ei magnam domum custodiamus etiam necessitate. 435 Sicut Cyclops fecit, quando ejus ad-caulam venerunt nostri socii, unaque hic audax comitatus-est Ulysses: hujus enim etiam illi vecordi-audacia perierunt.

Sic dixit: at ego in mente cogitavi, stricto longo gladio, crasso a femore, 440 illo ei abscisum caput ad-solum dejicere, etiamsi affinitate erat _mihi_ proximus: sed me socii blandis verbis retinebant aliunde alius:

Jovis-alumne, hunc quidem sinemus, si tu jubes, hic apud navemque manere, et navem custodire: 445 nobis autem _tu_ dux-esto sacras ad domos Circes.

Sic locuti a nave ascendebant atque mari. Neque Eurylochus cavam apud navem relictus-est sed sequebatur; veritus-est enim meas atroces minas.

Interea vero ceteros socios in ædibus Circe 450 studiose lavitque, et unxit pingui oleo; circumjecitque inde _eis_ lænas pulcras ac tunicas: epulantes autem bene omnes invenimus in ædibus. Hi vero postquam se-invicem conspexere reputaruntque omnia, flebant lugentes; circum autem gemiscebat domus. 455 Illa vero me prope stans allocuta-est, augustissima dearum:

[Generosissime Laertiade, sollers Ulysse,] ne-amplius nunc uberem fletum excitetis: novi etiam ipsa et quantos in ponto passi-estis dolores piscoso, et quanta infesti viri damna-intulere _vobis_ in terra. 460 Sed agite, comedite cibum, et bibite vinum, donec rursus animum intra præcordia receperitis, qualem _habuistis,_ quando primum relinquebatis patriam terram asperæ Ithacæ: nunc vero imbecilles et animo-dejecto _estis,_ semper erroris duri memores; neque unquam vobis 465 animus in lætitia _est,_ quippe valde multa passi-estis.

Sic dixit: nobis autem persuasus-est animus generosus. Illic quidem diebus omnibus integrum in annum sedebamus, epulantes carnesque copiosas et _bibentes_ vinum dulce: sed quum jam annus esset, et circumvolverentur horæ, 470 [mensibus exeuntibus, ac dies longi circumacti-erant, tunc me evocato dixerunt dilecti socii:

Mirifice, jam nunc memor-esto patriæ terræ, si tibi fatale est servari et pervenire domum in excelsam, et tuam in patriam terram.

475 [Sic dixerunt: ac mihi persuasus-est animus generosus. Sic tum quidem toto die ad solis occasum sedebamus, epulantes carnesque copiosas et _bibentes_ vinum dulce. Quando vero sol occidit, et tenebræ supervenere, illi quidem decubuerunt per ædes umbrosas.]

480 At ego Circes conscenso perpulcro lecto, genibus-prensis supplex-oravi, dea vero meam exaudivit vocem; et ipsam compellans verbis alatis allocutus-sum:

O Circe, perfice mihi promissum, quod præstitisti, domum _te_ missuram _me;_ animus vero mihi impellitur jam, 485 et ceterorum sociorum, qui meum macerant carum cor, circa me lugentes, quandocunque tu abscessisti.

Sic dixi: ac continuo respondebat augustissima dearum: generosissime Laertiade, sollers Ulysse, ne-amplius nunc inviti mea manete in domo: 490 sed aliam _vos_ oportet primum viam perficere, et pervenire in Plutonis domos, et venerabilis Proserpinæ, animam consulturos Thebani Tiresiæ, vatis cæci, cujus quidem mens integra est; cui etiam mortuo mentem præbuit Proserpina, 495 solus ut-sapiat, reliqui vero _ut_ umbræ volitant.

Sic dixit: at mihi confractum-est carum cor: flebamque in lectis desidens, nec quicquam animus volebat amplius vivere et videre lumen solis. Ac postquam flendoque volutandoque satiatus-fueram, 500 tum demum ipsam verbis respondens allocutus-sum:

O Circe, quisnam hujus itineris dux-erit? ad Orcum vero nondum quisquam pervenit nave nigra.

Sic dixi: ac continuo respondebat augustissima dearum: generosissime Laertiade, sollers Ulysse, 505 minime tibi ducis desiderium apud navem curæ-sit: malo autem erecto, et velis albis expansis, sede: illam vero tibi flatus Boreæ feret. Sed quando jam nave per Oceanum trajeceris, ubi litusque fossuræ-aptum et luci Proserpinæ, 510 excelsæque populi, et salices frugiperdæ; navem quidem ibi appelle in Oceano profundis-vorticibus, ipse vero in Plutonis eas domum squalidam. Ibi quidem in Acherontem Pyriphlegethonque fluunt Cocytusque, qui Stygis aquæ est rivus; 515 rupesque _est,_ et concursus duorum fluminum sonororum: illic autem deinde, heros, admotus prope, ut te jubeo, fossam fode, cubitalem quantam hinc et illinc: circa eam autem libamen funde omnibus mortuis, primum mulso, deinde vero dulci vino, 520 tertium rursus aqua; ac farinam albam insperge. Valde vero supplex-precare manium inania capita, _vovens,_ ubi-veneris in Ithacam, sterilem vaccam, quæ _sit_ optima, _te_ sacrificaturum in ædibus, pyramque impleturum rebus-bonis: Tiresiæ vero seorsum arietem sacrificaturum soli, 525 totum-nigrum, qui inter-oves excellat vestras. Ac postquam precibus oraveris inclytas gentes mortuorum, ibi ovem marem sacrifica, feminamque nigram, ad Erebum versos; ipse vero seorsum aversus-esto, contendens ad-fluvii fluenta; ibi vero multæ 530 animæ accedent mortuorum defunctorum. Tum vero deinde socios hortare et jube pecudes, quæ jam jaceant mactatæ sævo ære, excoriatas comburere, votaque facere diis, præpotentique Plutoni, et venerabili Proserpinæ: 535 ipse autem, gladio acuto stricto a femore, sede, neu sine manium inana capita ad-sanguinem prope accedere, antequam Tiresiam sciscitatus- fueris. Ibi tibi statim vates adveniet, dux populorum, qui tibi dicat iter et mensuras viæ, 540 reditumque, ut per pontum proficiscaris piscosum.

Sic dixit: statim autem in-aureo-solio venit Aurora. Mihi vero lænamque tunicamque vestimenta induit: ipsa autem candidam pallam magnam sibi-induit Nympha, tenuem et venustam, ac zonam circumposuit lumbis 545 pulcram, auream; capitique imposuit calyptram. Atque ego per domos profectus hortabar socios, blandis verbis, astans, virum unumquemque:

Ne-amplius nunc dormientes carpite dulcem somnum; sed eamus: jam enim me monuit veneranda Circa.

550 Sic dixi: illis vero persuasus-est animus generosus. Nequaquam tamen vel illinc incolumes abduxi socios. Elpenor vero quidam erat minimus-natu, neque valde fortis in bello, nec mente sua firmus, qui mihi seorsum a-sociis, sacris in ædibus Circes, 555 frigoris cupiens, decubuit vino-gravatus: moventium autem _se_ sociorum tumultu et strepitu audito, repente exsiliit, et oblitus-est mente sua retrorsum descendere, accedens ad scalam longam; sed recta de-tecto decidit: atque ei cervix 560 ex-articulis fracta-est: anima vero ad-Orcum descendit. Venientibus autem illis ego sermonem dixi:

Existimatis jam fere domum caram ad patriam terram _vos_ profecturos; aliud vero nobis iter designavit Circe, ad Plutonis domum et venerabilis Proserpinæ, 565 animam consulturis Thebani Tiresiæ.