Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea

Part 12

Chapter 12 2,874 words Public domain Markdown

Quando vero mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora, tunc ignem accendebat et mulgebat egregia pecora, omnia rite, et fœtum submisit singulis. 310 Ac postquam cito-expedierat obiens sua opera, simul ille rursus duobus correptis sibi-apparavit prandium. Pransus autem, ex-antro egit pinguia pecora, facile amoto operculo ingenti: ac deinde rursus admovit, veluti si pharetræ operculum imponeret. 315 Multo autem strepitu ad montem agebat pinguia pecora Cyclops: at ego relictus-eram mala profunde-cogitans. si qua ulciscerer, daretque mihi votum Minerva. Hoc autem mihi in animo optimum videbatur[TR3] consilium. Cyclopis enim jacebat ingens clava ad stabulum 320 viridis, oleagina; hanc quidem exciderat, ut ferret arefactam; eam nos assimilabamus inspicientes, quantus malus _est_ navis viginti-remis-agitatæ nigræ, onerariæ, latæ, quæ trajicit magnam voraginem-maris: tanta erat longitudo, tanta crassitudo aspectu. 325 Ab-hac quidem quantum ulnam ego abscidi astans, et apposui sociis, lævigareque jussi. Hi vero lævem fecerunt; ego autem acui astans summum: statimque prehensam adurebam in igni ardente. Et hanc quidem bene deposui reconditam sub stercore, 330 quod per speluncam fusum-erat admodum dense multum. Ac ceteros sorte sortiri jussi, quinam auderet mecum vectem sublatum terere in oculo, quando eum dulcis somnus occuparet. Hi autem sorte-electi-sunt, quos et voluissem ipse eligere, 335 quatuor, at ego quintus cum his delectus-sum. Vespertinus autem rediit pulcris-velleribus pecora pascens: continuo vero in latam speluncam egit pinguia pecora, omnia prorsus; neque ullum relinquebat profundam extra caulam, sive quid suspicatus, sive etiam deus sic jusserat. 340 Ac deinde admovit operculum ingens alte sublatum; sedensque mulgebat oves et balantes capras, omnia _faciens_ rite, et fœtum submisit singulis. Ac postquam cito-expedierat obiens sua opera, simul ille rursus duobus correptis sibi-paravit cœnam. 345 Et tum ego Cyclopem alloquebar prope astans, poculum in manibus tenens nigri vini:

Cyclops, accipe, bibe vinum, postquam comedisti humanas carnes; ut scias, qualem quendam potum hunc navis condebat nostra; tibi autem libamen ferebam, si me miseratus 350 domum mitteres: tu vero furis non-amplius tolerabiliter. Inique, quomodo quisquam ad-te et in-posterum alius accedat ex-hominibus multis? quoniam non recte fecisti.

Sic dicebam: is autem accepit et ebibit, delectatusque-est vehementer dulcem potum bibens; et a me petebat secundo rursus:

355 Da mihi adhuc lubens, et mihi tuum nomen dic statim nunc, ut tibi dem hospitale-munus, quo tu gaudeas. Etenim Cyclopibus fert alma terra vinum in-magnis-uvis, et iis Jovis imber dat-incrementum; verum hoc ambrosiæ et nectaris est surculus.

360 Sic dixit; at ei rursus ego dedi nigrum vinum; ter quidem præbui ferens, ter autem _is_ ebibit stultitia. Ac postquam Cyclopi circa mentem venit vinum, tunc vero ipsum verbis alloquebar blandis:

Cyclops, interrogas me nomen inclytum? at ego tibi 365 dicam; tu autem mihi da hospitale-munus, uti pollicitus-es. Nemo mihi nomen _est;_ Neminem vero me vocant mater atque pater et alii omnes sodales.

Sic dixit; ille vero mihi statim respondebat sævo animo; Neminem ego postremum edam post suos socios, 370 ceteros autem prius; hoc tibi hospitale-munus erit.

Dixit, et recumbens cecidit supinus; ac deinde jacebat inflexa crassa cervice: atque eum somnus capiebat omnium-domitor; e-gutture vero erumpebat vinum, frustaque-carnis[TR4] humanæ; ipse autem eructabat vino-gravatus. 375 Et tunc ego vectem sub cinerem immisi multum, donec calefieret; verbisque omnes socios confirmabam, ne-quis mihi subveritus defugeret. Sed quum jam brevi vectis oleaginus in igne erat arsusur, viridis licet esset, candebatque vehementer, 380 tum ego _eum_ propius afferebam ex igne, circum autem socii stabant: atque audaciam inspiravit magnam deus. Hi quidem vectem prehensum oleaginum acutum in summo oculo infixerunt; ego autem superne arrectus versabam. Ut vero quum quis terebrat lignum navale vir 385 terebra, alii autem infra torquent loro apprehensam utrinque: hæc autem circumvolvitur assiduo semper: sic ejus in oculo ignea-acie vectem prehensum versabamus; hunc autem sanguis circumfluebat calentem. Omnes vero ei palpebras circum et supericilia cremavit vapor, 390 pupilla ardente: crepitabant autem ei igne radices. Veluti autem quum vir faber securim magnam, aut asciam, in aqua frigida mergit valde stridentem, temperans; hoc enim deinde ferri robur est: sic ejus stridebat oculus oleaginum circa vectem. 395 Horrendum autem magnum ejulavit; insonuitque petra: nos vero perterriti diffugimus. At ille vectem extraxit oculo fœdatum sanguine multo illum quidem deinde abjecit a se manibus dolore-furens. Atque Cyclopas magno clamore-vocabat, qui circa ipsum 400 habitabant in speluncis per promontoria ventosa: illi autem clamorem audientes accurrebant aliunde alius; stantesque interrogabant circa speluncam, quidnam ipsum affligeret:

Cur tantum, Polypheme, læsus sic clamasti noctem per divinam, et insomnes nos facis? 405 num quis a-te oves mortalium invito abigit? an _metuis_ ne-quis te ipsum occidat dolo aut vi?

Hos autem rursus ex antro allocutus-est fortis Polyphemus: o amici, Nemo me occidit dolo, neque viribus.

Illi vero respondentes verba alata dicebant: 410 si quidem revera nullus tibi vim-infert, solus quum-sis, morbum sane nullo-modo licet Jovis magni effugere: sed tu-quidem supplica patri Neptuno regi.

Sic dixerunt abeuntes; meum autem risit carum cor, quod nomen _eos_ decepisset meum et consilium eximium. 415 Cyclops autem ingemiscensque, et cruciatus doloribus, manibus palpans, amovit quidem lapidem ab-ostio; ipse vero in ostio considebat, manibus extensis, si quem forte inter oves deprehenderet exeuntem foras; adeo enim videlicet me putabat in mente stultum esse. 420 At ego deliberabam, quomod _hæc_ omnium optime fierent, si quam sociis mortis liberationem, ac mihi ipsi invenirem: omnes vero dolos et consilium _omne_ texebam, utpote de vita; magnum enim malum prope erat. Hoc vero mihi in animo optimum videbatur consilium. 425 Mares oves erant bene-nutriti, densis-velleribus, pulcrique, magnique, violaceum vellus habentes; hos tacite colligabam bene-tortis viminibus, in quibus Cyclops dormiebat, monstrum, nefario animo, tres-una sumens: qui quidem in-medio _erat, is_ virum ferebat, 430 ceteri autem duo utrinque ibant, servantes socios. Ternæ autem quemque virum oves ferebant: atque ego (aries enim erat, pecudum longe maximus omnium), hujus tergo arrepto, villosum sub ventrem volutus extendebar: at manibus lanæ egregiæ 435 firmiter implicatus hærebam constanti animo. Sic tum quidem gementes exspectavimus Auroram divinam.

Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora, tum vero deinde ad-pascua erumpebant mascula pecora; feminæ vero balabant immulctæ per stabula: 440 ubera enim gravabantur. Dominus vero doloribus gravibus afflictus, omnium ovium palbabat terga erecte stantium; illud autem stultus non animadvertit, ut illi sub lanigerarum ovium pectoribus ligati-erant. Ultimus aries pecorum exibat foras, 445 vellere gravatus, et me, multa cogitante. Hunc autem palpatum allocutus-est fortis Polyphemus:

Aries care, quid mihi ita per speluncam exis pecudum ultimus? neutiquam antea quidem relictus venis post-oves, sed multo primus pasceris teneros flores herbæ, 450 magnis passibus-incedens; primusque ad-fluenta fluviorum pervenis; primus autem in-stabulum cupis redire vespertinus: nunc contra omnium-ultimus: num tu domini oculum desideras? quem vir malus excæcavit cum perniciosis sociis, postquam-domuit mentem vino, 455 Nemo, quem nondum existimo elapsum esse mortem. Si jam idem-_mecum_-sentires, vocalisque fieres, ut-diceres, ubinam ille meum robur evitet; profecto ei cerebrum quidem per speluncam huc illuc eliso spargeretur ad solum; ac meum cor 460 quiesceret a-malis, quæ mihi nihili-vir intulit Nemo.

Sic locutus, arietem a se mittebat foras. Quum-venissemus autem paululum a speluncaque et caula, primus ab ariete me-expedivi, solvi vero _deinde_ socios. Celeriter autem pecora pedes-tendentia, pinguia adipe, 465 multa circumducentes abigebamus, donec ad navem pervenissemus; desiderati vero caris sociis apparuimus, qui effugimus mortem: ceteros autem lugebant flentes. At ego non sinebam, sed superciliis innuebam unicuique, ne-flerent; verum jussi celeriter pulcris-velleribus pecora 470 multa in navem quum-immisissent, navigare salsam aquam. Illi vero statim inscendebant, et in transtris consedere; ordineque sedentes canum mare verberabant remis. Sed quando tantum aberam, quantum _aliquis_ audiri-potest clamans, tunc ego Cyclopem alloquebar conviciis:

475 Cyclops, non ergo eras imbellis viri socios comesurus in spelunca cava, vi violenta. Et nimis-abunde te erant assecutura mala facta _tua:_ inique! quoniam hospites non verebaris tua in domo comedere: ideo te Jupiter ultus-est et dii alii.

480 Sic dixi; ille autem inde iratus-est in-animo magis: misit autem abruptum verticem montis magni; dejecitque ante navem nigra-prora. [paululum vero abfuit quin clavum extremum attingeret.] Fluctavit autem mare decidente a petra: 485 ipsam vero _navem_ statim ad-continentem refluus ferebat fluctus, inundatio e mari, adegitque-prope terram ut-veniret. Atque ego manibus sumto prælongo conto detrusi a _litore;_ sociosque hortatus jussi incumbere remis, ut malum effugeremus, 490 capite annuens: illi vero incumbentes remigabant. Sed quando jam bis tantum per-mare iter-facientes aberamus, tunc ego Cyclopem alloquebar; circum vero socii blandis verbis _me_ inhibebant aliunde alius:

Improbe, cur vis irritare ferocem virum? 495 qui etiam nunc in-pontum jacto telo deduxit navem rursus ad continentem, et sane existimabamus illic _nos_ perituros. Si vero vociferatum aliquem, aut locutum audiisset, collisisset nostra capita, et navalia ligna, saxo aspero conjecto; tantum enim jaculatur.

500 Sic dixerunt; sed non flectebant meum magnum animum, sed illum rursus allocutus-sum irato animo.

Cyclops, si quis te mortalium hominum de-oculi interrogaverit fœda cæcitate, dic, Ulyssem urbium-eversorem excæcasse _te,_ 505 filium Laertæ, in Ithaca ædes habentem.

Sic dixi; ille autem mihi ejulans respondet sermone: dii boni, certe omnino jam me antiqua vaticinia attingunt. Erat quidem hic vates vir, bonusque magnusque, Telemus Eurymides, qui vaticiniis excellebat, 510 et vaticinans consenescebat inter-Cyclopas; qui mihi dixit hæc omnia perfectum-iri in-posterum, manibus ex Ulyssis _me_ privatum-iri visu. Sed semper aliquem virum magnum et pulcrum exspectabam huc venturum-esse, magno præditum robore; 515 nunc autem me, parvusque et nihili-homo, et imbellis, oculo privavit, postquam me domuerat vino. Sed age huc _veni,_ Ulysse, ut tibi hospitalia præbeam, deductionemque impellam ut-det inclytum Neptunum: hujus enim ego filius sum, patrem autem is meum se-profitetur esse: 520 ipse autem, si voluerit, sanabit, nec quisquam alius, nec deorum beatorum, nec mortalium hominum.

Sic dixit: at ego ipsum _sic_ respondens alloquebar: utinam enim _ita_ jam animaque et vita te possem expertem factum mittere in domum Plutonis, 525 ut non oculum utique sanabit nec Neptunus.

Sic dixit: ille autem inde Neptuno regi supplicabat, manus tendens ad cœlum stellatum:

Audi, Neptune terram-continens, cæruleis-crinibus si revera tuus sum, patremque _te_ meum profiteris esse, 530 da, ut-ne Ulysses urbium-eversor domum veniat. [filius Laertæ, in Ithaca domos habens.] At si ei fatale est amicosque videre et pervenire ad-domum bene-ædificatam, et suam in patriam terram: sero male veniat, amissis omnibus sociis, 535 nave in aliena, inveniatque calamitates domi

Sic dixit precans; eum autem exaudivit Neptunus. Atque ille rursus multo majore lapide sublato, misit circumrotatum; intendit autem vim immensam. Dejecti vero post navem nigra-prora, 540 paululum, parumque-abfuit-quin clavum extremum attingeret. Fluctuavit vero mare decidente a petra; ipsam autem _navem_ ulterius ferebat fluctus, adegitque-prope terram ut veniret. Sed ut jam ad-insulam pervenimus, ubi ceteræ naves bonis-transtris stabant confertæ, circum autem socii 545 sedebant lugentes, nos exspectantes semper: navem quidem, illuc ut-venimus, subduximus in arenis, egressique et ipsi sumus in litus maris. Pecudes autem Cyclopis cava ex navi sumtas divisimus, ut nullus mihi privatus abiret æquali _portioni._ 550 Arietem autem mihi soli bene-ocreati socii, ovibus divisis, dederunt insuper: eum vero in litore Jovi atras-nubes-cogenti Saturnio, qui omnibus imperat, sacrificans, femora incendebam: ille vero non-curabat sacra; sed jam deliberabat, quo-pacto perderentur omnes 555 naves bonis-transtris, et mihi dilecti socii. Sic tunc quidem per-totum diem ad solis occasum sedebamus, epulantes carnesque immensas et _bibentes_ vinum dulce. Quando vero sol occiderat, et tenebræ supervenerant, tum vero decubuimus in litore maris. 560 Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora, tum vero ego socios adhortatus jussi ipsosque inscendere _naves,_ et retinacula solvere. Illi vero statim ingrediebantur, et in transtris consedere, ordineque sedentes canum mare verberabant remis.

565 Hinc vero ulterius navigabamus, dolentes animo, lubentes ex morte, caris amissis sociis.

[TR1] "nunquid" -> "numquid" [TR2] "multos" -> "multo" [TR3] "vibebatur" -> "videbatur" [TR4] "rustaque-carnis" -> "frustaque-carnis"

Odysseæ X.—De Æolo et Læstrygonibus et Circe.

ARGUMENT: ADVENTURES WITH AEOLUS, THE LAESTRYGONS, AND CIRCE.

Ulysses arrives at the island of Aeolus, who gives him prosperous winds, and incloses the adverse ones in a bag, which his companions untying, they are driven back again and rejected. Then they sail to the Laestrygons, where they lose eleven ships, and, with only one remaining, proceed to the island of Circe. Eurylochus is sent first with some companions, all which, except Eurylochus, are transformed into swine. Ulysses then undertakes the adventure, and, by the help of Mercury, who gives him the herb Moly, overcomes the enchantress, and procures the restoration of his men. After a year's stay with her, he prepares, at her instigation, for his voyage to the infernal shades.

TEXT:

1 Æoliam autem in insulam pervenimus; ubi habitabat Æolus Hippotades, carus immortalibus diis, natatili in insula; totam vero circa eam murus _est_ æreus, infragilis; lævisque assurgit petra. 5 Hujus et duodecim liberi in ædibus nati-sunt, sex quidem filiæ, sex autem filii pubescentes. Ibi ille filias dedit filiis ut-essent uxores. Hi vero semper apud patrem carum et matrem venerandam convivantur; atque ipsis cibaria plurima apponuntur; 10 odorata autem domus circum-personat in-aula interdiu; nocte vero rursus apud pudicas uxores dormiunt inque tapetibus et in tornatis lectis. Et ad-horum quidem pervenimus urbem et ædes pulcras. Mensem vero totum amice-excipiebat me et exquirebat singula, 15 de-Ilio, Argivorumque navibus et reditu Achivorum; et ego quidem ei omnia accurate enarravi. Sed quum jam et ego iter postulabam, atque hortabar _ut me_ dimitteret, nequaquam ille abnuit, sed paravit deductionem. Dedit mihi excoriatum utrem bovis novennis, 20 in-eo vero mugientium ventorum ligavit flatus: illum enim promum ventorum fecit Saturnius et ut-compescat, et ut-cieat, quemcunque velit. Nave vero in cava colligavit funiculo splendido, argenteo, ut ne-quid præter-flaret, vel paululum: 25 ac mihi flatum Zephyri immisit ad-flandum, ut-ferret navesque et ipsos: nec-tamen inde erat perfecturus: ipsorum enim periimus insipientia.

Per-novem-dies quidem continuo navigabamus noctesque et dies; decima vero jam apparebat patria terra: 30 et jam ignem-accendentes videbamus, prope qui-erant. Ibi me quidem dulcis somnus occupavit defessum: semper enim pedem navis movebam, nec cuiquam alii dedi sociorum, ut citius perveniremus in-patriam terram. Sed socii verbis ad se-invicem loquebantur, 35 et me putarunt aurumque et argentum domum reportare, dona ab Æolo magnanimo Hippotada sic autem aliquis dicebat, intuitus in proximum alium:

Dii boni! ut hic omnibus gratus est magni-æstimatus est hominibus, quorumcunque in-urbem et terram venerit. 40 Multas quidem ex Troja ducit res-pretiosas, pulcras, e-præda: nos vero contra, idem iter emensi, domum redimus vacuas manus habentes. Et nunc ei hæc dedit gratificans amicitia Æolus; sed age ocyus videamus, quidnam hæc sint, 45 quantum quid aurique et argenti utri insit.

Sic dicebant; consiliumque malum vicit sociorum; utrem quidem solverunt, venti autem erupere. Illos vero statim abreptos ferebat in-pontum procella flentes, terra a patria; at ego 50 experrectus, in animo eximio deliberavi, utrum delapsus ex navi perirem in ponto, an tacitus sustinerem, et adhuc vivis interessem. Sed sustinui et mansi; obvolutus autem in navi jacebam; illæ vero ferebantur malo venti turbine 55 rursus ad Æoliam insulam: gemebant autem socii.

Ibi vero in terram ascendimus, et hausimus aquam: statim autem prandium ceperunt celeres apud naves socii. Ac postquam cibumque gustaveramus ac potum, tum vero ego, præconem mihi ubi-asciveram et socium, 60 ivi ad Æoli inclytas ædes; eum autem inveniebam convivantem cum suaque uxore et suis liberis. Ingressi autem domum, ad fores in limine sedebamus: illi vero in animo obstupescebant, interrogabantque:

Quomodo venisti, Ulysse? quis tibi malus ingruit deus? 65 certe quidem te accurate dimittebamus, ut pervenires in-patriam tuam et domum, et sicubi tibi gratum sit.

Sic dixerunt; at ego _eos_ alloquebar, mœrens corde: læserunt me sociique mali, præterque eos somnus infaustus: sed medemini, amici: potest enim _est_ penes vos.

70 Sic dixi, blandis _eos_ demulcens verbis: illi vero muti facti-sunt; pater autem respondebat sermone:

Abi ex insula ocyus, pessime viventium. Non enim mihi fas est curare nec dimittere virum illum, qui diis invisus-sit beatis. 75 Abi; quoniam immortalibus invisis huc venisti.

Sic locutus, dimittebat ex ædibus graviter gementem. Hinc vero ulterius navigabamus, dolentes corde. Fatigabatur autem virorum animus a remigatione molesta, nostra stultitia: quoniam non-amplius apparebat reductio.

80 Per-sex-dies quidem continuo navigabamus noctesque et dies; septima vero venimus Lami ad-excelsam urbem, magnam (_vel_ Telepylum) Læstrygoniam, ubi pastorem pastor inclamat intro-agens, alter vero exigens auscultat. Ibi insomnis vir duplicem reportaret mercedem, 85 unam quidem, pascendis-bobus, alteram vero, candidas pecudes pascens; prope enim _ibi_ noctisque et diei sunt viæ. Ibi postquam ad portum inclytum veneramus, circa quem petra excelsa est, continenter utrinque litoraque prominentia e-regione sibi-invicem 90 in ostio procurrunt; angustus vero introitus est: ibi illi intus omnes tenebant naves utrinque-recurvas. Hæ quidem intra portum concavum alligatæ-erant propinquæ: nunquam enim attollebatur fluctus in ipso, nec magnus, nec parvus; candida autem erat circum tranquillitas. 95 At ego solus tenebam extra navem nigram, illic in extrema-parte, e petra funibus ligatis: constiti vero, speculam in præruptam ubi-ascenderam. Ibi quidem nec boum nec virorum apparebant opera, fumum autem solum videbamus a terra exsurgentem. 100 Tum vero ego socios præmisi sciscitatum vadentes quinam viri essent in[TR1] _hac_ terra panem vescentes; viros duos electos, tertium præconem una comitem addens. Hi vero iverunt, egressi, _per_ planam viam, qua plaustra ad urbem ab excelsis montibus devehebant lignum. 105 Puellæ vero obvii-facti-sunt ante urbem aquam-petenti, filiæ eximiæ Læstrygonis Antiphatæ. Hæc quidem ad fontem descendebat pulcre-fluentem Artaciam; hinc enim aquam ad urbem ferebant; illi vero astantes _eam_ alloquebantur, interrogabantque, 110 quisnam illorum esset rex, et quibus imperaret. Illa vero valde cito patris ostendit excelsam domum. Hi autem postquam ingressi-sunt inclytas ædes, mulierem invenerunt, velut montis verticem; horrueruntque eam. Hæc autem continuo e foro vocabat inclytum Antiphatem, 115 suum maritum, qui sane illis molitus-est sævum exitium. Statim uno correpto sociorum, apparavit-sibi cœnam: alteri vero duo conciti fuga ad naves pervenerunt. Atque ille excitabat clamorem per urbem; hi vero audientes vadebant, fortes Læstrygones, aliunde alius, 120 innumeri, non hominibus similes, sed Gigantibus. Qui a petris _abruptis_ viro-gravibus saxis jaciebant; statim autem malus strepitus per naves ortus-est virorum pereuntium, naviumque simul fractarum; piscium vero instar transfigentes, tristes epulas ferebant. 125 Dum illi hos perdebant portum profundum intra, interea ego, gladio acuto extracto a femore, eo funes abscidi navis cærulea-prora. Statim autem meos socios adhortatus jussi incumbere remis, ut calamitatem subterfugeremus. 130 Hi vero mare omnes jaciebant, veriti mortem. Libenter autem in pontum imminentes effugit petras navis mea; at reliquæ confertæ illic perierunt.