Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea

Part 11

Chapter 11 2,929 words Public domain Markdown

Sic igitur dixit; præco autem ferens in manibus posuit heroi Demodoco: is autem accepit, gaudebatque animo. Illi vero ad cibos paratos appositos manus extendebant. 485 Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant, tum vero Demodocum affatus-est ingeniosus Ulysses:

Demodoce, longe sane te supra-mortales laudo omnes: sive te Musa docuit, Jovis filia, sive te Apollo. Valde enim accurate Achivorum fatum canis, 490 quanta fecerint passique-sint, et quanta laborarint Achivi: tanquam alicubi aut ipse præsens _fueris,_ aut ab-alio _præsente_ audieris. Verum age jam _alio_ transi et equi apparatum canta lignei, quem Epeus fecit cum (_auxiliante_) Minerva, quem quondam in arcem, dolum, duxit divinus Ulysses, 495 viris impletum, qui Ilium destruxerunt. Si jam mihi hæc accurate enarraveris, inde ego omnibus edicam hominibus, quod sane tibi benignus deus præbuerit divinum cantum.

Sic dixit: ille vero concitus a-deo incipiebat, exhibebatque cantum, 500 inde aggressus, quomodo alii quidem bene-tabulatas in naves ingressi enavigarunt, igne in tentoria injecto, Argivi: alii vero jam inclytum circa Ulyssem sedebant in Trojanorum cœtu, tecti equo: ipsi enim eum Trojani in arcem protraxerant. 505 Sic ille quidem stabat; hi autem incerta multa concionabantur, sedentes circa ipsum: trifariam autem ipsis placebat consilium, aut discindere cavum lignum sævo ære, aut de petris dejicere protractum in summitatem, aut sinere magnum simulacrum deorum placamen esse; 510 qua utique _sententia_ etiam postea peractum-iri decretum-erat. Fatale enim erat ut-perirent, quando urbs intra-se-conclusisset ligneum magnum equum, ubi sedebant omnes optimi Argivorum, Trojanis cædem et fatum ferentes. Canebat porro, ut urbem depopulati-sint filii Achivorum, 515 ex-equo effusi, cavis insidiis relictis. Alium autem alias canebat urbem diripere excelsam; at Ulyssem ad ædes Deiphobi ivisse, tanquam Martem, cum pari-deo Menelao. Illic jam gravissimam pugnam dicebat ausum, 520 vicisse etiam deinde, per magnanimam Minervam.

Hæc igitur cantor cantabat eximius; at Ulysses tabescebat; lacrima autem rigabat sub palpebris genas. Ut vero femina flet dilectum maritum, _ei_ circumvoluta, qui suam ante urbem populumque ceciderit, 525 urbi et liberis arcens sævum diem; hæc quidem illum morientem et palpitantem intuita, super illum fusa stridule ejulat; illi vero pone cædentes hastis tergum, atque etiam humeros _civium,_ servitutem inducunt, laboremque sustinendum et ærumnam; 530 hujus autem miserabilissimo dolore tabescunt genæ: sic Ulysses miserabilem sub palpebris lacrimam stillabat. Ibi alios quidem omnes latebat lacrimas fundens, Alcinous autem ipsum solus animadvertit et observavit, sedens prope ipsum, graviterque ingemiscentem audivit: 535 statim vero Phæacibus remigii-studiosis dicebat:

Audite, Phæacum ductores atque principes, Demodocus vero jam cohibeat citharam argutam; nequaquam enim omnibus gratificans hæc cantat. Ex quo cœnavimusque, et exorsus-est divinus cantor, 540 ex hoc nunquam cessavit a-luctuoso fletu[TR4] hospes; valde certe ipsi dolor mentem circumdedit. Sed age, illi quidem cesset, ut pariter oblectemur omnes, hospitio-suscipientes et hospes: quoniam multo satius ista. Propter hospitem enim hæc venerandum parata-sunt, 545 deductio et amica dona, quæ ei damus amice-excipientes. Instar fratris hospesque supplexque est viro, qui-utique vel paululum attingat mentem _sanam._ Ideo nunc neque tu cela ingenio versuto, quodcunque te percontatus-fuero: dicere vero te satius est. 550 Dic nomen, quo te illic vocabant materque paterque, aliique, qui in urbe _tua,_ et qui circum-habitant. Non enim quisquam omnino sine-nomine est hominum, nec malus, nec bonus, postquam primus natus-est: sed omnibus _nomen_ imponunt, simul-ac genuerint, parentes. 555 Dic etiam mihi terramque tuam, populumque, urbemque, ut te illuc mittant, collimantes mente naves. Non enim Phæacibus navium-gubernatores sunt, neque omnino gubernacula sunt, quæ quidem aliæ naves habent; sed ipsæ sciunt cogitata et mentes virorum, 560 et omnium norunt urbes et pingues agros hominum; et voraginem celerrime maris tranant, caligine et nebula obtectæ; neque unquam ipsis nec damni quid subeundi inest metus, nec pereundi. Sed hoc ita quondam patrem ego locutum audivi 565 Nausithoum, qui dicebat Neptunum succensere nobis, quod deductores tuti sumus omnium. Dixit aliquando Phæacum virorum affabre-factam navem ex deductione revertentem in obscuro ponto perditurum-esse _eum,_ magnumque nobis montem urbi obducturum. 570 Sic prædicabat senex: ea vero deus sive perfecerit, sive imperfecta sint, ut ei placitum est animo. Verum age mihi hoc dic, et vere enarra, ubinam erraverisque, et ad-quasnam perveneris regiones hominum; _enarra_ et ipsos, urbesque bene habitatas: 575 vel quotquot sævique et feroces, nec justi; quique hospitales _sint,_ et ipsis mens est deorum-reverens. Di vero _etiam_ quidnam fleas et lugeas in animo, Argivorum, Danaorum, atque Ilii fatum audiens. Hoc autem dii quidem fecere, destinaruntque interitum 580 hominibus, ut sit et posteris cantilena. Utrum aliquis tibi et cognatus periit ante Ilium eximius qui-erat gener, aut socer, qui-quidem maxime curæ-sunt, post sanguinem et genus _nostrum_ ipsorum? an aliquis forte et socius vir, grata sciens, 585 eximius? quoniam nequaquam quidem frater inferior _talis_ est, qui, socius, prudenti animo-sit.

[TR1] "observavit." -> "observavit," [TR2] "strata-erant" -> "strata-erant:" [TR3] "nunquid" -> "numquid" [TR4] "flectu" -> "fletu"

Odysseæ IX.—Alcinoi apologi. Cyclopea.

ARGUMENT: THE ADVENTURES OF THE CICONS, LOTOPHAGI AND CYCLOPS

Ulysses begins the relation of his adventures: how, after the destruction of Troy, he with his companions made an incursion on the Cicons, by whom they were repulsed; and, meeting with a storm, were driven to the coast of the Lotophagi. From there they sailed to the land of the Cyclops, whose manners and situation are particularly characterised. The giant Polyphemus and his cave described; the usage Ulysses and his companions met with there; and, lastly, the method and artifice by which he escaped.

TEXT:

1 Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: Alcinoe rex, omnium illustrissime-civium, sane hoc pulcrum est, audire cantorem talem, qualis hic est, diis similis voce. 5 Non enim equidem ullam puto rem gratiorem esse, quam quando lætitia quidem detineat populum universum, convivæque per domos audiant cantorem, sedentes ordine; juxta autem plenæ-sint mensæ pane et carnibus; vinum autem ex cratere hauriens 10 pincerna afferat et infundat poculis; hoc aliquid mihi pulcerrimum in mente videtur esse. Tibi vero meas ærumnas animus institit luctuosas sciscitari, ut adhuc magis lugens ingemiscam: quid primum tibi jam, quid vero ultimum narrabo? 15 ærumnas quandoquidem mihi multas dedere dii cœlestes. Nunc vero nomen primum dicam, ut et vos sciatis: ego vero deinde, postquam-effugero sævam diem, vobis hospes sim, etiam longe domos habitans. Sum Ulysses Laertiades, qui ob-omnigenos dolos 20 hominibus in-animo-sum, et mea fama ad-cœlum pervenit. Habito autem Ithacam late-conspicuam: in ipsa vero mons _est_ Neritus, nemorosus, conspicuus: circum autem insulæ multæ habitantur valde prope invicem, Dulichiumque, Sameque, et nemorosa Zacynthus: 25 ipsa autem humilis longe-suprema in mari jacet ad occasum (illæ vero seorsum Auroram versus Solemque); aspera, sed bona juvenum-altrix; neutiquam ego propria terra possum dulcius aliud videre. Sane quidem me apud-se detinebat Calypso, diva dearum; 30 [in specubus cavis, cupiens _me sibi_ maritum esse;] similiterque prorsus Circe me detinebat in ædibus Ææa, dolosa, cupiens _me sibi_ maritum esse: sed meum nunquam animum in pectore flectebant. Adeo nihil dulcius sua patria nec parentibus 35 est, etiam si quis procul divitem domum terra in aliena habitet seorsum a-parentibus. Si vero _vis,_ age tibi et reditum meum lacrimosum narrabo, quem mihi Jupiter immisit a Troja profecto.

Ab-Ilio me ferens ventus Ciconibus appulit, 40 ad-Ismarum: ibi autem ego urbem diripui, occidique ipsos (_incolas_): ex urbe vero uxores et possessiones multas ubi-ceperamus, divisimus, ut ne-quis mihi privatus abiret æquali _portione._ Tum vero ego quidem celeri pede fugere nos hortabar; illi vero valde stulti non parebant. 45 Hic vero multum quidem vinum bibebatur, multas autem oves mactabant ad litus, et trahentes-pedes camuros boves. Interea vero abeuntes Cicones Ciconibus acclamabant, qui ipsis vicini erant simul plures et meliores, continentem habitantes, docti quidem ab equis 50 cum-viris pugnare, et ubi opus-erat, pedibus. Venerunt deinde, quot folia et flores nascuntur vere, matutini: tunc sane malum Jovis fatum astitit nobis infelicibus, ut dolores multos pateremur. Instituentes autem pugnam pugnabant ad naves veloces; 55 feriebantque se-invicem _socii et Cicones_ æreis hastis. Quamdiu quidem tempus-matutinum erat, et augebatur sacra dies, tamdiu nos-defendentes sustinebamus, plures licet essent: quando vero Sol transibat vesperam-versus, tum vero Cicones inclinarunt domitos Achivos. 60 Sex autem a singulis navibus bene-ocreati socii periere: ceteri vero effugimus mortemque fatumque.

Illinc vero ulterius navigabamus, dolentes animo, lubentes ex morte, caris amissis sociis. Nec inde mihi ulterius naves procedebant utrinque recurvæ, 65 priusquam miserorum sociorum ter unumquemque vocassemus, qui perierunt in campo, a Ciconibus trucidati. Navibus autem immisit ventum Boream nubes-cogens Jupiter cum-procella ingenti, ac nubibus cooperuit terram simul et pontum; ingruit vero e-cœlo nox. 70 Hæ quidem deinde ferebantur obliquæ; vela autem ipsis in-tres et quatuor-partes discidit vis venti. Et ea quidem in naves demisimus, timentes interitum; ipsas vero festinanter subduximus in-continentem. Hic per-duas noctes duosque dies continenter usque 75 jacebamus, simul laboreque et doloribus animum exedentes. Sed quando jam tertium diem pulcris-comis fecit Aurora, malis erectis, at velis albis explicatis, sedebamus: illas vero ventusque gubernatoresque dirigebant. Et jam incolumis pervenissem in patriam terram, 80 sed me flcutus æstusque, circumflectentem Maleam, et Boreas depulit, et aberrare-fecit Cytheris.

Hinc autem per-novem-dies ferebar perniciosis ventis pontum per piscosum: at decimo conscendimus terram Lotophagorum, qui-quidem floridum cibum edunt. 85 Hic vero continentem ingressi-sumus et hausimus aquam; statim autem prandium cepere celeres apud naves socii. Ac postquam cibum gustaveramus et potum, tum vero ego socios præmisi sciscitatum vadentes, viros duos electos, tertium præconem simul additum, 90 quinam viri essent in terra panem edentes. Hi vero statim abeuntes congressi-sunt viris Lotophagis: neque Lothophagi parabant sociis mortem nostris, sed ipsis præbuerunt lotum gustandam: horum autem quicunque loti comedisset dulcem fructum, 95 non-amplius renuntiare rursum volebat, nec redire; sed illic volebant inter viros Lothophagos lotum edentes manere, reditusque oblivisci. Hos quidem ego ad naves duxi flentes necessitate, navibusque in cavis sub transtra ligavi tractos. 100 At ceteros jussi dilectos socios festinantes naves conscendere veloces, ne-forte quis loto pastus reditus oblivisceretur. Hi autem statim ingrediebantur, et in transtris consedere; ordine vero sedentes canum mare verberabant remis.

105 Illinc autem ulterius navigabamus, dolentes corde. Cyclopum autem ad terram superborum, exlegum, venimus, qui quidem diis freti immortalibus, nec plantant manibus plantam, neque arant: sed hæcce sine-semente et -aratione omnia proveniunt, 110 triticum, et hordeum, ac vites, quæ ferunt vinum in-magnis-uvis, et iis Jovis imber incrementum-dat. Ipsis vero nec conciones _sunt_ consiliariæ, nec leges; sed hi celsorum montium inhabitant cacumina, in speluncis cavis; jus autem dat unusquisque 115 liberis atque uxoribus; neque se-invicem curant.

Insula deinde fossioni-apta præ portu obtenditur terræ Cyclopum, nec prope, nec remote, silvosa: in _ea_ vero capræ innumeræ nascuntur agrestes; neque enim frequentatio hominum _eas_ prohibet: 120 neque ipsam ingrediuntur venatores, qui per silvam dolores patiuntur, juga montium lustrantes. Neque etiam gregibus occupatur, neque arationibus, sed ipsa sine-semente et inarata diebus omnibus viris caret; pascit vero balantes capras. 125 Non enim Cyclopibus naves adsunt rubris-proris, nec viri insunt navium fabri, qui conficiant naves bonis-transtris-instructas, quæ transmittant singula, ad urbes hominum euntes, (veluti crebro viri ad se-invicem navibus trajiciunt mare); 130 qui ipsis et insulam bene-habitatam elaborarent. Neque enim omnino mala _est;_ ferret autem tempestiva omnia: insunt enim prata maris cani ad litus irrigua, mollia; omnino _ibi_ perennes vites essent. In _ea_ etiam aratio facilis _esset;_ valde altam segetem semper 135 in _suas_ anni-tempestates meterent; quia valde pingue subest solum. In _ea_ porro portus _est_ opportunus, in-quo non opus retinaculo est, neque ancoris jactis, nec rudentibus alligatis; sed qui-appulerint maneant aliquamdiu, donec nautarum animus impulerit, et aspirarint venti. 140 Sed in vertice portus fluit limpida aqua, fons sub specu: circum autem populi creverunt. Huc devehebamur, atque aliquis deus _nobis_ dux-erat noctem per obscuram: nec-tamen apparebat conspectus: caligo enim circa naves densa erat, nec Luna 145 de-cœlo lucebat; obtegebatur vero _cœlum_ nubibus. Ibi nullus hanc insulam vidit oculis; nec sane fluctus magnos volutos ad litus vidimus, antequam naves bonis-transtris-instructæ appulissent. Appulsis autem navibus, collegimus vela omnia: 150 egressi autem et ipsi sumus in litus maris; ibique obdormientes exspectavimus Auroram divinam.

Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora, insulam admirantes, obambulabamus per eam. Excitarunt vero Nymphæ, filiæ Jovis ægidem-tenentis, 155 capras montanas, ut prandium-sumerent socii. Continuo incurvos arcus et hastas longis-cuspidibus cepimus ex navibus; in tres-partes autem dispositi jaculabamur; statim vero dedit deus copiosam venationem. Naves quidem me sequebantur duodecim, in unamquamque autem 160 novem sortito-contigere capræ; mihi vero decem elegi soli. Sic tum per-totum diem, ad solis occasum, sedebamus epulantes carnes immensas, et _bibentes_ vinum dulce. Nondum enim e-navibus absumtum-erat vinum rubrum, sed inerat: multum enim in amphoris singuli 165 hausimus, Ciconum sacro oppido capto. Cyclopum autem ad terram prospiciebamus, prope qui-erant, fumumque, ipsorumque vocem _audiimus_ oviumque et caprarum. Quando autem sol occidit et tenebræ supervenere, tunc vero decubuimus in litore maris. 170 Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora, tunc ego concione instituta inter omnes dixi:

Alii quidem nunc manete, mihi dilecti socii; at ego cum navique mea et meis sociis profectus, hos homines explorabo, quinam sint: 175 utrum illi flagitiosi et feroces, nec justi, an hospitales, et ipsis mens sit deorum-reverens.

Sic fatus, navem conscendi; jussique socios ipsosque conscendere, et retinacula solvere. Hi vero continuo inscendebant, et in transtris consedere; 180 ordine autem sedentes canum mare verberabant remis. Sed quum jam in-eum locum perveneramus, prope qui-erat, ibi in extrema-parte speluncam vidimus, prope mare, excelsam, lauris contectam: ibi vero multa pecora, ovesque et capræ stabulabantur; circum autem caula 185 excelsa ædificata-erat excisis lapidibus, procerisque pinis, et quercubus alte-comantibus. Hic autem vir habitabat ingens, qui quidem pecora solus pascebat procul; neque cum aliis versabatur, sed seorsum manens nefario animo-erat. 190 Etenim monstrum erat horrendum; nec similis-erat homini quidem pane-vescenti, sed cacumini silvoso excelsorum montium, quando apparet solum ab aliis.

Tum vero ceteros jussi dilectos socios illic apud navemque manere, et navem custodire: 195 at ego, electis sociorum duodecim optimis, ivi; sed caprinum utrem habebam nigri vini, dulcis, quod mihi dederat Maron, Evanthei filius, sacerdos Apollinis, qui Ismarum tuebatur; quoniam ipsum cum prole tutati-sumus atque uxore, 200 reverentes: habitabat enim in luco arborifero Phœbi Apollinis. Ille vero mihi dedit pulcra dona: auri quidem mihi dedit elaborati septem talenta; dedit autem mihi craterem totum-argenteum: ac deinde vinum in amphoris duodecim omnibus (_summâ_) haustum, 205 suave, incorruptum, divinum potum: nec quisquam illud norat famulorum, neque ancillarum in domo, sed ipseque uxorque cara, promaque una sola. Hoc autem quum bibebant dulce vinum rubrum, unum poculum qui-impleverat, aquæ ad viginti mensuras 210 infundebat; odor autem dulcis a cratere spirabat, divinus: tum nequaquam abstinere gratum fuisset. Hujus ferebam impletum utrem magnum; insuper etiam viatica in-pera: statim enim mihi suspicatus-est animus generosus, virum superventurum, ingenti præditum robore, 215 ferocem, nec jura bene scientem, nec leges.

Celeriter autem in antrum venimus, neque ipsum intus invenimus; sed pascebat per pascua pinguia pecora. Ingressi vero antrum admirabamur singula: calathi quidem caseis gravabantur; repleta-erant autem stabula 220 agnorum atque hædorum: separati vero singuli inclusi-erant; seorsum quidem grandiores, seorsum et ætate-medii, seorsum itidem recens-nati: natabant autem sero vasa omnia, mulctraliaque, scaphiaque elaborata, quibus immulgebat. Tum me quidem primum socii precabantur verbis, 225 e-caseis ut-sumeremus-et abiremus retro; ac deinde confestim ad navem celerem hædosque et agnos e-stabulis agentes, pernavigaremus salsam aquam; sed ego non parui (certe multo satius fuisset), donec ipsumque viderem, et _experirer_ si mihi hospitalia daret: 230 nec sane erat sociis visus amabilis futurus.

Tum vero igne acenso sacrificavimus; atque etiam ipsi e-caseis sumentes comedimus; exspectabamusque ipsum intus sedentes, donec venit pascens: ferebat autem ingens onus ligni aridi, ut ei ad-cœnam esset. 235 Extra antrum autem dejiciens strepitum fecit: nos vero perterriti diffugimus in recessum antri. At ille in latam speluncam egit pinguia pecora, omnia prorsus, quae mulgebat: ac mares reliquit foris, arietesque, hircosque, profundam extra caulam. 240 Ac deinde admovit operculum ingens alte-sublatum, grave: non illud duo et viginti currus fortes, quaternis-rotis, a solo dimovissent: tantam excelsam petram admovit ostio. Sedens autem mulgebat oves et balantes capras, 245 omnia _faciens_ rite, et fœtum submisit singulis. Statim autem dimidium ubi-coagularat albi lactis, textilibus in calathis constructum reposuit: dimidium vero rursus constituit in vasibus, ut sibi esset ad-potandum sumenti, set sibi ad-cœnam foret. 250 Ac postquam cito-expedierat obiens sua opera, tunc ignem accendebat, et aspexit interrogabatque nos:

O hospites, quinam estis? unde navigatis humidas vias? numquid[TR1] ad negotiationem, an temere erratis, tanquam prædones super mare, qui errant, 255 animas periculo-objectantes, malum alienigenis ferentes?

Sic dixit; nobis autem statim confractum-est carum cor, timentibus sonitumque gravem, ipsumque monstrosum. Sed etiam sic eum verbis respondens alloquebar:

Nos quidem a-Troja devii-acti Achivi 260 variis ventis super magnam voraginem maris, domum petentes alia via, aliis itineribus venimus: sic fere Jupiter voluit constituere. Viros autem Atridæ Agamemnonis nos-profitemur esse, cujus sane nunc maxima sub-cœlo gloria est: 265 tantam enim diripuit urbem, et perdidit populos multos: nos autem demum _te_ assecuti, ad-tua genua venimus, si quod præbeas hospitale-munus, sive etiam aliter des donum, qui-utique hospitum mos est. Sed verere, optime, deos; supplices tibi sumus: 270 Jupiter autem ultor _est_ supplicumque hospitumque, Hospitalis, qui hospites simul venerandos comitatur.

Sic dicebam: ille vero mihi rursus respondit sævo animo: stultus es, o hospes, vel e-longinquo advenisti, qui me deos jubes aut timere aut observare. 275 Non enim Cyclopes Jovem ægidem-tenentem curant, nec deos beatos: quoniam multo[TR2] potentiores sumus. Neque ego Jovis inimicitias evitans pepercerim nec tibi, nec sociis, nisi animus me jubeat. Sed mihi dic, ubi appuleris veniens fabrefactam navem, 280 utrum alicubi ad extremam-oram, an prope, ut sciam.

Sic dixit tentans: me autem non latuit scientem multa; sed ipsum vicissim allocutus-sum dolosis verbis:

Navem quidem mihi confregit Neptunus terræ-concussor, ad scopulos conjectam, vestræ ad fines terræ, 285 promontorio impactam; ventus autem ex ponto tulit: at ego cum hisce effugi arduam perniciem.

Sic dicebam; ille autem mihi nihil respondit sævo animo; sed ipse impetu-facto sociis manus inferebat; simulque duos correptos, tanquam catulos, ad terram 290 illidebat: ac cerebrum humi fluebat, irrigabatque terram. His vero membratim dissectis sibi-apparavit cœnam: vorabat autem, quemadmodum leo montanus, nec relinquebat intestinaque, carnesque, et ossa medullosa. Nos vero flentes sustulimus Jovis manus, 295 improba opera videntes; desperatio autem tenebat animum. Ac postquam Cyclops magnum impleverat ventrem, humanas carnes comedens, et insuper merum lac bibens, jacebat intra antrum extensus per pecora. Hunc quidem ego volui in magno animo, 300 propius accedens, gladio acuto stricto a femore vulnerare ad pectus, ubi præcordia jecur circumdant, manu admota: alius autem me animus retinebat. Ibidem enim et nos periissemus sæva morte: non enim potuissemus ab-ostio excelso 305 manibus amovere saxum grave, quod admoverat. Ita tum quidem ingemiscentes exspectabamus Auroram divinam.