Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea

Part 10

Chapter 10 2,872 words Public domain Markdown

Præco autem prope venit, ducens amabilem cantorem: quem eximie Musa dilexit, et dedit bonumque malumque: oculis quidem privavit, dedit autem dulcem cantum. 65 Huic vero inde Pontonous posuit sedem argenteis-clavis- distinctam, in-medio convivarum, columnæ longæ acclinans: et e paxillo suspendit citharam argutam, ipsius supra caput, et monuit, _quomodo_ manibus prehendat, præco; juxtaque ponebat canistrum, pulcramque mensam, 70 juxta etiam poculum vini, ut-biberet, quando animus juberet. Illi vero ad cibos paratos appositos manus extenderunt. Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant, Musa jam cantorem excitavit, ut-caneret laudes virorum, e-cantione, cujus tunc utique gloria ad-cœlum latum pervenit. 75 contentionem Ulyssis ac Pelidæ Achillis, ut quondam contenderunt, deorum in convivio celebri, acribus verbis: rex autem virorum Agamemno gaudebat animo, quum optimi Achivorum contenderent. Sic enim ei vaticinans prædixerat Phœbus Apollo 80 Pytho in divina, quando supergressus-est lapideum limen oraculum-petiturus: tunc enim devolvebatur mali principium Trojanisque et Danais, Jovis magni propter consilia.

Hæc igitur cantor cantabat inclytus: at Ulysses purpuream magnam vestem prehensam manibus robustis, 85 super caput traxit, obtexitque pulcram faciem: verecundabatur enim Phæacas, sub superciliis lacrimas stillans. Verum quando desierit canere divinus cantor, lacrimis abstersis, a capite vestem demebat, et poculo duplice sumto, libabat diis. 90 Sed quando rursus incipiebat, et hortabantur _eum,_ ut caneret, Phæacum optimates: quippe oblectabantur _illius_ carminibus: rursus Ulysses, capite obvoluto, flebat. Ibi alios quidem omnes latebat lacrimas stillans, Alcinous vero ipsum solus animadvertit et observavit,[TR1] 95 sedens prope ipsum; graviter autem suspirantem audivit. Continuo vero inter-Phæacas remigii-studiosos loquebatur:

Audite, Phæacum ductores atque principes: jam quidem convivio saturavimus animum æquo citharaque, quæ convivio comes est lauto: 100 nunc vero exeamus, et certamina experiamur omnia; ut hospes narret suis amicis, domum reversus, quantum superemus alios pugillatuque, luctaque, et saltu, atque cursu.

Sic igitur locutus, præivit; illi vero una secuti-sunt. 105 Atque e paxillo suspendit citharam argutam, Demodocum vero prehendit manu, et eduxit ex ædibus præco; præibat autem ei eandem viam, quam et alii Phæacum optimates _iverant,_ certamina admiraturi. Profecti-sunt autem ire ad forum, simulque sequebatur multa turba, 110 innumeri; ac surgebant juvenes multique et fortes. Surrexit quidem Acroneosque, et Ocyalus, et Elatreus, Nauteusque, Prymneusque, et Anchialus, et Eretmeus, Ponteusque, Proreusque, Thoon, Anabesineosque, Amphialusque, filius Polynei Tectonidæ: 115 surrexit etiam Euryalus, homicidæ similis Marti, Naubolidesque, qui optimus erat specieque corporeque omnium Phæacum, post egregium Laodamantem: surrexerunt porro tres filii eximii Alcinoi, Laodamasque, Haliusque, et deo-par Clytoneus. 120 Hi vero primum quidem periculum-fecerunt pedibus. Eis autem a carceribus extensus-erat cursus; ac simul omnes celeriter volabant pulverem-excitantes per-campum. Horum autem currendo longe optimus erat Clytoneus eximius: quantumque in novali spatium est mularum-duarum, 125 tantum præcurrens ad-cives venit; illi vero relicti-sunt. Alii autem luctæ molestæ periculum-fecerunt: in hac vero Euryalus vicit omnes optimos. Saltu autem Amphialus omnium eminentissimus erat: disco rursus omnium præstantissimus erat Elatreus: 130 pugilatu denique Laodamas, eximius filius Alcinoi. Ac postquam omnes oblectarant animum certaminibus, inter-eos jam Laodamas locutus-est, filius Alcinoi:

Agite, amici, hospitem rogemus, si quod certamen novitque et didicit: habitu-corporis quidem non malus est, 135 femoribusque, et cruribus, et ambabus manibus superne, cerviceque firma, magnoque robore: nec vigore-juvenili caret; at malis confractus-est multis. Non enim equidem aliquid existimo pejus aliud _esse_ mari ad-hominem confringendum, etiam si valde fortis sit.

140 Huic autem rursus Euryalus respondit, dixitque: Laodama, sane hoc verbum recte dixisti. Ipse nunc _eum_ provoca profectus, et admone sermone.

Ac postquam hoc audivit strenuus filius Alcinoi, stetit in medium progressus, et Ulyssem allocutus-est:

145 Huc age etiam tu, hospes pater, periculum-fac certaminum, si quod forte didicisti; par vero est, te scire certamina. Non enim major gloria hominis, quoad fuerit, quam quod pedibus strenue-agat et manibus suis. Verum age, fac-periculum; pelle autem mœstitiam ab animo: 150 tibi vero profectio non-amplius diu aberit, sed tibi jam navisque deducta-est, et parati sunt socii.

Hunc autem respondens affatus-est ingeniosus Ulysses: Laodama, quid me hæc jubetis, lacessentes? dolores mihi etiam magis in animo _sunt_ quam certamina; 155 qui antea quidem valde multa passus-sum, et multa pertuli; nunc vero in vestro consessu reditus indigens sedeo, precans regemque omnemque populum.

Huic vero rursus Euryalus respondit, objurgavitque palam: non enim te, hospes, perito viro assimilo 160 certaminum, qualia utique multa inter homines sunt; sed illi, qui navem multis-transtris-instructam frequentans, princeps nautarum, qui quidem negotiatores sunt, onerisque memor, et inspector sit mercium, lucrique rapto-acquisiti; neque athletæ similis-es.

165 Illum autem torve intuitus affatus-est ingeniosus Ulysses: hospes, non honeste dixisti; protervo viro similis-es. Ita non omnibus dii amabilia _munera_ donant hominibus, nec formam, nec ingenium, nec eloquentiam. Alius etenim specie deterior est vir, 170 at deus formam verbis (_eloquentia_) ornat: alii vero in ipsum oblectati spectant: hic autem secure loquitur modestia _cum_ suavi, eminetque-inter congregatos; incedentemque _eum_ per urbem, deum veluti, aspiciunt. Alius vero rursus forma quidem similis immortalibus: 175 verum haud ei gratia circum-affunditur sermonibus. Sic et tibi species quidem per decora, neque aliter ne deus quidem fingeret; mente vero rudis es. Irritasti mihi animum in præcordiis caris, locutus non decenter: ego vero non ignarus _sum_ certaminum, 180 ut tute fabularis, verum inter primos puto fuisse _me,_ donec juventa fretus-fui, manibusque meis. Nunc vero teneor ærumna et doloribus: multa enim passus-sum, virorumque bella, sævosque fluctus penetrans. Sed etiam sic, mala multa passus, periculum-faciam certaminum; 185 mordax enim sermo _tuus;_ impulisti autem me, locutus.

Dixit, et cum-ipsa veste impetu-facto prehendit discum majorem et crassum, gravioremque non paulo quidem, quam quali Phæaces ludebant inter-se. Hunc utique circumrotatum misit valida e manu: 190 insonuit vero lapis; inclinaverunt autem se ad terram Phæaces longis-remis-utentes, navigatione-celebres viri, lapidis ab impetu: is vero supervolavit signa omnia (_jactuum ceterorum_), rapide ruens a manu: posuit vero signa Minerva, viro corpus assimilata; verbumque dixit, et elocuta-est:

195 Etiam cæcus tibi, hospes, distinxerit signum palpando; quandoquidem neutiquam mixtum-est multitudini, sed _est_ longe primum: tu vero confide hoc quidem in-certamine: nullus Phæacum ad-hoc perveniet nec transmittet.

Sic dixit, lætatus-est vero audens divinus Ulysses, 200 gaudens quod socium benignum videret in circo. Et tunc levius allocutus-est Phæacas:

Hunc nunc assequimini, juvenes; brevi autem denuo alium _me_ missurum-esse aut tantum puto, aut adhuc longius. E-ceteris vero, quemcunque cor animusque jubet; 205 huc age, periculum-faciat, quoniam me irritastis valde, aut pugilatu, aut lucta, aut etiam cursu, nihil recuso, ex-omnibus Phæacibus, præter ipsum Laodamantem. Hospes enim mihi ille est; quis cum-amico-excipiente pugnaverit? insipiens vero ille et nullius-pretii est vir, 210 quicunque cum-hospite contentionem proferat certaminum, populo in alieno; sui vero ipsius omnia clauda-reddit. Ceterorum autem haudquaquam ullum rejicio, nec despicio; sed volo cognoscere et periculum-facere palam. In-omnibus enim non ignavus sum, inter homines quotquot certamina _sunt._ 215 Bene quidem arcum novi perpolitum tractare: primus virum contingerem, sagitta-missa in turba virorum infestorum: etiam si valde multi socii juxta astarent, et sagittas-mitterent in-viros. Solus vero me Philoctetes vincebat arcu, 220 populo in Trojanorum, quando arcum-tendebamus Achivi; ceteris vero me aio longe præstantiorem esse, quotquot nunc mortales sunt in terra panem edentes. Cum-viris autem priscis contendere nolo, neque cum-Hercule, neque cum-Euryto Œchaliensi; 225 qui etiam cum-immortalibus contendebant de arcuum-peritia: ideo etiam subito mortuus-est magnus Eurytus, neque ad senectutem pervenit in ædibus; iratus enim _eum_ Apollo occidit, quia ipsum provocarat ad-arcum-tendendum. Hasta vero jaculor, quantum non alius quisquam sagitta. 230 Solis timeo pedibus, ne quis me superet Phæacum: nimis enim improbe domitus-sum fluctibus in multis; quoniam non commeatus apud navim erat perpetuus; ideo mihi cara membra soluta-sunt.

Sic dixit; illi vero omnes obmutuerunt silentio: 235 Alcinous autem ipsum solus respondens allocutus-est:

Hospes, quandoquidem non ingrata inter nos hæc concionaris, sed vis virtutem tuam ostendere, quæ te comitatur, iratus, quod te hic vir in certamine astans objurgavit; ut tuam virtutem mortalis nullis vituperaret, 240 quicunque norit sua mente idonea loqui: verum age, nunc meum intellige sermonem, ut etiam alii dicas heroum, quando tuis in ædibus epuleris apud tuamque uxorem et tuos liberos, nostræ virtutis recordatus, qualia etiam nobis 245 Jupiter opera præbuit perpetuo jam-inde a-majoribus. Non enim pugiles sumus inclyti, nec luctatores, sed pedibus celeriter currimus, et navibus optimi _sumus:_ semper autem nobis conviviumque gratum, citharaque, chorique, vestesque mutatoriæ, lavacraque calida, et cubilia. 250 Verum age, Phæacum saltatores, quotquot optimi, ludite; ut hospes dicat suis amicis, domum reversus, quantum superemus alios rei-nauticæ-peritia, et pedibus, et saltatione, et cantu. Demodoco vero aliquis statim profectus citharam argutam 255 afferat, quæ alicui jacet in nostris ædibus.

Sic dixit Alcinous deo-similis: surrexit autem præco, allaturus citharam cavam e domo regis. Moderatores autem _ludorum_ lecti novem omnes surrexere, publici, qui in certaminibus ordinabant singula: 260 complanarunt autem aream, pulcrumque dilatarunt circum. Præco vero prope venit, ferens citharam argutam Demodoco; is autem deinde ivit in medium: circum vero juvenes primum-pubescentes stabant, periti saltationis: quatiebant vero circum divinum pedibus: at Ulysses 265 micationes admirabatur pedum, stupescebatque animo.

Sed ille (_Demodocus_) chitharam pulsans orsus-est pulcre canere, de Martis amore pulcraque-corona-cinctæ Veneris, ut primum coierint in Vulcani ædibus clam: plurima autem dedit, lectumque dedecoravit et cubile 270 Vulcani regis: statim vero illi nuntius venit. Sol, qui ipsos observavit sese-miscentes amore. Vulcanus autem, simulac tristem stermonem audiverat, profectus-est ire in officinam, mala animo intimo-moliens: imposuitque incudis-stipiti magnam incudem, cudebatque vincula 275 infragilia, insolubilia, ut firmiter illic manerent. Ac postquam struxerat dolum, iratus Marti, profectus-est ire in thalamum, ubi ei cara cubilia strata- erant:[TR2] circumfudit autem _lecti_ fulcris vincula circulo undique: multa autem et desuper e-fastigio effusa-erant, 280 tanquam araneæ-fila tenuia, quæ nemo ne cerneret quidem, nec deorum beatorum: perquam enim dolosa facta-erant. Ac postquam omnem dolum circa lectum fuderat, simulavit-se ire in Lemnum, pulcre-ædificatum oppidum, quæ illi terrarum multo carissima est omnium. 285 Nec cæcam-speculationem habebat aureis-frenis-utens Mars, ut vidit Vulcanum inclytum-artificem seorsum profectum; profectus-est autem ire ad domum inclyti Vulcani, cupiens amoris pulcra-corona-redimitæ Veneris. Hæc vero recens a patre præpotente Saturnio 290 veniens jam desidebat: ille autem intra domum ivit, inque manu ei hæsit, verbumque dixit, et elocutus-est:

Huc-age, cara, ad-lectum convertamur decumbentes. Non enim amplius Vulcanus inter-nos _est,_ sed puto jam abiit in Lemnum, ad Sintias barbara-lingua.

295 Sic dixit: illi autem gratum vistum-est cubare. Hi vero lectum ingressi concumbebant; sed vincula fabrefacta circumfundebantur prudentis Vulcani; neque ullum movere erat membrorum, neque attollere. Et tum demum agnoscebant, quod non-amplius effugium erat. 300 Prope autem eis venit inclytus Vulcanus, iterum reversus, antequam ad-Lemni terram venisset; Sol enim ei speculationem habebat, narravitque rem. [Profectusque-est ire ad domum, caro afflictus corde.] Stetit autem in vestibulo, iraque ipsum sæva cepit: 305 horrendumque clamavit, ut-audiretur omnibus diis:

Jupiter pater, atque alii beati dii sempiterni, venite, ut opera ridicula et non tolerabilia videatis: ut me, claudus quum-sim, Jovis filia Venus semper ignominia-afficit, amatque perniciosum Martem: 310 eo-quod ille quidem pulcerque et sanis-pedibus, at ego imbecillis sum: ac neutiquam mihi in-causa alius _est,_ quam parentes duo; qui _eam_ non genuisse debebant. Sed videte, ubi illi dormiunt in amore, meum lectum ingressi; ego vero aspiciens contristor. 315 Non quidem illos amplius puto, vel paululum, dormituros ita, etiamsi valde amantes: cito non volent ambo dormire: sed ipsos dolus et vinculum detinebit, donec mihi prorsus omnia pater retribuat sponsalia, quæcunque ei præbui impudentis gratia puellæ: 320 quoniam illi pulcra _erat_ filia, at non animi-continens.

Sic dixit; ac congregati-sunt dii ad-ære-fundatam domum: venit Neptunus terræ-concussor: venit utilium-auctor Mercurius; venit etiam rex jaculator Apollo. Feminæ vero deæ manebat præ-pudore domi singulæ. 325 Stabant autem in vestibulo dii, datores bonorum; immensusque inde exortus-est risus diis beatis, artificia inspicientibus prudentis Vulcani. Sic autem aliquis diebat intuitus proximum alium:

Non bene-succedunt mala opera: assequitur vero tardus celerem: 330 ut nunc Vulcanus, qui-est tardus, cepit Martem, velocissimum licet deorum, qui Olympum tenent. claudus ipse, artificio: eo et adulterii-mulctam debet.

Sic illi quidem talia inter se loquebantur. Mercurium autem allocutus-est rex, Jovis filius, Apollo:

335 Mercuri, Jovis fili, internuntie, dator bonorum, numquid[TR3] in vinculis velles fortibus compressus dormire in lectis, apud auream Venerem?

Huic autem respondit deinde internuntius Argicida: utinam enim hoc fieret, rex longe-jaculans Apollo. 340 Vincula quidem ter tanta infinita circumjecta _me_ tenerent; vos autem inspiceretis dii, omnesque deæ: at ego dormirem apud auream Venerem.

Sic dixit; risus autem exortus-est inter-immortales deos. Non-vero Neptunum risus tenebat, precabatur autem _is_ usque 345 Vulcanum inclytum-artificem, ut solveret Martem: et ipsum allocutus verba alata dicebat:

Solve; ego vero tibi ipsum spondeo, ut tu jubes, respensurum-esse æqua omnia inter immortales deos.

Hunc autem rursus allocutus-est inclytus Vulcanus: 350 ne me, Neptune terræ-concussor, hæc jube: debiles utique pro-debilibus etiam sponsiones ad-spondendum. Quo-pacto ego te obligarim inter immortales deos, si Mars abierit, debito et vinculis elapsus?

Hunc autem rursus allocutus-est Neptunus terræ-concussor: 355 Vulcane, etiamsi enim Mars debito elapsus abierit fugiens, ipse tibi ego hæc persolvam.

Huic autem respondit deinde inclytus Vulcanus: non licet, neque decet, tuam orationem abnuere.

Sic locutus, e-vinculis _eos_ solvit robur Vulcani. 360 Illi vero postquam e vinculis soluti-erant, fortia licet essent, statim prosilientes, ille quidem in-Thraciam ivit; hæc autem in-Cyprum pervenit, risum-amans Venus, in Paphum; ibi vero ei lucus _est_ araque odorata; ibique ipsam Gratiæ lavarunt, et unxerunt oleo 365 immortali, qualia diis gratiam-addunt sempiternis; ac vestesque ei induerunt desiderabiles, mirabile visu.

Hæc igitur cantor cantabat inclytus: at Ulysses oblectabatur in mente sua audiens, atque etiam alii Phæaces longis-remis-utentes, re-nautica-inclyti viri.

370 Alcinous autem Halium et Laodamantem jussit solos tripudiare, quoniam cum-ipsis nemo certabat. Hi igitur postquam pilam pulcram in manibus acceperant, purpuream, quam ipsis Polybus fecerat prudens: hanc alter jactabat ad nubes umbrosas, 375 flexus retro; alter autem a terra in-altum elatus facile receptabat, antequam pedibus ad-solum venisset. At postquam pila in rectum _jacienda_ periculum-fecerant, saltabant jam deinde in terra alma, frequenter alternantes; juvenes vero applaudebant ceteri, 380 stantes in consessu-spectatorum: multus autem strepitus ortus- est. Tum vero Alcinoum allocutus-est divinus Ulysses:

Alcinoe rex, omnium clarissime civium, sane quidem pollicitus-es, tripudiatores esse optimos; sane vero inde _hæc_ effecta sunt: stupor me tenet inspicientem.

385 Sic dixit; lætata-est autem sacra vis Alcinoi; statimque Phæacas remigii-studiosos allocutus-est:

Audite, Phæacum ductores atque principes: hospes valde mihi videtur prudens esse. Verum age, ei demus hospitale-munus, uti par _est._ 390 Duodecim enim in populo præclari reges principes imperant, tertius-decimus vero ego ipse; horum ei vestem singuli bene-lotam, et tunicam, et auri talentum ferte pretiosi: statim vero omnia portemus conferti, ut in manibus 395 _hæc_ hospes habens, ad cœnam veniat gaudens in animo. Euryalus autem eum ipsum placet verbis, et dono; quoniam nequaquam verbum decenter locutus-est.

Sic dixit: illi autem omnes approbabant, et hortabantur; donaque apportatum miserunt præconem singuli. 400 Huic autem rursus Euryalus respondit, dixitque:

Alcinoe rex, omnium illustrissime civium, enimvero ego hospitem placabo, sicut tu jubes: dabo ei hunc ensem totum-æreum, cui inest manubrium argenteum, vagina autem recens-secti eboris 405 circum-tornata-est: magni vero ei pretii erit.

Sic fatus, in manibus posuit ensem argenteis-clavis-distinctum, et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:

Gaude, pater o hospes! verbum vero si quod temere-dictum-est grave, statim illud auferant abreptum procellæ. 410 Tibi autem dii uxorem videre, et in-patriam pervenire, dent; quoniam diu procul ab amicis ærumnas pateris.

Hunc autem respondens affatus-est ingeniosus Ulysses: et tu, amice, valde gaude; dii vero tibi felicia dent; neque ullum tibi ensis desiderium posthac fiat 415 hujus, quem jam mihi dedisti, ubi-placaras verbis.

Dixit et circa humeros sibi-posuit ensem argenteis clavis- distinctum. Occidebatque sol, et ei inclyta dona aderant: et hæc in _domum_ Alcinoi ferebant præcones illustres: suscepta autem filii eximii Alcinoi, 420 matrem juxta venerandam posuerunt perpulcra dona. Illis autem præibat sacra vis Alcinoi; accedentes vero consederunt in altis soliis. Tunc vero Areten allocuta-est vis Alcinoi:

Huc-age, mulier, fer arcam luculentam, quæ _sit_ optima; 425 inque ea pone vestem bene-lotam et tunicam. Et ei in igne ahenum calefacite, tepefaciteque aquam; ut ubi-laveritque-se, et viderit bene posita omnia dona, quæ ei Phæaces eximii huc tulerunt, convivioque oblectetur, et cantilenæ modos audiens. 430 Atque ei ego hoc poculum meum perpulcrum præbebo, aureum, ut mei memor diebus omnibus libet in domo Jovique, aliisque diis.

Sic ait; Arete autem inter ancillas dixit, in igne ut-poneret tripodem magnum quam celerrime. 435 Hæ vero lavacri tripodem posuerunt in igne ardenti: et aquam infuderunt, subtusque ligna accendebant allata. Alvum quidem tripodis ignis ambibat, calefiebatque aqua. Interea vero Arete hospiti perpulcram arcam efferebat e-thalamo, imposuitque pulcra dona, 440 vestes, aurumque, quæ ei Phæaces dederant: inque ea pallium posuit, pulcramque tunicam; et ipsum compellans verbis alatis allocuta-est:

Ipse nunc vide de-operculo, statim vero vinculum inde, ne-quis tibi in itinere damnum-afferat, quando tum 445 dormieris dulcem somnum, iter-faciens in nave nigra.

Ac postquam hoc audierat audens divinus Ulysses, statim aptavit operculum, celeriterque vinculum indidit varium, quod olim eum docuit mente veneranda Circe. Ilico autem ipsum mulier-œconoma lavari jussit, 450 in balneum ingressum; ille vero libenter vidit animo calida lavacra; quoniam neutiquam curatus erat-frequenter, ex-quo liquerat domum Calypsus pulcris-comis: tunc autem ei curatio, tanquam deo, perpetua erat. Hunc vero postquam ancillæ laverant et unxerant oleo, 455 circque ipsum lænam pulcram jecerant ac tunicam, e balneo egressus viros ad vini-potores ibat: Nausicaa vero, a diis pulcritudinem habens, stetit juxta postes tecti firmiter fabricati: admirabatur autem Ulyssem in oculis aspiciens, 460 et ipsum compellans verbis alatis allocuta-est:

Salve, hospes, ut etiam olim, quando-eris in patria terra, memineris mei, quod mihi primæ vitæ-_conservatæ_-pretium debes.

Hanc autem respondens affatus-est ingeniosus Ulysses: Nausicaa, filia magnanimi Alcinoi, 465 sic nunc Jupiter det, altitonans maritus Junonis, domumque ut-veniam, et reditus diem videam: ut tibi etiam illic, deæ veluti, vota-fecerim semper diebus omnibus: tu enim me servasti, puella.

Dixit, et in solio consedit juxta Alcinoum regem. 470 Hi vero jam portiones distribuebant, miscebantque vinum. Præco autem prope venit, ducens amabilem cantorem, Demodocum, populo honoratum; sedereque-fecit ipsum in-medio convivarum, ad columnam longam acclinatum. Tunc vero præconem allocutus-est ingeniosus Ulysses, 475 a-tergo _parte_ abscissa (multum vero supererat) albis-dentibus suis, florida autem erat circum pinguedo:

Præco, accipe jam, hanc præbe carnem, ut comedat, Demodoco; et ipsum complectar, mœstus licet. Apud-omnes enim homines terrestres cantores 480 honoris compotes sunt et reverentiæ; eo-quod ipsos cantus Musa docuit; amavit autem _ea_ genus cantorum.