Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias
Part 9
O amici, quam _nos_ scilicet admiramur Hectorem divinum hastaque fortem esse et audacem bellatorem! Huic vero semper astat unus deorum, qui mortem arceat: et nunc ei astat ille Mars, mortali viro similis. 605 Sed, ad Trojanos conversi semper, retro cedite, neu cum diis nituntor fortiter pugnare.
Sic dixit: Trojani vero admodum prope venerunt ipsos. Tunc Hector duos viros interfecit, scientes pugnæ, in uno curro stantes, Menesthen Anchialumque.
610 Horum vero prostratorum misertus-est magnus Telamonius Ajax: stetique, admodum prope accedens, et jaculatus-est hasta fulgenti, ac percussit Amphium, Selagi filium, qui in Pæso habitabat prædives, locuples: sed eum fatum duxit auxiliaturum ad Priamumque et filios. 615 Hunc in balteum percussit Telamonius Ajax, imoque in ventre defixa-est longæ-umbræ hasta; fragorem autem edidit cadens. Sed accurrit splendidus Ajax, arma spoliaturus; Trojani vero in _eum_ hastas conjecere acutas, splendentes; scutumque _ejus_ excepit multas. 620 At ille pedis-planta insistens e cadavere æream hastam evulsit: non tamen etiam alia potuit arma pulcra ab-humeris auferre; premebatur enim telis. Timuit autem hic circuitionem potentem Trojanorum fortium, qui multique et strenui instabant hastas tenentes, 625 qui ipsum, magnus licet esset, et fortis et præclarus, propulsarunt a se: ille vero recedens vi-repulsus-est.
Sic hi quidem laborabant per fortem pugnam. Tlepolemum vero Heracliden, fortemque magnumque, incitavit in parem-deo Sarpedonem fatum violentum. 630 Hi autem quum jam prope essent in se-invicem vadentes, filiusque neposque Jovis nubes-cogentis, hunc Tlepolemus prior verbis allocutus-est.
Sarpedon, Lyciorum princeps, quæ tibi necessitas _est_ trepidare hîc versanti pugnæ imperito viro? 635 mentientes vero te dicunt Jovis sobolem ægidem-tenentis esse; quum longe illis inferior-sis viris, qui Jovi prognati-sunt temporibus priscorum hominum. At qualem virum ajunt vim Herculeam (_Herculem_) fuisse, meum patrem audentissimum, spiritu-leonis! 640 qui quondam huc profectus equorum causa Laomedontis, sex solis cum navibus et viris paucioribus, Ilii devastavit urbem, desolavitque vias. Tibi vero ignavus animus, intereuntque copiæ; nec quicquam te Trojanis credo auxilium fore, 645 profectum ex Lycia, ne si quidem perquam fortis sis, sed sub me interfectum ad-portas Orci descensurum.
Hunc autem Sarpedon, Lyciorum dux, contra allocutus est: Tlepoleme, sane ille evertit Ilium sacrum, viri per-vecordiam nobilis Laomedontis, 650 qui ipsum, bene quum-egisset, malo increpuit sermone, nec dedit equos, quorum gratia e-longinquo venerat. Tibi autem ego hîc edico cædem et mortem atram a me futuram, meaque _te_ sub hasta domitum gloriam mihi daturum, animam vero Plutoni insignibus-equis.
655 Sic dixit Sarpedon; at sustulit fraxineam hastam Tlepolemus: et horum quidem eodem-tempore hastæ longæ e manibus evolarunt; atque _huic_ percussit cervicem mediam Sarpedon, cuspisque penitus transiit acerba; ipsique oculos caliginosa nox operuit. 660 Tlepolemus autem femur sinistrum _Sarpedonis_ hasta longa percusserat; cuspisque pertransiit rapido-impetu, ossi inflicta; pater vero (_Jupiter_) adhuc mortem avertit.
_Tum_ quidem parem-deo Sarpedonem divini socii efferebant prælio; gravabat autem eum hasta longa 665 quæ-trahebatur _una;_ quam quidem nemo adverterat nec cogitarat femore extrahere; hastam fraxineam, ut _currum_ inscenderet, festinantium; tantum enim habebant laborem circa-_eum_-occupati.
Tlepolemum autem ex-altera-parte bene-ocreati Achivi efferebant prælio; vidit vero divinus Ulysses, 670 fortem animum habens; fervebatque ei carum cor: cogitabat autem deinde in mente et in animo, utrum ulterius Jovis filium late-sonantis insequeretur, an ipse plurium Lyciorum animam eriperet. Non utique Ulyssi magnanimo in-fatis erat, 675 generosum Jovis filium interficere acuto ære: quare ad multitudinem Lyciorum vertit _ejus_ animum Minerva. Tunc ille Cœranum interfecit, Alastoremque, Chromiumque, Alcandrumque, Haliumque, Noemonemque, Prytaninque: et quidem adhuc plures Lyciorum interfecisset divinus Ulysses, 680 nisi subito vidisset magnus galeam-motans Hector. Ivit autem per primos-pugnatores, armatus corusco ære, terrorem inferens Danais; gavisus-est autem eo accedente Sarpedon, Jovis filius, sermonemque miserabilem dixit:
Priamide, ne vero me prædam Danais sinas 685 jacere, sed auxiliare; deinde me etiam deserat vita in urba vestra; quandoquidem non jam eram ego, reversus domum, dilectam in patriam terram, oblectaturus uxoremque dilectam et infantem filium.
Sic dixit; huic autem nil respondit galeam-motans Hector, 690 sed prætervolavit, ardens-cupidine, ut citissime repelleret Argivos, multorumque vitam eriperet. Igitur similem-deo Sarpedonem divini socii collocarunt sub ægidem-tenentis Jovis præpulcra fago: ex ejus autem femore hastam fraxineam extraxit foras 695 strenuus Pelagon, qui ei dilectus erat socius. Hunc autem deseruit anima, inque oculos effusa-est caligo: rursus tamen spiritum-recepit, circùmque flatus Boreæ refocillat, aspirans, ægre spirantem animam.
Argivi vero sub Marte et Hectore ære-armato 700 nec unquam profugiebant nigras ad naves, nec unquam contra-ferebantur in-pugnam; sed semper retro cedebant, postquam audierant cum Trojanis Martem _esse._
Tum quem primum, quemque ultimum interfecit Hectorque, Priami filius, et æreus Mars?
705 Similem-deo Teuthrantem, insuperque equûm-agitatorem Oresten, Trechumque hastatum, Ætolum, Œnomaumque, Œnopidenque Helenum, et Oresbium varia-mitra, qui in Hyla habitabat, valde divitiis intentus, lacui confinis Cephissidi; juxtaque ipsum alii 710 habitabant Bœoti, valde opulentum populum habentes.
Hos autem ut animadvertit dea candidis-ulnis Juno Argivos interimentes in acri pugna, ilico Minervam verbis alatis allocuta-est:
Dii-boni, ægidem-tenentis Jovis filia, indomita, 715 profecto vanum hoc verbum promisimus Menelao, Ilio exciso bene-munito _eum_ rediturum, si sic furere sinemus perniciosum Martem. Sed age jam et nos cogitemus de-strenuo præsidio.
Sic dixit; nec non-obsecuta-est dea cæsiis-oculis Minerva. 720 Illa accedens aureis-phaleris-orantos instruebat equos, Juno, veneranda dea, filia magni Saturni; Hebe autem utrinque curribus cito apposuit curvos[TR6] orbes _rotarum,_ æreos, octo-radiis, ferreo axi circum_ponens._ Quorum utique aurea curvatura incorrupta, ac desuper 725 ærei canthi, bene-juncti, mirabile visu: modioli autem ex-argento erant rotundi utrinque: sella vero aureis et argenteis funibus intenta-erat: duæ autem circumiebant loricæ-currus. Ex hac porro argenteus temo eminebat, _cujus_ ad extremum 730 ligavit aureum pulcrum jugum, et lora-jugalia pulcra immisit, aurea: sub jugum vero duxit Juno equos celeres-pedibus, cupida contentionis et prælii.
Ceterum Minerva, filia Jovis ægidem-tenentis, peplum quidem _laxatum_ defluere-sivit pulcrum, patris super pavimento, 735 varium, quem ipsa fecerat et elaboraverat manibus; ipsa autem, loricam induta Jovis nubes-cogentis, armis ad bellum armabatur lacrimosum. Circum autem humeros posuit ægidem fimbriatam, horribilem, cui quidem undique timor circumdatus-erat: 740 in _ea erat_ Contentio, et Fortitudo, et horrenda Insectatio: in _ea_ et gorgonium caput, diri monstri, dirumque terribileque, Jovis portentum ægidem-tenentis. Capiti vero cono-circumdatam galeam imposuit quatuor-conos- habentem, auream, centum urbium peditibus aptam. 745 Inque currum fulgidum pedibus conscendit, sumsitque hastam gravem, magnam, validam, qua domat ordines virorum heroum, quibuscunque irascitur præpotenti-patre-nata. Juno autem scutica velociter urgebat inde equos, sponte autem portæ crepuerunt cœli, quas tenebant Horæ, 750 quibus commissum-est magnum cœlum Olympusque, ut-et removeant densam nubem et obdant. Hac igitur per illas stimulo-parentes dirigebant equos: invenerunt autem Saturnium, a-diis seorsum sedentem aliis, summo in-vertice multa-cacumina-habentis Olympi. 755 Ibi equos sistens dea candidis-ulnis Juno Jovem supremum Saturnium interrogavit et allocuta-est:
Jupiter pater, annon succenses Marti _ob_ hæc atrocia facta quantasque et quales perdiderit copias Achivorum temere, verum non secundum fas? mihi vero dolor; at quieti 760 delectantur Venusque et argenteo-arcu Apollo, dementem hunc quum-excitarint, qui nulla novit jura. Jupiter pater, numquid mihi irasceris, si Martem graviter percussum pugna exegerim?
Hanc autem respondens allocutus-est nubes-cogens Jupiter: 765 agedum, adversus-ipsum incita Minervam prædatricem, quæ ipsum maxime solita-est gravibus doloribus injicere.
Sic dixit; nec non-obsecuta-est dea candidis-ulnis Juno: sed scutica-verberavit equos: hi autem non inviti volabant per-medium terræque et cœli stellati. 770 Quantum vero aeris-pellucidi-spatium vir videt oculis, sedens in specula, prospectans in purpureum pontum: tantum saltu-conficiunt deorum altisoni equi. At quando jam Trojam pervenerunt, ad-fluviosque labentes, qua fluenta Simois commiscent et Scamander: 775 ibi equos stitit dea candidis-ulnis Juno, solutos a-curru; circumque caliginem multam fudit: illis vero ambrosiam Simois summisit depascendam.
Hæ autem iverunt, pavidis columbis incessu similes, viris Argivis auxiliari properantes. 780 Sed quando jam venerant, ubi plurimi et fortissimi stabant, circum vim Diomedis equûm-domitoris conferti, leonibus similes cruda-vorantibus, vel suibus apris, quorum robur non imbecille; ibi stans clamavit dea candidis-ulnis Juno, 785 Stentori assimilata magnanimo, æream-vocem-habenti, qui tantum vociferabatur, quantum alii quinquaginta:
_Proh_ pudor, Argivi, turpia probra, forma _tantum_ admirabiles: quamdiu quidem in prælium itabat divinus Achilles, numquam Trojani ante portas Dardanias 790 progrediebantur; illius enim timebant validam hastam: nunc vero procul ab-urbe cavas apud naves pugnant.
Sic fata, excitavit robur et animum uniuscujusque. Tydidæ autem supervenit dea cæsiis-oculis Minerva; reperitque hunc regem apud equos et currus 795 vulnus refrigerantem, quod ei inflixerat Pandarus sagitta: sudor enim ipsum affligebat sub lato loro clypei pulcre-orbiculati; quo affligebatur, laborabatque manu: et elevans lorum, nigrum sanguinem abstergebat. Equinum autem dea jugum attigit, dixitque:
800 Profecto parum sibi filium similem genuit Tydeus! Tydeus utique parvus quidem erat corpore, sed pugnator. Ac quando ipsum ego pugnare non sinebam, nec furenter-irruere, quando quidem venit seorsum ab-Achivis legatus ad Thebas, plures inter Cadmeos, 805 convivari ipsum jussi in ædibus quietum: sed is animum retinens suum fortem, sicuti prius, juvenes Cadmeorum provocabat, in-omnibus autem vincebat. [facile: talis illi ego adjutrix eram.] Tibi vero quidem ego assistoque, et _te_ tueor, 810 et te promto-animo jubeo cum-Trojanis pugnare: sed tibi vel defatigatio ex-multo-labore membra subiit, vel te certe aliquo-modo timor tenet exanimis. Non sane tu posthac Tydei soboles es (_reputaberis_), bellicosi Œnidæ.
Hanc autem respondens allocutus-est fortis Diomedes: 815 agnosco te, dea, filia Jovis ægidem-tenentis: ideo tibi lubenter dicam verbum, nec celabo. Nec aliquis me timor tenet exanimis, nec ulla ignavia; sed adhuc tuorum recordor jussorum, quæ injunxisti. Non me sinebas cum-beatis diis ex-adverso pugnare 820 ceteris: sed si Jovis filia Venus veniret in prælium, hancce-vulnerare acuto ære. Quare nunc et ipse recedo, atque etiam ceteros Argivos jussi congregare hîc omnes: agnosco enim Martem prœlium imperatorie-obeuntem.
825 Huic autem respondit deinde dea cæsiis-oculis Minerva: Tydide Diomedes, meo carissime animo, neu tu Martem propter-hoc time, neu quenquam alium immortalium: talis tibi ego adjutrix sum. Verum age, in Martem primum dirige solidis-ungulis equos, 830 ferique _eum_ cominus, neu reverere impetuosum Martem hunc insanientem, _præter naturam_ adscitum malum, inconstantem; qui nuper mihique et Junoni affirmavit dicens, in-Trojanos _se_ pugnaturum, atque Argivis auxiliaturum; nunc vero cum Trojanis versatur, horumque est-oblitus.
835 Sic locuta, Sthenelum quidem de curru pepulit humi, manu retrorsum trahens; ille autem alacriter desiliit. Ipsa vero in currum ascendit juxta Diomedem divinum valde-ruens dea: vehementer autem gemuit faginus axis sub-pondere; gravem enim vehebat deam, virumque fortissimum. 840 Corripuit autem scuticam et habenas Pallas Minerva: statim in Martem primum dirigebat solidis-ungulis equos. Ille quidem Periphantem ingentem occidebat, Ætolorum longe fortissimum, Ochesii præclarum filium. Hunc Mars occidebat, cæde-inquinatus; sed Minerva 845 induit Orci galeam, ne ipsam videret validus Mars.
Postquam vero vidit hominum-pernicies Mars Diomedem divinum, is quidem Periphantem ingentem illic sivit jacere, ubi primum interficiens abstulerat animam; atque ivit recta-in Diomedem equûm-domitorem. 850 Hi vero quum jam prope essent, alter-in alterum vadentes, prius Mars protendit super jugum habenasque equorum hasta ærea, cupiens _illi_ animam eripere: atque hanc manu prehensam dea cæsiis-oculis Minerva depulit a curru, ut-incassum præterfugeret. 855 Secundus tum impetum-fecit pugna strenuus Diomedes hasta ærea: infixit autem connixa Pallas Minerva imum in ile, ubi cingebatur cinctu: ibi ipsum vulneravit assecutus cutemque pulcram dirupit, et hastam extraxit rursus. Tum vero vociferatus-est æreus Mars, 860 quantum novies-mille clamarent vel decies-mille viri in bello, certamen committentes Martis. Inde tremor subiens-occupavit Achivosque Trojanosque territos: adeo vociferatus-est Mars insatiabilis belli.
Qualis autem ex nubibus nigra apparet caligo, 865 ab æstu venti graviter-spirantis qui-excitatur: talis Tydidæ Diomedi æreus Mars apparebat, una-cum nubibus iens in cœlum latum. Statim vero venit deorum in-sedem, excelsum Olympum: juxtaque Jovem Saturnium consedit, animo mœrens, 870 ostenditque immortalem sanguinem defluentem ex vulnere, et lamentans verba alata ad-_eum_-locutus-est:
Jupiter pater, non indignaris videns hæc violenta facinora? semper sane acerbissima dii passi sumus _mutuo_ alius-in-alium consilio, gratiam hominibus deferentes: 875 tibi omnes irati-sumus: tu enim genuisti dementem filiam perniciosam, cui semper iniqua facta curæ-sunt: alii etenim omnes, quotquot dii sunt in Olympo, tibique obediunt, et subjecti-sumus unusquisque: hanc vero nec verbo incessis, nec quoquam facto, 880 sed incitas _etiam,_ quum ipse genueris filiam pestiferam: quæ nunc Tydei filium, insolentem Diomedem, ut-fureret exstimulavit in immortales deos. Venerem quidem primum cominus vulneravit manu ad carpum, ac postea in-me ipsum irruit, dæmoni par; 885 at me subduxerunt veloces pedes; profecto _alioqui_ diu ibi dolores passus-essem inter horrendas cadaverum-strages, aut, vivus, viribus-fractus essem æris ictibus.
Eum autem torve intuitus allocutus-est nubes-cogens Jupiter: nequid mihi, omnium-partium-vir, assidens quiriteris: 890 invisissimus vero mihi es deorum, qui Olympum tenent. Semper enim tibi contentioquoe grata, bellaque, pugnæque; matris tibi ingenium est intolerandum, nescium cedere, Junonis: quam quidem ego ægre reprimo verbis. Idcirco te puto illius hæc pati consiliis. 895 Attamen non te amplius diu patiar dolores sustinere: ex me enim genere (_genitus_) es, mihique te peperit mater. Si vero aliquo ex alio deorum natus-esses ita improbus, sane jam pridem fuisses inferior Urani-filiis (_Titanibus_).
Sic dixit, et Pæonem _ei_ jussit mederi. 900 Huic autem Pæon dolorem-pellentia medicamina inspergens, sanavit; nequaquam enim mortalis ortus-erat. Sicut autem quando fici-succus lac album agitatus in-coagulum- cogit, liquidum quod-erat; valdeque velociter circumagitur a-miscente: sic _ille_ celeriter sanavit impetuosum Martem. 905 Hunc autem Hebe lavit, elegantesque vestes induit: juxtaque Jovem Saturnium consedit, gloria exsultans.
Hæ vero rursus ad domum Jovis magni redierunt, Junoque Argiva, et Alalcomeneis Minerva, quum-repressissent hominum-perniciem Martem a-virorum-cædibus.
[TR1] "inter fectum" -> "interfectum" [TR2] "perperit" -> "peperit" [TR3] "dilectuum" -> "dilectum" [TR4] "cæsis-oculis" -> "cæsiis-oculis" [TR5] "Aeneas" -> "Æneas" [TR6] "apposuitc urvos" -> "apposuit curvos".
Iliadis VI.—Hectoris et Andromachæ colloquium.
ARGUMENT: THE EPISODES OF GLAUCUS AND DIOMED, AND OF HECTOR AND ANDROMACHE.
The gods having left the field, the Grecians prevail. Helenus, the chief augur of Troy, commands Hector to return to the city, in order to appoint a solemn procession of the queen and the Trojan matrons to the temple of Minerva, to entreat her to remove Diomed from the fight. The battle relaxing during the absence of Hector, Glaucus and Diomed have an interview between the two armies; where, coming to the knowledge, of the friendship and hospitality passed between their ancestors, they make exchange of their arms. Hector, having performed the orders of Helenus, prevails upon Paris to return to the battle, and, taking a tender leave of his wife Andromache, hastens again to the field.
The scene is first in the field of battle, between the rivers Simois and Scamander, and then changes to Troy.
TEXT:
1 Trojanorum inde destituta-est et Achivorum acies gravis: sæpe autem huc et illuc ruerat pugna per-campum, _viris_ in-se-invicem dirigentibus æratas hastas, inter Simœentis et Xanthi fluenta.
5 Ajax autem primus Telamonius, murus Achivorum, Trojanorum rupit phalangem, lucemque sociis attulit, virum percutiens, qui fortissimus inter Thraces erat, filium Eüssori, Acamantem strenuumque magnumque. Hunc percussit primus in-galeæ cono setis-equinis-densæ, 10 inque fronte fixit _hastam;_ penetravitque intra os cuspis ærea: ei vero tenebræ oculos cooperuerunt.
Axylum porro interfecit pugna strenuus Diomedes, Teuthraniden, qui habitabat bene-structa in Arisba, dives victus (_opum_), dilectusque erat hominibus: 15 omnes enim excipiebat-benigne, ad viam _sitas_ ædes habitans. Sed ab-eo nullus horum tunc arcuit[TR1] tristem interitum, ante subveniens: sed ambos anima privavit _Diomedes,_ ipsum et famulum Calesium, qui tunc equorum erat auriga: hique ambo terram subierunt.
20 Dresum autem Euryalus et Opheltium interfecit; ivitque in Æsepum et Pedasum, quos quondam nympha Naias Abarbarea peperit eximio Bucolioni; Bucolion autem erat filius nobilis Laomedontis, maximus natu, clandestinum vero ipsum peperit mater: 25 pastor autem, ad oves _cum ea_ coiit amore et cubili: hæc vero gravida-facta gemellos peperit filios: et horum quidem solvit robur et splendida membra Mecistiades _Euryalus,_ et ab humeris arma detraxit. Astyalum inde occidit bellicosus Polypœtes; 30 Pyditen vero Ulysses Percosium interfecit hasta ærea; Teucerque Aretaonem divinum.
Antilochus autem Ablerum interemit hasta splendenti Nestorides; Elatum vero rex virorum Agamemno: incolebat autem, Satnioentis pulcre-fluentis ad ripas, 35 Pedasum altam. Phylacum autem occidit Leitus heros fugientem; Eurypylus vero Melanthium interfecit.
Adrastum vero deinde pugna strenuus Menelaus vivum cepit: equi enim ei pavore-attoniti _fugientes_ per-campum, ramo impediti myricino, curvo curru 40 fracto ad primum temonem (_ubi e curru exit_), ipsi quidem iverunt ad urbem, quo ceteri pavore-attoniti fugiebant; ipse autem _Adrastus_ de curru juxta rotam devolutus-est pronus in pulvere os: prope autem ipsum stetit Atrides Menelaus, tenens longæ-umbræ hastam. 45 Adrastus vero deinde complexus, supplex-orabat, genua:
Vivum-cape, Atrei-fili, tuque dignum accipe liberationis- pretium. Multæ autem in divitis patris _domo_ res-pretiosæ repositæ-sunt, æsque, aurumque, elaboratumque ferrum: e-quibus tibi largietur pater infinitum redemtionis-pretium 50 si me vivum _esse_ audiverit ad naves Achivorum.
Sic dixit: huic autem animum in pectoribus concitabat. Ac sane ipsum statim erat veloces ad naves Achivorum daturus suo famulo deducendum: verum Agamemno obvius venit currens, et minaciter-clamans verba dixit:
55 O mollis, o Menelae, cur-nam vero tu curam-agis ita hominum _servandorum?_ profecto tibi præclare res-gesta-est domi per Trojanos: quorum nemo effugiat grave exitium, manusque nostras: ne-_is_-quidem quem in-sinu mater infantem gestet, ne hic-quidem effugiat: sed simul omnes 60 ex-Ilio funditus-pereant, inhumati et prorsus-sine-vestigio.
Sic locutus mutavit fratris mentem heros, decentia admonens. Ille vero a se depulit manu heroem Adrastum; eumque rex Agamemno vulneravit ad ile: hic autem resupinatus-est. Atridesque 65 pede pectoribus imposito extraxit fraxineam hastam. Nestor autem Argivos hortabatur, altum clamans:[TR2]
O amici, heroes Danai, famuli Martis, ne-quis nunc exuviis instans a-tergo maneat, ut plurima ferens ad naves redeat; 70 sed viros interficiamus; postea vero et has otiosi a-corporibus per campum auferetis mortuis.
Sic fatus, concitavit ardorem et animum cujusque. Tunc autem Trojani Marti-caris ab Achivis _acti_ Ilium se-recepissent, ignavia _sua_ domiti, 75 nisi inde Æneæque et Hectori dixisset astans Priamides Helenus, augurum longe præstantissimus: