Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias
Part 8
Huic autem respondet Lycaonis clarus filius: 180 Ænea, Trojanorum consiliator ære-loricatorum. Tydidæ eum equidem bellicoso in-omnibus assimilo, clypeo agnoscens, et alte-cristata galea, equosque inspiciens: plane vero haud scio, an deus sit. Quod-si hic vir, quem dico, bellicosus _est_ Tydei filius, 185 non hic sine deo ista furens-facit, sed aliquis prope constitit immortalium, nebula involutus humeros, qui ab-isto sagittam velociter involantem avertit alio. Jam enim ei immisi telum, et ipsum percussi in-humero dextro, penitus per loricæ cavitatem, 190 et _me_ ipsum ego putavi Plutoni demissurum, attamen non occidi: deus certe aliquis est succensens. Equi autem non adsunt et currus, quos conscendam: sed alicubi in ædibus Lycaonis undecim _sunt_ currus pulcri, modo-compacti, recens-fabricati; circumque vela 195 expansa-sunt; apudque eorum unumquemque bijuges equi astant, hordeum album comedentes et arincam. Atqui mihi valde multa senex bellator Lycaon proficiscenti mandata-dabat ædibus in _affabre_-factis: equis me jubebat et curribus vectum 200 præesse Trojanis in acribus pugnis: sed ego non parui (profecto _parere_ multo satius fuisset), equis parcens, ne mihi indigerent pabulo, viris _in urbe_ constipatis, soliti pasci largiter. Sic _eos_ reliqui, ac pedes ad Ilium veni, 205 arcubus fretus: hi tamen mihi non erant profuturi. Jam enim duobus principibus _sagittam_ immisi, Tydidæque et Atridæ, atque ex ambobus verum sanguinem elicui _eos_ feriens: excitavi autem magis. Quippe malo fato de paxillo curvos arcus 210 die illo detraxi, quum Ilium ad amœnum dux-fui Trojanis, gratificans Hectori divino. Quod si rediero, et aspexero oculis patriam meam, uxoremque, et altam magnam domum, ilico post a me caput abscindat hostis vir, 215 si non ego hos arcus lucido in igne posuero, manibus confractos: inutiles enim mihi sunt-comites.
Hunc autem vicissim Æneas, Trojanorum dux, contra allocutus- est: ne vero sic loquere: prius tamen non erit aliter, quam nos-ambo in-hunc virum cum equis et curribus 220 obviam invecti, (cum) armis experti-fuerimus. Verum age, meos currus conscende, ut videas, quales _sint_ Trojani equi, periti, campi (_per campum_) rapide valde huc et illuc insequi ac fugere: qui et nos-duos ad-urbem salvos-perducent, si denuo 225 Jupiter Tydidæ Diomedi gloriam præbuerit. Verum age nunc scuticam et habenas splendidas accipe, ego vero equos (_currum_) conscendam, ut pugnem: vel tu hunc (_Diomedem_) exceipe, curæ-erunt autem mihi equi.
Hunc autem vicissim allocutus-est Lycaonis clarus filius: 230 Ænea, tu quidem ipse tene habenas et tuos equos; melius sub auriga consueto curvum currum ferent, si forte retro fugerimus Tydei filium. Ne hi, si-expaverint, temere-vagentur, neque velint efferre prœlio, tuam vocem desiderantes; 235 in-nos autem irruens magnanimi Tydei filius, ipsosque interficiat, et abigat solidis-ungulis equos. Sed tu ipse age tuos currus et tuos equos; hunc autem ego irruentem excipiam acuta hasta.
Sic igitur locuti, in currus variegatos inscendentes, 240 impetu-concitati contra Tydiden dirigebant veloces equos. Hos autem vidit Sthenelus, Capaneius præclarus filius, confestimque Tydiden verbis alatis allocutus-est:
Tydide Diomedes, meo carissime animo, duos-viros video fortes contra te paratos pugnare, 245 vim immensam habentes: alter quidem, arcuum bene sciens, _est_ Pandarus, filium autem Lycaonis _se_ gloriatur esse; Æneas autem, filium _se_ magnanimi Anchisæ gloriatur natum-esse, materque ipsi est Venus. Verum age jam recedamus super currus, neu mihi sic 250 rue per primos-pugnatores, ne-forte dulcem animam perdas.
Hunc autem torve intuens allocutus-est fortis Diomedes: nequaquam ad-fugam hortare, quoniam non te persuasurum _mihi_ puto; non enim mihi (_meo_) in-genere _est_ fugitantem pugnare, neque pavitare: adhuc mihi robur firmum est; 255 dedignor autem equos (_currum_) conscendere; quin et sic obviam ibo ipsis: trepidare me non sinit Pallas Minerva. Hos autem non iterum retro auferent veloces equi ambos a nobis, si vel alter _forte_ effugerit. Aliud vero tibi dicam, tu autem in animo reconde tuo: 260 si mihi consultissima Minerva gloriam præbuerit, ut-ambos interficiam, tu tamen hosce quidem veloces equos hic detine, ex lorica-currus habenas suspendens; in-Æneæ vero irrue memor equos, abigeque a-Trojanis ad bene-ocreatos Achivos. 265 Ejus etenim stirpis _sunt,_ e-qua Troi late-sonans Jupiter dedit, pro-filio pretium Ganymede, quoniam optimi _sunt_ equorum, quicunque sunt sub auroraque-soleque. Ex-hac stirpe _eos_ furatus-est rex virorum Anchises, clam Laomedonte, submittens feminas equas; 270 horum ei sex nati-sunt in ædibus, _illorum_ stirps; quatuor quidem ipse retinens saginavit ad præsepe, sed duos Æneæ dedit, paratores fugæ: si hos ceperimus, retulerimus gloriam magnam.
Sic hi quidem talia inter se dicebant: 275 illi vero cito prope venerunt, incitantes veloces equos. Hunc prior allocutus-est Lycaonis præclarus filius:
Fortis-animo, bellicose, illustris Tydei fili, profecto te non telum velox domuit, acerba sagitta; nunc rursus hasta experiar, si _te_ assequi-possim.
280 Dixit, et vibratam emisit longæ-umbræ hastam, et feriit Tydiden ad clypeum: per-eum autem penitus cuspis ærea volans loricæ admota-est. Super quo altum clamavit Lycaonis præclarus filius:
Vulneratus-es ad-ile penitus, neque te puto 285 diu amplius toleraturum: mihi autem magnam gloriam dedisti.
Hunc autem non perterritus allocutus-est fortis Diomedes: aberrasti, nec es-assequutus: at non vos puto ante cessaturos, quam certe alter _vestrûm_ stratus sanguine satiarit Martem scutum-usque-sustinentem bellatorem.
290 Sic fatus jaculatus-est, telumque direxit Minerva in-nasum prope oculum; albos autem trajecit dentes. Ejus linguam ultimam abscidit æs rigidum, cuspis vero exiit ad extremum mentum. Cecidit autem de curru, sonueruntque arma super ipso, 295 varia, collucentia; tremefacti vero sunt ei equi pedibus-celeres; ejusque ibi soluta-est animaque roburque.
Æneas vero _tum_ irruit cum clypeo hastaque longa, veritus ne-qua sibi traherent cadaver Achivi. Super ipso igitur _propugnans_ stetit, ut leo robori confisus: 300 prætenditque ipsi hastamque et clypeum undique æqualem, illum interficere paratus, quicunque huic obvius veniret; horribiliter vociferans. At saxum prehendit manu Tydides, magnam (_magni ponderis_) rem, quam non duo viri ferrent, quales nunc mortales sunt: hic vero facile vibrabat etiam solus. 305 Eo feriit Æneam ad coxendicem, ubi femur in-coxa vertitur; acetabulum autem ipsum vocant: contuditque ipsi acetabulum, et insuper ambos disrupit nervos: detraxitque cutem asper lapis. Atque ille heros constitit in-genua lapsus, et sustentabat-se-nixus manu robusta 310 in-terra; sed oculos nigra nox cooperuit.
Atque jam ibi periisset rex virorum Æneas, si non cito animadvertisset Jovis filia Venus, mater, quæ eum sub Anchise peperit[TR2] boves-pascente; circum autem suum dilectum[TR3] filium fudit lacertos candidos: 315 anteque ipsum pepli nitidi plicaturam obtendit, septum ut-esset telorum, ne-quis Danaorum celeribus-equis, æs in pectora conjiciens, _ei_ animam eriperet.
Illa quidem suum dilectum subducebat e-prælio: nec filius Capanei oblitus-est mandatorum 320 eorum, quæ dederat bellico-clamore strenuus Diomedes: sed hic suos quidem inhibuit solidis-ungulis equos seorsum a strepitu, ex lorica-currus habenas suspendens; Æneæ vero irruens jubis-pulcris-comantes equos abegit a-Trojanis ad bene-ocreatos Achivos; 325 deditque Deipylo, socio dilecto, quem supra omnem honorabat æqualium-cœtum, quod sibi mente congruentia cogitabat, naves ad cavas agendos. At ipse heros, suum currum conscendens sumsit habenas splendidas statimque post-Tydiden egit validis-ungulis equos, 330 alacer: is vero Cypriam persequebatur crudeli ære, gnarus quod imbellis esset dea, neque dearum earum, quæ in virorum bello imperitant, nec Minerva, neque urbium-vastatrix Bellona. At quum jam assecutus-esset, frequentem per turbam persequens, 335 tum protensa _hasta_ magnanimi Tydei filius summam vulneravit manum insiliens acuta hasta imbecillam; statim vero hasta cutem perfodit divinum per peplum, quem ei Gratiæ elaborarant ipsæ, extremam supra volam. Fluebat autem immortalis sanguis deæ, 340 ichor (_serum_), qualis nempe fluit beatis diis: non enim panem edunt, neque bibunt nigrum vinum. [Ideo sine-sanguine sunt, et immortales appellantur.] Illa vero valde clamans, abs se dejecit filium: et hunc quidem in manibus eripuit Phœbus Apollo 345 obscura nebula, ne-quis Danaorum celeribus-equis, æs in pectora conjiciens, animam _ei_ eriperet. Illam vero altum inclamavit pugna strenuus Diomedes:
Cede, Jovis filia, e-bello et pugna! an non satis _est,_ quod mulieres imbelles decipis? 350 si vero tu in bello versabere, profecto te puto reformidaturam _posthac_ bellum, etiam si alibi _de eo_ audieris.
Sic dixit: illa vero mente-turbata abiit, affligebaturque graviter. Eam inde Iris prehensam pernix eduxit turba, oppressam doloribus: livebat vero cute pulcra. 355 Invenit deinde pugnæ ad sinistram impetuosum Martem sedentem; in-aere autem hasta erat-posita, et veloces equi: illa vero ad-genua prolapsa fratris cari, multum supplicans, aureis-phaleris-insignes petebat equos:
Dilecte frater, curamque gere mei, daque mihi equos, 360 ut ad Olympum perveniam, ubi immortalium sedes est. Valde doleo vulnere, quo me mortalis vulneravit vir, Tydides, qui jam et adversus-Jovem patrem pugnaverit.
Sic dixit: ei autem Mars dedit aureis-phaleris equos; ipsaque in currum conscendit, mœrens suo corde; 365 juxtaque ipsam Iris ascendit et habenas cepit manibus; flagellavitque, ut-irent; illi vero non-inviti volabant. Statim autem deinde pervenerunt ad-deorum sedem, altum Olympum: ibi equos sistebat, pedibus-ventosa velox Iris, solutos e-curru; atque immortale apposuit pabulum. 370 Illa vero ad genua cecidit Diones, diva Venus, matris suæ, hæc autem ulnis complectebatur filiam suam, manuque ipsam demulcebat, verbumque dixit et elocuta-est:
Quisnam tibi talia fecit, dilecta filia, cœlicolarum temere, ac-si quid flagitii patrasses palam?
375 Huic autem respondit deinde risum-amans Venus: vulneravit me Tydei filius, superbus Diomedes, eo-quod ego dilectum filium subducebam e-prælio, Æneam, qui mihi omnium longe dilectissimus est. Non enim amplius Trojanorum et Achivorum pugna gravis _est,_ 380 sed nunc Danai etiam cum-immortalibus pugnant.
Huic respondit deinde Dione, eximia inter-deas: perfer, filia mea, et sustine, mœsta licet: multi enim jam _indigna_ pertulimus Olympias domos habentes ab hominibus, graves dolores nobis-invicem inferentes. 385 Pertulit quidem Mars, quando ipsum Otus fortisque Ephialtes, filii Aloei, ligaverunt duris in vinculis: æreo autem in carcere vinctus-erat tredecim menses. Et fortassis ibi periisset Mars insatiabilis belli, nisi noverca, præpulcra Eribœa, 390 Mercurio indicasset; hic vero furtim-subduxit Martem, jam confectum: dura enim ipsum vincula afflixerant. Pertulit Juno, quando illam fortis filius Amphitryonis dextram ad mammam sagitta tricuspide percussit; tunc et ipsam gravissimus invasit dolor. 395 Pertulit Pluto inter hos ingens velocem sagittam, quando ipsum idem vir, filius Jovis ægidem-tenentis, in porta apud inferos vulnerans, doloribus affecit. Atque is ivit ad domum Jovis et latum Olympum, corde dolens, doloribus confixus; ac sagitta 400 humerum in robustum adacta-erat, cruciabatque animum; hunc autem Pæon, dolores-pellentia remedia inspergens, sanavit: non enim omnino mortalis natus-erat. Audax, immania-agens, qui pro-nihilo-duxit nefaria patrare, qui arcu violabat deos, qui Olympum habitant. 405 In te autem hunc concitavit dea cæsiis-oculis Minerva: demens, neque hoc scit in animo Tydei filius, quod plane non longævus _sit_ qui cum-immortalibus pugnarit, neque omnino ipsum filii ad genua pappa-vocant, venientem e bello et gravi pugna. 410 Itaque nunc Tydides, etiamsi valde fortis est, cogitet, ne-quis cum-ipso fortior te pugnet: ne diu Ægialea, prudens Adrasti-filia, ex somno plorans suos domesticos excitet, matrimonio-junctum desiderans maritum, fortissimum Achivorum, 415 generosa uxor Diomedis equûm-domitoris.
Dixit, et ambabus ichorem a manu abstergebat: sanata-est manus, doloresque mitigati-sunt graves. Tum autem intuentes Minervaque et Juno, mordacibus verbis Jovem Saturnium lacessebant. 420 In-his autem sermonem orsa-est dea cæsiis-oculis[TR4] Minerva:
Jupiter pater, num quid mihi succensebis _ob_ id quod dixero? certe vero jam aliquam Venus Achivarum excitans Trojanos ut-simul sequeretur, quos nunc vehementer diligit, illarum aliquam demulcens Achivarum pulcris-peplis-indutarum, 425 ad auream fibulam perstrinxit manum teneram.
Sic dixit: subrisit vero pater hominumque deorumque, et advocatam allocutus-est auream Venerem.
Non tibi, filia mea, commissa-sunt bellica opera: sed tu quidem desiderabilia obi munera nuptiarum; 430 hæc vero (_bellica_) Marti veloci et Minervæ omnia curæ-erunt.
Sic isti quidem talia inter se colloquebantur. In-Æneam autem irruit pugna strenuus Diomedes, sciens quod super-eum ipse teneret manus Apollo: sed hic ne deum quidem magnum reverebatur; cupiebat vero semper 435 Æneam interficere, et inclytis armis exuere. Ter quidem dehinc irruit, interficere _eum_ cupiens: ter autem illi percussit (_retudit_) fulgentem clypeum Apollo. Sed quum jam quartum impetum-faceret, dæmoni par, minaciter increpitans allocutus-est sagittans Apollo:
440 Perpende, Tydide, et recede, neque diis paria velis meditari: quoniam nequaquam genus simile immortaliumque deorum, humi incedentiumque hominum.
Sic dixit; Tydides autem recessit paullulum retro, iram evitans e-longinquo-ferientis Apollinis. 445 Æneam vero seorsum a-turba posuit Apollo, Pergamo in sacra, ubi ipsi templum exstructum-erat: atque illum Latonaque et Diana sagittis-gaudens in magno adyto curabantque honoreque-afficiebant. At imaginem fabricavit argenteum-arcum-gerens Apollo, 450 ipsique (_corpori_) Æneæ similem, et armis talem; circumque imaginem Trojani et divini Achivi cædebant invicem cira pectora bubulos clypeos pulcre-orbiculatos, peltasque leves. Tum vero impetuosum Martem allocutus-est Phœbus Apollo:
455 Mars, Mars, hominum-pernicies, inquinate-cæde, murorum-eversor, nonne jam istum virum prælio eduxeris persecutus, Tydiden, qui jamjam vel cum-Jove patre pugnarit? Venerem quidem primum cominus vulneravit manu ad carpum: atque inde in-ipsum me irruit, dæmoni par.
460 Sic locutus, ipse quidem resedit in-Pergamo summa; Trojanorum vero ordines perniciosus Mars concitavit obeundo, assimilatus Acamanti veloci, ductori Thracum: filios autem Priami Jovis-alumnos hortabatur:
O filii Priami, Jovis-alumni regis, 465 quousque tandem interfici sinetis populum ab-Achivis? an donec circa portas bene-structas pugnent? jacet vir, quem æqualiter honorabamus Hectori divino, Æneas, filius magnanimi Anchisæ. Verum agite, ex tumultu eripiamus strenuum socium.
470 Sic locutus excitavit robur et animum uniuscujusque. Tum autem Sarpedon valde objurgavit Hectorem divinum:
Hector, quo jam tibi robur abiit, quod prius habebas? dixisti quondam sine copiis _te_ urbem obtenturum et auxiliis, solum, cum affinibus fratribusque tuis. 475 Horum nunc nullum ego videre possum, neque animadvertere; sed trepidant, canes tanquam circa leonem: nos autem pugnamus, qui quidem socii adsumus. Etenim ego, auxiliator qui-sum, admodum e-longinquo venio: procul enim _est_ Lycia, Xanthum ad vorticosum; 480 ubi uxoremque dilectam reliqui et infantem filium, et possessiones multas, quas cupit quicunque indigens _est._ Attamen etiam sic Lycios adhortor, et promtus-sum ipse cum-viro _isto_ pugnare: tametsi nihil mihi hic tale, quale auferant Achivi, vel abducant: 485 tu vero stas, ac ne ceteras quidem hortaris copias sustinere _hostem,_ et opem-ferre uxoribus. _Cave_ ne-forte tanquam laqueis lini capti omnia-trahentis viris investis captura et præda fiatis; illi vero cito exscindent bene-habitatam urbem vestram. 490 Te vero oportet hæc omnia curare noctesque et dies, ducibus supplicantem e-longinquo-vocatorum sociorum, ut-perseveranter sustineant, asperamque evitent increpationem.
Sic dixit Sarpedon; momordit autem præcordia Hectori sermo. Statim vero de curru cum armis desiliit humum, 495 vibransque acutas hastas, per exercitum ibat undique, adhortans ad-pugnandum, excitavitque pugnam gravem. Illi vero conversi-sunt _a fuga,_ et adversi steterunt Achivis; Argivi autem sustinebant conferti, nec repulsi-sunt. Sicut vero ventus paleas fert sacras per areas, 500 viris ventilantibus, quando flava Ceres secernit, urgentibus ventis, fructumque et paleas: et subalbicant palearum-receptacula: sic tunc Achivi albi superne facti-sunt pulvere, quem inter ipsos cœlum ad æreum excutiebant pedes equorum, 505 conversa-acie confligentium: flexerant autem _equos_ aurigæ: ipsi vero robur manuum recta tulerunt. Circùm autem caliginem impetuosus Mars offudit pugnæ, Trojanis opem-ferens, undique _aciem_ obiens: et effecta dabat mandata Phœbi Apollinis aureum-ensem-gestantis, qui ipsum jusserat 510 Trojanis animum excitare, postquam vidit Palladem Minervam abeuntem; hæc enim erat Danais auxiliatrix.
Ipse autem Æneam valde pingui ex adyto dimisit, et in pectora robur injecti pastori virorum. Æneas inde inter-socios constitit: hi vero gavisi-sunt, 515 ut viderunt vivumque et incolumem advenientem, et robur integrum habentem; percontati tamen sunt nihil: non enim sinebat labor alius, quem argenteum-arcum-gerens excitabat, Marsque hominum-pernicies, Discordiaque insatiabiliter furens.
Verum Ajaces duo et Ulysses et Diomedes 520 concitabant Danaos ad-pugnandum: ii vero etiam ipsi (_per se_) nec vires Trojanorum timebant nec clamores; sed exspectabant _eorum impetum,_ nubibus similes, quas Saturnius tranquillitatis-tempore sistit in summis montibus, quiete, quando dormit vis Boreæ et aliorum 525 vehementer-ingruentium ventorum, qui nubes opacas flatibus stridulis dissipant flantes: sic Danai Trojanos exspectabant firmiter, nec fugiebant. Atrides autem per turbam vadebat, multa mandans:
O amici, viri estote, et fortem animum sumite, 530 aliusque-alium verecundamini per acres pugnas: verecundantium autem virorum plures _sunt_ salvi, quam occidunt; fugientium vero nec gloria oritur, nec ullum præsidium.
Dixit, et jaculatus-est hasta alacriter: percussitque principem virum, Æneæ socium magnanimi, Deicoontem 535 Pergasiden, quem Trojani æqualiter Priami filiis honorabant, quoniam alacer erat inter primos pugnare. Hunc igitur in scutum hasta percussit rex Agamemno; illud vero non hastam inhibuit, penitus autem transiit ferrum, imumque in ventrem per balteum trajecit: 540 fragoremque edidit cadens, sonueruntque arma super ipso.
Inde autem Æneas[TR5] Danaorum interfecit viros fortissimos, filios Dioclis, Crethonemque Orsilochumque: horum pater quidem habitabat bene-ædificata in Phera, dives victus (_opum_); genus autem ipsi erat a fluvio 545 Alpheo, qui late fluit Pyliorum per terram. Qui genuit Orsilochum, multis viris regem: Orsilochus autem genuit Dioclem magnanimum: ex Diocle vero gemini filii nati-sunt, Crethon Orsilochusque, pugnæ bene scientes omnis. 550 Atque hi puberes-facti nigris in navibus Ilium ad bonis-equis-fœcundum una Argivos secuti-sunt, honorem Atridis, Agamemnoni et Menelao, expetentes: eos vero ibi terminus mortis obtexit. Hi, quales leones duo montis in-verticibus 555 nutriti-sunt sub matre, profundæ _in_ densis-recessibus silvæ: qui quidem rapientes boves et pingues oves stabula hominum vastant, donec et ipsi virorum (in) manibus interfecti-sunt acuto ære: tales hi manibus sub Æneæ domiti 560 deciderunt, abietibus similes proceris.
Horum vero prostratorum misertus-est Marti-carus Menelaus: ivitque per primos-pugnatores, armatus corusco ære, quassans hastam: ejus autem excitabat robur Mars, hæc cogitans, ut manibus sub Æneæ domaretur. 565 Hunc vero vidit Antilochus, magnanimi Nestoris filius; ivitque per primos-pugnatores: valde enim timebat pastori virorum, ne-quid pateretur, multumque ipsos frustraretur laboris. Illi quidem jam manusque et hastas acutas contra se-invicem tenebant, parati pugnare: 570 Antilochus autem valde prope astitit pastori virorum. Æneas vero non sustinuit, acer licet esset bellator, ut vidit duos viros alterum-juxta alterum stantes. Illique postquam mortuos traxerant ad populum Achivorum, eos quidem miseros posuerunt in manibus sociorum, 575 ipsi vero conversi, inter primos pugnabant.
Tunc Pylæmenem interfecerunt æqualem Marti, ducem Paphlagonum magnanimorum, clypeatorum. Hunc quidem Atrides hasta-inclytus Menelaus, stantem hasta percussit, ad jugulum assecutus. 580 Antilochus vero Mydonem feriit, aurigantem famulum, fortem Atymniaden (ille autem avertebat solidis-ungulis equos), saxo cubitum assecutus medium: atque e manibus fræna candida ebore humi ceciderunt in pulvere. Antilochus autem irruens ense percussit tempus; 585 atque is anhelans affabre-facto excidit curru præceps in pulverem, in sinciputque et humeros. Diu admodum _fixus_ stetit (inciderat enim arenæ profundæ), donec equi percussum humi dejecerunt in pulverem: illos vero loris-agitabat Antilochus, et ad exercitum egit Achivorum.
590 Hos autem Hector vidit inter ordines, irruitque in ipsos vociferans: unaque Trojanorum sequebantur phalanges fortes; dux-erat autem ipsis Mars, et veneranda Bellona: hæc quidem, ferens tumultum immanem pugnæ: Mars vero in manibus ingentem hastam quassabat: 595 itabatque modo quidem ante Hectorem, modo pone.
Hunc autem conspicatus cohorruit pugna strenuus Diomedes. Ut vero quum vir rerum-imperitus, emensus multum campi, constiterit ad rapidum fluvium in-mare profluentem, spuma frementem conspicatus, recurrit retrorsum: 600 sic tunc Tydides recessit, dixitque populo: