Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias
Part 7
O fili Petei, Jovis-alumni regis, et tu, malis dolis instructe, astute (_Ulysse_), 340 cur trepidantes absistitis, exspectatisque alios? vos quidem conveniebat inter primos consistere, et pugnæ ardenti occurrere. Primi enim et ad-convivium vocamini a-me, quando convivium proceribus instruimus Achivi. 345 Ibi juvabat assatas carnes edere, et pocula vini bibere suavis, quoad volebatis: nunc vero libenter videretis, et si decem acies Achivorum vobis propugnarent sævo ferro.
Hunc autem torve intuitus allocutus-est ingeniosus Ulysses: 350 Atrida, quale tibi verbum fugit ex-septo dentium! quomodo vero dicis in-bello _nos_ remissos-esse? Quando Achivi Trojanos in equorum-domitores ciemus acre prœlium, videbis, si volueris, sique tibi hæc curæ-fuerint, Telemachi carum patrem primis-pugnatoribus immixtum 355 Trojanorum equûm-domitorum: tu autem hæc vana dicis.
Hunc vero subridens allocutus-est rex Agamemno, ut sensit iratum; retroque sumsit (_rectractavit_) sermonem:
Generose Laertiade, sollertissime Ulysse, neque te objurgo nimium, neque impero. 360 Scio enim ut tibi animus in pectoribus caris (_tuis_) benevola consilia noverit: eadem enim sentis, quæ et ego. Quin age: hæc autem in-posterum componemus, si quid mali nunc dictum-est; ea vero omnia dii irrita faciant.
Sic locutus, hos quidem reliquit illic, ivitque ad alios. 365 Invenit vero Tydei filium, magnanimum Diomedem, stantem interque equos et currus coagmentatos: juxtaque ipsum stabat Sthenelus, Capanei filius. Atque hunc objurgavit conspicatus rex Agamemno, et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:
370 Væ mihi, Tydei fili bellicosi, equorum-domitoris, cur trepidas? cur circumspicis belli semitas? non utique Tydeo ita solitum trepidare erat, sed longe ante dilectos socios cum-hostibus dimicare, sicut dixere, qui eum viderunt laborantem; non enim equidem 375 interfui, neque vidi: verum aliis _eum_ dicunt præstitisse. Certe enim sine bello (_sine copiis_) intravit Mycenas hospes, cum deo-pari Polynice, copias colligens, qui tunc bellum-admovebant sacra ad mœnia Thebes; et valde supplicabant, ut-darent inclytos auxiliatores. 380 Atque isti _quidem_ volebant dare, et annuebant, sicut hortabantur _illi;_ sed Jupiter _rem_ evertit, sinistra prodigia ostendens. HI autem postquam abierant, et in-via progressi-fuerant, ad-Asopumque venerant juncosum, herbosum: inde porro in legationem (_Thebas_) Tydeum miserunt Achivi. 385 Atque ille abiit, multosque invenit Cadmeos convivantes in domo fortitudinis Eteocleeæ (_Eteoclis_). Tunc non, hospes licet esset, agitator-equorum Tydeus pavebat, solus stans multos inter Cadmeos: quin ad certandum _eos_ provocabat; in-omnibus autem vincebat 390 facile: talis ei auxiliatrix erat Minerva. Verum irati Cadmei, stimulatores equorum, ei revertenti densas insidias locaverunt ducentes, juvenes quinquaginta; duo autem ductores erant, Mæo Hæmonides, similis immortalibus _diis,_ 395 filiusque Autophoni, in-pugna stans Polyphontes. Tydeus tamen et his indecoram mortem intulit: omnes interfecit, unumque solum dimisit domum ut-redeat; Mæonem utique dimisit, deorum signis obsequens. Talis erat Tydeus Ætolus; sed filium 400 genuit se-ipso inferiorem pugna, in-concione autem præstantiorem.
Sic dixit; huic vero nihil respondit fortis Diomedes, reveritus regis increpationem venerandi. Huic autem filius Capanei respondit gloriosi:
Atrida, ne mentiaris, sciens vere loqui. 405 Nos sane patribus longe fortiores gloriamur esse; nos etiam Thebes sedem cepimus septem-portas-habentis, pauciores copias ducentes sub murum Marti-sacrum, freti signis deorum et Jovis auxilio: illi autem sua vecordia perierunt. 410 Quare ne mihi patres unquam in simili ponas honore.
Hunc autem torve intuitus allocutus-est fortis Diomedes: o-mi _Sthenele,_ tacitus sede, meoque pare sermoni. Non enim ego succenseo Agamemnoni, pastori populorum, cohortanti ad-pugnandum bene-ocreatos Achivos. 415 Hunc enim gloria simul sequetur, si quidem Achivi Trojanos debellarint, ceperintque Ilium sacrum; huic vero contra ingens luctus, Achivis cæsis. Verum age jam et nos cogitemus de-impetuosa fortitudine.
Dixit, et de curru cum armis desiliit in-terram; 420 terribiliter autem sonuit æs in pectoribus principis conciti: vel firmum-animum-habentem metus subiisset.
Ut vero quando in litore sonoro fluctus maris concitatur confertim, Zephyro submovente: in-alto-mari quidem primum attollitur, sed postea 425 terræ allisus vehementer fremit, et circa promontoria tumidus fastigiatur, exspuitque maris spumam: sic tunc confertæ Danaorum movebantur phalanges continuo ad pugnam. Imperabat autem suis unusquisque ducum; ceteri vero taciti ibant (neque dixisses 430 tantas copias sequi habentes in pectoribus vocem), silentio reveriti ductores: circum autem omnes arma varia splendebant, quibus induti procedebant-ordine. Trojani autem, perinde-atque oves locupletis viri in caula innumeræ stant, dum-mulgentur lac album, 435 assidue balantes, audientes vocem agnorum: sic Trojanorum fremitus per exercitum latum est-exortus. Non enim omnium erat una vociferatio, neque una vox, sed lingua mixta-erat; nam e-multis-locis-convocati fuerant viri. Instigabat vero hos quidem Mars, illos autem cæsiis-oculis Minerva, 440 Terrorque et Fuga, et Discordia insatiabiliter furens, Martis homicidæ soror sociaque: quæ parva quidem primum attollitur, sed postea cœlo condit caput, et in terra ingreditur. Quæ ipsis et tunc litem utrinque-æquam injecit in-medium, 445 gradiens per turbam, augens gemitum virorum.
Hi vero quando jam in locum unum coeuntes venerant, committebant scuta, unaque hastas et robora virorum æreis-loricis-indutorum; atque clypei umbones-habentes appropinquabant invicem, multusque tumultus coortus-est. 450 Tum autem simul ejulatusque et gloriatio erat virorum perdentiumque et pereuntium, fluebatque sanguine terra. Ut vero quando torrentes fluvii, de montibus fluentes, in convallem conferunt rapidas aquas, scatebris ex magnis, concavum intra alveum-voraginis; 455 horumque procul fragorem in montibus audit pastor: sic hisce commixtis oriebatur clamorque timorque.
Primus autem Antilochus Trojanorum occidit virum bellatorem, strenuum inter primos-pugnatores, Thalysiaden Echepolum, quem percussit primus galeæ in-conum setis-equinis-densæ, 460 inque fronte fixit; penetravit autem intra os cuspis ærea: ei vero tenebræ oculos operuerunt; ceciditque, sicut quando turris _cadit,_ in forti pugna. Hunc autem prostratum pedibus prehendit rex Elephenor Chalcodontiades, magnanimorum princeps Abantum, 465 subtrahebatque extra tela, cupidus, ut quamprimum arma spoliaret: brevis vero ei fuit _iste_ conatus. Cadaver enim trahentem conspicatus magnanimus Agenor, latera, quæ ei inclinato a clypeo denudata-erant, vulneravit hastili ærato, solvitque ei membra. 470 Ita hunc quidem reliquit animus; super eum vero pugna coorta-est ardua Trojanorum et Achivorum: hi autem, luporum instar, sibi invicem irruebant, virque virum manu-occidebat.
Tunc percussit Anthemionis filium Telamonius Ajax, juvenem florentem, Simoisium; quem olim mater, 475 ab-Ida descendens, ad ripas Simoentis peperit, quum parentes simul sequeretur, pecora ut-videret: propterea ipsum vocabant Simoisium: neque parentibus nutritia caris reddidit, brevis autem ei ætas fuit, ab Ajace magnanimo lancea interfecto. 480 Primum enim ipsi venienti percussit pectus, ad mammam dexteram; ex-adverso autem per humerum ærea hasta ivit. Hic autem in pulvere humi decidit, populi instar, quæ in irriguo-loco paludis magnæ nata-est, lævis; atque ei rami in summo _vertice_ creverunt; 485 quam quidem curruum-fabricator vir micanti ferro excidit, ut curvaturam-rotæ flectat ad perpulcrum currum; et illa quidem arescens jacet fluvii ad ripas: talem sane Anthemiden Simoisium interfectum-spoliavit Ajax deo-ortus. _In_ hunc autem Antiphus indutus-varium-thoracem, 490 Priamides, per turbam jaculatus-est acuta hasta. Ab-eo quidem aberravit; at Leucum, Ulyssis strenuum socium, percussit in-inguine, cadaver aliorsum trahentem: cecidit autem juxta ipsum, cadaverque ei excidit manu. Ob-hunc vero interfectum Ulysses valde animo iratus-est: 495 prodiit autem per primos-pugnatores, armatus corusco ære, stetitque valde prope accedens, et jaculatus-est hasta splendenti, circa se oculos-convertens. At Trojani retrocesserunt, viro jaculante: ille vero non irritum telum misit, sed filium Priami nothum percussit, Democoontem, 500 qui ei ex-Abydo venerat, ab equabus velocibus. Hunc utique Ulysses, ob-socium iratus, percussit hasta in-tempore, atque alterum per tempus penetravit cuspis ærea: illi autem tenebræ oculos cooperuerunt. Fragorem vero edidit cadens, sonueruntque arma super ipso. 505 Recesserunt autem primi-pugnatores, et splendidus Hector: Argivi autem altum clamabant, trahebantque cadavera; rectaque-proruperunt multo longius. Indignatus-est autem Apollo, e Pergamo despiciens, Trojanosque adhortatus-est clamans:
Irruite equûm-domitores Trojani, neu cedite pugna 510 Argivis, quoniam non illis lapis _est_ cutis, nec ferrum, ut-æs sustineat secans-cutem percussis. Sed neque Achilles, Thetidis filius pulcras-comas-habentis, pugnat, verum ad naves iram cruciantem coquit.
Sic dixit ab arce terribilis deus: at Achivos 515 excitavit Jovis filia, laudatissima Tritonia, gradiens per turbam, ubi remittentes _a pugna_ videret.
Tunc Amarynciden Diorem fatum implicavit. Saxo enim percussus-est ad malleolum aspero, _in_ tibi dextra; percussit autem Thracum dux virorum, 520 Pirous Imbrasides, qui ex-Æno venerat. Ambos autem nervos et ossa lapis improbus prorsus confregit; ille vero supinus in pulverem decidit, ambas manus caros ad-socios pandens, animam exspirans. Ille autem accurrit, qui quidem percusserat, 525 Pirous, vulneravitque hasta ad umbilicum; atque omnia effusa-sunt humi intestina: illique tenebræ oculos cooperuere.
Istum vero Thoas Ætolus irruentem percussit hasta in-pectore super mammam, fixum-est autem in pulmone æs. Prope vero ad-illum accessit Thoas, et validam hastam 530 extraxit pectore: strinxit autem ensem acutum, eoque is ventrem percussit medium, abstulitque animam. Arma vero _ei_ non exuit: circumstabant enim socii, Thraces _vertice_-summo-comantes, longas hastas manibus tenentes, qui ipsum, magnum licet, et fortem, et præclarum, 535 propulsarunt a se: is vero recedens, vi-repulsus est. Sic hi duo in pulvere juxta alterum-alter extensi-sunt, hic quidem Thracum, ille vero Epeorum ære-loricatorum, duces; multi autem circùm interfecti-sunt et alii.
Tunc neutiquam opus (_pugnam_) aliquis reprehendisset interveniens, 540 qui adhuc illæsus et invulneratus acuto ære versaretur in medio, duceretque ipsum Pallas Minerva, manu prehendens, atque telorum averteret impetum. Multi enim Trojanorum et Achivorum die illo proni in pulvere juxta alium-alius prostrati-sunt.
Iliadis V.—Diomedis principatus.
ARGUMENT: THE ACTS OF DIOMED.
Diomed, assisted by Pallas, performs wonders in this day's battle. Pandarus wounds him with an arrow, but the goddess cures him, enables him to discern gods from mortals, and prohibits him from contending with any of the former, excepting Venus. Æneas joins Pandarus to oppose him; Pandarus is killed, and Æneas in great danger but for the assistance of Venus; who, as she is removing her son from the fight, is wounded on the hand by Diomed. Apollo seconds her in his rescue, and at length carries off Æneas to Troy, where he is healed in the temple of Pergamus. Mars rallies the Trojans, and assists Hector to make a stand. In the meantime Æneas is restored to the field, and they overthrow several of the Greeks; among the rest Tlepolemus is slain by Sarpedon. Juno and Minerva descend to resist Mars; the latter incites Diomed to go against that god; he wounds him, and sends him groaning to heaven.
The first battle continues through this book. The scene is the same as in the former.
TEXT:
1 Tum vero Tydidæ Diomedi Pallas Minerva dedit robur et audaciam, ut conspicuus inter omnes Argivos fieret, et famam insignem auferret. Accendebat ei ex galeaque et clypeo indefessum ignem, 5 stellæ autumnali similem, quæ maxime splendide collucet, lota in-Oceano: talem ei ignem accendebat a capiteque et humeris; impulitque eum in medium, ubi plurimi tumultuabantur.
Erat autem quidam inter Trojanos Dares, locuples, sine- reprehensione, 10 sacerdos Vulcani; duoque ei filii erant, Phegus, Idæusque, pugnæ bene scientes omnis. Hi ei (_Diomedi_), semoti _a suis,_ obvii proruerunt; hi quidem ab equis, ille vero a terra irruebat pedester. Hi quum jam prope essent in se-invicem vadentes, 15 Phegeus prior emisit longæ-umbræ hastam: Tydidæ vero super humerum sinistrum venit cuspis hastæ, nec percussit ipsum: sed posterior irruit ære Tydides: hujus autem non irritum telum fugit-e manu; sed feriit pectus inter-mammas, detrusitque _illum_ de equis. 20 Idæus autem desiliit, relinquens perpulcrum currum, neque ausus-est consistere-super (_protegere_) fratrem interfectum[TR1] neque enim vel ipse effugisset mortem nigram: verum Vulcanus _illum_ eripuit, servavitque caligine tectum, quo scilicet ei ne prorsus senex contristatus esset. 25 Equos autem abductos magnanimi Tydei filius dedit sociis deducendos cavas ad naves. Trojani vero magnanimi ut viderunt filios Daretis, alterum quidem fugientem, alterum vero interfectum ad currus, omnibus concitatus-est animus: sed cæsiis-oculis Minerva 30 manu prehensum verbis allocuta-est impetuosum Martem: Mars, Mars, hominum-perditor, inquinate-cæde, murorum-eversor, an non jam Trojanos quidem siverimus et Achivos pugnare, utris pater Jupiter gloriam præbeat; nos autem cedamus, Jovisque evitemus iram?
35 Sic fata prælio eduxit impetuosum Martem; hunc postea sedere-fecit ad herbosum Scamandrum. Trojanos autem inclinarunt Danai, interfecitque virum unusquisque ductorum. Primus vero rex virorum Agamemno ducem Halizonum, Odium magnum, dejecit-e curru. 40 Primo enim _ei_ verso-in-fugam, tergo hastam infixit humeros inter, perque pectora trajecit: fragorem vero edidit cadens, sonueruntque arma super ipso.
Idomeneus autem Phæstum interfecit, Mæonis filium, Bori, qui ex Tarne glebosa venerat. 45 Hunc utique Idomeneus hasta-inclytus lancea longa percussit, equos (_currum_) conscendentem, ad dextrum humerum: decidit autem de curru, horrendaque jam eum caligo invasit. Hunc quidem inde Idomenei spoliarunt famuli.
Filium autem Strophii Scamandrium, peritum venationis, 50 Atrides Menelaus interfecit hasta acuta, bonum venatorem; docuit enim _eum_ Diana ipsa jaculari feras quasque, quas nutrit in montibus silva. Verum non ei tunc auxiliabatur Diana sagittis-gaudens, nec peritia-jaculandi-eminus, qua antea quidem instructus-erat: 55 sed ipsum Atrides hasta-inclytus Menelaus, ante se fugientem, in-dorso vulneravit hasta, humeros inter, perque pectora _eam_ trajecit. Cecidit autem pronus, sonueruntque arma super ipso.
Meriones vero Phereclum interfecit, fabri filium, 60 Harmonidæ, qui manibus sciebat artificiosa omnia fabricare: egregie enim ipsum diligebat Pallas Minerva. Qui etiam Alexandro fabricaverat naves æquales, exordia-malorum, quæ omnibus exitium Trojanis fuerunt, eique ipsi, quoniam non deorum oracula intellexerat. 65 Hunc Meriones, quum jam assecutus-esset insequens, feriit clunem ad dextrum: ac penitus e-regione juxta vesicam sub osse exiit cuspis. In-genua autem cecidit ejulans, morsque ipsum circumtexit.
Pedæum vero interfecit Meges, Antenoris filium, 70 qui nothus quidem erat, studiose autem _eum_ educarat divina Theano, pariter dilectis liberis, gratificans marito suo. Hunc Phylides hasta-inclytus, prope quum-venisset, feriit capitis ad occipitium acuta hasta; e-regione vero per dentes linguam subsecuit æs. 75 Cecidit _ille_ in pulvere, frigidumque prehendit æs dentibus.
Eurypylus vero Evæmonides Hypsenorem divinum, filium magnanimi Dolopionis, qui Scamandri sacerdos fuerat, deique instar honorabatur populo: huic autem Eurypylus, Evæmonis præclarus filius, 80 ante se fugienti, in-cursu percussit humerum, ense irruens, absciditque manum _armis_ gravem. Sanguinolenta vero manus in campo cecidit: hunc (_huic_) autem oculos occupavit purpurea mors et fatum violentum.
Sic hi quidem laborabant per acre prœlium. 85 Tydiden autem non dignosses, utris interesset, utrum cum Trojanis versaretur, an cum Achivis; furebat enim per campum, fluvio abundanti similis, torrenti, qui velociter fluens dissipavit pontes: quem neque jam pontes muniti coercent, 90 neque jam septa retinent agrorum perquam-virentium, venientem derepente, quando ingruerit Jovis imber; multæ autem ab ipso segetes dejectæ-sunt lætæ juvenum: ita sub Tydide densæ turbabantur phalanges Trojanorum; nec ipsum sustinebant, multi licet essent.
95 Hunc autem postquam vidit Lycaonis præclarus filius furentem per campum, ante se turbantem phalanges, ilico contra Tydiden intendebat incurvos arcus, et feriit irruentem, assecutus ad dextrum humerum, _in_ loricæ cavitatem: pervolavit autem acerba sagitta, 100 et in-oppositam-partem perrupit, fœdabaturque sanguine lorica. Super hoc autem clamavit Lycaonis clarus filius:
Ingruite, Trojani magnanimi, stimulatores equorum! vulneratus-est enim fortissimus Achivorum: nec ipsum puto diu toleraturum acrem sagittam, si vere me 105 movit deus, Jovis filius (_Apollo_), proficiscentem e-Lycia.
Sic dixit jactabundus; hunc vero non sagitta velox interfecit; sed quum-retrocessisset, ante equos et currus stetit, et Sthenelum allocutus-est, Capaneium filium:
Propera, o-bone Capaneïade, descende de-curru, 110 ut mihi ex humero trahas acerbam sagittam.
Sic dixit; Sthenelus autem de curru desiliit in-terram: et astans, sagittam velocem penitus extraxit humero: sanguis autem ejaculabatur _se_ per consertam-annulis loricam. Tum vero inde vota-concepit bello strenuus Diomedes:
115 Audi me, ægidem-ferentis Jovis filia, indomita: si-unquam mihi et patri bene cupiens astitisti hostili in pugna, nunc rursus mihi fave, Minerva: da vero me virum interficere, et _eum_ intra impetum hastæ venire, qui me percussit præveniens, et gloriatur, neque me dicit 120 diu amplius visurum splendidum lumen solis.
Sic dixit precans; eum autem exaudivit Pallas Minerva, membraque fecit levia, pedes et manus desuper: et prope stans verba alata ad-_eum_-locuta-est:
Confidens jam, Diomedes, contra Trojanos pugna; 125 nam tibi in pectoribus robur paternum immisi intrepidum, quale habuit vibrator-scuti eques Tydeus: caliginem autem tibi ab oculis abstuli, quæ prius inerat, ut bene dignoscas tum deum, tum etiam hominem. Itaque nunc, si quis deus tentans _te_ huc venerit, 130 nequaquam tu cum-immortalibus diis contra pugna aliis: verum si forte Jovis filia Venus venerit in pugnam, hanc vulnera acuto ære.
Hæc quidem sic locuta discessit, cæsiis-oculis Minerva: Tydides vero reversus primis-pugnatoribus se-miscuit: 135 et, antea licet animo promtus _esset_ cum-Trojanis pugnare, at tunc illum ter tantum incessit robur, tanquam leonem, quem jam pastor in-agro apud lanigeras oves perstrinxerit quidem caulam transilientem, nec-tamen interfecerit; hujus quidem vim incitavit, postea vero non _amplius_ repellit; 140 sed _ille_ stabula subit, hæ autem (_oves_) desertæ fugantur; ac confertæ super alias-aliæ funduntur, at ille alacer profundo (_circumsepto_) exsilit ovili: sic alacer Trojanis mixtus-est fortis Diomedes.
Tunc interfecit Astynoum, et Hypironem, pastorem hominum; 145 hunc quidem super mammam feriens ærata hasta: alterum vero ense magno in-jugulo ad humerum percussit: a cervice autem humerum abscidit et a dorso. Hos quidem reliquit: sed Abantem petebat et Polyïdum, filios Eurydamantis, somniorum-interpretis senis: 150 quibus non, proficiscentibus, senex interpretatus-erat somnia, verum ipsos fortis Diomedes interfectos-spoliavit. Ivit autem in Xanthumque Thoonemque, Phænopis filios, ambos provecta-ætate-genitos: hic vero (_pater_) conficiebatur senecta tristi: filium non genuerat alium, opibus _heredem_ relinquendum. 155 Tum ille hos interfecit caramque eripuit animam ambobus, patri autem luctum et curas tristes reliquit, quoniam non vivos e pugna reversos excepit; agnati vero hereditatem partiti-sunt.
Tum filios Priami duos corripuit Dardanidæ, 160 in uno curru stantes, Echemonemque Chromiumque. Ut vero leo inter boves, irruens, cervicem fregit juvencæ vel bovis, per fruticetum pascentium: sic hos ambos de curru Tydei filius dejecit violenter invitos, posteaque armis spoliavit; 165 equos vero suis sociis dedit ad naves agendos.
Hunc autem vidit Æneas dissipantem ordines virorum, et profectus-est ire perque pugnam et strepitum hastarum, Pandarum similem-deo quærens, sicubi inveniret. Invenit Lycaonis filium laudatumque fortemque: 170 stetitque ante ipsum, verbumque _ad_ eum coram locutus-est:
Pandare, ubi tibi arcus et volucres sagittæ, et gloria? qua nullus tecum contendit hic quidem vir, neque quisquam in Lycia te gloriatur esse præstantior. Sed age huic immitte viro sagittam, Jovi manibus sublatis, 175 quisquis hic _est qui_ vincit, et sane mala multa fecit Trojanis; quoniam multorumque et fortium genua solvit: nisi quis deus est, iratus Trojanis sacrificiorum-causa succensens: gravis autem dei incumbit ira.