Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias

Part 6

Chapter 6 2,843 words Public domain Markdown

Improba, quid me his cupis decipere? 400 an aliquo me ulterius urbium bene-habitatarum abduces, vel Phrygiæ, vel Mæoniæ amœnæ, si quis tibi et illic amicus articulate-loquentium hominum? quandoquidem nunc divino Alexandro Menelaus victo vult odiosam me domum abducere, 405 _an_ ideo jam nunc huc dolos-struens advenisti? sede apud istum, profecta, a-deorum vero decede via; neque unquam tuis pedibus revertaris in-Olympum, sed semper juxta illum ærumnas-perfer, et ipsum serva, donec te vel uxorem fecerit, vel ille ancillam. 410 Illuc autem ego non ibo (reprehensu dignum utique esset), illius ornatura lectum; Troades vero me postea omnes vituperabunt; sustineo autem dolores plurimos animo.

Hanc autem irata allocuta-est diva Venus: ne me irrites, misera: ne irata te deseram, 415 tantumque te odio-habeam, quantum jam mirifice amavi, in-medio autem utrorumque moliar odia perniciosa, Trojanorum et Danaorum; tu vero malo fato pereas.

Sic dixit: timuit vero Helena, Jove prognata; ivitque cooperta veste candida, splendenti, 420 tacite; omnesque Troadas latuit; præibat autem dea.

Hæ vero ubi _in_ Alexandri domum perpulcram venerunt, ancillæ quidem deinde velociter ad munera _sua_ convertebantur, ipsa autem in altum thalamum ibat nobilissima ferminarum. Ei vero sellam prehensam amans-risum Venus 425 ex-adverso Alexandri dea deposuit ferens: ibi consedit Helena, filia Jovis ægidem-tenentis, oculis retro versis; virumque objurgavit _hac_ oratione:

Venisti ex bello—utinam illic periisses, a-viro interfectus forti, qui meus prior maritus erat. 430 Certe quidem antea gloriabaris, Marti-caro Menelao tuaque vi et manibus et hasta _te_ præstantiorem esse: sed vade, nunc provoca Marti-carum Menelaum rursus pugnare contra. At te equidem cessare moneo, neu cum-flavo Menelao 435 contrà bellum bellare, et pugnare temere, ne-forte cito ab ipso hasta domeris.

Hanc autem Paris verbis respondens est-allocutus: ni mihi, mulier, acerbis opprobriis animum incesse! Nunc quidem enim Menelaus vicit cum Minerva; 440 illum vicissim ego _vincam;_ nam dii adsunt et nobis. Sed age in-gratiam redeamus concumbentes. Non enim unquam mihi sic amor mentem circumfudit, ne-_tunc_-quidem, quando te primum Lacedæmone ex amœna navigabam rapta in pontum-transeuntibus navibus, 445 insulaque in Cranae junctus-sum amore et concubitu: sicut te nunc amo, et me dulce desiderium capit.

Dixit, et præibat ad-lectum vadens, simulque sequebatur uxor: hi quidem igitur in tornatis cubuerunt lectis.

Atrides vero (_Menelaus_) per turbam ruebat, feræ similis, 450 sicubi conspicaretur Alexandrum divina-forma-præditum: verum nullus poterat Trojanorum inclytorumque auxiliatorum ostendere Alexandrum tunc Marti-caro Menelao. Nec enim propter-amicitiam abscondissent, si quis vidisset: æque enim ipsis omnibus odio-erat, atque-Mors atra. 455 Inter-hos autem locutus-est rex virorum Agamemeno:

Audite me, Trojani et Dardani et auxiliatores: victoria quidem jam manifesta-est Marti-cari Menelai: vos autem Argivam Helenam-et opes cum ipsa reddite, et mulctam persolvite, quam oportet, 460 quæque et posteros inter homines _fama_ feratur.

Sic dixit Atrides: comprobabant autem ceteri Achivi.

[TR1] "missibilibusque" -> "missilibusque" [TR2] "amice-tractavi" -> "amice-tractavi," [TR3] "multitoquus" -> "multiloquus"

Iliadis IV.—Fœderum perturbatio. Agamemnonis lustratio.

ARGUMENT: THE BREACH OF THE TRUCE, AND THE FIRST BATTLE.

The gods deliberate in council concerning the Trojan war: they agree upon the continuation of it, and Jupiter sends down Minerva to break the truce. She persuades Pandarus to aim an arrow at Menelaus, who is wounded, but cured by Machaon. In the meantime some of the Trojan troops attack the Greeks. Agamemnon is distinguished in all the parts of a good general; he reviews the troops, and exhorts the leaders, some by praises and others by reproof. Nestor is particularly celebrated for his military discipline. The battle joins, and great numbers are slain on both sides.

The same day continues through this as through the last book (as it does also through the two following, and almost to the end of the seventh book). The scene is wholly in the field before Troy.

TEXT:

1 Dii autem apud Jovem sedentes consultabant aureo in pavimento; interque hos veneranda Hebe nectar ministrabat; illi autem aureis poculis excipiebant alter-alterum, Trojanorum urbem aspicientes. 5 _Tum_ continuo conabatur Saturnius irritare Junonem mordacibus verbis, oblique dicens:

Duæ quidem Menelao adjutrices sunt dearum, Junoque Argiva, et Alalcomeneis Minerva. Verum etiam seorsum sedentes, aspicientes _modo_ 10 oblectantur; huic vero (_Paridi_) risum-amans Venus semper adest, et ab-ipso Parcas repellit; atque nunc conservavit putantem _se_ moriturum. Sed victoria quidem Marti-cari Menelai _est_: nos vero consultemus, quomodo futuræ-sint hæ res: 15 utrum rursus bellumque perniciosum et certamen grave excitemus, an amicitiam inter utrosque conciliemus. Quod si hoc omnibus gratum et jucundum fuerit, utique habitetur urbs Priami regis, retro autem Argivam Helenam Menelaus abducat.

20 Sic dixit; illæ vero compressis-labris-gemebant, Minervaque et Juno; propinquæ hæ sedebant, malaque Trojanis meditabantur. Ac Minerva quidem tacita erat, nec quicquam dixit, irata Jovi patri, ira autem ipsam sæva tenebat: Junoni vero non continuit pectus iram, sed locuta-est:

25 Durissime Saturnie, quale hoc verbum dixisti! Quomodo vis vanum reddere laborem et sine-fructu, sudoremque, quem sudavi _præ_ labore? defatigati autem sunt mihi equi copias cogenti, Priamo mala ejusque filiis. Fac: at nequaquam omnes comprobamus dii ceteri.

30 Hanc autem valde indignatus allocutus-est nubes-cogens Jupiter: improba, quî tibi Priamus Priamique filii tanta mala faciunt, quod indesinenter cupis Ilii evertere bene-ædificatam urbem? quod si tu, ingressa portas et muros altos, 35 crudum voraveris Priamum Priamique filios, ceterosque Trojanos, tunc fortasse iram saturaveris. Fac quomodo vis; _sed cave_ ne hæc contentio posthac tibi et mihi magna concertatio inter utrosque sit. Aliud autem tibi dicam, tu vero in præcordiis repone tuis: 40 si-quando et ego ardens urbem exscindere talem voluero, ubi tibi dilecti homines insunt, ne-quid remoreris meam iram, sed me _facere_ permittas. Etenim ego tibi _urbem hanc_ dedi volens invito animo. Quæ enim sub soleque et cœlo stellifero 45 habitantur urbes terrestrium hominum, harum a-me maxime ex-animo honorabatur Ilium sacrum, et Priamus et populus hastæ-fraxineæ-periti Priami. Non enim mihi unquam ara carebat epulis æquis, libationeque nidoreque: hunc enim sortiti-sumus honorem nos.

50 Huic autem respondit inde magnis-oculis veneranda Juno: certe mihi tres quidem multo dilectissimæ sunt urbes, Argosque, Spartaque, et latas-vias-habens Mycene: has exscinde, quando tibi invisæ-fuerint vehementer animo; his nequaquam ego propugno, nec invideo _tibi._ 55 Quamvis enim invideremque et non sinerem exscindere, nihil profecerim invidendo, quoniam multo potentior es. Sed oportet et meum reddere laborem non irritum. Nam et ego dea sum, genus autem mihi inde _est_ unde tibi, et me maxime-venerandam genuit Saturnus versutus, 60 utrumque, et per-genus, et quod tua conjux vocata-sum: tu autem omnes inter immortales regnas. At certe quidem in-his concedemus nobis-invicem, tibi quidem ego, tu autem mihi; et sequentur dii ceteri immortales. Tu vero ocyus Minervæ manda, 65 ire in Trojanorum et Achivorum pugnam gravem, conarique, ut Trojani gloria-elatos Achivos incipiant priores præter fœdera lædere.

Sic dixit; nec non-paruit pater hominumque deorumque: protinus Minervam verbis alatis allocutus-est:

70 Cito admodum ad exercitum vade, ad Trojanos et Achivos, et conare, ut Trojani gloria-elatos Achivos incipiant priores præter fœdera lædere.

Sic fatus, instigavit antea id-studentem Minervam: descendit vero ab Olympi verticibus festinans. 75 Qualem autem stellam mittit Saturni filius versuti, aut nautis portentum, aut exercitui lato populorum, splendidam; ex-ea autem multæ scintillæ emittuntur: huic similis impetu-ferebatur in terram Pallas Minerva, desiliitque in medium; stupor autem tenebat aspicientes, 80 Trojanosque equûm-domitores et bene-ocreatos Achivos. Sic vero aliquis loquebatur intuitus in propinquum alium:

Sane rursus bellumque perniciosum et pugna gravis erit, aut amicitiam inter utrosque statuit Jupiter, qui inter-homines arbiter belli est.

85 Sic igitur aliquis dicebat Achivorumque Trojanorumque. Illa vero viro similis Trojanorum subiit multitudinem, Laodoco Antenoridæ, forti bellatori, Pandarum deo-similem quærens, sicubi inveniret. Invenit Lycaonis filium laudatumque fortemque, 90 stantem; circaque ipsum fortes ordines clypeatorum virorum, qui ipsum secuti-fuerant ab Æsepi fluentis. Prope autem stans, verbis alatais _eum_ allocuta-est:

Numquid jam mihi parueris, Lycaonis filii bellicose? ausisne Menelao immittere velocem sagittam? 95 ab-omnibus utique Trojanis gratiam et gloriam reportaveris, ex omnibus vero maxime ab-Alexandro rege. Ab hoc profecto inprimis luculenta dona tuleris, si viderit Menelaum Mavortium, Atrei filium, tuo telo domitum, rogum conscendentem tristem. 100 Sed age, sagitta-pete Menelaum gloriosum: vove autem Apollini in-Lycia-genito, arcu-inclyto, agnorum primogenitorum _te_ sacrificaturum inclytam hecatomben, domum reversum sacræ in urbem Zeleæ.

Sic dixit Minerva; huic autem animum dementi flectebat. 105 Statim eduxit arcum bene-politum, _factum ex cornu_ salacis capri agrestis, quem quondam ipse sub pectore assecutus, e-rupe exeuntem excipiens in insidiis, percusserat in pectus; hic autem supinus incidit petræ: hujus cornua ex capite sexdecim-palmorum nata-erant; 110 atque hæc quidem elaborans cornuum-politor aptaverat faber, totumque bene quum-lævigasset, aureum imposuit apicem. Et hunc quidem _arcum_ scite deposuit tendens, ad terram inclinando: ante _eum_ autem scuta tenebant strenuii socii, ne prius consurgerent _in eum_ Mavortii filii Achivorum 115 quam percussus-esset Menelaus Mavortius, Atrei filius. Atque ille detraxit operculum pharetræ, exemitque sagittam novam, pennatam, atrorum causam dolorum; statimque ad nervum aptavit acerbam sagittam, vovitque Apollini in-Lycia-genito, arcu-inclyto, 120 agnorum primogenitorum _se_ sacrificaturum inclytam hecatomben, domum reversum sacræ in urbem Zeleæ. Traxit autem simul crenasque _sagittae_ prehensas, et nervos bubulos: nervum quidem mammæ admovit, arcui autem ferrum. Ac postquam rotundum magnum arcum tetenderat, 125 stridit funis, nervusque valde sonuit, saliitque sagitta acuta-cuspide, in turbam advolare cupiens.

Neque tui, Menelae, dii beati obliti-sunt immortales, prima autem Jovis filia prædatrix, quæ ante te stans, sagittam amaram depulit. 130 Hæc vero _eam_ tantum inhibuit a corpore, ut quum mater ab-infante arcet muscam, quando dulci decubuit somno. Ipsa vero _eam_ direxit _eo,_ ubi baltei annuli aurei constringebant et duplex obtendebatur lorica. Incidit autem in-balteum bene-aptatum acerba sagitta, 135 _et_ per balteum quidem adacta-est affabre-factum, et per loricam artificiose-factam infixa-est, laminamque, quam portabat tutamen corporis, munimentum adversus- tela, quæ ipsum plurimum juvit, perforavit tamen et hanc. Summam vero sagitta perstrinxit cutem viri, 140 statimque fluxit sanguis ater e vulnere.

Ac veluti quando aliqua ebur mulier purpura tinxerit Mæonia, vel Caria, maxillare ut-sit equorum: jacet autem _ebur_ in thalamo, multique ipsum optarunt equites gestare; regi vero est-repositum ornamento, 145 utrumque, ornatusque equo, agitatorique decus: talia tibi, Menelae, fœdata-sunt cruore femora formosa, suræque et malleoli pulcri inferius.

Cohorruit autem deinde rex virorum Agamemno, ut vidit atrum sanguinem defluentem e vulnere; 150 cohorruit autem et ipse Marti-carus Menelaus. Quum vero vidit nervumque et _sagittæ_ hamos exstantes, iterum ei animus in pectoribus collectus-est. Inter-hos autem graviter-suspirans locutus-est rex Agamemno, manu tenens Menelaum; adgemebantque socii:

155 Care frater, _in_ mortem ergo tibi fœdera percussi, solum quum-objeci pro Achivis cum-Trojanis pugnaturum. Sic te vulnerarunt Trojani, et fœdera fida conculcarunt! Non _tamen_ ullo-modo irritum est fœdus sanguisque agnorum, libaminaque mero-facta, et dextræ, quibus fisi-sumus. 160 Etsi enim protinus Olympius non perfecerit, _tamen_ etiam sero perficiet: et (cum) magno luerint, (cum) propriis capitibus, uxoribusque et liberis. Bene enim ego hoc scio in mente et in animo: erit dies, quando olim pereat Ilium sacrum, 165 et Priamus, et populus hastæ-fraxineæ-periti Priami, Jupiter vero ipsis Saturnius, in-excelso-sedens, in-æthere habitans, ipse incutiet terrificam ægidem omnibus, ob-hanc fraudem iratus: hæc quidem erunt non irrita. Sed mihi gravis dolor tui _causa_ erit, o Menelae, 170 si moriaris et fatum adimpleveris vitæ: ac _tum_ summa-ignominia-notatus siticulosum Argos repetierim. Statim enim recordabuntur Achivi patriæ terræ, verum gloriationem Priamo et Trojanis reliquerimus Argivam Helenam: tua autem ossa putrefaciet terra 175 jacentis in Troja, non-finito super opere. Et aliquis sic dixerit Trojanorum ferocientium, sepulcro insultans Menelai gloriosi: utinam sic in omnibus iram expleverit Agamemno, sicut et nunc incassum exercitum duxit huc Achivorum. 180 Et sane rediit domum, dilectam in patriam terram, cum vacuis navibus, relicto strenuo Menelao. Sic aliquando aliquis dicet; tunc mihi dehiscat lata terra!

Hunc autem confirmans allocutus-est flavus Menelaus: bono-sis-animo, nec quicquam terrefacias populum Achivorum. 185 Non in letali _loco_ acuta fixa-est sagitta, sed ante tutatus-est balteusque pervarius, et subtus cinctusque, et lamina, quam ærarii cuderant viri (_fabri_).

Hunc autem respondens allocutus-est rex Agamemno: utinam sane ita sit, dilecte o Menelae! 190 vulnus autem medicus tractabit, et imponet medicamina, quæ sedent atros dolores.

Dixit, et Talthybium, divinum præconem, allocutus-est: Talthybi, quam citissime Machaonem huc accerse, virum Æsculapii filium, laudatissimi medici, 195 ut videat Menelaum Mavortium, ducem Achivorum, quem aliquis missa-sagitta vulneravit, arcuum bene sciens, e-Trojanis, vel Lyciis; illi quidem gloria, nobis vero luctus.

Sic dixit; neque ei præco inobsequens fuit, quum-audisset; profectus-est autem ire per copias Achivorum ære-loricatorum, 200 circumspiciens heroem Machaonem; illum vero vidit stantem, circumque ipsum fortes ordines clypeatorum virorum, qui ipsum secuti-erant Tricca ex equorum-altrice. Prope autem stans, verbis alatis _eum_ allocutus-est.

Vade, Asclepiade; vocat _te_ rex Agamemno, 205 ut videas Menelaum Mavortium, ducem Achivorum, quem aliquis sagitta-missa vulneravit, arcuum bene sciens, e-Trojanis, vel Lyciis: illi quidem gloria, nobis autem luctus.

Sic dixit; huic vero animum in pectoribus commovit. Profecti-sunt autem ire per turbam in exercitu lato Achivorum. 210 Ac quum jam pervenissent, ubi flavus Menelaus vulneratus fuerat (circumque ipsum congregati-erant quique præstantissimi, corona-facta, ille vero in mediis stabat similis-deo vir, protinus e balteo bene-aptato extraxit sagittam; ea vero dum-extraheretur, retro fracti-sunt acuti hami. 215 Solvit autem ipsi balteum variegatum, et subtus cinctumque, et laminam, quam ærarii cuderant viri (_fabri_). Atque ubi inspexerat vulnus, quo inciderat acerba sagitta, sanguine exsucto, lenia medicamenta peritus inspersit, quæ ejus quondam patri bene cupiens præbuit Chiron.

220 Dum hi occupati-erant circa bellico-clamore strenuum Menelaum, interim Trojanorum ordines admovebantur clypeatorum: illi autem rursus arma induerunt, memineruntque pugnæ.

Tunc non dormitantem vidisses Agamemnona divinum, neque timidum, neque detrectantem pugnare, 225 sed valde properantem pugnam in viros-nobilitantem. Equos enim dimisit et currus varios ære; et hos quidem minister seorsum tenebat anhelantes Eurymedon, filius Ptolemæi Piraidæ; huic plurimum mandavit prope-se-tenere _currus,_ si quando ipsi 230 membra occuparet defatigatio, per multos imperitanti: at ipse pedes obibat _lustrans_ ordines virorum; et quos quidem properantes videret Danaorum velocibus-equis, his magnopere animum-addebat astans verbis:

Argivi, ne-quid remittatis de-acri fortitudine: 235 non enim in perfidis pater Jupiter erit auxiliator: sed qui priores præter fœdera injuriam-intulerunt, horum certe ipsorum tenera corpora vultures vorabunt; nos autem uxoresque dilectas et infantes liberos _eorum_ abducemus in navibus, postquam urbem ceperimus.

240 Quos contra detrectantes videret invisum bellum, eos valde objurgabat iracundis verbis:

Argivi sagittis-addicti, probro-digni, nonne vos-pudet? cur-nam sic statis stupidi, sicut hinnuli? qui postquam fessi-sunt per-magnum campum currentes, 245 stant, nec ullum ipsis in præcordiis oritur robur: sic vos statis stupidi, neque pugnatis. Anne exspectatis Trojanos propius venire, ubi naves subductæ-sunt pulcris-puppibus, cani in litore maris, ut cognoscatis, an vos protegat manu Saturnius?

250 Sic is imperitans obibat ordines virorum; venitque ad Cretenses, vadens per cohortem virorum. Hi autem circum Idomeneum bellicosum armabantur: Idomeneus quidem inter primos-pugnatores apro similis robore; Meriones autem ei extremas incitabat phalanges. 255 Hos vero conspicatus, lætatus-est rex virorum Agamemno, protinusque Idomeneum allocutus-est blandis _verbis:_

Idomeneu, te honore præ Danais velocibus-aurigis, tum in bello, tum alio _quolibet_ in opere, tum-etiam in convivio, quando quidem honorarium nigrum vinum 260 Argivorum proceres in crateribus miscent. Etsi enim ceteri capite-comantes Achivi portionibus-certis bibunt, tuum tamen plenum poculum semper stat, sicut mihi _meum,_ ut-bibas, quando animus jusserit. Sed propera in-bellum, qualem antea _te_ profitebaris esse.

265 Hunc autem Idomeneus, Cretensium dux, contra _sic_ est- allocutus: Atrida, valde quidem tibi ego concors socius ero, sicut primum promisi et annui: verum alios hortare capite-comantes Achivos, ut quamprimum pugnemus; quoniam fœdera confuderunt 270 Trojani: his autem mors et mala postmodum erunt, quoniam priores contra fœdera injuriam-intulere.

Sic dixit; Atrides vero præteribat, lætus corde. Venitque ad Ajaces, vadens per cohortem virorum: hi vero armabantur, simulque nimbus sequebatur peditum. 275 Sicut autem quando a specula vidit nubem pastor vir, venientem per mare a Zephyri flatu: eique procul stanti nigra, ceu pix, apparet veniens per mare, ducitque turbinem multum, cohorruitque videns, subque speluncam coegit pecudes: 280 tales simul cum-Ajacibus Jovis-alumnorum juvenum infestum in prœlium densæ movebantur phalanges fuscæ, scutisque et hastis horrentes. Et hos quidem lætatus-est conspicatus rex Agamemno, et isps compellans verbis alatis est-allocutus:

285 Ajaces, Argivorum duces ære-loricatorum, vobis quidem (nec enim convenit _vos_ incitare) neutiquam præcipio: ipsi enim valde populum instigatis ut-fortiter pugnet. Utinam enim, Jupiterque pater, et Minerva, et Apollo, talis omnibus animus in pectoribus esset: 290 sic cito ceciderit urbs Priami regis, manibus sub nostris captaque excisaque.

Sic fatus, hos quidem reliquit illic, ivit autem ad alios. Inde is Nestorem invenit, argutum Pyliorum oratorem, suos socios ordinantem, et hortantem ad-pugnandum, 295 magnum Pelagontem, Alastoremque, Chromiumque, Hæmonemque principem, Biantemque pastorem virorum. Equites quidem primum cum equis et curribus, pedites autem a-tergo constituit multosque et strenuos, vallum ut-essent belli; imbelles vero in medium coegit, 300 ut etiam non volens quis necessitate pugnaret. Equitibus quidem primum mandata-dabat: hos enim jussit suos equos continere, nec turbatis-ordinibus-versari in-turba:

Neve quis equitandi-peritiaque et robore fretus, solus ante alios ruat-cupidus cum-Trojanis pugnandi, 305 neu retrocedat: imbecilliores enim _sic_ eritis. Quicunque autem vir a suo curru ad-alium currum venerit, hasta porrecta-expetat _hostem:_ quoniam multo melius ita. Sic et illi veteres urbes et muros evertebant, hanc mentem et _hunc_ animum in pectoribus habentes.

310 Ita senex adhortabatur, dudum bellorum bene sciens, Et eum quidem lætatus-est quum videret rex Agamemno, et ipsum compellans verbis alatis est-allocutus:

O senex, utinam, sicut animus _est_ in pectoribus tuis, sic te genua sequerentur, roburque tibi firmum esset: 315 verum te senectus atterit omnibus-æqua (_aeque molesta_): utinam quis virorum alius _eam_ haberet, tu autem in-juvenum numero-esses!

Huic respondit deinde Gerenius eques Nestor: Atrida, valde quidem ego vellem et ipse sic esse, ut quando divinum Ereuthalionem interfeci: 320 verum nunquam simul omnia dii dederunt hominibus: si tunc juvenis eram, nunc autem me senectus invadit. Verumtamen et sic equitibus interero, et adhortabor consilio et verbis: hoc enim munus est senum. Hastas autem vibrabunt juniores, qui me 325 alacriores sunt, confiduntque _suo_ robore.

Sic dixit: Atrides vero præteribat, lætus corde. Invenit filium Petei, Menestheum equos-agitandi-peritum, stantem: circumque _erant_ Athenienses, periti pugnæ: atque prope stabat ingeniosus Ulysses, 330 juxtaque Cephallenum circùm ordines non imbecilli stabant; nondum enim horum audierant copiæ clamorem _belli,_ sed recens concitatæ movebantur phalanges Trojanorumque equûm-domitorum et Achivorum: hi vero exspectantes stabant, quando acies Achivorum alia invadens 335 in-Trojanos impetum-faceret, et inciperent prælium. Hos autem conspicatus objurgavit rex virorum Agamemno, et ipsos compellans verbis alatis est-allocutus: