Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias
Part 10
Æneaque et Hector; quoniam labor vobis maxime Trojanorum et Lyciorum incumbit, quia præstantissimi omnem ad impetum estis pugnandique consulendique, 80 state hic, et populum continete ante portas, quoquo-versum discurrentes, priusquam rursus in manus uxorum fugientes incidant, hostibusque gaudium fiant. Ac postquam phalanges cohortati-fueritis omnes, nos quidem cum-Danais pugnabimus, hic manentes, 85 etsi valde afflicti; necessitas enim urget: Hector, at tu in-urbem proficiscere, dicitoque deinde matri tuæ et meæ: hæc vero congregans honoratas-matronas in-templum Minervæ cæsiis-oculis, in arce summa, aperiens clave valvas sacræ ædis, 90 peplum, qui sibi videatur pulcerrimus et maximus esse in ædibus, et ei longe carissimus ipsi, ponat Minervæ ad genua pulcras-comas-habentis: et ei voveat _se_ duodecim boves in templo anniculas, jugum-non-passas, sacrificaturam, si miserata-fuerit 95 urbemque et Trojanorum uxores et infantes liberos: si Tydei filium averterit ab-Ilio sacra, ferocem bellatorem, violentum auctorem fugæ _hostium;_ quem sane ego fortissimum Achivorum dico esse: nec Achillem unquam sic timuimus, ducem virorum, 100 quem ajunt e dea _natum_ esse; sed hic (_Diomedes_) nimis furit, nec quisquam ei potest viribus par-esse.
Sic dixit: Hector vero nequaquam fratri inobsequens-erat. Statim de curru cum armis desiliit in-terram; vibransque acutas hastas, per exercitum ibat quoquoversum, 105 concitans ad-pugnandum, suscitavitque pugnam gravem. Illi autem conversi-sunt _a fuga,_ et adversi stetere Achivis: Argivi vero recesserunt, desieruntque a-cæde: existimabantque, aliquem immortalium de cœlo stellato Trojanis auxiliaturum descendisse: ita conversi-sunt. 110 Hector autem Trojanos exhortabatur, altum inclamans:
Trojani animosi, et e-longinquo-vocati socii, viri estote, amici, revocate autem strenuam fortitudinem, _tantisper_ dum ego ivero ad Ilium, et senibus dixero consiliariis et nostris uxoribus, 115 deos ut-precentur, voveantque hecatombas.
Sic igitur locutus, abiit galeam-motans Hector: et ei malleolos _pedum_ circumpulsabat et cervicem corium atrum, ora, quæ extrema ambiebat scutum umbonem-habens.
Glaucus autem, Hippolochi gnatus, et Tydei filius 120 in medium ambarum-partium congrediebantur promti pugnare. Ac quum jam prope essent, se-invicem invadentes, illum prior allocutus-est pugna strenuus Diomedes:
Quis vero tu es, præstantissime, mortalium hominum? non enim unquam vidi _te_ pugna in viros-clarante 125 antehac: atqui nunc longe antecessisti omnes tua confidentia, quandoquidem meam longam hastam mansisti: infelicium vero filii meo robori occurrunt. Sin autem aliquis immortalium de cœlo venisti, non equidem cum-diis cœlestibus pugnavero. 130 Non enim ne Dryantis-quidem filius, fortis Lycurgus, diu vixit, qui quidem cum-diis cœlestibus contendebat: qui olim furentis Bacchi nutrices persequebatur per sacrum Nyseium; illæ vero simul omnes thyrsos humi projecerunt, ab homicida Lycurgo 135 percussæ stimulo-boario; Bacchus autem fugatus subiit maris undam, Thetisque excepit sinu perterritum: vehemens enim _eum_ tenebat tremor viri comminatione. Huic quidem postea irati-sunt dii facile viventes, et ipsum cæcum reddidit Saturni filius; neque amplius diu 140 vixit, quoniam immortalibus exosus-erat omnibus diis. Neque ego cum-beatis diis velim pugnare. Si vero quis es mortalium, qui telluris fructu vescuntur, propius accede, ut ocyus mortis ad-metas pervenias.
Hunc vicissim Hippolochi allocutus-est splendidus filius:[TR3] 145 Tydide magnanime, cur genus _meum_ percontaris? qualis foliorum generatio, talis _est_ et hominum. Folia alia quidem ventus humi fundit, alia vero silva germinans producit, veris autem _tum_ (_i.e. quando_) succedit tempus: sic hominum generatio et nascitur, et desinit. 150 Si vero vis et hæc scire; ut bene cognoscas nostram stirpem, multi autem ipsam homines norunt: est urbs Ephyra, in-recessu Argi equos-pascentis, ibi autem Sisyphus erat, qui maxime-astutus erat hominum, Sisyphus Æolides: is autem Glaucum genuit filium; 155 ac Glaucus genuit eximium Bellerophontem; huic autem dii pulcritudinemque et virtutem amabilem præbuerunt. Sed ei Prœtus mala molitus-est animo, qui e civitate _eum_ expulit, quoniam supremus erat Argivorum: Jupiter enim ei _illos_ sub sceptro subdiderat. 160 In-hoc autem uxor Prœti insanierat, divina Antea, ut-clandestino amore misceretur: sed huic neutiquam persuasit bona mente-prædito, prudenti Bellerophonti. Illa vero mentita, Prœtum regem sic allocuta-est:
Morere, o Prœte, vel interfice Bellerophontem, 165 qui mecum voluit amore misceri, nolente.
Sic dixit: at regem ira cepit, quod-talia audierat: interficere quidem devitavit, religioni enim duxit hoc animo; misit autem ipsum in-Lyciam, deditque _ei_ notas perniciosas, scribens in tabella complicata exitialia multa; 170 ostendereque _hæc eum_ jussit suo socero, quo periret. Atque ille abiit in-Lyciam deorum sub fausto ductu: sed ubi jam in-Lyciam pervenerat Xanthumque fluentem, benevole ipsum honoravit rex Lyciæ latæ. Per-novem-dies _eum_ hospitaliter-excepit, et novem boves mactavit: 175 sed ut jam decima apparuit roseis-digitis Aurora, tunc ipsum interrogavit, et petiit notam videre, qualem sibi genero a Prœto ferret. Ac postquam notam exitialem acceperat generi, primum quidem _eum_ Chimæram insuperabilem jussit 180 interficere; hæc autem erat divinum genus, non hominum; ante leo, pone autem draco, media vero capra; terribilem exhalans ignis vim ardentis: et hanc quidem interfecit, deorum signis fretus. Secundo autem cum-Solymis pugnavit inclytis: 185 acerrimam vero hanc pugnam dicebat _se_ iniisse virorum. Tertio autem interfecit Amazones viragines. Huic vero redeunti callidam fraudem aliam struxit _rex:_ quum-delegisset e Lycia lata viros fortissimos, collocavit insidias: ii vero nequaquam rursus domum redierunt; 190 omnes enim interfecit eximius Bellerophontes. Sed ut jam cognovit _rex, hunc_ dei sobolem præclaram esse, illic ipsum detinebat, dabatque _ei_ filiam suam; dedit etiam ei honoris regii dimidium totius: atque ei Lycii portionem-agri demensi-sunt, præstantem ceteris, 195 pulcram hortensi-cultura et arvis, ut coleret. Illa vero peperit tres liberos bellicoso Bellerophonti, Isandrumque et Hippolochum et Laodamiam. Cum-Laodamia quidem concubuit providus Jupiter, hæcque peperit similem-deo Sarpedonem ære-galeatum. 200 Sed quando etiam ille (_Bellerophontes_) exosus-erat omnibus diis, jam is per campum Aleium solus errabat, suum animum excedens, vestigia hominum vitans: Isandrum vero ejus filium Mars insatiabilis bello pugnantem cum-Solymis interfecit inclytis; 205 hanc autem irata aureas-habenas-tractans Diana occidit, Hippolochus vero me genuit et ex hoc dico _me_ natum-esse; misit autem me ad Trojam, et mihi valde multum injunxit, ut-semper fortissime-rem-gererem, et superior essem aliis, nec genus patrum dedecorarem, qui multo fortissimi 210 inque Ephyra exstiterunt et in Lycia lata. Hoc tibi ex-genereque et sanguine _me_ profiteor esse.
Sic dixit; lætatus-est autem pugna strenuus Diomedes; hastam quidem defixit in terra alma, atque ipse blandis _verbis_ allocutus-est pastorem virorum:
215 Profecto mihi hospes paternus es vetus: Œneus enim olim divinus eximium Bellerophontem hospitio excepit in ædibus, viginti dies retinens; hi autem et sibi-mutuo dedere munera-hospitalia pulcra: Œneus quidem balteum dedit puniceo-colore fulgentem, 220 Bellerophontes autem aureum poculum duplex: et id ego reliqui, _huc_ proficiscens, in ædibus meis. Tydeum vero non memini, quoniam me adhuc parvulum reliquit, quando ad Thebas perierunt copiæ Achivorum. Quare nunc tibi quidem ego hospes carus Argo in-medio 225 sum, tu autem in Lycia, si-quando horum ad-gentem venero. Hastas vero alter-alterius vitemus etiam in turba. Multi quidem enim mihi sunt Trojani inclytique socii, _quorum_ occidam quemcunque deus obtulerit et pedibus assecutus- fuero; multique vicissim tibi Achivi, _quorum_ interficias quemcunque possis; 230 arma vero inter-nos permutemus, ut et hi norint, quod hospites paternos profitemur _nos_ esse.
Sic igitur locuti, de curribus desilientes, manus mutuo prehenderunt et fidem-dederunt. Tum vero Glauco Saturnius mentem ademit Jupiter, 235 qui cum Tydide Diomede arma permutavit, aurea æneis, centum-boves-valentia novem-boves-valentibus.
Hector autem ut ad-Scæasque portas et fagum pervenit, circa ipsum Trojanorum uxores currebant et filiæ, percontantes de-filiisque fratribusque amicisque 240 et maritis; ille vero deinceps diis supplicare jussit omnes ordine: multis autem mala immissa-erant.
Sed quando jam ad-Priami domum præpulcram pervenerat, fabrefactis porticibus instructam: (atque in ea quinquaginta inerant thalami e-polito lapide, 245 prope se-invicem ædificati: ibi vero filii cubabant Priami propter legitimas uxores; filiarum autem e-regione oppositi intra atrium duodecim erant sub-eodem-tecto thalami e-polito lapide, prope se-invicem ædificati: ibi vero generi 250 cubabant Priami propter pudicas uxores;) ibi ei alma obvia venit mater, ad-Laodicen vadens, filiarum forma præstantissimam; inque ejus hæsit manu, verbumque dixit et locuta est:
Fili, cur relinquens bellum asperum venisti? 255 certe valde jam premunt abominandi filii Achivorum, pugnantes circa urbem; te autem huc animus impulit profectum, ex summa arce Jovi ut-manus attolleres. Sed mane, donec tibi mellea-dulcitate vinum attulero, ut libes Jovi patri et ceteris immortalibus 260 primum; deinde et ipse reficiaris, si biberis; viro autem defatigato robur valde vinum auget, sicut tu defatigatus-es, pugnans-pro tuis civibus.
Huic autem respondit deinde magnus galeam-motans Hector: ne mihi vinum tolle dulce-animo, veneranda mater, 265 ne me enerves, roboris autem viriumque obliviscar: manibus vero illotis Jovi libare nigrum vinum vereor: nec ullo-modo licet atras-nubes-cogenti Saturnio sanguine et tabo inquinatum vota-facere. Sed tu quidem ad templum Minervæ prædatricis 270 vade cum suffimentis, congregans honoratas-matronas; peplum autem, qui tibi pulcerrimus et maximus est in domo, et tibi longe carissimus ipsi, hunc pone Minervæ in genibus pulcras-comas-habentis, et ei vove _te_ duodecim boves in templo, 275 anniculas, jugum-non-passas, sacrificaturam, si miserata-fuerit urbemque et Trojanorum uxores et infantes liberos; si Tydei filium averterit ab-Ilio sacra, ferocem bellatorem, fortem auctorem fugæ _hostium._ Sed tu quidem ad templum Minervæ prædatricis 280 vade; ego vero Paridem adibo, ut _eum_ vocem, si velit dicentem audire: utinam ei ilico terra dehiscat! magnum enim ipsum Olympius nutrivit detrimentum Trojanisque et Priamo magnanimo ejusque filiis. Si illum viderem descendentem in Orcum, 285 existimarem animum _meum_ ingratæ ærumnæ esse-oblitum.
Sic dixit; hæc autem profecta ad ædes, ancillas vocavit: illæque congregarunt per urbem matronas-honoratas. Ipsa vero in conclave descendit odoribus-fragrans, ubi erant ei pepla varia, opera mulierum 290 Sidoniarum, quas ipse Alexander divina-forma-præditus abduxerat a-Sidone, navigando-permensus latum pontum, ea via, qua Helenem abduxerat nobili-patre-ortam. Horum unum promens Hecuba, tulit donum Minervæ, qui pulcerrimus erat ornatu-vario, et maximus, 295 stellæque instar resplendebat; jacebat autem ultimus omnium. Profecta-est autem ire, multæque propere-sequebantur matronæ.
Illæ vero ut ad-templum venerunt Minervæ, in arce summa, eis fores aperuit Theano pulcris-genis, Cisseis, uxor Antenoris equûm-domitoris; 300 eam enim Trojani fecerant Minervæ sacerdotem. Illæ autem cum-ululatu omnes Minervæ manus sustulere; hæc vero peplum prehendens, Theano pulcris-genis, posuit Minervæ in genibus pulcas-comas-habentis; vovensque imploravit Jovis filiam magni:
305 Veneranda Minerva, custos-urbis, excellentissima dearum, frange jam hastam Diomedis, atque etiam ipsum pronum da cadere Scæas ante portas, ut tibi statim nunc duodecim boves in templo, anniculas, jugum-nondum-passas, sacrificemus, si miserata-fueris 310 urbemque et Trojanorum uxores et infantes liberos.
Sic dixit vovens; abnuit autem Pallas Minerva. Ita illæ quidem vota-faciebant Jovis filiæ magni: Hector vero ad ædes Alexandri ivit pulcras, quas ipse ædificarat cum viris, qui tunc optimi 315 erant in Troja glebosa architecti viri, qui ei fecerunt thalamum et tectum et atrium, prope _ædes_ Priamique et Hectoris, in arce summa. Illuc Hector intravit Jovi carus; inque manu hastam tenebat undecim-cubitorum; præmicabat vero hastæ 320 cuspis ærea, circumque aureus ambibat annulus. Illum autem invenit in thalamo perpulcra arma parantem, clypeum et loricam et curvos arcus tractantem; Argiva autem Helena inter famulas mulieres sedebat, et ancillis insignia opera imperabat. 325 Eum vero Hector objurgavit conspicatus probrosis verbis:
Mirifice, non _sane_ decenter iram hanc concepisti animo. Viri quidem pereunt, circa urbem altumque murum pugnantes, tui autem gratia pugnaque bellumque urbem hanc circum-arsit: tu vero objurgares etiam alium, 330 si quem usquam detrectantem videres horrendam pugnam. Verum surge, ne brevi urbs igne hostili deflagret.
Hunc autem vicissim allocutus-est Alexander divinæ-formæ: Hector, quoniam me secundum quod-fas-est increpasti, nec ultra fas, propterea tibi dicam; tu vero attende, et me audi: 335 non ego tam præ-ira in-Trojanos, nec præ-indignatione, sedebam in thalamo; sed volebam dolori indulgere. Nunc vero me uxor suadens mollibus verbis impulit ad bellum; videturque mihi sic et ipsi melius fore: victoria mutat (_alternis-vicibus sequitur_) viros. 340 Verum age, nunc exspecta, Martia arma _jam_ induero: vel præi, ego autem sequar; assecuturumque _me_ te puto.
Sic dixit; ei autem non respondit galeam-motans Hector. Hunc vero Helena verbis allocuta-est blandis:
Levir mei, canis (_impudentissimæ_) malorum-auctoris, horrendæ; 345 utinam me die illo, quo me primum peperit mater, abiisset auferens mala venti procella in montem, vel in undam multo-strepitu-resonantis maris: ubi me fluctus obrutam-perdidissset, antequam hæc facinora fierent. Sed quoniam hæc ita dii mala statuerunt, 350 viri inde debebam fortioris esse uxor, qui sentiret indignationemque et probra multa hominum. Huic autem nec nunc mens _est_ constans, neque in-futurum erit: idcirco ipsum _sua stultitia_ fruiturum credo. Verum age nunc intra, et sed hac in sella, 355 levir, quoniam tibi maxime labor mentem invasit, mei causa impudentissimæ et Alexandri causa noxæ: quibus Jupiter imposuit malam sortem, ut etiam in-posterum hominibus simus cantu-celebrati futuris.
Huic autem respondit deinde magnus galeam-motans Hector: 360 ne me sedere-facias, Helena, benigna licet; nec mihi persuadebis: jam enim mihi animus incitatus-est, ut succurram Trojanis, qui valde mei desiderium absentis habent. Verum tu concita hunc, festinatoque et ipse, ut me intra urbem assequatur _adhuc_ versantem. 365 Etenim ego domum ibo, ut videam domesticos uxoremque dilectam et infantem filium. Neque enim scio, si amplius ipsis redux veniam rursus, an _si_ jam me sub manibus dii domituri-sint Achivorum.
Sic igitur fatus abiit galeam-motans Hector: 370 statimque postea pervenit ad-ædes _suas_ bene-habitatas, nec invenit Andromachen candidis-ulnis in ædibus; sed illa cum filio et ancilla pulcro-peplo-induta in-turri stabat flensque ejulansque. Hector vero, ut non intus eximiam invenit uxorem, 375 stetit ad limen procedens, et inter ancillas dixit:
Eia, agite mihi, ancillæ, vera dicite: quo ivit Andromache candidis-ulnis ex ædibus? an aliquo ad glorum, an _ad_ fratriarum pulcris-peplis-indutarum _ædes,_ an ad Minervæ _templum_ exiit, ubi quidem aliæ 380 Trojanæ pulcricomam tremendam deam placant?
Hunc autem vicissim sedula œconoma verbis allocuta-est: Hector, quandoquidem valde _me_ jubes vera loqui: nec aliquo ad glorum, nec _ad_ fratriarum pulcris-peplis- indutarum _ædes,_ nec ad Minervæ _templum_ exiit, ubi quidem aliæ 385 Trojanæ pulcricomam tremendam deam placant; sed ad turrim ivit magnam Ilii, quoniam audivit premi Trojani, potentemque impetum esse Achivorum. Ipsa jam ad murum festinans pervenit, furenti similis; fert autem unà puerum nutrix.
390 Dixit mulier œconoma; concitusque-exiit domo Hector eadem via retro bene-structos per vicos. Quum ad-portas venisset, pertransiens magnam urbem, Scæas (hac enim erat-ei egrediendum in-campum), tunc uxor, quæ-magnam-attulerat-dotem, obvia venit currens, 395 Andromache, filia magnanimi Eetionis: Eetion, qui habitabat sub Placo silvosa, Thebe _in_ Hypoplacia, Cilicibus viris imperans; hujus vero filia nupserat Hectori ære-armato. Quæ ipsi jam occurrit, unàque famula ibat cum-ipsa, 400 filium in sinu gestans tenellum, sic infantem, Hectoriden amatum, similem stellæ pulcræ; quem quidem Hector vocabat Scamandrium, at ceteri Astyanactem: solus enim tutabatur Ilium Hector. Et ille quidem subrisit, intuens filium tacite; 405 Andromache vero ipsi prope astabat lacrimas-fundens, inque ejus hæsit manu, verbaque fecit et elocuta-est:
Mirifice, perdet te tua virtus; nec misereris filiique infantis, et mei calamitosæ, quæ mox vidua tui ero: mox enim te interficient Achivi, 410 omnes _simul_ irruentes: mihi autem satius esset, a-te destitutæ, terram subire: non enim amplius aliud erit solatium, postquam tu mortem obieris, sed mœrores. Nec mihi est pater et veneranda mater. Etenim patrem meum interfecit divinus Achilles, 415 et urbem devastavit Cilicum bene-habitatam, Theben portis-altis; interemitque Eetionem; nec eum spoliavit; religioni enim duxit hoc animo: sed eum combussit cum armis affabre-factis, et tumulum super-_eum_-aggessit; circùm autem ulmos plantarunt 420 nymphæ Oreades, filiæ Jovis ægidem-tenentis. Qui porro mihi septem fratres erant in ædibus, hi quidem omnes uno migrarunt die in Orcum: omnes enim interfecit pedibus-celer divinus Achilles, boves inter pedes-trahentes et candidas oves. 425 Matrem autem, quæ regnabat sub Placo silvosa, hanc postquam huc duxerat una cum ceteris opibus, retro ille eam dimisit-liberatam, accepto infinito pretio: patris autem in ædibus _eam_ percussit Diana sagittis-gaudens. Hector, at tu mihi es pater et veneranda mater, 430 et frater, tu vero mihi florens _juventa_ maritus. Sed age nunc miserere, et hic mane in turri, ne puerum pupillum facias, viduamque uxorem: exercitum autem siste apud caprificum, ubi potissimum ascensu-facilis est urbs, et impeti-potest murus. 435 Ter enim hac venientes periculum-fecerunt fortissimi, cum-copiis Ajaces duo, et percelebris Idomeneus, et Atridæ, et Tydei fortis filius; sive quis ipsis dixit vaticiniorum bene sciens, sive etiam ipsorum animus _eos_ impulit et jussit.
440 Hanc autem vicissim allocutus-est magnus galeam-motans Hector: certe et mihi hæc omnia curæ-sunt, uxor: sed perquam graviter verecundor Trojanos et Trojanas longa-pepla-trahentes, si, ignavi instar, eminus _stans_ devitem prælium: nec me animus _ita_ jubet, quoniam didici esse fortis 445 semper, et primos inter Trojanos pugnare, tuens patrisque magnam gloriam, et meam ipsius. Bene enim ego hoc scio in mente et in animo: erit dies, quando olim peribit Ilium sacrum et Priamus, et populus hastæ-fraxineæ-periti Priami. 450 Sed non mihi Trojanorum tantum curæ-est dolor in-posterum, neque ipsius Hecubæ, nec Priami regis, nec fratrum, qui multique et fortes in pulvere ceciderint sub viris infestis, quantum tui, quando aliquis Achivorum ære-loricatorum 455 lacrimabundam abduxerit, liberam diem eripiens, atque in Argo vivens ab aliena _imperatam_ telam texas, atque aquam feras _ex fonte_ Messeide, aut Hyperea, valde invita: dura autem incumbet necessitas; et aliquando quis dixerit, conspicatus lacrimas fundentem: 460 Hectoris hæc _est_ uxor, qui præstantissimus-erat pugnando Trojanorum equûm-domitorum, quando circa-Ilium pugnabant. Sic aliquando quis dicet; tibi autem novus erit dolor ex-desiderio talis mariti ad-depellendam servilem diem. Sed me mortuum aggesta terra obtegat, 465 antequam tuumque clamorem tuamque abreptionem audierim!
Sic fatus, suum filium porrectis-manibus-petiit clarus Hector; retro autem puer ad sinum bene-cinctæ nutricis inclinatus-est clamans, patris cari aspectum exhorrescens, timens æsque et cristam setis-equinis-horridam, 470 terribiliter a summa galea nutantem intuitus: risit vero paterque carus, et veneranda mater. Statim a capite galeam abstulit splendidus Hector, et hanc quidem deposuit in terra collucentem: atque ipse suum carum filium ut osculatus-fuerat, agitaratque manibus, 475 dixit precans Jovemque ceterosque deos:
Jupiter, ceterique dii, date et hunc fieri filium meum, ut et ego _sum,_ illustrem inter-Trojanos, ita viribusque fortem, et Ilio potenter imperantem: et olim quid _de eo_ dicat: "Patre vero hic multo _est_ fortior!" 480 ex pugna redeunte; referat autem spolia cruenta, interfecto hoste viro, gaudeatque animo mater.
Sic fatus, uxoris dilectæ in manibus posuit puerum suum; hæc vero ipsum fragranti excepit sinu, lacrimabundum ridens: vir autem misertus-est intuitus, 485 manuque ipsam demulsit, verbaque dixit et elocuta-est:
Mira, ne mihi præter-modum tristeris animo! non enim quis me præter fatum vir Orco demittet: fatum vero, neminem arbitror, qui-effugerit, esse hominum, neque ignavum, nec-vero fortem, quum primum natus-fuerit. 490 Sed in domum vadens tua ipsius opera cura, telamque, columque; er ancillas jube munus obire: bellum autem viris curæ-erit, omnibus, mihi-vero præcipue, qui in-Ilio nati-sunt.
Sic igitur fatus, galeam sumsit splendidus Hector, 495 setis-equinis-comantem; uxor autem cara domum abiit sæpe-respectans, uberem lacrimam defundens. Statim autem deinde venit ad-ædes bene-habitatas Hectoris virorum-occisoris, invenitque intus multas ancillas; his vero fletum omnibus injecit. 500 Hæ quidem adhuc vivum flebant Hectorem sua in domo: non enim amplius putabant reducem ex pugna venturum, elapsum robur ac manus Achivorum.