Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias
Part 39
Sic dixit; surrexit vero Iris ventosa-pedibus nuntiatura. Inter Samum autem et Imbrum asperam insiliit nigro ponto; ingemuitque palus. 80 Ipsa vero, glandulæ-plumbeæ similis, in imum delapsa-est, quæ in agrestis bovis cornu immissa descendit cruda-vorantibus piscibus mortem ferens. Invenit autem in specu cava Thetin, circumque _eam_ et aliæ sedebant frequentes marinæ deæ: ipsa vero in mediis 85 flebat fatum sui filii eximii, qui ei erat periturus in Troja glebosa, longe a-patria. Prope autem stans allocuta-est pedibus velox Iris:
Surge, Theti, vocat _te_ Jupiter æterna consilia sciens. Huic autem respondit deinde dea Thetis pedibus-argenteis:
90 Curnam me ille jubet _venire_ magnus deus? Vereor autem misceri immortalibus; habeo vero dolores innumeros animo. Ibo tamen; neque irritum verbum erit, quodcunque dixerit.
Sic igitur fata, velum accepit augustissima dearum atrum, eoque nullum nigrius erat velamentum. 95 Profecta-est autem ire, et pedibus-ventosa velox Iris præibat; circumque ipsas diducebatur unda maris. Litus vero ut-conscenderant, in cœlum festinarunt. Invenerunt autem late-sonantem Saturnium, circaque _eum_ ceteri omnes sedebant frequentes beati dii sempiterni. 100 Ipsa autem Jovi patri assedit, cessitque Minerva. Juno vero aureum pulcrum poculum in manu _ei_ posuit; et consolabatur verbis: Thetis autem reddidit, ut-biberat. His vero sermonem orsus-est pater hominumque deûmque:
Venisti ad-Olympum, dea Theti, mœsta licet, 105 luctum grave habens in animo; novi et ipse: sed et sic dicam, cujus te gratia huc vocavi. Per-novem-dies jam contentio inter immortales exstitit Hectoris de cadavere, et Achille urbium-vastatore: furto autem surripere hortabantur speculatorem Argicidam; 110 at ego hanc gloriam Achilli præbeo, reverentiam et amicitiam tuam in-posterum servans. Ocyus ad exercitum abi, et filio tuo præcipe. Irasci ei dic deos, meque supra omnes immortales indignatum-esse, quod animo furenti 115 Hectorem detinet apud naves recurvas, nec redemtum-reddidit: si qua meque vereatur, et Hectorem redemtum-reddat. Sed ego ad-Priamum magnanimum Irin mittam, ut-redimat dilectum filium, profectus ad naves Achivorum, donaque Achilli ferat, quæ animum ei placent.
120 Sic dixit: nec non-obsecutus-est dea Thetis pedibus argenteis; descendit vero ab Olympi verticibus concita. Pervenit autem ad tentorium sui filii; ibique illum invenit crebros fundentem-gemitus; dilecti autem circa ipsum socii propere curabant, et apparabant prandium: 125 illis vero ovis villosa magna in tentorio mactata-erat. Hæc autem admodum prope ipsum consedit, veneranda mater, manuque eum demulsit, verbumque dixit et locuta-est:
Fili mi, quousque lugens et mœrens tuum edes cor, memor nec omnino cibi 130 nec[TR3] cubilis? bonum vero mulieri in amore misceri: non enim mihi diu vives, sed tibi jam prope adest mors et fatum violentum. Sed mihi ausculta ocyus, Jovis vero tibi nuntia sum. Irasci tibi ait deos, seque supra omnes 135 immortales indignatum-esse, quod animo furenti Hectorem detines apud naves, nec redimi-passus-es. Sed agedum redemtum-redde, mortuique accipe pretium.
Hanc autem respondens allocutus-est pedibus velox Achilles: ita sit: qui pretium ferat, etiam cadaver asportet, 140 si quidem volenti animo Olympius ipse jubet.
Sic hi quidem in navium cœtu, materque et filius, multa ad se-invicem verba alata dicebant. Irin autem impulit Saturnius ad Ilium sacrum:
Vade, Iri velox, relicta sede Olympi, 145 nuntia Priamo magnanimo, ad Ilium, ut-redimat carum filium, profectus ad naves Achivorum, donaque Achilli ferat, quæ animum _ei_ placent, solus, neque quisquam alius una Trojanorum eat vir. Præco aliquis eum comitetur senior, qui regat 150 mulas et rhedam volubilem, atque retro mortuum asportet ad urbem, quem interfecit divinus Achilles. Neque omnino ei mors obversetur animo, neu terror: talem enim ei ducem-viæ dabimus Argicidam, qui _eum_ ducet, usquedum ducendo prope-Achillem constituerit. 155 At postquam duxerit intra tentorium Achillis, neque ipse _Ach. eum_ interficiet, et alios omnes prohibebit. Neque enim est imprudens, nec temerarius, neque noxius; sed magna cum cura supplici parcet viro.
Sic dixit: surrexit vero Iris ventosa-pedibus nuntiatura. 160 Pervenit autem in Priami _domum;_ et invenit clamoremque fletumque. Filii quidem patrem circumsedentes in aula lacrimis vestimenta perfundebant: ipse vero in mediis senex obvoluta veste textus; circumque multus fimus _affusus_ erat capitique et cervici senis, 165 quem quidem se-volutans affatim-injecerat manibus suis. Filiæ vero per ædes, et nurus, lamentabantur, illorum recordantes, qui jam multique et strenui manibus sub Argivorum jacebant animabus privati. Stetit autem juxta Priamum Jovis nuntia, et allocuta-est _eum,_ 170 summissa voce; illi autem tremor occupabat artus:
Confide, Dardanide Priame, animo, neu omnino formida: non enim tibi ego malum meditans huc venio, sed benevolo animo; Jovis autem tibi nuntia sum, qui tui, procul licet-sit, magnam curam-habet, et miseretur. 175 Redimere te jussit[TR4] Olympius Hectorem divinum, donaque Achilli ferre, quæ animum _ipsi_ placent, solum, neque quisquam alius una Trojanorum eat vir. Præco aliquis te comitetur senior, qui regat mulas et rhedam volubilem, atque retro 180 mortuum asportet ad urbem, quem interfecit divinus Achilles. Neque omnino tibi mors obversetur animo, nec terror: talis enim te dux-viæ comitabitur Argicida, qui te ducet, usquedum ducendo prope-Achille constituerit. At postquam duxerit intra tentorium Achillis, 185 neque ipse _hic te_ interficiet, et alios omnes prohibebit. Neque enim est imprudens, nec temerarius, nec noxius, sed magna cum-cura supplici parcet viro.
Illa quidem sic locuta abiit, pedibus velox Iris. Sed is filios rhedam volubilem mulinam 190 apparare jussit, arcamque ligare super ipsa. Ipse autem in penum descendit odoratum, cedrinum, tecto-excelso, qui pretiosa multa continebat; introque uxorem Hecubam vocavit, dixitque:
Infelix, a-Jove mihi Olympio nuntia venit, 195 ut-redimerem dilectum filium, profectus ad naves Achivorum, donaque Achilli ferrem, quæ animum _ei_ placent. Sed age mihi hoc dic, quid tibi in-præcordiis videtur esse? valde enim me ipsum quidem mens et animus jubet illuc ire, ad naves in exercitum latum Achivorum.
200 Sic dixit: ejulavit autem uxor, et respondit verbis: hei mihi, quo jam tibi prudentia abiit, qua antehuc quidem celeber-eras per homines exteros et _eos_ quibus imperas? quo-pacto vis ad naves Achivorum ire solus, viri ante oculos, qui tibi multosque et fortes 205 filios interfecit? ferreum certe tibi cor _est._ Si enim te deprehendet et inspiciet oculis crudelis et infidus vir iste, non tui miserebitur, neque omnino te reverebitur. Nunc vero fleamus seorsum sedentes in ædibus: huic autem sic olim fatum violentum 210 nascenti nevit lino, quando eum peperi ipsa, celeres-pedibus canes ut-satiaret, suis seorsum a-parentibus, virum apud violentum, cujus ego medium jecur _utinam_ tenerem comedendum, inhærens _ei:_ tunc repensa _ejus_ facta essent in-filium meum: quippe non ipsum ignave-se-gerentem occidit, 215 sed pro Trojanis et Troadibus profundo-sinu stantem, nec fugæ memorem nec declinationis.
Eam vero rursus allocutus-est senex Priamus deo-similis: ne me volentem ire retine, neu mihi ipsa avis in ædibus mala sis: nec mihi persuadebis. 220 Nam si alius quidem me aliquis terrestrium jussisset, seu qui vates sunt, aruspices, vel sacerdotes, mendacium certe crederemus, et aversaremur magis: nunc vero (ipse enim audivi deam, et aspexi coram) ibo, et non irritus sermo erit. Si vero mihi fatum _est_ 225 mori apud naves Achivorum ære-loricatorum, volo: statim enim me interfecerit Achilles, ulnis complexum meum filium, postquam fletus desiderium exemero.
Dixit, et arcarum opercula pulcra aperuit. Inde duodecim quidem perpulcros exemit peplos, 230 duodecimque simplices lænas, totidemque tapetas, totidemque pallia pulcra, totidem ad hæc tunicas. Auri autem appensa extulit decem omnia (_summâ_) talenta. extulit et duos splendidos tripodas, quatuorque lebetas, extulit et poculum perpulcrum, quod ei Thraces dedere viri, 235 in-legationem profecto, magnum donum: nec tamen eo pepercit in ædibus senex; summe enim cupiebat animo redimere dilectum filium. Hic autem Trojanos quidem omnes a-porticu arcebat, verbis contumeliosis increpans:
Abite, flagitiosi, probris-digni! non etiam vobis 240 domi adest luctus, quod me venistis tristitia-affecturi? an parvi-penditis, quod mihi Saturnius Jupiter dolores dedit, filium perdendo fortissimum? Sed sentietis et ipsi! Faciliores enim multo Achivis jam eritis, illo mortuo, occisu. At ego-certe, 245 antequam, ut-diruaturque urbs, vasteturque, oculis videro, descendero in domum Orci.
Dixit, et scipione dispergebat viros; illi autem exibant, urgente sene. Ipse vero filios suos increpabat objurgans Helenumque, Parinque, Agathonemque divinum, 250 Pammonemque, Antiphonumque, pugnaque strenuum Politen, Deiphobumque, et Hippothoum, et Dium fortem; novem his senex increpans mandabat:
Festinate mihi, mali filii, pudenda-agentes! Utinam simul omnes, pro Hectore fuissetis veloces ad naves interfecti! 255 Hei mihi infelicissimo, quod genui filios fortissimos Troja in lata, quorum vero nullum dico reliquum-esse: Mestoremque divinum, et Troilum ex-curru-pugnacem, Hectoremque, qui deus erat inter viros, nec videbatur viri utique mortalis filius esse, sed dei: 260 hos quidem perdidit Mars: hæc vero probra omnia supersunt, mendacesque, saltatoresque, choreis præstantissimi, agnorum atque hædorum publici raptores. Non tandem mihi rhedam appararitis celerrime, hæcque omnia imposueritis, ut perficiamus iter?
265 Sic dixit: hi vero patris veriti increpationem, rhedam quidem extulerunt volubilem mulinam, pulcram, recens-compactam; arcamque ligarunt super ipsa, atque a paxillo jugum detraxerunt mulinum, buxeum, umbilico-ornatum, scite annulis aptatum; 270 extulerunt et lorum-jugale una-cum jugo novem-cubitorum. Et hoc quidem bene imposuerunt pulcre-polito temoni, in parte-extrema anteriore, et annulum clavo-temonis super posuere: ter vero utrinque ligarunt ad umbilicum; ac deinde ex-ordine circumligarunt, et extremum-lorum subnectendum- inflexere.[TR5] 275 E thalamo autem ferentes bene-politam in rhedam accumularunt Hectorei capitis infinita pretia; junxeruntque mulos validis-ungulis, curules, quos olim Priamo Mysi dederant, splendida dona. Equos autem Priamo duxere-sub jugum, quos senex 280 ipse curans alebat bene-politum ad præsepe: hos quidem _currui_ jungebant in ædibus altis præco et Priamus, prudentia mentibus consilia tenentes.
Prope autem ipsos accessit Hecuba mœsto animo, vinum tenens in manu suave dextra, 285 aureo in poculo, ut libatione-facta abirent: stetit vero ante equos, verbumque dixit et elocuta-est:
Accipe, liba Jovi patri, et supplica domum ut-pervenias redux ex hostibus viris: siquidem te animus impellit ad naves, me quidem non volente. 290 Sed supplica tu jam atras-nubes-cogenti Saturnio, Idæo, qui in-Trojam omnem despicit: pete autem alitem, velocem nuntium, qui quidem ei ipsi gratissimus alitum, et cujus robur est maximum, dextrum: ut eum ipse in oculis conspicatus, 295 eo fretus ad naves eas Danaorum citis-insignium-equis. Si vero tibi non dabit suum nuntium late-sonans Jupiter, non ego te inde impellens hortarer naves ad Argivorum ire, admodum licet cupidum.
Illam vero respondens allocutus-est Priamus deo-similis:[TR6] 300 o uxor, haud sane tibi hoc præcipienti inobsequens-ero. Bonum enim Jovi manus elevare, si forte misereatur.
Dixit, et ancillam dispensatricem jussit senex manibus aquam infundere puram: atque astitit pelvim ancilla gutturniumque simul manibus tenens. 305 Ut vero se-laverat, poculum accepit a-sua uxore; precabatur deinde stans medio in-septo, libavitque vinum, cœlum suspiciens: et edita-voce verbum dixit:
Jupiter pater, ab-Ida imperans, augustissime, maxime, da me ad Achillis _tentorium_ gratum venire ac miserandum: 310 mitte autem alitem, velocem nuntium, qui tibi ipsi gratissimus alitum, et cujus robur est maximum, dextrum: ut eum ipse in oculis conspicatus,[TR7] eo fretus ad naves eam Danaorum citis-equis-insignium.
Sic dixit precans: eum vero exaudiit providus Jupiter. 315 Statimque aquilam misit, certissimum-augurem volucrum, Morphnon, venatricem, quam et Percnon vocant. Quanta autem excelsi janua thalami est viri opulenti, firmiter-obserata, bene-apta: tantæ hujus utrinque erant alæ: visa-est autem ipsis 320 dextera ruens supra urbem. Illi vero conspicati gavisi-sunt, et omnibus in præcordiis animus exhilaratus-est.
Festinans autem senex suum conscendit currum: et egit equos e-vestibulo et porticu resonanti. Ante quidem multi trahebant quatuor-rotarum rhedam, 325 quas Idæus agebat prudens; sed pone equi, quos senex urgens scutica incitabat celeriter per urbem: amici autem simul omnes sequebantur, multum lugentes, tanquam ad-mortem proficiscentem. At postquam urbe descenderant, in-campumque pervenerant, 330 hi quidem retro ad Ilium redierunt, filii et generi. Illi autem non latuere late-sonantem Jovem, in campum progressi: conspicatus vero misertus-est senis. Confestimque Mercurium, filium carum, contra allocutus-est:
Mercuri: tibi enim præ-aliis gratissimum est 335 homini te-comitem-adjungere, et exaudis, quemcunque volueris: vade, et Priamum cavas ad naves Achivorum sic ducito, ut neque aliquis _eum_ videat, neque animadvertat ceterorum Danaorum, antequam ad-Peliden pervenerit.
Sic dixit: nec non-obsecutus-est internuntius Argicida: 340 statim deinde sub pedibus ligavit pulcra talaria, ambrosia, aurea, quæ ipsum ferebant et super mare, et super immensam terram, una-cum flatibus venti: cepit et virgam, qua virorum oculos demulcet quorum vult, alios autem et dormientes excitat: 345 hanc in manibus tenens, volabat potens Argicida. Confestim autem Trojamque et ad-Hellespontum pervenit; profectusque-est ire, juveni regio similis, primum pubescenti, cujus venustissima _est_ juventa.
Illi vero postquam magnum sepulcrum Ili præteregerant, 350 inhibuerunt mulasque et equos, ut biberent in fluvio; jam enim et crepusculum venerat super terram. Hunc vero ex propinquo conspicatus animadvertit præco, Mercurium, et Priamum allocutus-est, dixitque:
Considera, Dardanide: prudentis animi opus adest. 355 Virum video; cito autem _eum_ nos perditurum puto. Sed agedum _vel_ fugiamus in equis (_curru_), vel ipsum jam genibus prehensis oremus, si forte misereatur.
Sic dixit, ac seni animus confusus-est, timuitque graviter: rectæ autem comæ steterunt in flexilibus membris: 360 stetitque attonitus: ipse autem Mercurius prope veniens, manu senis prehensa, interrogavit _eum_ et allocutus-est:
Quo, pater, sic equosque et mulas dirigis noctem per almam, quando dormiunt mortales ceteri? nec tu timuisti robur spirantes Achivos, 365 qui tibi hostes et infensi prope sunt? quorum si quis te videret, celerem per noctem nigram tot opes vehentem, quæ tunc tibi mens esset? neque ipse juvenis es, senexque te hic comitatur, _impotentes,_ virum ut-arceatis, quando quis prior infestarit. 370 Sed ego nullo te afficiam malo, imo et alium a-te propulsaverim: caro vero te patri comparo.
Huic autem respondit deinde senex Priamus deo-similis: sic fere hæc certe sunt, dilecte fili, ut dicis. Sed adhuc aliquis et me deorum protegit manu, 375 qui mihi talem misit viæ-comitem obviam-ut-fiat, faustum, qualis jam tu _es_ corpore et spiece admirabilis, prudensque-es animo, beatisque prognatus es parentibus.
Eum vero vicissim allocutus-est internuntius Argicida: næ jam hæc omnia senex, recte dixisti: 380 sed age mihi hoc dic et vere narra, utrum aliquo dimittis thesauros multos et pretiosos viros ad alienigenas, ut saltem hi tibi salvi maneant? an jam omnes deseritis Ilium sacram metu-perculsi? talis enim vir fortissimus-ille periit 385 tuus filius: nec enim quidquam pugna inferior-erat Achivis.
Huic autem respondit deinde senex Priamus deo-similis: quis vero tu es, optime, quibusque prognatus es parentibus, qui mihi opportune interitum infelicis filii memorasti?
Illum vero vicissim allocutus-est internuntius Argicida: 390 tentas me, senex, et interrogas de-Hectore divino. Hunc quidem ego perquam sæpe pugna in clarante-vivos oculis vidi, quando ad naves agens Argivos interficiebat, cædens acuto ære: nos vero stantes mirabamur; non enim Achilles 395 _suos_ sinebat pugnare, iratus Atridæ. Hujus enim ego _sum_ famulus, eademque me advexit navis affabre- facta: ex Myrmidonibusque sum, pater vero mihi est Polyctor. Dives quidem is est, senexque jam, sicut tu, ita: sex autem ei filii sunt, egoque ei septimus sum; 400 inter hos, facta-sortitione, sors mihi-obtigit huc _Achillem_ sequi. Nunc vero veni in-campum a navibus: mane enim edent circa urbem pugnam volubilibus-oculis Achivi. Ægre-ferunt enim illi desidentes, nec possunt continere _eos_ cupidos prælii reges Achivorum.
405 Huic autem respondit deinde senex Priamus deo-similis: si vere famulus Pelidæ Achillis es, agedum mihi omnem veritatem dic: utrum adhuc apud naves _exstat_ meus filius, an ipsum jam suis canibus membratim discissum objecit Achilles?
410 Illum vero vicissim allocutus-est internuntius Argicida: o senex, nondum hunc canes vorarunt, neque alites: sed adhuc ille jacet Achillis apud navem sic, _ut ante,_ in tentoriis: duodecimus autem ei dies _est_ jacenti, nec-tamen omnino ei corpus putrescit, nec eum vermes 415 edunt, qui sane viros prælio-occisos comedunt. Certe quidem ipsum circa sepulcrum sui sodalis dilecti raptat crudeliter, aurora quando divina apparet; neque ipsum deturpat: admirareris-contemplans ipse, si- accesseris, ut roscidus jacet, circumque sanguis ablutus-est, 420 neque ulla-parte fœdatus: ac vulnera omnia clausa-sunt, quotquot inflicta-fuerant; multi enim ipsi æs impegerunt. Adeo tibi curam gerunt beati dii filii præstantis, etiamsi mortui: nam ipsis carus præcipue _est_ animo.
Sic dixit; gavisus-est autem senex, et respondit verbis: 425 o fili, certe bonum etiam _est_ justa dona dare immortalibus: nam non-unquam meus filius, siquidem fuit, oblitus-est in ædibus deorum, qui Olympum tenent; ideo illius recordati-sunt etiam in ipso mortis fato. Sed agedum, hoc accipe a me pulcrum poculum; 430 ipsum tutare,et deduc me, cum (_faventibus_) diis, usque-dum in tentorium Pelidæ pervenero.
Illum vero vicissim allocutus-est internuntius Argicida: tentas me, senex, juniorem, nec-tamen mihi persuadebis: qui me jubes tua dona clam Achille accipere. 435 Eum quidem ego timeo, et vereor valde animo _eum_ spoliare, ne mihi quod malum in-posterum fiat. Tibi vero ego viæ-dux vel ad inclytum Argos proficiscerer, sedulo in navi veloci, aut via-terrestri comitans: non sane aliquis tecum, _hoc_ duce contemto, pugnaverit.
440 Dixit, et quum-insiliisset Mercurius in-currum et equos, cito scuticam et habenas prehendit manibus; inspiravit autem equis et mulabus robur validum. Sed quum jam ad-turresque navium et fossam pervenissent, modo circa cœnas custodes occupabantur: 445 iis autem somnum infudit internuntius Argicida omnibus: statimque aperuit portas, et retrusit vectes, introque duxit Priamumque et splendida dona in rheda. Sed quando jam ad-tentorium Pelidæ pervenerant excelsum, quod Myrmidones fecerant regi, 450 lignis abietis cæsis; sed desuper texerant culmine e-segetis-lanugine, _quam_ e-prato demessuerant: circum autem id magnum septum fecerant regi palis densis: januam autem tenebat unus obex abiegnus, quem tres quidem obdebant Achivi, 455 tres autem reserabant magnum claustrum forium, ex aliis; Achilles vero obdebat etiam solus: tum vero Mercurius utilium-auctor aperuit seni, introque-duxit inclyta dona pedibus-veloci Pelidæ; e-curruque descendit in terram, dixitque:
460 O senex, ego quidem deus immortalis veni, Mercurius; tibi enim me pater una ducem-viæ præbuit: sed ego quidem redibo, neque Achillis ad-oculos accedam: indignum vero esset, immortalem deum sic mortales curare palam. 465 Tu vero ingressus prehende genua Pelidæ, et eum per patrem et matrem comis-pulcris supplex-ora, et _per_ filium: ut ei animum commoveas.
Sic igitur fatus, abiit ad latum Olympum Mercurius: Priamus vero de curru desiliit in-terram, 470 Idæumque ibidem reliquit: is vero manebat continens equos mulasque: senex autem recta ivit per-domum, ubi Achilles sedebat, Jovi carus. Atque intus eum ipsum invenit; socii vero seorsum sedebant: ei autem duo soli, heros Automedonque, et Alcimus, soboles Martis, 475 ministrabant astantes: modo autem destiterat a-cibo, ut-ederat et biberat: adhuc etiam apposita-erat mensa. Hos autem latuit ingressus Priamus magnus; prope vero stans manibus prehendit Achillis genua, et osculatus-est manus terribiles, homicidas, quæ ei multos interfecerant filios. 480 Ut vero quum virum malum magnum cepit, qui in patria homine interfecto, ad-aliorum pervenit civitatem, viri ad divitis _domum,_ stupor autem tenet aspicientes; sic Achilles obstupuit, conspicatus Priamum deo-similem: obstupuerunt vero et ceteri, et in alterum-alter intuebantur. 485 Hunc inde supplicans Priamus verbis allocutus-est: