Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias

Part 38

Chapter 38 2,901 words Public domain Markdown

Eum vero Antilochus prudens contra allocutus-est: perfer nunc: multo enim equidem junior sum te, rex Menelae, tu vero natu-major et præstantior. Nosti, qualia juvenis viri errata sunt: 590 velocior etenim _ei_ mens est, tenue autem consilium. Ideo tibi toleret cor: equam vero tibi ipse dabo, quam accepi: si etiam e meis aliud majus postulaveris, continuo tibi statim dare malim, quam tibi, Jovis-alumne, in-dies omnes 595 _me_ animo ejectum-esse, et in-deos fieri sceleratum.

Dixit, et equam ducens magnanimi Nestoris filius in manus tradidit Menelai: illius autem animus licuit (_exhilaratus est_), ut-si circa spicas ros _liquescit_ segetis crescentis, quando horrescunt arva: 600 sic et tibi, Menelae, in præcordiis animus licuit. Et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:

Antiloche, nunc quidem tibi ego cedam ipse, _qui eram_ iratus: quoniam non mente-vagus nec læsus-animo eras antea: nunc vero mentem vicerat juventus. 605 In-posterum autem cave præstantiores decipere: non enim me cito alius vir flexisset Achivorum. Verum tu jam multa passus-es, et multa molitus, tuusque pater bonus, et frater, causa mea: ideo tibi supplicanti obsequar: atque etiam equam 610 dabo, mea licet sit; ut sentiant et hi, ut meus nunquam _sit_ animus superbus et immitis.

Dixit, et Antilochi Noemoni dedit socio equam abducendam: ipse vero inde lebetem accepit collucentem. Meriones autem sustulit duo auri talenta, 615 quartus, ut egerat _currum._ Quintum vero relictum-erat præmium, duplex phiala: quam Nestori dedit Achilles, Argivorum per consessum ferens; et dixit astans:

Accipe nunc; et tibi hoc, senex, munus-recondatur, Patrocli sepulturæ monimentum ut-sit; non enim amplius illum 620 videbis inter Argivos: do autem tibi hoc præmium sic: nec enim cæstibus certe pugnabis, nec luctaberis, nec jaculorum-certamen inibis, nec pedibus curres: jam enim gravis _te_ senectus urget.

Sic fatus, in manibus posuit: ille vero accepit gaudens. 625 Et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:

Certe jam hæc quidem omnia, fili, recte dixisti. Non enim amplius firma membra, amice, pedes, nec manus ab-humeris utrinque celeri-impetu-moventur agiles. Utinam sic pubescerem, roburque mihi firmum esset, 630 ut quando regem Amarynceum sepeliebant Epei in-Buprasio, filiique posuerunt regis certaminum-præmia: illic nullus vir mihi similis vir erat, neque Epeorum, neque ipsorum Pyliorum, neque Ætolorum magnanimorum. Cæstu quidem vici Clytomedem, Enopis filium: 635 Ancæum vero lucta Pleuronium, qui in-me surrexerat: Iphiclum autem pedibus prætercurri, strenuus licet-esset; hasta vero mittenda-superavi Phyleumque et Polydorum. Solis me equis præteregerunt Actoridæ-duo, ob-numerum superantes, invidentes _mihi_ victoriam, 640 quod nempe maximi illi _certamini_ relicta-erant præmia. Hi vero erant gemini: alter quidem firmiter equos-regebat, firmiter equos-regebat,[TR1] alter vero scutica incitabat. Sic olim eram: nunc vicissim juniores obeant opera ejusmodi: me autem oportet senectæ tristi 645 parere; tum vero excellebam-inter heroas. Sed abi, et tuo sodali certaminibus justa-facito. Hoc autem _præmium_ ego lubens accipio, gaudetque mihi cor, quod-ita mei semper memor-es benevoli: nec te lateo, quo honore me par-est honorari inter Achivos. 650 Tibi autem dii pro his gratiam largam referant.

Sic dixit: Pelides vero magnum per cœtum Achivorum abiit, postquam omnem laudationem audierat Nelidæ. Atque ille cæstu-decernentium duro posuit præmia: mulam laborum-patientem ducens ligavit in circo 655 sexennem, indomitam, quæ difficillima _erat_ domitu; atque victo posuit poculum duplex. Stetit autem se-erigens, et verba inter Argivos fecit:

Atridæque et ceteri bene-ocreati Achivi, viros duos de his jubemus, qui _sint_ præstantissimi, 660 pugnis alte elatis _inter_ se ferire: cui vero Apollo dederit victoriam, agnoverintque omnes Achivi, mulam laborum-patientem ducens ad-tentorium eat: ac victus poculum auferet duplex.

Sic dixit: surrexit autem statim vir fortisque magnusque, 665 peritus cæstus-pugnæ, filius Panopei Epeus: prehenditque manu mulam laborum-patientem, dixitque:

Prope veniat, quicumque poculum auferet duplex: mulam autem non puto aliquem abducturum alium Achivorum, cæstibus vincentem _me:_ nam me profiteor esse optimum. 670 An non satis, quod in-prælio inferior-sum? nec ullo-modo licet in omnibus operibus peritum virum evadere. Sic enim denuntio, quod et perfectum erit: penitus _ei_ corpusque disrumpam, et ossa confringam: curatores autem ei hic frequentes ibidem maneant, 675 qui ipsum efferent, meis sub manibus domitum.

Sic dixit: illi vero omnes obmutuerunt silentio. Euryalus autem contra-eum solus surrexit, par-deo vir, Mecistei filius Talaionidæ regis, qui quondam Thebas profectus-est defuncti Œdipi 680 ad funus (_ludos funebres_): ibi vero omnes vicit Cadmeos. Hunc quidem Tydides hasta-inclytus sectabatur, confirmans verbis, multum vero ei cupiebat victoriam. Cingulum autem ei primum projecit, ac deinde dedit lora scite-secta bovis agrestis. 685 Hi autem quum-se-accinxissent, prodiere in medium circum; ex-adversoque elevatis manibus robustis simul ambo in-se-irruerunt, et ipsis graves manus consertæ-sunt. Vehemens autem crepitus maxillarum ortus-est, fluebatque sudor undique e membris: irruit vero divinus Epeus, 690 percussitque circumspectantem ad-genam; nec jam _is_ diutius stetit: ejus enim succiderunt pulcra membra. Ut vero quum ab inhorrescente Borea exsilit piscis litore in algoso, nigerque continuo ipsum fluctus operit: sic percussus exsiliit. At magnanimus Epeus 695 manibus arreptum erexit; dilecti autem circumstetere socii, qui ipsum ducebant, per circum labantibus pedibus, cruorem crassum exspuentem, caput jactantem in-alteram-partem; ac mente-alienatum inter se collocarunt ducentes: ipsique euntes accepere poculum duplex.

700 Pelides vero statim alia tertia deposuit præmia, ostentans Danais, luctæ duræ; victori quidem, magnum tripodem igni-aptum; eum autem duodecim-boum-pretio inter se æstimabant Achivi: viro autem victo mulierem in medio posuit: 705 multa autem _ea_ sciebat opera, æstimabantque ipsam quatuor-boum- pretio. Stetit autem se-erigens, et verba inter Argivos fecit:

Surgite, qui et hujus certaminis periculum-facietis.

Sic dixit: surrexit vero inde magnus Telamonius Ajax; surrexit et Ulysses abundans-consiliis, dolos sciens. 710 Accincti autem hi prodierunt in medium circum, complexuque se-invicem corripuerunt manibus robustis: ut quum tigna-mutuo-sibi-inserta, quæ inclytus aptat faber, domus altæ, impetus ventorum vitans, _se complectuntur._ Stridebant autem dorsa, validis a manibus 715 attracta fortiter; atque humidus defluebat sudor; densæque vibices per lateraque et humeros sanguine rubentes surrexere: illi autem vehementer usque victoriam cupiebant, tripodem ob affabre-factum. Neque Ulysses poterat _Ajacem_ supplantare, soloque affligere, 720 neque Ajax poterat; valida vero _eum_ prohibebat vis Ulyssis. Sed quum jam tædio-afficerentur bene-ocreati Achivi, tunc ipsum allocutus-est magnus Telamonius Ajax:

Nobilissime Laertiade, sollertia-pollens[TR2] Ulysse, aut me tolle, aut ego te; hæc vero Jovi omnia curæ-erunt.

725 Sic fatus, _eum_ sustulit: doli autem non oblitus-est Ulysses: percussit pone poplitis-flexum assecutus, solvitque membra subtus; dejecit autem supinum: in pectora vero Ulysses decidit: populi autem admirabundi-spectabant, stupebantque. Secundus vicissim tollebat audens divinus Ulysses, 730 movit autem paullulum a terra, nec levavit; genu vero implicuit: et in-terram ceciderunt ambo prope se-invicem, fœdabanturque pulvere. Et certe jam tertio rursus surgentes luctati-fuissent, nisi Achilles ipse surrexisset, et cohibuisset:

735 Ne-amplius lucta-obnitimini, neu conterimini malis: victoria vero _est_ utrisque; præmiis autem æqualibus ablatis abite, ut et alii certent Achivi.

Sic dixit: illi autem ei maxime auscultarunt, et obsecuti-sunt, et absterso pulvere, sibi-induerunt vestes.

740 Pelides vero statim alia posuit velocitatis præmia, argenteum craterem elaboratum; sex autem mensuras capiebat, et pulcritudine excellebat omnem per terram multum; quippe Sidonii magni-artifices scite elaborarant, Phœnices autem vexerant viri super nigrum pontum, 745 collocarantque in portubus, Thoantique dono dederant: filius autem Priami pro-Lycaone pretium dedit Patroclo heroi, Iasonides Euneus. Et hunc Achilles posuit præmium certaminis _in honorem_ sui sodalis, _ei_ quicunque levissimus pedibus velocibus esset; 750 secundo autem bovem posuit magnum et pinguem adipe: semitalentum vero auri ultimo-præmium posuit. Stetit autem-se-erigens, et verba inter Argivos fecit:

Surgite qui et hujus certaminis periculum-facietis!

Sic dixit; surrexit autem statim Oilei _filius_ velox Ajax, 755 surrexit et Ulysses abundans-consiliis; deinde Nestoris filius Antilochus; hic enim juvenes pedibus omnes vincebat. [Steterunt autem ordine; ostenditque metas Achilles.] Illis autem a carceribus extendebatur cursus. Celeriter inde emicuit Oiliades: et concitus-sequebatur divinus Ulysses 760 prope admodum, ut quum aliquis mulieris bene-cinctæ _prope_ pectus est radius, quem scite admodum manibus promittit, subtemen extrahens per stamen, propeque tenet pectus: sic Ulysses currebat prope atque a-tergo vestigia premebat pedibus,[TR3] antequam pulvis circumspargeretur 765 in ejus autem caput fundebat halitum divinus Ulysses, usque cito currens. Acclamabant vero omnes Achivi victoriæ cupido, magnoque adnitentem-studio hortabantur. Sed quum jam extremum peragerent cursum, subito Ulysses precatus-est Minervam cæsiis-oculis suo in animo:

770 Exaudi, dea, propitia mihi auxiliatrix veni pedibus.

Sic dixit precans: illum autem exaudivit Pallas Minerva; membraque reddidit levia, pedes, et manus superne. Sed quum jamjam essent involaturi in-præmium, tunc Ajax quidem lapsus-est in-cursu (læsit enim _eum_ Minerva), 775 ubi boum fusum-erat stercus interfectorum, late-mugientium, quos super Patroclo mactarat pedibus velox Achilles: ac stercore bubulo impletum-est _ei_ osque naresque. Craterem vero sustulit audens divinus Ulysses, ut venit præcurrens; at bovem accepit splendidus Ajax. 780 Stetit autem cornu manibus tenens bovis agrestis, stercus exspuens, interque Argivos dixit:

Dii boni, certe mihi læsit dea pedes, quæ et olim, tanquam mater, Ulyssi astat, atque auxilio-est.

Sic dixit: illi autem omnes super ipso suaviter risere. 785 Antilochus vero jam extremum abstulit præmium, subridens, et verba inter Argivos fecit:

Scientibus vobis dicam omnibus, amici, quod etiam nunc immortales honorant ætate-provectiores homines. Ajax enim me paullo natu-grandior est: 790 hic vero prioris ævi priorumque hominum; crudæ autem senectæ ipsum dicunt esse; difficile vero pedibus _cum eo_ contendere Achivis, nisi Achilli.

Sic dixit: laudeque-extulit pedibus-velocem Peliden. Eum vero Achilles _his_ verbis respondens allocutus-est:

795 Antiloche, non quidem tibi inanis dicta-erit laus, sed tibi semitalentum ego auri addam.

Sic fatus, _ei_ in manibus posuit: is autem accepit gaudens. At Pelides quidem longæ-umbræ hastam deposuit in circo afferens, deposuitque clypeum et galeam, 800 arma Sarpedonis, quæ ei Patroclus abstulerant. Stetit autem se-erigens, et verba inter Argivos fecit:

Viros duos de his jubemus, qui _sint_ fortissimi, armis indutos, corpus-secante ære sumto, alterum-aterius ante consessum facere-periculum. 805 Uter prior attigerit _alterius_ corpus pulcrum, tetigeritque intestina, perque arma et nigrum sanguinem, huic quidem ego dabo hunc ensem argenteis-clavis-distinctum, pulcrum, Thracium, quem quidem Asteropæo abstuli. Arma autem utrique communia hæc ferant: 810 et eis convivium lautum apponemus in tentoriis.

Sic dixit: surrexit autem deinde magnus Telamonius Ajax, surrexit et Tydides, fortis Diomedes. Illi vero postquam hinc-inde-seorsum a-turba se-armaverant, in medium utrique congrediebantur, promti pugnare, 815 horrendu obtutu; stupor autem tenebat omnes Achivos. Sed quum jam prope essent in alterum-alter vadentes, ter quidem irruerunt, terque cominus impetum-fecere. Tum deinde Ajax quidem _illum_ per clypeum undique-æqualem percussit, nec ad-corpus pervenit; tuebatur enim intus lorica. 820 Tydides vero deinde supra scutum magnum usque cervicem assequi-conabatur fulgidæ hastæ cuspide. Et tum quidem de-Ajace metuentes Achivi, fine-imposito _certamini eos_ jussere præmia paria referre. At Tydidæ dedit magnum ensem heros, 825 cum vaginaque proferens et scite-secto balteo.

Ceterum Pelides posuit orbem (_discum_) a-fornace-rudem, quem prius quidem mittebat magnum robur Eetionis; sed illum quidem interfecerat pedibus-velox divinus Achilles, hunc autem advexerat in navibus cum aliis possessionibus. 830 Stetit[TR4] autem se-erigens, et verba in Argivos fecit:

Surgite, qui et hujus certaminis periculum-facietis! Si ei etiam perquam in-longinquum patentes _sunt_ pingues agri, habebit ipsum etiam quinque volventes in-annos ad-usum: non enim illi indigens quidem ferro 835 pastor vel arator, ibit in urbem _emturus,_ sed _ipse ei_ præbebit.

Sic dixit: surrexit autem inde bellicosus Polypœtes, surrexit et Leontei validum robur deo-paris, surrexit et Ajax Telamonius, et divinus Epeus. Ordine autem steterunt: orbem vero prehendit divinus Epeus, 840 misitque rotatum: riserunt autem omnes Achivi. Secundus vero _eum_ emisit Leonteus, soboles Martis; tertio vero projecit magnus Telamonius Ajax. [manu e robusta, et jecit-ultra signa omnium.] Sed quum jam orbem prehendit firmus-bellator Polypœtes, 845 quantum quis projicit pedum bubulcus vir; id autem rotatum volat per boves armentales: tantum super-totum circi-spatium jecit; illi vero exclamarunt. Surgentes autem socii Polypœtæ fortis naves ad cavas retulerunt regis præmium.

850 At ille sagittariis posuit nigrum ferrum, ac deposuit decem quidem bipennes, decemque securiculas: malumque erexit navis prora-cærulea, procul in arenis; indeque pavidam columbam tenui funiculo ligavit pede, in-quam jussit _eos_ 855 sagittari: qui quidem percusserit pavidam columbam, omnes auferens bipennes, domum ferat: qui vero funiculum attigerit, ab-ave aberrans (inferior etenim is), hic ferat securiculas.

Sic dixit: surrexit autem inde vis Teucri regis; 860 surrexit et Meriones, famulus strenuus Idomenei. Sortes autem in galea ærea concussere sumtas. Teucer vero primus sorte sortitus-est. Statim autem sagittam misit vi-valida, nec-tamen _se_ vovit deo _Apollini_ agnorum primigenûm sacrificaturum inclytam hecatomben. 865 Ab-ave quidem aberravit; invidit enim ei hoc Apollo; sed is funiculum percussit ad pedem, quo ligata-erat avis: prorsus autem funiculum abscidit amara sagitta. Illa quidem deinde evolans-fugit ad cœlum, at demissus-est funiculus terram versus; et plausum-dederunt Achivi. 870 Festinans autem Meriones extraxit manu _Teucri_ arcum; at jam sagittam tenebat dudum, quasi dirigeret. Statim autem _se_ vovit longe-jaculanti Apollini agnorum primigenûm sacrificaturum inclytam hecatomben. Alte vero sub nubibus speculatus-est pavidam columbam: 875 hanc is in-gyrum-se-flectentem sub ala feriit mediam: penitus autem transiit telum: id quidem rursus in terram ante Merionæ fixum-est pedem: at avis malo insidens navis prora-cærulea, collum demisit, simul et alæ densæ solvebantur. 880 Velox autem e membris anima avolavit, longeque ab illo (_malo_) decidit: populi vero admirabundi-spectabant stupebantque. Inde Meriones bipennes decem omnes sustulit, Teucer vero securiculas portavit cavas ad naves.

At Pelides deposuit quidem longæ-umbræ hastam, 885 et lebetem igne-non-admotum, bovis pretio, floribus-varium deposuit in circum ferens; atque jaculatores viri surrexerunt: surrexit quidem Atrides late-dominans Agamemno, surrexit et Meriones, famulus strenuus Idomenei. Inter-eos autem dixit pedibus-velox divinus Achilles:

890 Atride: scimus enim, quantum antecellas omnibus, et quantum viribusque et jaculationibus sis præstantissimus: quare tu quidem hoc præmium habens cavas ad naves vade, at hastam Merionæ heroi demus, si tu quidem tuo animo velis: hortor enim equidem.

895 Sic dixit: nec non-obsecutus-est rex virorum Agamemno. Dedit autem Merionæ hastam æream: sed ille heros Talthybio præconi dabat perpulcrum præmium.

[TR1] Unclear why double "firmiter equos-regebat". The Greek column of the book also features this duplication. [TR2] "sollertia--pollens" -> "sollertia-pollens." [TR3] "pedidus" -> "pedibus" [TR4] "Setit" -> "Stetit"

Iliadis XXIV.—Hectoris redemtio.

ARGUMENT: THE REDEMPTION OF THE BODY OF HECTOR.

The gods deliberate about the redemption of Hector's body. Jupiter sends Thetis to Achilles, to dispose him for the restoring it, and Iris to Priam, to encourage him to go in person and treat for it. The old king, notwithstanding the remonstrances of his queen, makes ready for the journey, to which he is encouraged by an omen from Jupiter. He sets forth in his chariot, with a waggon loaded with presents, under the charge of Idaeus the herald. Mercury descends in the shape of a young man, and conducts him to the pavilion of Achilles. Their conversation on the way. Priam finds Achilles at his table, casts himself at his feet, and begs for the body of his son: Achilles, moved with compassion, grants his request, detains him one night in his tent, and the next morning sends him home with the body: the Trojans run out to meet him. The lamentations of Andromache, Hecuba, and Helen, with the solemnities of the funeral.

The time of twelve days is employed in this book, while the body of Hector lies in the tent of Achilles; and as many more are spent in the truce allowed for his interment. The scene is partly in Achilles' camp, and partly in Troy.

TEXT:

1 Solutus-erat autem cœtus, virique citas ad naves singuli dispergebantur ituri. Hi quidem cœna curabant somnoque dulce se-satiare: at Achilles flebat, cari sodalis memor; neque illum somnus 5 occupabat omnium-domitor: sed versabatur huc et illuc, Patrocli desiderans vigoremque et animos magnos: ac quot peregerat cum ipso, et passus-fuerat labores, virorumque prælia, periculososque fluctus emensus: hæc recordans, uberes lacrimas defundebat, 10 interdum in latera jacens, interdum autem supinus, interdumque pronus; tum vero rectus exsurgens oberrabat mœstus præter litus maris. Neque ipsum Aurora apparens latebat super marique litoribusque: sed is, postquam junxerat sub curribus veloces equos, 15 Hectorem trahendum ligabat post currum; ter autem quum raptasset circa sepulcrum Menœtiadæ mortui, rursus in tentorio quiescebat, illumque relinquebat in pulvere extensum pronum. Ejus vero Apollo omnem injuriam arcebat a-corpore, virum miserans, 20 etiam mortuum; et ægide totum contegebat aurea, ut ne ipsum _Achilles_ laceraret raptans.

Sic ille quidem Hectorem divinum indigne-tractabat iratus: eum autem miserabantur beati dii inspicientes, furtoque-surripere hortabantur speculatorem Argicidam. 25 _Quod_ tum ceteris quidem omnibus placuit, nec-tamen unquam Junoni, nec Neptuno, nec cæsiis-oculis virgini: sed perstabant, sicut ipsis primum invisa-erat Ilios sacra, et Priamus et populus, Alexandri ob injuriam; qui contumelia-affecit _has_ deas, quando ejus ad-tugurium venerant, 30 eam vero prætulit quæ ei præbuit libidinem damnosam. Sed ubi jam exinde duodecima orta-erat aurora, tum quidem inter-immortales dixit Phœbus Apollo:

Crudeles estis, dii, noxii! nonne quondam vobis Hector femora adolevit boum caprarumque lectarum? 35 Eum nunc non sustinuistis, vel mortuum, eripere, suæque uxori _præbere_ videndum, et matri, et filio suo, et patri Priamo, populisque; qui eum celeriter in igne comburerent, et justa _ei_ persolverent. Sed pernicioso Achilli, dii, vultis favere, 40 cui nec mens est æqua, neque animus flexibilis in pectoribus: sed tanquam leo, ferocia animo- fovet,[TR1] qui quum magnisque viribus et superbo animo obsecutus, vadit ad pecudes hominum, ut dapes capiat: sic Achilles misericordiam quidem perdidit, neque ei pudor[TR2] 45 est, qui viros valde lædit _omissus,_ ac juvat _servatus._ Certe aliquis etiam cariorem alium perdidit, vel fratrem uterinum, vel etiam filium; verum tandem fletum atque luctum remisit. Patientem enim Fata animum indiderunt hominibus. 50 Sed hic Hectorem divinum, postquam _eum_ cara vita privavit, a-curru religans, circa sepulcrum sodalis dilecti trahit: haud tamen ei hoc honestius, neque utilius. _Vereor_ ne, bonus licet sit, succenseamus ei nos: expertem-sensus enim jam terram contumelia-afficit furens.

55 Hunc autem irata allocuta-est candidis-ulnis Juno: sit sane et hoc tuum verbum, Argenteo-arcu-insignis, si quidem parem Achilli et Hectori constituetis honorem. Hector quidem mortalisque, mulierisque suxit mammam: at Achilles est deæ proles, quam ego ipsa 60 nutrivique et educavi, et viro dedi uxorem, Peleo, qui præ _aliis_ animo carus fuit immortalibus: omnes autem interfuistis, dii, nuptiis; interque hos tu epulabaris, tenens citharam, malorum sodalis, semper perfide.

Illam vero respondens allocutus-est nubes-cogens Jupiter: 65 Juno, ne jam omnino irascaris diis. Haud enim honor quidem _utrique_ unus erit: sed et Hector carissimus erat diis hominum, qui in Ilio sunt: sic enim mihi quidem: quia nunquam jucunda omittebat munera. Non enim mihi unquam ara carebat convivio æquo, 70 libamineque, nidoreque: hunc enim sortiti-sumus honorem nos. Sed tamen furto quidem surripere omittamus (nec ullo-modo licet clam Achille) audacem Hectora: certe enim ei (_Achilli_) assidue mater adest simul noctesque et dies. Sed si quis vocare-velit deorum Thetin prope me, 75 ut aliquod ei dicam prudens verbum, quo Achilles dona a Priamo accipiat, et Hectorem redemtum-reddat.