Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias

Part 40

Chapter 40 2,300 words Public domain Markdown

Recordare patris tui, diis similis Achille, _qui est_ ejusdem-ætatis, qua ego, gravi in senectutis limine. Et illum quidem fortasse vicini circumsistentes premunt, neque aliquis est malum et perniciem defensurus; 490 sed tamen ille quidem, te vivere audiens, gaudetque in animo, et insuper sperat dies omnes visurum _se_ dilectum filium, a Troja reversum. Sed ego infelicissimus, quum genuerim filios fortissimos Troja in lata, eorum tamen neminem credo relictum-esse. 495 Quinquaginta mihi erant, quando venere filii Achivorum; undeviginti quidem mihi uno ex utero erant, ceteros autem mihi pepererunt in ædibus mulieres. _Ex his_ plerorumque quidem impetuosus Mars genua solvit: qui vero mihi unicus erat, tutabaturque urbem et _nos_ ipsos, 500 hunc tu nuper interfecisti, pugnantem pro patria, Hectorem: hujus nunc gratia veni ad-naves Achivorum, _eum_ redemturus a-te, feroque infinita pretia. Sed reverere deos, Achille, meique-ipsius miserere, recordatus tui patris: ego autem adhuc miserabilior _sum:_ 505 sustinui vero, qualia nunquam aliquis super-terram moralis alius, viri filiorum-interfectoris ad os manum admovere.

Sic dixit: ei autem de-patre desiderium excitavit fletus; prehensaque manu, removit-a-se leniter senem. Hi vero recordati, hic quidem Hectoris homicidæ, 510 flebat crebris-lacrimis, ante pedes Achillis provolutus: at Achilles flebat suum patrem, interdumque vicissim Patroclum: eorum autem gemitus per ædes exstitit. At postquam fletu satiatus-erat divinus Achilles, [et ei e præcordiis abiit desiderium, atque ex artubus,] 515 protinus e sede surrexit, senem manu _prehensum_ erexit, miseratus canumque caput, canumque mentum: et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:

Ah miser, certe jam multa mala tolerasti tuo in animo. Quomod sustinuisti ad naves Achivorum venire solus, 520 viri ante oculos, qui tibi multosque et strenuos filios interfeci? ferreum certe tibi cor. Sed age jam conside in sede; dolores autem prorsus in animo residere sinamus, mœsti licet. Non enim ullus profectus est in-tristi fletu. 525 Sic enim fato-tribuerunt dii miseris mortalibus, ut-vivant tristes; ipsi vero sine-curis sunt. Duo quippe dolia jacent in Jovis limine; donorum, quæ dat, _alterum_ malorum, alterum vero bonorum: cui quidem miscens dederit Jupiter fulmine-gaudens, 530 interdum quidem in-malum ille incidit, interdum et in-bonum: cui vero ex malis dederit, injuriis-obnoxium fecit; et illum exitialis inopia super terram almam exercet: vagaturque nec diis honoratus, nec mortalibus. Sic quidem et Peleo dii dederunt illustria dona 535 a natalibus: omnibus enim præ hominibus ornatus-erat opibusque, divitiisque, imperabat vero Myrmidonibus; et ei mortali licet deam fecerunt uxorem: sed et huic imposuit deus malum, quod ei nequaquam filiorum in ædibus soboles nata-est _olim_ regnantium. 540 Sed unum filium genuit immatura-morte-periturum: nec tamen hunc jam-senem foveo; nam valde procul a-patria sedeo in Troja, teque contristans, et tuos liberos. Et te, senex, olim quidem audimus opibus floruisse: quanta Lesbus supra (_in alto_), Macaris sedes, intus continet, 545 et Phrygia desuper, et Hellespontus immensus, horum te, senex, divitiis, et filiis aiunt ornatum-excelluisse. At postquam tibi cladem hanc intulerunt cœlites, assidue tibi circa urbem præliaque cædesque-virorum: perfer _tamen,_ nec perpetuo mœre tuo in animo. 550 Nihil enim proficies, tristatus de-filio præstanti, neque ipsum suscitabis, prius etiam malum aliud passus-fueris.

Ei vero respondit deinde senex Priamus deo-similis: ne me in sede colloca, Jovis-alumne, quamdiu Hector jacet in tentoriis insepultus; sed citissime 555 redemtum-redde, ut oculis videam: tu vero accipe dona multa, quæ tibi afferimus: tuque his utinam-fruaris et pervenias tuam in patriam terram, quum me primum dimisisti. [ipsum ut-vivam et aspiciam lumen Solis.]

Hunc autem torve intuitus affatus-est pedibus velox Achilles: 560 ne-amplius nunc me irrita, senex: cogito vero et ipse Hectorem tibi redemtum-reddere; a-Jove autem mihi nuntia venit mater, quæ me peperit, filia marini senis. Et vero te sentio, Priame, animo, nec me lates, quod deorum aliquis te duxit celeres ad naves Achivorum. 565 Haud enim ausus-esset mortalis intrare, ne admodum quidem juvenis, in exercitum: neque enim custodes latuisset, neque obices facile reserasset portarum nostrarum: quare nunc ne mihi magis in doloribus animum commoveas, ne te, senex, ne ipsum quidem in tentoriis sinam, 570 quantumvis supplex sis, Jovis autem violem mandata.

Sic dixit: timuit autem senex, et paruit sermoni. Pelides vero e-domo, tanquam leo, prosiliit foras, non solus: una eum duo famuli comitabantur, heros Automedonque et Alcimus, quos quidem maxime 575 honorabat Achilles sociorum, post Patroclum quidem mortuum. Hi tunc sub jugo solverunt equos mulasque, introque duxerunt præconem vocalem senis; et in sedili collocarunt: bene-polita autem de rheda detraxerunt Hectorei capitis infinita pretia. 580 At reliquerunt duo pallia, textamque-bene tunicam, ut cadaver contectum redderet domum asportandum. Ancillas autem evocatas lavare jussit, circumque ungere, seorsum sublatum, ut ne Priamus videret filium; ne is quidem dolenti corde iram non contineret, 585 filium conspicatus, Achilli autem commoveretur carum cor, et ipsum interficeret, Jovisque violaret mandata. Illud vero postquam ancillæ laverant et unxerant oleo, circaque ipsum pallium pulcrum jecerant, ac tunicam ipse illud Achilles lectis imposuit sublatum, 590 simulque socii elevarunt bene-politam in rhedam. Ingemuit autem deinde, dilectumque nomine-ciebat sodalem:

Ne mihi, Patrocle, irascaris, si forte audiveris, in Orco licet sis, _me_ Hectorem divinum redemtum-reddidisse patri caro; quippe non mihi indecora dedit dona. 595 Tibi vero ego ex-his etiam impertiam, quanta par-est.

Dixit, et in tentorium rediit divinus Achilles. Resedit autem in sella affabre-facta, unde surrexerat, pariete ex adverso, Priamum allocutus-est sermone:

Filius quidem jam tibi redemtus-est, senex, ut jussisti: 600 jacet autem in lectis, et cum aurora apparente videbis ipse abducens: nunc vero memores-simus cœnæ. Nam et comis-pulcris Niobe memor-fuit cibi, cui-tamen duodecim liberi in ædibus perierant, sex quidem filiæ, sex autem filii pubescentes. 605 Hos quidem Apollo interfecit ab argenteo nervo, iratus Niobæ, illas autem Diana sagittis-gaudens, quoniam Latonæ se æquiparabat genis-pulcræ: dixit _illam_ duos peperisse, ipse vero pepererat multos: illi autem, vel duo _tantum_ licet essent, omnes perdidere. 610 Hi quidem novem-dies jacebant in cæde, nec quisquam erat, qui-sepeliret: populos enim lapides fecerat Saturnius: eos autem decima-die sepelierunt dii cœlites. Ipsa vero cibi memor-fuit, quando fatigata-erat lacrimas-fundens. Nunc vero alicubi in petris, in montibus desertis, 615 in Sipylo, ubi aiunt dearum esse cubilia Nympharum, quæ circa Acheloium movebantur (_saltabant_), illic, lapis licet sit, a diis _immissos_ dolores concoquit. Sed age jam et nos curam-geramus, divine senex, cibi, deinde vero rursus dilectum filium defleas, 620 in Ilium vectum: ac multis-lacrimis-prosequendus tibi erit.

Dixit, et propere-surgens ovem candidam velox Achilles mactavit: socii vero excoriaruntque et curarunt bene, ut-decebat, minutatimque-secuerunt perite, verubusque transfixere, assaruntque accurate, extraxeruntque _igni_ omnia. 625 Automedon autem panem sumtum distribuit in-mensa pulcris in canistris: at carnes distribuit Achilles. Ipsi vero ad cibos paratos appositos manus porrigebant Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant, Dardanides quidem Priamus admirabatur Achillem, 630 quantus erat, qualisque: diis enim coram similis-erat. At Dardaniden Priamum admirabatur Achilles, aspiciens vultusque egregios, et sermonem audiens. Ac postquam satiati-sunt alter-alterius aspectu, illum prior allocutus-est senex Priamus deo-similis:

635 Mitte nunc cubitum me quam-primum, Jovis-alumne, ut jam somno sub dulci oblectemur sopiti. Nondum enim clausi-sunt oculi sub palpebris meis, ex quo tuis sub manibus meus filius amisit animam: sed assidue ingemisco et dolores innumerabiles concoquo, 640 aulæ in septis volutatus per fimum. Nunc tandem etiam cibum gustavi, et nigrum vinum per-gutter demisi: antea sane nequaquam gustaveram.

Dixit: Achilles vero socios et ancillas jussit lectos sub porticu ponere, et stragula pulcra 645 purpurea injicere, sternereque desuper tapetas, lænasque imponere villosas superne obducendas. Illæ vero exierunt domo, facem in manibus tenentes: statim autem straverunt duos lectos festinantes. Hunc autem illudens allocutus-est pedibus velox Achilles:

650 Extra quidem jam cuba, senex optime; ne-quis Achivorum huc adveniat consiliarius, qui mecum assidue consilia consultant assidentes, ut mos est: horum si quis te viderit celerem per noctem nigram, continuo nuntiaret Agamemnoni pastori virorum, 655 et forte dilatio redemtionis cadaveris fieret. Verum age mihi hoc dic, et accurate narra, quot-diebus cupis justa-facere Hectori divino ut tamdiu ipseque quiescam, et copias contineam.

Illi autem respondit senex Priamus deo-similis: 660 siquidem jam me vis celebrare funus Hectori divino, sic certe mihi faciens, Achille, grata reddideris. Scis enim, ut intra urbem concludimur, longeque lignum devehendum ex monte: admodum vero Trojani metuunt. Novem-dies quidem ipsum in ædibus lugeremus, 665 decima autem sepeliremus, epulareturque populus: undecima vero tumulum super ipso faceremus; sed duodecima pugnabimus, siquidem necesse _est._

Eum autem rursus allocutus-est pedibus-velox divinus Achilles: erunt tibi et hæc, senex Priame, ut tu jubes: 670 inhibebo enim tanto pugnam tempore, quanto jubes.

Sic igitur locutus, ad carpum manum senis prehendit dextram, ne-forte timeret in animo. Illi quidem in vestibulo domus illic dormierunt, præco et Priamus, prudentia mentibus consilia tenentes. 675 At Achilles dormiit in-recessu tentorii bene-compacti: ei autem Briseis accubuit pulcris-genis.

Ceteri quidem dii et mortales bellatores-equestres dormiebant totam-per-noctem, molli domiti somno: sed non Mercurium utilium-auctorem somnus cepit, 680 versantem in animo, quomodo Priamum regem a navibus reduceret, clam sacris portarum-custodibus. Stetit autem supra caput, et eum sermone allocutus-est:

O senex, non utique tibi curæ-est malum; qui-ita adhuc dormis viros inter hostes, postquam te sivit Achilles.[TR8] 685 Et nunc quidem carum filium redemisti, multaque dedisti: pro-te autem vivo vel ter tanta dederint dona filii post te relicti, si Agamemno rescierit de-te Atrides, rescierintque omnes Achivi.

Sic dixit: timuit autem senex, præconemque excitavit.[TR9] 690 Iis autem Mercurius junxit equos mulasque; cito vero ipse egit per exercitum, neque ullus sensit.

Sed quum jam ad vadum pervenerant pulcre-labentis fluvii, [Xanthi vorticosi, quem immortalis genuit Jupiter,] Mercurius quidem tum abiit ad latum Olympum. 695 Aurora autem croceo-peplo se-pandebat totam super terram: illi vero ad urbem agebant lamentisque gemituque equos, mulæ vero cadaver ferebant. Nec quisquam alius sensit prius virorum beneque-cinctarum mulierum; sed Cassandra, similis aureæ Veneri, 700 Pergamo conscenso, dilectum patrem conspexit, stantem in sella-currus, præconemque urbis-clamatorem; illum vero super mulabus vidit jacentem in lectis: ejulavit inde clamavitque totam per urbem:

Visite, Trojani et Troades, Hectorem, progressi, 705 si quando et vivo e pugna reverso gavisi-estis: nam magnum gaudium urbique erat, totique populo.

Sic dixit: neque ullus illic in urbe relictus-est vir, nec mulier; omnes enim intolerabilis invasit luctus: prope autem portas occurrerunt cadaver advehenti. 710 Primæ super-hoc uxorque dilecta et veneranda mater vellebant-crines, ad rhedam volubilem ruentes, tangentes _mortui_ caput: flens autem circumstabat turba. Et certe jam totum-diem ad solem occidentem Hectorem lacrimas-fundentes delamentati-fuissent ante-portas, 715 nisi e sella senex populum allocutus-fuisset:

Cedite mihi _via,_ mulæ ut-transeant; at deinde satiabitis-vos fletu, postquam vexero domum.

Sic dixit: hi autem distitierunt, et cessere _via_ rhedæ. Illi vero ut vexerant-in inclytas ædes, eum quidem deinde 720 tornatis in lectis posuerunt, juxtaque collocarunt cantores, nænias auspicantes; qui quidem gemitibus-mixum cantum ipsi lugubre-canebant, et adgemebant mulieres. Illis autem Andromache candidis-ulnis exorsa-est planctum, Hectoris homicidæ caput inter manus tenens:

725 _Mi_ vir, vita juvenis excidisti, ac me viduam deseris in ædibus; filius autem adhuc infans sic, quem genuimus tuque egoque, calamitosi, neque ipsum puto ad-pubertatem perventurum; prius enim urbs hæc a culmine evertetur. Certe enim periisti custos, qui illam ipsam 730 servabas, tuebarisque uxores reverendas, et infantes liberos: quæ jam cito in-navibus avehentur cavis, et sane ego inter has: tu vero, fili, vel me ipsam comitaberis _illuc,_ ubi certe operibus indignis exerceberis, laborans pro domino immiti: vel aliquis Achivorum 735 _te_ projiciet, manu correptum, a turri, tristem interitum, iratus; cui forte fratrem interfecit Hector, aut patrem, vel et filium: nam perquam multi Achivorum Hectoris in manibus mordibus prehenderunt immensum solum. Non enim mitis erat pater tuus in pugna exitiosa: 740 ideo et illum cives quidem lugent per urbem. Infandum autem parentibus fletum et mœrorem attulisti, Hector; mihi vero præcipue relicti-sunt dolores graves. Non enim mihi moriens e lectis manus porrexisti: neque aliquod mihi dixisti prudens verbum, cujus perpetuo 745 recordarer noctesque et dies lacrimas-fundens.

Sic dixit flens: adgemebant autem mulieres. Illis vero et Hecuba densum exorsa-est planctum:

Hector, meo animo omnium longe carissime filiorum, certe quidem mihi dum-viveres, carus eras diis: 750 illi enim tui curam gesserunt etiam in ipso mortis fato. Alios etenim filios meos pedibus velox Achilles vendebat, quemcunque caperet, trans mare infructuosum, in Samum, inque Imbrum, et Lemnum importuosam: tibi vero postquam eripuit animam longa-acie-munito ære, 755 sæpe raptavit sui circa sepulcrum sodalis, Patrocli, quem interfeceras: excitavit tamen illum ne sic quidem. Nunc autem mihi roscidus et recens in ædibus jaces, illi similis, quem argenteo-arcu-insignis Apollo suis mitibus telis superveniens interfecit.

760 Sic dixit flens, fletumque vehementem excitavit. Illis vero deinde Helena tertia exorsa-est planctum:

Hector, meo animo levirum longe carissime omnium, certe quidem mihi maritus est Alexander divinæ-formæ, qui me duxit Trojam: utinam ante periissem! 765 jam enim nunc mihi hic vicesimus annus est, ex quo illinc veni, et a-mea discessi patria; sed nunquam ex-te audivi malum dictum, neque ignominiosum: verum si quis me etiam alius in ædibus increparet levirum, vel glorum, vel fratriarum pulcris-peplis: 770 vel socrus (socer vero, tanquam pater, mitis _erat_ semper): at tu illum verbis admonens cohibebas, tuaqua humanitate et tuis lenibus verbis. Quare te simul fleo et me infelicem, dolens corde; non enim quisquam mihi jam alius in Troja lata 775 benignus, neque amicus; omnes vero me abominantur.

Sic dixit flens: adgemuit autem plebs immensa. Apud-populum vero senex Priamus verba dixit:

Convehetis nunc, Trojani, ligna ad-urbem, neu quicquam animo timeatis Argivorum densas insidias; namque Achilles, 780 dimittens me, sic pollicitus-est, nigris a navibus, non prius se-infestaturum, quam duodecima venisset Aurora.

Sic dixit: illi vero sub rhedis boves mulasque junxerunt: statimque deinde ante urbem congregati-sunt. Novem-dies quidem hi adducebant immensam materiam: 785 at quum jam decima apparuit lucem-mortalibus-afferens Aurora, tunc extulerunt audacem Hectorem lacrimas-fundentes: in pyraque summa cadaver posuere et injecere ignem.

Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora, tum circa pyram inclyti Hectoris congregatus-est populus. 790 [Ac postquam congregati-sunt, unaque-frequentes facti,] Primum quidem pyram exstinxerunt nigro vino totam, quantum occuparat ignis vis; ac deinde ossa alba legebant fratres sodalesque, lugentes, uberesque defundebantur lacrimæ de-genis. 795 Et hæc aureum in loculum posuerunt suscepta, purpureis pepleis obtecta mollibus: mox autem in cava fossa posuerunt; sed superne densis lapidibus straverunt magnis: cito vero tumulum aggesserunt, circumque speculatores sedebant quaquaversus, 800 ne prius ingruerent bene-ocreati Achivi. Aggesto autem tumulo, redierunt; ac deinde sedulo congregati, epulati-sunt splendidum epulum, ædibus in Priami, Jovis-alumni regis.

Sic illi curaverunt funus Hectoris equûm-domitoris.

[TR1] "animo-fov" followed by a lacuna -> "animo-fovet" [TR2] "pud" followed by a lacuna -> "pudor" [TR3] "Nec" -> "nec" [TR4] "jusset" -> "jussit" [TR5] "subnectendum-inflexere" -> "subnectendum-inflexere." [TR6] "deo-similis" -> "deo-similis:" [TR7] "conspicatus;" -> "conspicatus," [TR8] "Achilles" -> "Achilles." [TR9] "excitavit" -> "excitavit."

FINIS ILIADIS.

End of Project Gutenberg's Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiae, by Homer