Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias
Part 35
Dixit, et ambas ad carpum manus prehendit 490 sinistra, dextra autem ab humeris detraxit pharetram: eaque (_pharetra_) verberabat _eam_ ad aures subridens huc-illuc-se versantem; veloces autem excidebant sagittæ. Lacrimabunda deinde dea fugit, veluti columba, quæ quidem ab accipitre _acta_ cavam volat-in petram, 495 _in_ latebram: neque enim illi capi fatale erat: sic illa lacrimabunda fugit, reliquitque illic pharetram. Latonam autem allocutus-est internuntius Argicida:
Latona, ego vero tecum haudquaquam pugnabo; arduum autem confligere cum-uxoribus Jovis nubes-cogentis: 500 sed promtissima inter immortales deos gloriator-te me vicisse aspera vi.
Sic igitur dixit: Latona vero collegit incurvos arcus _et sagittas_, quæ-ceciderant alio aliæ in vertigine pulveris. Hæc quidem sagittis sumtis, secuta-est filiam suam; 505 ea vero ad-Olympum pervenerat, Jovis ad ære-fundatam domum; lacrimabunda autem patris insedit genibus filia, circumque divinus pepulus tremebat: hanc vero ad se recepit pater Saturnius et interrogavit, suaviter ridens:
Quis tibi talia fecit, cara filia, cælestium? 510 [temere, tanquam aliquid mali facienti palam?]
Illumque vicissim allocuta-est pulcre-coronata Tumultuosa: tua me conjux male-excepit, pater, candidis-ulnis Juno, a qua mortalibus contentio et lis impendet.
Sic hi quidem talia inter se loquebantur. 515 At Apollo Phœbus subiit Ilium sacram: curæ-erat enim ei murus bene-ædificatæ urbis, ne Danei _eum_ everterent præter-fatum die illo. At ceteri ad Olympum rediere dii sempiterni, alii quidem irati, alii vero admodum gloria-exsultantes; 520 adsederuntque Jovi atras-nubes-cogenti. At Achilles Trojanos simul ipsosque perdebat et solidis-ungulis equos. Ut autem quum fumus ascendens ad cœlum latum pervenit urbis ardentis, deorum vero eum ira excitat; omnibusque affert laborem, multisque mala immittit: 525 sic Achilles Trojanis laborem et mala attulit.
Stabat autem senex Priamus sacra in turri, animadvertitque Achillem ingentem: et ab hoc Trojani facile turbabantur trepide-fugientes, nec ulla vis erat: ille autem ejulatu-edito a turri descendit in-terram, 530 mandata-daturus ad murum inclytis portarum-custodibus:
Apertas in manibus portas tenete, usque-dum copiæ venerint ad urbem trepide-fugientes: certe enim Achilles prope iste perturbans; nunc existimo exitialia fore. Sed postquam intra murum respiraverint conclusi, 535 rursus obserate tabulas firmiter aptatas: metuo enim, ne exitialis vir in murum irrumpat.
Sic dixit: illi autem aperueruntque portas, et retruserunt obices; hæ autem apertæ peperere salutem. At Apollo obvius exsiliit, a-Trojanis ut perniciem arceret. 540 Hi autem recta ad-urbem et murum altum, siti aridi, pulvere-tecti, e campo fugiebant; ille vero vehementer insequebatur hasta: rabies vero ei cor usque tenebat violenta, studebatque gloriam referre.
Tunc altam-portis Trojam cepissent filii Achivorum, 545 nisi Apollo Phœbus Agenorem divinum excitasset, virum, Antenoris filium, eximiumque fortemque. Ejus quidem cordi audaciam immisit, atque ei ipse astitit, ut mortis gravia fata arceret, fago acclinatus: coopertus erat autem caligine multa. 550 At ille, ut advertit Achillem urbium-vastatorem, constitit; multaque ei cor volvebat-æstuans manenti: ingemiscens autem dixit ad suum magnum animum:
Hei mihi, si quidem _actus_ a violento Achille fugero, qua ceteri turbati fugantur; 555 capiet me etiam sic, et imbellem obtruncabit. Si vero ego hos quidem turbari sinam a-Pelide Achille, pedibusque a muro alio fugero per campum Iliacum, donec pervenero Idæque ad-saltus, et senticeta subeam: 560 vespertinus deinde quum-me-lavero de-fluvio, a-sudore refrigeratus, ad Ilium reverterer. Sed cur mihi hæc meus secum-disserit animus? Ne me abeuntem ab-urbe in-campum advertat, et me rapide insecutus consequatur velocibus pedibus: 565 non-amplius deinde licebit mortem et fatum effugere; valde enim fortis supra omnes est mortales. Quod si ipsi ante urbem obviam venero; etenim huic certe vulnerabile corpus acuto ære, inestque una anima, mortalemque ipsum dicunt homnes, 570 [esse: atqui ei Saturnius Jupiter gloriam præbet.]
Sic fatus, Achillem contortus exspectabat; intus vero ei cor forte gestiebat præliari ac pugnare. Veluti panthera prodit alto ex fruticeto virum venatorem contra, nec quicquam animo 575 percellitur, neque in-fugam-vertitur, quum latratum audierit: etsi enim prior eam vel cominus-percusserit, vel -eminus, tamen etiam hasta transfixa non desistit a-strenua pugna, antequam vel cominus-congrediatur, vel dometur: sic Antenoris filius præclari, divinus Agenor, 580 nolebat fugere, antequam periculum-faceret Achillis: sed (is) clypeum quidem sibi-prætendit undique æqualem, hasta autem in-eum collimabat, et altum clamabat:
Certe jam omnino sperabas in animo, splendide Achille, die hoc urbem _te_ eversurum Troum gloriosorum! 585 Stulte, certe adhuc multi efficientur dolores de ea: In ea enim multique et fortes viri sumus, qui propugnantes caris parentibus, uxoribusque et liberis, Ilium tuemur: tu vero hic fatum consequeris, sic terribilis licet-sis et audax bellator.
590 Dixit, et acutum telum gravi manu emisit; et percussit _ejus_ tibiam sub genu, neque aberravit; circaque ipsam ocrea recens-elaborati stanni horrendum resonuit: atque æs resiliit a-percusso, nec penetravit; dei enim prohibuere dona. 595 Pelides vero impetum-fecit in Agenorem deo-parem, secundus: at-non sivit _eum_ Apollo gloriam referre, sed illum eripuit, texitque caligine multa, quietumque eum e prælio misit ut-abiret.
Atque hic Peliden dolo avertit a-populo. 600 Ipsi enim Sagittans, Agenori in-omnibus se-assimulans, stetit ante pedes; ille vero festinabat pedibus insequi. Dum ille hunc per-campum persequebatur tritici-feracem, conversus præter fluvium vorticibus-profundis Scamandrum, parvo-intervallo præcurrentem; dolo autem _ipsum_ deliniebat Apollo, 605 ut semper speraret _se_ assecuturum pedibus suis: interim ceteri Trojani fugati venere conferti, læti ad urbem; urbs vero implebatur confertis. Neque enim illi sustinebant urbem et murum extra exspectare jam se-invicem, et cognoscere, et quis effugisset, 610 et quis occubuisset in pugna; sed cupide infundebantur in urbem, quemcunque eorum pedes et genua servaverant.
[TR1] "ultrum" -> "utrum"
Iliadis XXII.—Hectoris cædes.
ARGUMENT: THE DEATH OF HECTOR.
The Trojans being safe within the walls, Hector only stays to oppose Achilles. Priam is struck at his approach, and tries to persuade his son to re-enter the town. Hecuba joins her entreaties, but in vain. Hector consults within himself what measures to take; but at the advance of Achilles, his resolution fails him, and he flies. Achilles pursues him thrice round the walls of Troy. The gods debate concerning the fate of Hector; at length Minerva descends to the aid of Achilles. She deludes Hector in the shape of Deiphobus; he stands the combat, and is slain. Achilles drags the dead body at his chariot in the sight of Priam and Hecuba. Their lamentations, tears, and despair. Their cries reach the ears of Andromache, who, ignorant of this, was retired into the inner part of the palace: she mounts up to the walls, and beholds her dead husband. She swoons at the spectacle. Her excess of grief and lamentation.
The thirtieth day still continues. The scene lies under the walls, and on the battlements of Troy.
TEXT:
1 Sic hi quidem per urbem trepida-fuga-dissipati, velut hinnuli, a sudore respirabant, bibebantque, medebanturque siti, acclinati pulcris propugnaculis: at Achivi ad-murum prope accedebant, scuta humeris inclinantes. 5 Hectorem vero, ut-ibi maneret, exitiale Fatum ligavit, ante Ilium portasque Scæas. At Peliden allocutus-est Phœbus Apollo:
Cur me, Pelei fili, pedibus velocibus persequeris, ipse mortalis quum-sis, deum immortalem? necdum omnino me 10 agnovisti, quod deus sum; tu vero indesinenter furis. Tibi nimirum nihil curæ-est in-Troas labor _bellicus_, quos fugasti, qui jam in urbem conclusi-sunt, tu vero huc divertisti. Non me quidem interficies, quia non fato-subjectus sum.
Hunc autem graviter indignatus allocutus-est pedibus velox Achilles: 15 in-errorem-conjecisti me, Sagittans, deûm perniciosissime omnium, huc nunc aversum a muro: certe adhuc multi terram mordicus prendissent, antequam in-Ilium pervenissent. Nunc vero mihi magnam gloriam eripuisti,illosque servasti facile; quippe non ultionem tu veritus-es in-posterum. 20 Profecto te ulciscerer, si mihi potestas adesset.
Sic fatus, ad urbem magnis animis abiit, ruens, velut equus certamine-victor cum curru, qui celeriter currit magno-nisu-tendens per-campum: sic Achilles celeriter pedes et genua movebat.
25 Hunc vero senex Priamus primus vidit oculis, collucentem, tanquam stellam, ruentem per-campum, quæ autumno oritur: perillustres autem ejus radii lucent multa inter astra nocte intempesta; quam canem Orionis vulgari-appellatione vocant: 30 splendidissima quidem hæc est, exitiale vero signum est, atque immittit magnum æstum miseris mortalibus: sic hujus æs splendebat circa pectora currentis. Ejulabat vero senex, caputque pulsabat manibus in-altum sublatis, magnoque edito-ejulatu clamabat, 35 supplex-orans dilectum filium: is vero ante portas stabat, vehementer animo-ardens cum-Achille pugnare; eum tamen senex miserabiliter affatus-est, manus extendens:
Hector, ne mihi mane, dilecte fili, virum hunc solus, seorsum-ab aliis; ut ne mox mortem assequaris, 40 a-Pelida domitus: quandoquidem longe viribus-præstat. Crudelis, utinam diis carus tantum esset, quantum mihi; cito eum canes et vultures vorarent jacentem: certe mihi gravis ex præcordiis dolor abiret. Iste me filiis multisque et strenuis orbum fecit, _alios_ 45 interficiens, et _alios_ vendens insulas in longinquas. Etenim nunc duos filios, Lycaonem et Polydorum, non possum videre, Trojanis in urbem conclusis, quos mihi Laothe peperit, præcellens mulieribus. At si quidem vivunt in exercitu _hostium_, certe postmodum 50 æreque auroque redimemus; est enim domi: multa enim dedit filiæ senex fama-inclytus Altes. Si vero jam mortui-sunt; et in Orci domo, dolor meo animo et matri, qui genuimus; populo autem cetero brevior dolor 55 erit, modo non et tu moriaris, ab-Achille domitus. Sed ingredere murum, mi fili, ut serves Trojanos et Trojanas, nec magnam gloriam præbeas Pelidæ, ipseque dilecta vita priveris. Præterea et mei infelicis adhuc sani miserere, 60 calamitosi, quem pater Saturnius in senectutis limine fortuna in acerba perdet, mala multa expertum, filiosque interemtos, raptasque filias, et thalamos direptos, et infantes liberos allisos terræ, in gravi cæde, 65 tractasque nurus perniciosis sub manibus Achivorum. Ipsum vero forsitan extremum me canes in-primis foribus cruda-vorantes raptabunt, postquam aliquis acuto ære cominus- vel eminus-feriens ex artubus animam eripuerit, quos nutrivi in ædibus, mensæ-participes janitores, 70 qui meo sanguine hausto, rabiosi valde animis, jacebunt in vestibulis. Juveni autem domnino decorum-est, pugna-cæso, lacerato acuto ære, jacere; omnia vero honestia etiam mortuo, quicquid apparuerit: sed quum jam canumque caput, canamque barbam, 75 pudendaque deturpent canes occisi senis, hoc utique miserrimum accidit miseris mortalibus.
Dixit senex, canosque capillos extrahebat manibus vellens e capite: neque Hectori animum flectebat. Mater vero rursus ex-alia-parte lamentabatur lacrimans. 80 sinum denudans, altera autem _manu_ mamillam exseruit; et illum lacrimas-fundens verbis alatis allocuta-est:
Hector, fili mi, et hæc reverere, et mei miserere ipsius: si-unquam tibi vagitus-sedantem mammam præbui, horum reminiscere, care fili; arceque infestum virum 85 mœnia ingressus: neu primus-pugnator stes ipsi; ferox: si enim te interemerit, haudquaquam te ego deflebo in lectis, carum germen, quem peperi ipsa, neque uxor magnifice-dotata; seorsum autem te longe a-nobis Argivorum apud naves canes veloces comedent.
90 Sic hi lugentes alloquebantur dilectum filium, multis supplicantes; neque Hectori animum flectebant: sed is manebat Achillem ingentem propius accedentem. Ut vero draco ad lustrum silvester virum manet, pastus mala gramina; subit autem eum ira gravis, 95 horrendumque aspicit, convolvens-se circa latibulum: sic Hector, inextinctum habens robur, non recedebat, turrim ad prominentem fulgido clypeo acclinato. Indignabundus vero dixit ad suum magnum animum:
Hei mihi, si quidem portas et mœnia ingressus-fuero, 100 Polydamas me primus probris onerabit, qui me hortatus-est Trojanos ad urbem ducere, noctem sub istam, exitialem, quam exortus-est divinus Achilles. At ego non parui: certe multo utilius fuisset: nunc vero postquam perdidi populum pertinacia mea, 105 verecundor Trojanos et Trojanas longa-pepla-trahentes, ne-quando quis dicat deterior alius me; Hector suis viribus fretus perdidit populum. Sic dicent: mihi vero tunc multo satius esset, contra _pugnando_ aut Achille interfecto redire, 110 aut _me_ ipsum cadere glorioso pro urbe. Quod si clypeum quidem deposuero umbone-munitum, et cassidem validam, hastaque ad murum acclinata, ipse profectus Achilli eximio obvius venero, et ei pollicear Helenam, et opes cum ipsa 115 omnes prorsus, quascunque Alexander cavis in navibus duxit ad-Trojam, quæ fuit certaminis origo, daturum _me_ Atridis abducendas, simulque præterea Achivis alias distributurum, quascunque urbs hæc abditas-habet: a-Trojanis vero deinde honorabile jusjurandum exigam, 120 nihil occultaturos, sed bifariam omnia divisuros.... [opes quascunque urbs amœna intus continet.] Sed cur mihi hæc meus secum-disserit animus? _Vereor_ ne ei ego quidem supplicem profectus; is vero mei non misereatur, nec quicquam me revereatur, interficiat vero me inermem, 125 sic, tanquam mulierem, postquam arma exuero. Non sane ullo-modo nunc licet a quercu neque a petra cum-hoc confabulari, ceu virgo juvenisque. [virgo juvenisque confabulantur inter-se.] Satius vero certamine congredi: ut-quam celerrime 130 videamus, utri Olympius gloriam sit-præbiturus. Hæc animo-versabat manens: at eum prope accessit Achilles, par Marti, galeam-quassanti bellatori, vibrans Peliacam hastam ad dextrum humerum terribilem; circum vero æs splendebat simile fulgori 135 vel ignis ardentis, vel solis orientis. Hectorem vero, ut vidit, cepit tremor; neque amplius sustinuit illic manere, a-tergo autem portas reliquit, abiitque perterritus. Pelides vero irruit, pedibus rapidis fretus. Veluti circus in-montibus, velocissimus volucrum, 140 facile impetum-dat in pavidam columbam: hæc autem oblique fugit: iste vero prope acute clangens, crebris impetibus-sequitur, capereque _illam_ eum animus jubet: sic ille ardens recta involabat: sed trepidus-fugiebat Hector muro sub Trojanorum, velociaque genua movebat. 145 Hi vero præter speculam et caprificum ventosam murum usque subter per viam-publicam rapido-curu-ruebant, ad-scaturiginesque pervenere pulcre-fluentes, ubi fontes duo erumpunt Scamandri vorticosi. Alter quidem aqua calida fluit, circumque fumus 150 oritur ex ipso, velut _ab_ igne ardenti: alter vero æstate profluit similis grandini, vel nivi frigidæ, vel ex aqua _concretæ_ glaciei. Illic autem ad ipsos labra-ad-lavandum lata prope sunt, pulcra, lapidea, ubi vestes speciosas 155 lavabant Trojanorum uxores pulcræque filiæ, olim tempore pacis, priusquam venissent filii Achivorum. Hac prætercurrêre, _alter_ fugiens, alter vero pone persequens: ante quidem fortis fugiebat, persequebatur vero eum multo præstantior rapide: nam non victimam, nec bovis-pellem 160 assequi-conabantur, qualia pedibus (_cursus_) præmia sunt virorum; sed de anima currebant Hectoris equûm-domitoris. Ut vero quum adsueti-vincere circa metas solidis-ungulis equi celeriter admodum currunt; et magnum propositum-est præmium, vel tripes, vel mulier, viri _in honorem_ defuncti: 165 sic hi ter _circa_ Priami urbem gyro-circum-acti-sunt rapidis pedibus: dii vero omnes spectabant. His autem sermonem orsus-est pater hominumque deûmque:
Proh dii, profecto dilectum virum agitari circa murum oculis video: meum autem dolet cor 170 de-Hectore, qui mihi multa boum femora adolevit, Idæ in verticibus multas-convalles-habentis; interdum etiam in urbe summa (_arce_): nunc vero eum divinus Achilles urbem circa Priami pedibus velocibus insequitur. Sed agite, deliberate, dii, et consultate, 175 utrum eum e morte salvum eripiemus, an eum jam per-Peliden Achillem domabimus, strenuus licet-sit.
Hunc vero allocuta-est dea cæsiis Minerva: o pater, candidi-fulminis-missor, atras-nubes-cogens, quale dixisti! virum mortalis qui-sit, pridem destinatum fato, 180 jam vis a-morte luctuosa liberare? Fac: at non tibi omnes assentiemur dii ceteri.
Hanc autem respondens affatus-est nubes-cogens Jupiter: bono-esto-animo, Tritonia, dilecta filia: neutiquam animo serio loquor: volo autem tibi mitis esse: 185 fac, prout tibi animus est, neu cessa.
Sic locutus, impulit antea paratam-animo Minervam; descendit autem _ea_ ab Olympi verticibus concita.
Hectorem vero indesinenter urgens sequebatur celer Achilles. Ut vero quum hinnulum in-montibus cervæ canis insequitur, 190 excitatum e cubili, perque convalles et per fruticeta; eum autem, etiamsi lateat metu-perculsus sub arbusto, tamen vestigia-legens currit perpetuo, donec inveniat: sic Hector non latebat pedibus-velocem Peliden. Quoties vero impetum-sumeret ad-portas Dardanias 195 recta irruere, bene-ædificatas versus turres, si quo-modo ei desuper auxiliarentur telis: toties eum _Achilles_ ante avertebat, præveniens, in campum: ipse autem prope urbem volabat semper. Ut vero in somno non potest _persequens_ fugientem consequi; 200 neque alter alterum potest effugere, neque alter consequi: sic hic illum non poterat assequi pedibus, neque ille effugere. Quomodo vero Hector fata effugere-potuisset mortis, nisi ei postremumque et ultimum occurrisset Apollo prope, qui ei excitavit robur velociaque genua?
205 Copiis autem renuebat capite divinus Achilles, nec sinebat mittere in Hectorem amara tela: nequis gloriam auferret percutiens, at ipse secundus veniret. Sed quando jam quartum ad scaturigines pervenerant, tum vero aureas pater attollebat lances, 210 imposuitque duo fata longe-sternentis mortis, hoc quidem, Achillis, illud vero, Hectoris equûm-domitoris; sustinuitque medias prehensas: inclinata-est autem Hectoris fatalis dies, descenditque ad Orcum; reliquitque eum Phœbus Apollo. Ad Pelidenque accessit dea cæsiis-oculis Minerva, 215 et prope stans verbis alatis allocuta-est:
Nunc demum nos spero, Jovi dilecte, splendide Achille, relaturos magnam gloriam Achivis, ad naves, Hectore cæso, pugnæ insatiabilis licet sit. Non ei nunc amplius certe licet nos effugere, 220 ne si quidem perquam multum laboret sagittans Apollo, advolvens-se-pedibus patris Jovis ægidem-tenentis. Sed tu quidem nunc sta et respira; huic vero ego tecum, accedens persuadebo, adversus ut-pugnet.
Sic dixit Minerva; ille vero paruit, gavisusque-est animo: 225 stetit autem fraxino ære-præfixæ innixus. Hæc vero hunc quidem reliquit, assecutaque-est Hectorem divinum, Deiphobo se-assimilans corpore et indefessa voce; prope autem stans verbis alatis _eum_ allocuta-est:
Mi-frater, profecto admodum jam te urget celer Achilles, 230 urbem circa Priami pedibus velocibus persequens: sed age jam stemus, et resistamus _ei_ manentes.
Hanc autem vicissim allocutus-est ingens galeam-motans Hector: Deiphobe, profecto quidem mihi antea multo carissimus eras fratrum, quos Hecuba ac Priamus genuit filios: 235 nunc vero adhuc etiam magis cogito animo honorare _te,_ qui sustinuisti mei gratia, ut vidisti oculis, mœnibus egredi, ceteri vero intus manent.
Hunc autem rursus allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva: Mi-frater, profecto quidem multum pater et veneranda mater 240 supplicabant, deinceps genua-amplectentes, circùm et sodales, illic ut-manerem; adeo enim metu-tremunt omnes: sed meus-intus animus conficiebatur dolore gravi. Nunc vero adversi fortiter pugnemus, neque hastarum sit parcimonia, ut videamus, utrum Achilles, 245 nobis interfectis, spolia sanguinolenta referat naves ad cavas, an tua hasta dometur.
Sic locuta, continuo astu præivit Minerva. Illi vero quum jam prope essent in alterum-alter vadentes, hunc prior allocutus-est magnus galeam-motans Hector:
250 Non te amplius, Pelei fili, fugiam, sicut antea: ter circa urbem magnam Priami fugi, nec unquam sustinui manere _te_ ingredientem; nunc vero me animus impulit stare contra te: interimam certe, vel interimar. Sed agedum huc deos inter-nos-demus _testes;_ hi enim optimi 255 testes erunt et custodes pactorum: non enim ego te immaniter deturpabo, si mihi Jupiter dederit victoriam, tuamque animam abstulero; at postquam tibi detraxero pulcra arma, Achille, cadaver Achivis reddam: sec et tu facito.
260 Illum vero torve intuitus allocutus-est pedibus velox Achilles: Hector, ne mihi, acerbissime, pacta memora. Ut non sunt leonibus et hominibus fœdera fida, nec lupique et agni concordem animum habent, sed hostili animo-sunt perpetuo in-se-invicem: 265 sic non est me et te amice-pacisci, nec prorsus nobis fœdera erunt, antequam utique alter stratus sanguine satiarit Martem, inexpletum bellatorem. Omnigenæ virtutis recordare: nunc te admodum oportet hastæque-vibratorem esse et audacem bellatorem. 270 Non tibi amplius est effugium; statim vero te Pallas Minerva hasta mea domabit: nunc vero simul omnes lues dolores meorum sociorum, quos interfecisti hasta furens.
Dixit, et vibratam emisit longæ-umbræ hastam. Et hanc quidem ex-adverso conspectam evitavit splendidus Hector: 275 subsedit enim prævidens, ac supervolavit ærea hasta, et terræ infixa-est: evulsit vero _eam_ Pallas Minerva, et Achilli reddidit, latuitque Hectorem, pastorem virorum. Hector vero allocutus-est eximium Peliden: