Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias
Part 36
Aberrasti, necdum utique, diis similis Achille, 280 ex Jove noras meum fatum; ac certe dixisti; sed aliquis apta-loquens et subdolus eras verbis, ut tui præ-metu animorum virtutisque obliviscerer! Haud tamen mihi fugienti dorso hastam infiges, sed recta irruenti per pectora adige, 285 si tibi dedit deus: nunc vicissim meam hastam evita æream; utinam jam tuo in corpore totam recipias: tum certe levius bellum Trojanis esset, te interfecto: tu enim _es_ ipsis pernicies maxima.
Dixit, et vibratam emisit longæ-umbræ hastam, 290 et percussit Pelidæ medium scutum, neque aberravit: longe vero excussa-est scuto hasta. Iratus-est autem Hector, quod sibi telum velox irritum evolasset e-manu: Stetitque vultu-dejecto, nec aliam habebat fraxineam hastam: Deiphobum vero vocabat albo-clypeo, alte clamans; 295 poscebat eum hastam longam: is vero non ipsi prope erat. Hector autem sensit suo in animo, dixitque:
Eheu, profecto omnino jam me dii ad-mortem vocarunt: Deiphobum enim ego putabam heroem adesse; sed ille quidem in muro _stat,_ me vero decepit Minerva. 300 Nunc autem jam prope _est_ mihi mors exitialis, nec longe; neque _est_ effugium: certe enim olim hoc gratum erat Jovique, et Jovis filio, Longe-jaculanti; qui tamen me antea lubentes e-periculis-eripuere: nunc vero me fatum assequitur: haud tamen ignaviter certe et inglorie perierim, 305 sed magnificum aliquid faciens et quod-posteris audiatur.
Sic igitur fatus, strinxit ensem acutum, qui ei ad latus pendebat magnusque validusque. Impetum dedit collectus, velut aquila altivolans, quæ descendit in-campum per nubes opacas, 310 raptura vel agnam teneram, vel pavidum leporem: sic Hector impetum-dedit, vibrans ensem acutum. Irruit et Achilles, ira autem sibi-impleverat animum atroci; ac scutum pectori prætendit pulcrum, artificiose-factum: galea autem nutabat fulgida, 315 quatuor-conos-habenti; pulcræque motabantur-concussæ comæ aureæ, quas Vulcanus fuderat circa conum densas. Qualis vero stella procedit inter stellas nocte intempesta Hesperus, quæ pulcerrima in cœlo posita-est stella: sic ab-hasta _fulgor_ emicabat peracuta, quam Achilles 320 vibrabat dextera, struens malum Hectori divino, inspiciens corpus pulcrum, ubi reciperet-vulnus facillime. Hujus autem e-ceteris-partibus tantum tegebant corpus æra arma, pulcra, quibus Patrocli vim exuerat occisi: apparebat vero _ea pars_ qua claviculæ ab humeris cervicem destinent, 325 jugulum, ubi animæ citissima pernicies: hac in eum ardenter-ruens feriit hasta divinus Achilles; prorsus autem teneram per cervicem abiit cuspis. Nec tamen arteriam faxinus abscidit ære-gravis, ut aliquid ipsum _Hector_ alloqueretur respondens verbis. 330 Cecidit autem in pulvere; et super-_eo_-gloriatus est divinus Achilles:
Hector, at aliquando putabas, Patroclum interfectum-spolians, salvum _te_ fore, me autem nihil veritus-es absentem. Stulte, hujus enim seorsum ultor longe fortior navibus in cavis ego post relictus-eram, 335 qui tibi genua solvi: te quidem canes et alites lacerabunt turpiter illi vero exsequias facient Achivi.
Illumque languens allocutus-est galam-motans Hector: supplex-oro, per animam et genua, tuosque parentes, ne me sinas apud naves canes dilaniatum-vorare Achivorum: 340 sed tu quidem æsque abunde, aurumque accipe, dona, quæ tibi dabunt pater et veneranda mater: corpus autem domum meum reddito, ut rogi me Trojani et Trojanorum uxores participem-faciant mortuum.
Hunc autem torve intuitus affatus-est pedibus velox Achilles: 345 ne me, canis, _per_ genua supplex-precare, neu _per_ parentes: utinam enim ullo-pacto ipsum me furor et animus stimularet, crudas dissecans _tuas_ carnes ut-comederem, quum-talia in-me feceris: adeo non est, qui tuo canes a-capite arceat; ne si quidem deciesque et vicies-tanta dona 350 appenderint huc adducentes, promiserintque etiam alia; nec si te ipsum auro compensari jubeat Dardanides Priamus: ne sic quidem te veneranda mater impositum lectis deflebit, quem peperit ipsa, sed canesque et alites totum discerpent.
355 Illum vero jam-moriens allocutus-est galeam motans Hector: profecto te probe notum aspicio, nec sane eram _tibi_ persuasurus; certe enim tibi ferreus intus _est_ animus. Considera nunc, ne tibi aliqua deorum iræ-causa fiam, die illo, quando te Paris et Phœbus Apollo, 360 strenuum licet, interiment in Scæis portis.
Sic quidem ipsum locutum finis mortis cooperuit: anima vero e membris volans ad-Orcum descendit, suam sortem deflens, relicto vigore et juventa. Hunc etiam mortuum allocutus-est divinus Achilles:
365 _Tu_ morere: fatum vero ego tunc accipiam, quandocunque Jupiter voluerit perficere, atque immortales dii ceteri.
Dixit, et e mortuo evulsit æream hastam. Et hanc quidem seorsum posuit, sed ab humeris arma detrahebat sanguinolenta: ceteri autem circumfusi-sunt filii Achivorum, 370 qui et admirabundi-spectarunt habitum et speciem stupendam Hectoris: nec ei quis sine-vulnere-inflicto astitit. Sic veor aliquis dicebat intuitus in proximum alium:
Papæ, certe longe jam mollior tractatu _est_ Hector, quam quando naves incendit igne ardenti.
375 Sic quidem aliquis dicebat, et vulnerabat astans. Hunc autem ubi spoliarat pedibus-velox divinus Achilles, stans inter Achivos verba alata dixit:
O amici, Argivorum ductores atque principes, postquam hunc virum dii _mihi_ domuisse dederunt, 380 qui mala multa patravit, quanta non universi ceteri: eia agite, circa urbem cum armis experiamur, ut cognoscamus Trojanorum mentem, quamnam habeant; utrum deserturi-sint arcem summam, hoc strato, an manere ausint, etiam Hectore non-amplius vivo. 385 Sed cur mihi hæc meus secum-disserit animus? Jacet ad naves mortuus indefletus, inhumatus, Patroclus; hujus autem non obliviscar, quoad ego vivis interero, et mihi cara genua moveantur; quod si mortuorum oblivio-subit in Orco, 390 tamen ego etiam illic dilecti memor-ero sodalis. Nunc autem, age, canentes pæana, juvenes Achivorum, naves ad cavas redeamus, et hunc ducamus. Retulimus magnam gloriam: interfecimus Hectora divinum, cui Trojani per urbem, velut deo, vota-faciebant.
395 Dixit, et in-Hectorem divinum indigna moliebatur opera. Amborum retro pedum perforavit tendines ad talum-usque a calce, bubulaque innexuit lora, de curruque ligavit; caput vero trahi sivit: curruque conscenso, et inclytis armis _in eum_ elevatis, 400 scutica-percussit _equos,_ ut-currerent; hi autem non inviti volabant. Ab-illo vero exstitit, dum-trahebatur, pulvis: et circùm comæ atræ _terræ_ admovebantur, caputque totum in pulvere jacebat, ante venustum: tunc vero Jupiter hostibus _id_ dederat deturpandum ipsius in patria terra. 405 Sic hujus quidem pulvere-fœdabatur caput totum: at mater evellebat comam, et nitidum abjecit velum procul: ejulatumque-edidit admodum altum, filium intuita. Lamentabaturque miserabiliter pater dilectus, circumque populi ejulatuque tenebantur, et lamentis per urbem: 410 huic autem maxime erat simile, ac si tota Ilios excelsa igni cremaretur a culmine. Populi quidem senem vix tenebant dolore-indignantem, egredi cupientem portis Dardaniis: omnes autem supplex-orabat, provolutus in luto, 415 nominatim compellans virum quemque:
Absistite, amici, et me solum sinite, solliciti licet, egressum urbe, ire ad naves Achivorum: supplicabo viro huic pernicioso, violentia patranti, si forte ætatem revereatur, ac misereatur 420 senectutis: etenim et huic pater talis est, Peleus, qui ipsum genuit et nutrivit, perniciem futurum Trojanis; maxime autem mihi præ omnibus dolores fecit. Tot enim mihi filios intermit juventa-florentes: de-quibus omnibus non tantum lugeo, dolens licet, 425 quantum de-uno, cujus me dolor vehemens deferet in Orcum, Hectore: utinam obiisset inter manus meas! sic satiati-fuissemus flentesque, lugentesque, materque, quæ eum peperit, infelix, atque ego ipse.
Sic dixit flens: adgemebant autem cives. 430 Inter-Trojanas vero Hecuba densum-suspiriis exorsa-est ejulatum:
Fili, ego misera curnam vivam, gravia passa, te mortuo? qui mihi noctesque et dies gloria per urbem eras, omnibusque emolumentum, Trojanisque et Troadibus per urbem, qui te ut deum 435 excipiebant: certe enim ipsis admodum magna gloria esses vivus: nunc vero mors _te_ et fatum occupat.
Sic dixit flens: uxor autem nondum aliquid audierat de-Hectore; non enim ei aliquis certus nuntius profectus nuntiarat, quod ei maritus extra mansisset portas: 440 sed illa telam texebat, in secessu-domus altæ, duplicem _vestem_ purpuream, et opera-picta varia sparsim- intexebat. Jusserat autem ancillas comis-pulcras per domum circumdare igne positum tripodem magnum, ut essent Hectori calida lavacra et pugna reverso: 445 demens, neque sciebat, quod ipsum admodum procul a-lavacris manibus Achillis domuerat cæsiis-oculis Minerva. Ejulatum vero exaudiit et lamentationem a turri; ejusque continuo succussi-sunt artus, humique ei excidit radius; ipsaque statim inter-ancillas comis-pulcras locuta-est:
450 Adeste, duæ me sequimini: videam, quænam opera facta-sint. Venerandæ socrus vocem audivi, ac mihi ipsi in pectoribus salit cor _sursum_ ad os, subtusque genua glaciantur: prope certe aliquod malum Priami filiis. Utinam _procul_ ab aure sit mea verbum! sed perquam graviter 455 timeo, ne jam mihi audacem Hectorem divinus Achilles solum interclusum ab-urbe, in-campum agitet, et jam eum cessare-faciat a-fortitudine exitiali, quæ ipsum tenebat: quippe nunquam in turba manebat virorum; sed longe procurrebat, sua animi-vi nulli cedens
460 Sic locuta, per domum ruit, lymphatæ similis, vehementer-palpitans corde; simulque ancillæ ibant cum-ipsa. At quum ad-turrimque et hominum pervenisset turbam, stetit circumspiciens in muro: illumque animadvertit raptatum ante urbem; celeres vero eum equi 465 raptabant immaniter cavas ad naves Achivorum. Illi vero oculos obscura nox cooperuit: collapsaque-est retro, et animam efflavit. Procul vero a capite fudit redimicula speciosa, crinale, reticulumque atque textilem mitram, 470 velumque, quod ei dedit aurea Venus, die illo, quo ipsam galeam-motans duxit Hector e domo Eetionis, postquam dederat infinita dona-sponsalia. Circum vero ipsam gloresque et fratriæ frequentes stabant, quæ ipsam inter se tenebant præ-dolore-cupidam interitus. 475 Ea vero ut ad-se-rediit, et in præcordia anima collecta-est, exorsa ejulatum, inter Trojanas dixit:
Hector, ego infelix! eodem igitur nati-sumus fato ambo, tu quidem in Troja Priami in-domo, ego autem Thebis infra Placum silvosam, 480 in domo Eetionis, qui me enutriit, parvula quum-essem, infelix infelicem: utinam non genuisset! Nunc vero tu quidem in-Orci domos, sub latebris terræ, abis, ac me gravissimo in luctu relinquis viduam in ædibus: filius autem adhuc infans sic _est,_ 485 quem genuimus tuque egoque, calamitosi: nec tu huic eris, Hector, emolumento: quippe occubuisti; nec tibi hic. Etsi enim bellum quidem effugerit lacrimosum Achivorum, semper tamen ei labor et mala in-posterum erunt: alii enim ei terminis-mutatis-adiment agros. 490 Dies vero pupillaris omnibus-æqualibus-destitutum puerum reddit: semperque dejecto-est-vultu, lacrimisque-madidæ-sunt genæ. Egens autem vadit puer ad patris sodales, alium quidem læna prensans, alium vero tunica: horum autem miserantium pocillum aliquis tantillum admovet, 495 ac labra quidem rigat, palatum vero non rigat. Hunc et _aliquis_ utroque-parente-vivo-florens e convivio exturbat, manibus verberans, et probris insectans: «abi-in-malam-rem sic; non tuus utique pater convivatur nobiscum.» Lacrimabundus autem redit puer ad matrem viduam, 500 Astyanax, qui ante quidem sui super genibus patris medullam tantum comedebat, et ovium pinguem adipem: ac quando somnus occuparet, desiissetque pueriliter-lusitare, dormiebat in lectis, in ulnis nutricis, cubili in molli, deliciis repletus corde. 505 Nunc vero multa patietur, caro patre privatus, Astyanax, ut-eum Trojani cognomine vocant: solus enim ipsis, _Hector,_ defendebas portas et muros altos. Nunc vero te quidem ad naves recurvas, procul a-parentibus, mobiles vermes edent, postquam _te_ canes se-satiaverint, 510 nudum: at tibi vestes in ædibus jacent, tenuesque et venustæ, factæ manibus mulierum. Verum enimvero hæc omnia comburam igne ardenti, nihil tibi utique usui _futura,_ quippe non jacebis in-ipsis; sed apud Trojanos et Trojanas gloria _tibi_ sunto.
515 Sic dixit flens: adgemebant autem mulieres.
Iliadis XXIII.—Ludi in honorem Patrocli.
ARGUMENT: FUNERAL GAMES IN HONOUR OF PATROCLUS.
Achilles and the Myrmidons do honours to the body of Patroclus. After the funeral feast he retires to the sea-shore, where, falling asleep, the ghost of his friend appears to him, and demands the rites of burial; the next morning the soldiers are sent with mules and waggons to fetch wood for the pyre. The funeral procession, and the offering their hair to the dead. Achilles sacrifices several animals, and lastly twelve Trojan captives, at the pile; then sets fire to it. He pays libations to the Winds, which (at the instance of Iris) rise, and raise the flames. When the pile has burned all night, they gather the bones, place them in an urn of gold, and raise the tomb. Achilles institutes the funeral games: the chariot-race, the fight of the caestus, the wrestling, the foot-race, the single combat, the discus, the shooting with arrows, the darting the javelin: the various descriptions of which, and the various success of the several antagonists, make the greatest part of the book.
In this book ends the thirtieth day. The night following, the ghost of Patroclus appears to Achilles: the one-and-thirtieth day is employed in felling the timber for the pile: the two-and-thirtieth in burning it; and the three-and-thirtieth in the games. The scene is generally on the sea-shore.
TEXT:
1 Sic hi quidem ingemiscebant per urbem: at Achivi postquam ad-navesque et Hellespontum pervenerant, alii quidem dispersi-ibant suam ad navem quisque: Myrmidones vero non sinebat dispersos-abire Achilles, 5 sed is inter-suos socios bellicosos dixit:
Myrmidones pernicibus-equis, mei cari socii, ne jam sub curribus solvamus solidis-ungulis equos, sed cum-ipsis equis et curribus proprius accedentes, Patroclum defleamus: hic enim honor est mortuorum. 10 At postquam tristi satiati-fuerimus ploratu, equis solutis cœnabimus hic omnes.
Sic dixit: illi autem ejulabantur frequentes: præibat vero Achilles. Hi ter circa mortuum pulcre-jubatos egerunt equos lugentes; interque ipsos Thetis fletus desiderium excitavit. 15 Rigabantur arenæ, rigabantur et arma virorum lacrimis: talem enim desiderabant artificem fugæ _hostium._ Illis-autem Pelides densum-suspiriis exorsus-est planctum, manibus homicidis impositis pectori sodalis:
Salvete mihi, o Patrocle, etiam in Orci domo: 20 omnia enim jam tibi perficiam, quæ antea pollicitus-sum: _me_ Hectorem huc tractum daturum canibus, crudum ut-discerpant, duodecim autem ante pyram cervices-abscissurum Trojanorum claris filiis, de-te interfecto iratum.
Dixit, et in Hectorem divinum indigna moliebatur opera, 25 pronum ad feretrum Menœtiadæ extendens in pulveribus: illi vero arma sibi-exuebant quisque ærea, coruscantia; solvebantque altisonos equos; ac consederunt juxta navem pedibus-velocis Æacidæ frequentissimi; at is eis epulum-funebre lautum præbebat. 30 Multi quidem boves candidi palpitabant circa ferrum, dum-jugulabantur, multæque oves et balantes capræ: multique albis-dentibus sues, florentes pinguedine, torrendi extendebantur per flammam Vulcani: undique autem circum cadaver plurimus fluebat sanguis.
35 Ac regem quidem, pedibus-celerem Peliden, ad Agamemnonem divinum ducebant reges Achivorum, ægre persuadentes ob-sodalem irato corde. Illi vero quum jam ad tentorium Agamemnonis venisset euntes, statim _is_ præconibus argutis-voce imperavit, 40 in igne ponerent tripodem magnum; si persuadere-possent Pelidæ, ut-ablueret-sibi tabum cruentum. At is recusabat constanter, insuper et jusjurandum juravit:
Non per Jovem, qui deorum summus _est_ et optimus, non fas est lavacra ad-caput prope accedere, 45 antequam Patroclum imposuero igni, tumulumque injecero, totonderoque comam: quippe haud mihi posthac iterum sic invadet dolor cor, quamdiu vivis interero. At tamen nunc quidem inviso pareamus epulo, _ad id vocati:_ mane vero _eos_ excita, rex virorum Agamemno, 50 lignaque comportent, apponantque, uti (_qualia_) par _est_ mortuum habere, ut-subeat tenebras obscuras: ut hunc quidem comburat indefessus ignis ocyus ab oculis, copiæque ad _sua_ opera revertantur.
Sic dixit: illi autem ei maxime auscultarunt ac paruerunt. 55 Sedulo vero cœna parata, singuli convivabantur; nec quicquam animus indigebat epuli æqui. Sed postquam potus et cibi desiderium exemerant, alii quidem decubituri iverunt ad tentorium quisque.
Pelides vero in litore multo-strepitu-resonantis maris 60 Jacebat graviter-gemens, multos inter Myrmidonas, in _loco_ puro, ubi fluctus litus alluebant: quando eum somnus cepit, solvens curas animi, suavis circumfusus: valde enim lassatus-erat pulcris membris Hectorem persequendo ad Ilium ventosum. 65 Supervenit vero anima Patrocli miseri, in-omnibus ipsi, magnitudineque et oculis pulcris, similis, et voce; et tales corpore vestes induta-erat: constitit autem super capite, et eum sermone allocutus-est:
Dormis, et mei oblitus es, Achille? 70 non quidem me viventem negligebas, sed mortuum _negligis:_ sepeli me quam citissime, portas Orci _ut_ intrem. Procul me arcent animæ, simulacra defunctorum, nec me omnino se-adire trans flumen sinunt: sed sic erro circum instructam-latis-portis Orci domum. 75 Et mihi da tuam manum, obtestor: non enim amplius posthac redibo ex Orco, postquam me ignis participem-feceritis. Haudquaquam enim vivi dilectis seorsum a-sociis consilia sedentes meditabimur; sed me quidem Fatum absorbuit invisum, quod sortito-obvenit etiam nascenti. 80 Et vero tibi ipsi fatum _est,_ diis similis Achille, muro sub Trojanorum nobilium perire. Aliud autem tibi dicam et mandabo, si obsequi velis. Ne mea a-tuis seorsum condas ossa, Achille; sed simul, sicut nutriti-fuimus in vestris ædibus, 85 quando me, parvulus quum-essem, Menœtius ex Opunte duxit ad-vestram _domum,_ homicidium propter triste, die illo, quando filium interfeci Amphidamantis, imprudens, invitus, de talis iratus; tum me exceptum in ædibus eques Peleus 90 nutrivitque diligenter, et tuum famulum nominavit: sic vero et ossa nobis idem loculus contegat, aurea amphora, quam tibi dedit veneranda mater.
Illum vero respondens allocutus-est pedibus velox Achilles: cur mihi, venerandum caput, huc venisti, 95 et mihi hæc singula mandas? atqui ego tibi omnia maxime perficiam, et obsequar, ut tu jubes. Sed mihi propius asta: paululum saltem complexi nos-invicem, tristi satiemur fletu.
Sic igitur fatus, captavit-protensis manibus caris, 100 nec prehendit; anima enim sub terram, tanquam fumus, abiit stridens. Attonitus vero exsurrexit Achilles, manibusque complosit, verbumque lugubre dixit:
Dii boni, certe aliqua est et in Orci ædibus anima et simulacrum: sed præcordia non insunt omnino. 105 Pernox enim mihi Patrocli miseri anima superstitit ploransque, lugensque, et mihi singula præcepit: similis autem erat mirifice ipsi.
Sic dixit: illis vero omnibus desiderium excitavit fletus; lugentibus autem illis apparuit roseis-digitis Aurora 110 circa mortuum miserandum. At rex Agamemno mulosque excivit et viros, qui-conveherent ligna, undique e tentoriis; insuperque vir strenuus exortus-est, Meriones, famulus virtutem-amantis Idomenei. Hi vero ibant materiæ-cædendæ secures in manibus ferentes, 115 funeque bene-tortos; ac muli præibant ipsos: multa vero ardua, declivia, accliviaque, transversaque transierunt. Sed quum jam ad-saltus venerunt irriguæ-fontibus-Idæ, protinus quercus alte-comantes longa-acie-munito ære cædebant festinantes; eæ vero magnum sonitum-edentes 120 cadebant: has quidem deinde diffindentes Achivi, alligabant mulis; hi vero terram pedibus carpebant, cupientes campum, per senticeta densa. Omnes autem lignatores stipites ferebant: sic enim jusserat Meriones, famulus amantis-virtutem Idomenei. 125 Atque in litore _eos_ dejecerunt ordine, ubi Achilles designaverat Patroclo magnum sepulcrum, ac sibi ipsi.
At postquam undique apposuerant immensam materiem, considebant ibidem manentes conferti: atque Achilles confestim Myrmidonas bellicosos jussit 130 ære cingi, jungereque sub curribus quemque equos: hi vero festini-surrexerunt, et arma induerunt. Conscenderunt autem currus propugnatores, aurigæque: ante quidem curribus-vecti, pone vero nubes sequebatur peditum, frequentissimi: in mediis autem ferebant Patroclum socii. 135 Capillis vero totum mortuum-tegebant, quos injiciebant tondentes: pone autem caput _ejus_ tenebat divinus Achilles mœstus: sodalem enim eximium efferebat ad-Orcum.
Illi vero ut ad-locum pervenerant, ubi ipsis indicarat Achilles, _eum_ deposuere; statimque ei affatim accumularunt materiam. 140 Tum rursus aliud cogitavit pedibus-velox divinus Achilles: stans seorsum a-pyra, flavam sibi-abscidit comam, quam Sperchio fluvio alebat florescentem: ingemiscens autem dixit, spectans in nigrum pontem:
Sperchie, frustra tibi-utqieu pater vovit Peleus, 145 illuc me reversum dilectam in patriam terram, tibique comam abscisurum, mactaturumque scaram hecatomben; quinquaginta insuper masculas ibidem oves sacrificaturum ad fontes, ubi tibi ager-sacer altareque odoratum. Sic vovit senex, tu vero ei mentem non perfecisti. 150 Nunc autem quia non redibo dilectam in patriam terram, Patroclo heroi comam dedero secum-ferendam.
Sic fatus, in manibus dilecti sodalis comam posuit: his autem omnibus desiderium excitavit fletus. Et certe lamentantibus occidisset lumen Solis, 155 nisi Achilles statim Agamemnoni dixisset astans:
Atride: tibi enim maxime certe populus Achivorum parebunt dictis: fletu quidem licet etiam _alias_ satiari. Nunc autem a pyra dimitte, et cœnam jube parari: hæc vero curabimus, ad-quos maxime 160 cura-justorum pertinet mortui: sed duces nobiscum maneant.