Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias

Part 34

Chapter 34 2,886 words Public domain Markdown

Genua-amplexus-oro te, Achille; tu vero me respice, meique miserere: 75 loco tibi sum supplicis, Jovis-alumne, reverendi. Apud te enim primum gustavi Cereris fruges, die illo, quando me cepisti, bene-structo in viridario, et me vendidisti, procul abductum a-patreque amicisque, Lemnum in sacram; centumque-boum-pretium tibi peperi. 80 Nunc vero redemtus-fuero, ter tanta præstans: dies autem mihi est hic duodecimus, postquam in Ilium veni, multa perpessus: nunc vero me tuis in manibus posuit fatum exitiale: videor fere odio-esse Jovi patri, qui me tibi rursus tradidit: brevis autem ævi me mater 85 peperit, Laothoe, filia Altæ senis, Altæ, qui Lelegibus bellicosis imperat, Pedasum excelsam tenens prope Satnioentem. Hujus autem habuit filiam Priamus, multasque etiam alias ex-hac duo nati-sumus, tu vero ambos obtruncabis. 90 Nempe illum primos inter pedites domuisti, deo-parem Polydorum, postquam percussisti acuta hasta; nunc vero hic mihi malum erit: non enim puto tuas manus _me_ evitaturum, quoniam prope-adduxit deus. Aliud autem tibi dicam, tu vero in mente reconde tua; 95 ne me interfice: quippe non uterinus-frater Hectoris sum, qui tibi sodalem interemit mitemque fortemque.

Sic igitur eum Priami allocutus-est splendidus filius, supplicans verbis; immitem autem vocem audivit:

Stulte, ne mihi pretia-redemtionis memora, neu narra. 100 Antequam enim Patroclus assecutus-esset fatalem diem, tum aliquantum mihi pepercisse in animo gratius erat Trojanis, et multos vivos cepi, et vendidi: nunc vero non est qui mortem effugiat, quemquem deus ante Ilium meas in manus conjecerit, 105 et omnium Trojanorum, præcipue autem Priami filiorum. Sed, amice, morere et tu: cur lamentaris ita? occubuit et Patroclus, qui-tamen te multo præstantior. Non vides, qualis et ego, pulcerque, magnusque? patris vero sum eximii, deaque me peperit mater: 110 verum instat tamen et mihi mors et fatum violentum (fuerit seu aurora seu crepusculum, seu meridies), quando quis et mihi Marte animum auferet, sive is hasta percusserit, sive a nervo sagitta.

Sic dixit: illius vero ibi soluta-sunt genua et carum cor: 115 hastam quidem dimisit, conseditque manibus passis ambabus: Achilles vero stricto ense acuto percussit ad claviculam prope cervicem; totus autem ei intro subiit ensis anceps: ipse vero pronus in terra jacebat extensus: ac sanguis ater effluebat, rigabatque terram. 120 Illum vero Achilles in-fluvium, prehensum-pede, misit ferendum, et super eo glorians verba alata profatus-est:

Istic nunc jace inter pisces, qui tibi vulneris sanguinem delambent, sine-metu; neque te mater impositum lectis deflebit; sed Scamander 125 feret vorticosus in maris latum sinum. Saliens aliquis per undam, nigram _ventis_-horrescentem- superficiem subibit piscis, qui comederit Lycaonis albam pinguedinem. Pereatis, donec urbe potiamur Ilii sacræ, vos quidem fugientes, ego vero a-tergo contrucidans _insequar._ 130 Nec vobis vel Fluvius late-fluens, vorticibus-argenteis proderit, cui jam diu multos sacrificatis tauros, vivosque in vortices demittitis solidis-ungulis equos. Sed et sic peribitis dira morte, usque-dum omnes lueritis Patrocli cædem et perniciem Achivorum, 135 quos ad naves veloces interfecistis, absente me.

Sic dixit: Fluvius autem iratus-est in-corde vehementius; agitabatque in animo, quomodo cessare-faceret a-labore _belli_ divinum Achillem, a-Trojanisque perniciem averteret. Interea autem Pelei filius, tenens longa-umbra hastam, 140 Asteropæo insiliit, interficere cupiens, filio Pelegonis: illum autem Axius latis-fluentis genuit, et Peribœa, Acessameni filiarum natu-maxima: huic enim mixtus-est Fluvius vorticibus-profundis. In-hunc Achilles insiliit: hic vero adversus e-fluvio _prodiens_ 145 constitit, tenens duas hastas: animos autem ei præcordiis indidit Xanthus: quippe indignabatur de cæsis juvenibus, quos Achilles cædebat per fluentum, nec miserabatur. Hi vero ut jam prope erant in alterum alter vadentes, illum prior affatus-est pedibus-velox divinus Achilles:

150 Quis, unde es virorum, qui mihi ausus-es obvius venire? infelicium vero filii meo robori occurrunt.

Hunc vero Pelegonis allocutus-est splendidus filius: Pelide magnanime, cur genus _me meum_ interrogas? Sum ex Pæonia glebosa, longe sita, 155 Pæonas viros ducens longis-hastis-armatos; hæc autem mihi nunc aurora undecima, postquam in Ilium veni. Ac mihi genus _est_ ex Axio late-fluente, [Axio, qui pulcerrimam aquam per terram fundit,] qui genuit Pelegonem inclytum hasta; hunc autem me aiunt 160 genuisse: nunc vero pugnemus, splendide Achille.

Sic dixit minitans: at sustulit divinus Achilles Peliacam fraxinum; ac simul hastis utrinque (_ex utraque manu_) heros Asteropæus: quippe ambidexter erat: et altera quidem hasta scutum percussit, nec penitus 165 perrupit scutum; aurum enim prohibuit, dona dei: altera vero eum _ad_ cubitum strictim percussit manus dextræ; exsiliit autem sanguis ater: ipsa vero super eum terræ infixa-est, cupiens corpore se-satiare. Secundus vero Achilles fraxinum recta-volantem 170 in-Asteropæum immisit, occidere cupiens. Et ab-hoc quidem aberravit; at altam percussit ripam, medio-tenus autem impegit ripæ fraxineam hastam. Pelides vero, ense acuto extracto a femore, saliit ein eum ardenti-animo: at ille fraxinum Achillis 175 non poterat e crepidine evellere manu robusta. Ter quidem ipsam concussit, extrahere cupiens; ter vero remisit vi: at quarto, parabat animo frangere incurvatam hastam fraxineam Æacidæ; sed ante Achilles cominus ense animam _ei_ abstulit. 180 Ventrem enim ei percussit ad umbilicum: atque omnia effusa-sunt in-terram intestina; ipsique continuo tenebræ oculos contexere anhelanti: Achilles vero in pectora irruens armaque detraxit, et glorians verbum dixit:

Jaceto sic: arduum tibi præpotentis Saturnii 185 cum-filiis contendere, e-Fluvio licet genito. Dicebas te quidem Fluvii genus _te_ esse late-fluentis; at ego genus magni Jovis glorior _me_ esse: genuit me vir multis imperans Myrmidonibus, Peleus Æacides; ipse vero Æacus ex Jove erat. 190 Quo potentior quidem Jupiter Fluviis in-mare-fluentibus: _eo_ potentius itidem Jovis genus, _quam_-Fluvii est. Etenim tibi Fluvius certe adest magnus, si potest quid prodesse; sed non licet cum-Jove Saturnio pugnare. Huic neque rex Acheloius æquiparatur, 195 nec profunde-fluentis ingens vis Oceani, ex quo-tamen omnes fluvii, et omne mare, et omnes fontes, et putei alti fluunt: sed et is metuit Jovis magni fulmen, horrendumque tonitru, quando de cœlo fragorem-dederit.

200 Dixit, et e crepidine evulsit æream hastam. Illum vero ibidem reliquit, postquam caram animam abstulerat, jacentem in arenis: adluebat autem ipsum nigra aqua. Circa-eum quidem anguillæque et pisces occupati-erant, pinguedinem carpentes, renibus-obtensam detondentes. 205 At ille profectus-est ire ad Pæonas bellatores-equestres, qui adhuc juxta fluvium fugiebant vorticosum, ut viderunt illum fortissimum in aspera pugna manibus sub Pelidæ et ense violenter domitum. Tunc interfecit Thersilochumque Mydonemque Astypylumque, 210 Mnesumque Thrasiumque et Ænium, et Ophelesten: et adhuc plures interemisset Pæonas velox Achilles nisi iratus _eum_ affatus-esset Fluvius vorticibus-profundis, viro se-postquam-assimularat ex altoque dixisset vortice:

O Achille, præ _aliis_ quidem vincis, præ _aliis_que indigna facis 215 hominibus: semper enim tibi auxiliantur dii ipsi. Si tibi Trojanos dedit Saturni filius omnes perdere, ex me saltem exi-et per campum ardua patrato. Referta enim jam sunt mihi cadaveribus amœna fluenta; nec prorsus aliqua possum effundere fluctus in mare divinum, 220 angustatus cadaveribus; tu autem interficis exitiose. Verum age jam et desiste; stupor me tenet, princeps virorum.

Hunc autem respondens allocutus-est pedibus celer Achilles: erunt hæc, Scamander Jovis-alumne, ut tu jubes. Trojanos tamen non ante desinam superbos interficere, 225 quam conclusero _eos_ in urbem, et cum-Hectorem periculum-fecero contra-stando, utrum me domabit, an ego ipsum.

Sic fatus, in-Trojanos irruit, dæmoni par. Et tunc Apollinem allocutus-est Fluvius profundis-vorticibus:

Dii boni! Argenteo-arcu-insignis, Jovis fili, non tu-sane consilia 230 observasti Saturnii, qui tibi multis admodum mandavit, Trojanis adesse et opem-ferre, usque-dum veniret sol-vespertinus sero occidens, obumbraretque glebosa arva.

Dixit, et Achilles quidem hasta-inclytus insiliit medio, a-crepidine proruens; ille vero concitus-ingruit, tumidis- fluctibus furens; 235 omniaque commovit fluenta turbidus: impulitque mortuos multos, qui in eo affatim erant, quos occiderat Achilles. Hos ejecit foras, mugiens tanquam taurus, in-terram: vivos autem _alios_ servavit in pulcris fluentis, occultans in vorticibus profundis magnis. 240 Horrenda vero circum Achillem turbida constitit unda; urgebatque scuto incumbens fluctus; nec pedibus poterat se-stabilire. At ulmum prehendit manibus adultam, magnam: ea autem radicitus procidens, crepidinem totam disjecit, repressitque pulcra fluenta 245 ramis densis: junxit vero tanquam-ponte illum ipsum (_fluvium_), intro tota prolapsa: isque e voragine prosiliens, festinavit per-campum pedibus rapidis volare, perculsus. Necdum destitit magnus deus, sed surrexit in illum, in-summo-nigricans, ut ipsum arceret a-_bellico_-labore, 250 divinum Achillem, Trojanisque exitium averteret. Pelides vero saltu-refugit, quantum _est_ in hasta jactus, aquilæ impetus habens nigri, illius venatricis, quæ simul fortissimaque et celerrima _est_ volucrum: huic similis ruit, circa pectus autem æs 255 horrendum resonabat: oblique vero ab-illo declinans fugiebat, et ille a-tergo fluens sequebatur magno sonitu. Ut vero quum vir aquilex a fonte aquis-nigris per plantas et hortos aquæ rivum deducit, manibus ligonem tenens, e-sulco obices ejiciens; 260 et hac quidem (_aqua_) profluente, subtus calculi omnes agitantur; hæc autem cito defluens murmurat loco in declivi, præcurritque etiam ipsum ductorem: sic perpetuo Achillem insequebatur unda fluvii, velocem licet: dii vero potentiores mortalibus. 265 Quoties autem conaretur pedibus-velox divinus Achilles stare contra, et cognoscere, an ipsum omnes immortales in-fugam-agerent, qui cœlum latum tenent: toties ipsi magnus fluctus a-Jove-fluentis fluvii alluebat humeros desuper: is autem in-altum pedibus saliebat, 270 animo afflictus: fluvius vero subtus genua domabat rapidus, oblique fluens, pulveremque subtrahebat pedibus. Pelides autem ejulavit, intuitus in cœlum latum:

Jupiter pater, ut nullus me deorum miserabilem sustinet ex fluvio eripere; in-posterum vero vel quidvis patiar. 275 Alius autem nullus mihi tantum in-culpa cœlestium, quantum mea mater, quæ me mendaciis delinivit; quæ me dicebat Trojanorum sub muro armatorum velocibus periturum-esse Apollinis jaculis. Utinam me Hector occidisset, qui hic nutritus-est fortissimus: 280 tum fortis quidem _me_ occidisset, fortemque occisum-spoliasset. Nunc autem me ingloria morte fatale-est corripi, conclusum in magno fluvio, tanquam puerum subulcum, quem torrens-in-angusto obruerit hieme transeuntem.

Sic dixit: huic autem valde cito Neptunus et Minerva 285 stetere prope accedentes, corpore autem hominibus se- assimilarant; manuque manum prendentes, confirmarunt _eum_ verbis. Inter-quos sermonem orsus-est Neptunus terræ-concussor:

Pelide, neu jam nimis trepida, neu quid turbare: tales enim tibi nos ex-diis auxiliatores sumus, 290 Jove approbante, ego et Pallas Minerva: quoniam haud tibi a-Fluvio certe domari fatale est; sed hic quidem cito desinet, tu vero videbis ipse. At tibi prudenter suggeremus-consilium, si modo parueris: ne prius abstineas manus ab-omnibus-æque-gravi pugna 295 quam in Ilii inclytos muros populum concluseris Trojanum, quicunque effugere-possit: tuque, Hectori anima erepta, retro ad naves ito: damus vero tibi gloriam referre.

Hi igitur sic locuti ad immortales abierunt. At ille ivit (valde enim deorum impellebat _eum_ præceptum) 300 in campum: hic vero totus inundabatur aqua effusa: multa autem arma pulcra prælio-cæsorum juvenum fluitabant, et cadavera: illius autem in-altum genua exsiliebant adversus fluctum ruentis recta; neque eum tenuit late-fluens fluvius; magnum enim robur immiserat Minerva. 305 Nec Scamander remisit suam vim, sed adhuc magis irascebatur Pelidæ, tumefaciebatque undam fluenti, in-altum sublatus: Simoentem vero hortabatur vociferans:

Care frater, robur viri ambo certe cohibeamus: quoniam mox urbem magnam Priami regis 310 evertet; Trojani vero in pugna non manebunt. Sed auxilium-fer celerrime, et imple fluenta aqua ex fontibus, omnesque concita rivos; erige vero magnam undam: et multam turbam excita truncorum et lapidum, ut compescamus ferocem virum, 315 qui jamdudum vincit; animoque-agitat is paria diis. Aio enim nec vim _illius_ profuturam, nec formam, neque illa arma pulcra, quæ alicubi in-imo-fundo voraginis jacebunt a limo tecta: quin eum ipsum involvam arenis affatim, sabulo circumfuso 320 imenso; neque ejus ossa scient Achivi colligere: tantam ei colluviiem desuper obtendam. Ibidem ei et sepulcrum factum-erit, nec quicquam ei opus erit humatione, quando ei exsequias-facient Achivi.

Dixit, et ingruit in-Achillem turbidus, in-altum furens, 325 mugiens spumaque, et sanguine, et cadaveribus. Purpurea vero continuo unda a-Jove-fluentis fluvii stabat elevata, et rapiebat Peliden. Juno autem alte clamavit, admodum-timens Achilli, ne ipsum abriperet magnus Fluvius vorticibus-profundis. 330 Statim vero Vulcanum allocuta-est, suum carum filium:

Exsurge-ad-certamen, Vulcane, mi fili: contra te enim Xanthum vorticosum in-pugna existimamus-parem esse: verum opem-fer citissime, ostentaque flammam multam. Verum ego Zephyri et velocis Noti 335 ibo e mari gravem excitatura procellam, quæ Trojanorum capita et arma comburat, incendium exitiale ferens. Tu vero Xanthi præter ripas arbores ure, et ipsum immitte igni; nec te omnino blandis verbis avertat, et (_sive_) minis: 340 neque ante cohibeas tuam vim, quam ubi jam loquar ego clamans; tunc compesce indefessum ignem.

Sic dixit: Vulcanusque jaculabatur immane-ardentem ignem. Primum in campo ignis accendebatur cremabatque mortuos multos, qui in eo affatim erant, quos occiderat Achilles: 345 totus vero siccatus-est campus, coercitaque splendens aqua. Ut vero quum autumnalis Boreas recens-irrigatam aream statim exsiccaverit; gaudetque, ipsum quisquis de-more-colit: sic exsiccatus-est campus totus, ac mortuos exussit; _jam_que in fluvium vertit flammam collucentem. 350 Urebantur ulmique et salices, ac myricæ: urebatur lotusque, atque ulva, ac cyperus, quæ circum pulcra fluenta fluvii affatim nascebantur: laborabant anguillæque, et pisces, qui per vortices, qui per pulcra fluenta urinabantur huc et illuc, 355 spiritu laborantes ingeniosi Vulcani. Urebatur et vis Fluvii, verbaque fecit et elocuta-est:

Vulcane, nullus tibi certe deorum potest ex-æquo certare, neque ego tecum quidem sic gine ardenti pugnavero. Desine a-certamine: Trojanos vero vel statim divinus Achilles 360 urbe expellat: quid mihi cum-contentione et auxilio?

Dixit, igne ardens: ebulliebant autem pulcra fluenta. Ut vero lebes fervet intus, dum-urgetur igne multo, adipem liquefaciens saginati porci, undique exæstuans, subtus vero ligna sicca jacent: 365 sic hujus pulcra fluenta igne ardebant, bulliebatque aqua; nec animus-erat profluere, sed inhibebatur: infestabat vero vapor, Vulcani per-vim ingeniosi. At ille Junonem, multis supplicans, verbis alatis allocutus-est:

Juno, cur tuus filius in-meum fluentum incubuit, infestaturus 370 _hoc_ præ ceteris? non sane tibi ego tantum in-culpa sum, quantum ceteri omnes _dii,_ quotquot Trojanis auxiliatores. Sed certe quidem ego desistam, si tu jubes: desistat vero et hic. Ego autem insuper et hoc jurabo, nunquam pro Trojanis _me_ depulsurum-ope-allata malum diem; 375 ne quando quidem Troja exitiali igne tota cremabitur incensa, incenderint autem Mavortii filii Achivorum.

Et quum hoc audisset dea candidis-ulnis Juno, confestim Vulcanum allocuta-est, suum carum filium:

Vulcane, abstine, fili inclyte: haud enim par-est 380 immortalem deum ita mortalium gratia torquere.

Sic dixit: Vulcanus autem exstinxit immane-ardentem ignem; ac reflua continuo unda dejecit-se in-pulcros rivos. Ac postquam Xanthi domita-erat vis, hi quidem postea quieverunt: Juno enim _eos_ coercuit, irata quidem.

385 Ceteris vero diis contentio incidit gravis, dura: in-diversa vero iis in præcordiis animus ferebatur: concurrerunt autem ingenti tumultu, remugiitque lata tellus; circumque clangorem-dedit magnum cœlum. Audivit autem Jupiter sedens in-Olympo; risitque ei suum cor 390 lætitia, ut vidit deos certamine congredientes. Tum ii non-amplius diu seorsum-stetere: incepit enim Mars, clypeorum-perforator, et primus in-Minervam irruit, æream hastam tenens, et probrosa dixit verba:

Cur iterum, o impudentissima, deos ad-certamen committis, 395 audaciam exitiosam habens, magnus autem te animus exstimulavit? annon recordaris, quando Tydiden Diomedem impulisti, ut-_me_ vulneraret? ipsaque fulgida hasta sumta, recta in-me adegisti, et corpus pulcrum dilacerasti? Ideo te vicissim nunc puto luituram-esse quanta in-me fecisti.

400 Sic fatus, percussit _eam_ in scutum fimbriatum, horrendum, quod ne Jovis quidem domuerit fulmen: in-hoc eam Mars percussit cæde-inquinatus hasta longa. Illa vero retro-cedens saxum prehendit manu robusta, jacens in campo, nigrum, asperumque, magnumque, 405 quod homines prisci posuerant, ut-esset terminus arvi: hoc percussit impetuosum Martem ad cervicem, solvitque membra. Septem autem _is_ occupavit jugera stratus, fœdavitque-pulvere crines; armaque circumsonuere: risit vero Pallas Minerva, et eum, glorians, verbis alatis allocuta-est:

410 Stulte, ne adhuc quidem sensisti, quanto fortiorem glorior ego _me_ esse, quod mihi vires _tuas_ opponis. Sic tuæ matris furias lueris, quæ tibi irata mala machinatur; quod Achivos deseruisti, ac Trojanis superbis auxilio-es.

415 Sic igitur locuta, avertit oculos lucidos. Hunc vero abduxit manu prehensum Jovis filia Venus, crebro admodum suspirantem: ægre autem _is_ collegit animum. Hanc vero ut advertit dea candidis-ulnis Juno, statim Minervam verbis alatis allocuta-est:

420 Dii boni, ægidem-tenentis Jovis filia, indomita, et vero rursus illa impudentissima abducit hominum-perniciem Martem infesto e prælio per tumultum: at insequere. Sic dixit: Minerva autem impetu-insequebatur, gaudebatque animo; et irruens _in Venerem_ ad pectora manu robusta 425 percussit: ejus autem ibi soluta-sunt genua et carum cor. Illi itaque ambo jacebant in terra alma: hæc vero super-_iis_-glorians verba alata dixit:

Tales nunc omnes, quotquot Trojanis auxiliatores, sint, quando cum-Argivis pugnent armatis, 430 et æque audaces et sustinentes, ac Venus venit Marti auxiliatrix, meo robori occurrens: tum prorsus jam pridem nos destitissemus a-pugna Ilii eversa bene-ædificata urbe.

Sic dixit: subrisit autem dea candidis-ulnis Juno. 435 At Apollinem allocutus-est rex Concussor terræ:

Phœbe, cur jam nos seorsum-stamus? neque par-est, quum-cœperint alii: hoc quidem turpe, si sine-pugna redierimus in Olympum, Jovis ad ære-fundatam domum. Incipe; tu enim _es_ natu junior: non enim mihi-quidem 440 honestum, quippe-qui prior natus-sum, et plura cognovi. Stulte, ut mente-cassum cor habes! nec prorsus eorum recordaris, quot jam passi-sumus mala circa Ilium soli nos deorum, quum superbo Laomedonti a Jovi profecti operam-locavimus in annum, 445 mercede condicta; is autem præcipiens mandata-dabat. Nempe ego Trojanis circa urbem muros ædificavi latosque et admodum pulcros, ut inexpugnabilis urbs esset: Phœbe, tu vero pedes-trahentes camuros boves pascebas Idæ in saltibus multas-convalles-habentis, silvosæ. 450 Sed quum jam mercedis terminum gratissimæ Horæ attulerunt, tunc nos vi-fraudavit mercede tota Laomedon violentus, minatusque dimisit. Tibi quidem is minabatur pedes et manus desuper _se_ ligaturum, et venditurum insulas in longinquas: 455 affirmabatque idem utrisque _se_ abscissurum aures ære. Nos vero continuo revertebamur, irato animo, ob-mercedem indignantes, quam pollicitus non persolvit. Ob-hoc jam nunc populo gratificaris; nec nobiscum tentas, ut Trojani fœdifragi pereant 460 funditus male, cum filiis et pudicis uxoribus.

Illum vero vicissim allocutus-est rex sagittans Apollo: Neptne haudquaquam me prudentem dixeris esse, si jam tecum mortalium gratia dimicem, miserorum, qui foliis similes, interdum quidem 465 admodum-vegeti sunt, terræ fructu vescentes, interdum vero pereunt exanimes. Sed citissime desistamus a-pugna; at illi ipsi præliantor.

Sic igitur locutus retro se-vertit; verecundabatur enim cum-patruo congredi in manibus (_certamine_). 470 Hunc autem soror vehementer objurgavit, domina ferarum: [Diana agrestis, et probrosum dixit sermonem:]

Fugis jam, Sagittans, Neptunoque victoriam totam concessisti, impuneque ei gloriam dedisti? Stulte, curnam arcum gestas inutilem sic? 475 Non te nunc amplius patris in ædibus audiam gloriantem, sicut antea inter immortales deos, contra Neptunum adversis-viribus _te_ pugnaturum.

Sic dixit: eam vero nihil allocutus-est sagittans Apollo; sed irata Jovis veneranda uxor: 480 [increpuit Sagittis-gaudentem contumeliosis verbis:]

Quomodo vero tu nunc sustines, canis audax, contra me stare? difficilis tibi ego, _cui_ vires opponas, sagittifera licet sis: quippe te leænam inter-mulieres Jupiter constituit, et dedit interficere quamcunque velis. 485 Certe satius est _tibi_ per montes feras interficere, agrestesque cervas, quam cum-potentioribus vi pugnare. Si vero vis pugna experiri, _fac_; ut bene scias, quanto fortior sim, quandoquidem mihi vires opponis.