Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias

Part 3

Chapter 3 2,787 words Public domain Markdown

Dormis, Atrei fili bellicosi, equûm-domitoris? non oportet per-totam-noctem dormire consiliatorem virum, 25 cui populique sunt-commissi et tanta curæ-sunt. Nunc vero mihi mentem-adhibe ocyus; Jovis enim tibi nuntius sum, qui tui, longe quanquam-est, valde curam-agit et miseretur. Armare te jussit comantes Achivos cum-omnibus-copiis; nunc enim ceperis urbem latis-viis 30 Trojanorum; non enim amplius diverse cœlestes domos habentes immortales sentiunt; inflexit enim omnes Juno supplicans; Trojanis autem mala impendent ab Jove. Sed tu tuo tene animo, neque te oblivio capiat, quando te dulcis somnus dimiserit.

35 Sic quum-dixisset, abiit; illum autem reliquit ibi ea cogitantem in animo, quæ non perfecta erant-futura. Putavit enim capturum _se_ Priami urbem die illo, stultus; neque ea sciebat, quæ Jupiter moliebatur opera. Impositurus enim adhuc erat doloresque suspiriaque 40 Trojanisque et Danais per acres pugnas. Experrectus-est ex somno, divinaque ei _adhuc_ circumfusa-erat vox. Sedebat autem arrectus, mollemque induit tunicam, pulcram, novam, circaque magnum sibi-injecit pallium; pedibus autem sub nitidis ligavit pulcra calceamenta; 45 circumque humeros jecit ensem argenteis-clavis. Prehendit inde sceptrum paternum, incorruptum semper, cum quo ivit ad naves Achivorum ære-loricatorum.

Aurora quidem dea ascendit magnum Olympum, Jovi lumen nuntiatura et ceteris immortalibus: 50 at ille præcones argutis-vocibus-insignes jussit convocare ad-concionem comantes Achivos. Hi quidem convocarunt, illi autem colligebantur valde celeriter.

Consilium autem primum magnanimorum sedit senum, Nestoream apud navem Pylo-nati regis, 55 quos ille quum-coegisset, prudentem struebat consultationem:

Audite, amici: divinum mihi in-somnis venit Somnium almam per noctem; maxime vero Nestori divino formaque statura habituque proxime simile-erat. Stetit autem supra caput et ad me sermonem dixit: 60 dormis, Atrei fili bellicosi, equûm-domitoris? non oportet totam-noctem dormire consiliatorem virum; cui populique sunt-commissi et tanta curæ-sunt. Nunc vero mihi mentem-adhibe ocyus; Jovis enim tibi nuntius sum, qui tui, longe quanquam-est, valde curam-agit et miseretur. 65 Armare te jussit comantes Achivos cum-omnibus-copiis; nunc enim ceperis urbem latis-viis Trojanorum; non enim amplius diverse cœlestes domos habentes immortales sentiunt; inflexit enim omnes Juno supplicans: Trojanis vero mala impendent 70 ab Jove: sed tu tuo tene animo. Sic illud locutum abiit avolans, meque jucundus somnus reliquit. Verum agite, si quo-modo armemus filios Achivorum. Primum autem ego verbis tentabo, quatenus fas est, et fugere cum navibus multorum-transtrorum jubebo: 75 vos autem aliunde alius cohibite verbis.

Ille quidem sic locutus, consedit. His autem surrexit Nestor, qui Pyli rex erat arenosæ. Qui ipsis bene-cupiens concionatus-est et dixit: O amici, Argivorum ductores et principes, 80 si quis hoc somnium Achivorum alius dixisset, mendacium _esse_ diceremus et aversaremur potius: nunc autem vidit _is_ qui _se_ longe præstantissimum Achivorum profitetur esse. Verum agite, si quo-modo armemus filios Achivorum.

Sic locutus, consilio cœpit excedere. 85 Hi autem surrexerunt, parueruntque pastori virorum, sceptrigeri reges; accurrebant vero populi. Sicut gentes eunt apum confertarum, petra ex cava semper recens venientium; in-modum-racemi autem volant super floribus vernis, 90 et aliæ hac confertim feruntur, aliæ vero illac: sic horum gentes multæ a navibus et tentoriis litoris in-anteriora depressi procedebant-ordine turmatim ad concionem; interque ipsos Fama exarsit, incitans _eos_ ire, Jovis nuntia; hi vero congregabantur. 95 Tumultabatur autem concio, subtusque gemebat terra, populis considentibus, clamorque-inconditus erat; novem vero ipsos præcones vociferantes cohibebant, si-quando a-clamore desisterent, audirentque Jovis-alumnos reges. Ægre vero sedit populus, cohibebanturque in sedibus, 100 cessantes a-clamore: verum rex Agamemno surrexit, sceptrum tenens, quod Vulcanus laboraverat fabricans; Vulcanus quidem dedit Jovi Saturnio regi; atque Jupiter dedit internuntio Argicidæ; Mercurius autem rex dedit Pelopi agitatori-equorum; 105 ac rursus Pelops dedit Atreo, pastori virorum; Atreusque moriens reliquit diviti-pecorum Thyestæ; ac rursus Thyestes Agamemnoni reliquit gestandum, ut-multis insulis et Argo omni imperaret. Hoc ille nixus, _hæc_ verba Argivis dixit:

110 O amici, heroes Danai, ministri Martis, Jupiter me valde Saturnius malo irretivit gravi, durus, qui antea quidem mihi promisit et annuit, Ilio exciso bene-mœnito, _me_ rediturum; nunc vero malam fraudem struxit, et me jubet 115 inglorium Argos redire, postquam multum perdidi populum. Ita scilicet Jovi erit præpotenti placitum, qui jam multarum urbium demolitus-est vertices, et adhuc etiam demolietur: ejus enim potentia est maxima. Turpe enim hoc est etiam posteris auditu, 120 incassum sic talem tantumque populum Achivorum irritum bellum bellare, et pugnare cum-viris paucioribus, exitus autem nondum ullus apparuit. Si enim velimus Achivique Trojanique, fœderibus fidelibus percussis, numerari utrique, 125 Trojanos quidem se-colligere, ad focos quotquot sunt; nos autem in decurias disponamur Achivi, Trojanorumque viros singulos capiamus, qui-vinum-fundant: multæ decuriæ indigerent pocillatore. Tanto ego ajo plures esse filios Achivorum 130 Trojanis, qui habitant in urbe: sed auxiliares multis ex civitatibus hastas-vibrantes viri sunt, qui me valde depellunt et non sinunt volentem Trojæ expugnare bene-habitatum oppidum Novem jam abierunt Jovis magni anni, 135 et jam ligna computruerunt navium, et funes soliti-sunt; et certe nostræque uxores et infantes liberi sedent in ædibus exspectantes: nobis autem opus sic infectum _est,_ cujus gratia huc venimus. Sed agite, ut ego dixero, pareamus omnes: 140 fugiamus cum navibus dilectam in patriam terram; non enim amplius Trojam capiemus latas-vias-habentem.

Sic dixit; his autem animum in pectoribus commovit, omnibus inter multitudinem, quicunque non consilium audiverant. Mota-est vero concio, ut fluctus ingentes maris 145 pelagi Icarii, quos quidem Eurusque Notusque commovit, quum-irruit patris Jovis ex nubibus. Sicut quum moverit Zephyrus profundum arvum veniens, rapidus superne ingruens, et incumbit spicis: sic horum tota concio mota-est. Hi autem fremitu 150 ad naves ruebant, a-pedibus vero subter pulvis stabat excitatus; alii autem alios adhortabantur, ut-prehenderent naves et traherent in mare divinum alveosque expurgabant: clamor autem in-cœlum ivit domum properantium; subtrahebantque phalangas navibus.

155 Tunc Argivis præter-fatum reditus contigisset, nisi Minervam Juno sermone affata-fuisset:

Dii-boni, ægidem-tenentis Jovis filia, indomita, siccine vero domum, dilectam in patriam terram, Argivi fugient super lata dorsa maris? 160 verum gloriationem Priamo et Trojanis reliquerint Argivam Helenam, cujus gratia multi Achivorum ad Trojam perierunt, dilecta procul-a patria terra? verum abi nunc ad populum Achivorum ære-loricatorum, tuis lenibus verbis cohibe virum quemque, 165 nec sinas naves in-mare trahere utrinque-recurvas.

Sic dixit: nec non-paruit dea cæsiis-oculis Minerva. Descendit autem ab Olympi verticibus concitata, [raptimque venit veloces ad naves Achivorum;] invenit deinde Ulyssem, Jovi consilio parem, 170 stantem; neque hic navem bonis-transtris-instructam, nigram tangebat, quia ipsum dolor corde et animo invaserat. prope autem stans allocuta-est _eum_ cæsiis-oculis Minerva:

Generose Laertiade, sollertissime Ulysse, siccine vero domum, dilectam in patriam terram, 175 fugietis, in naves multis-transtris irruentes? verum gloriationem Priamo et Trojanis reliqueritis Argivam Helenam, cujus gratia multi Achivorum ad Trojam perierunt, dilecta procul-a patria terra? verum abi nunc ad populum Achivorum, neque cessa: 180 tuis blandis verbis cohibe virum quemque, nec sinas naves in-mare trahere utrinque-recurvas.

Sic dixit: hic autem intellexit deæ vocem locutæ, instititque currere, et lænam abjecit: illam vero sustulit præco Eurybates Ithacensis, qui eum sequebatur. 185 Ipse autem Atridæ Agamemnoni obvius veniens, sumsit ei (_ejus_) sceptrum paternum, incorruptum semper: cum quo ivit per naves Achivorum ære-loricatorum.

Quemque regem, et primarium virum inveniret, hunc vero blandis verbis detinebat astans:

190 Mirifice, non te decuit timidi instar trepidare; quin et ipse sede, et alios sedere fac viros. Nondum enim fere certo scis, quis animus Atridæ: nunc quidem tentat, mox autem pœna-afficiet filios Achivorum. In consilio non omnes audivimus quid dixerit. 195 _Cavendum igitur_ ne-forte iratus afficiat malo filios Achivorum. Ira vero magna est Jovis-alumni regis: honor autem ab Jove est, diligitque ipsum providus Jupiter.

Quemcunque vero e-plebe virum videret vociferantemque offenderet, hunc sceptro percutiebat increpitabatque verbo:

200 Improbe, quiete sede, et aliorum sermonem audi, qui te præstantiores sunt; tu autem imbellis et invalidus, neque unquam in bello æstimatus, neque in consilio. Non quidem ullo-pacto omnes regnabimus hic Achivi: non bonum multorum-principatus: unus princeps esto, 205 unus rex, cui dedit Saturni filius versuti. [sceptrumque et jura, ut ipsis dominetur.]

Sic ille imperatorem-agens regebat exercitum: hi autem ad- concionem rursus ruebant a navibus et tentoriis, _cum_ tumultu: sicut quum fluctus multum-trepentis maris 210 in-litore magno fremit, resonatque pontus.

Ceteri quidem sedebant, tenebantque-se in _suis_ sedibus. Thersites autem adhuc solus blaterans tumultuabatur, qui verba animo suo indecoraque multaque tenebat, ut-temere, ac non prout decebat, contenderet regibus, 215 sed _eo_ quodcunque ei videretur ridiculum Argivis esse. Turpissimus autem vir sub Ilium venerat; valgus erat, claudusque altero pede; et ejus humeri gibbi, in pectus contracti; ac superne acutus erat capite, rarumque supra-insedebat capillamentum. 220 Inimicissimus autem Achilli potissimum erat et Ulyssi; his enim conviciari-solebat; tum vero Agamemnoni divino stridule clamans dicebat probra; ei autem Achivi vehementer irascebantur indignabanturque in animo; at hic alte vociferans, Agamemnonem increpabat sermone:

225 Atride, de-quo autem quereris et _quo_ indiges? plena tibi ære tentoria, multæque mulieres sunt in tentoriis selectæ, quas tibi Achivi omnium-primo damus, quandocunque oppidum cepimus. An adhuc et auro indiges, quod quis afferet 230 Trojanorum equûm-domitorum ex Ilio, pro-filio redemtionis- pretium, quem ego vinctum duxero vel alius Achivorum? aut mulierem juvenem, ut _cum ea_ miscearis in amore, quamque ipse seorsum detineas? Minime vero decet principem existentem in-mala inducere filios Achivorum. 235 O imbelles, ignava probra, Achæides, non-amplius Achivi, domum cum navibus redeamus: hunc vero sinamus hic ad Trojam præmia concoquere, ut sciat, utrum quid ei nos adjumento-simus, an non; qui etiam nunc Achillem, se multo fortiorem virum, 240 contumelia-affecit; ablatum enim habet præmium, ipse abripiens. Enimvero non Achilli bilis _est_ in præcordiis, sed socors _est;_ alioqui enim, Atrida, nunc postremum læsisses.

Sic dixit convicians Agamemnoni, pastori populorum, Thersites; huic autem cito astitit divinus Ulysses, 245 et ipsum torve intuitus gravi increpavit sermone:

Thersite blatero, clara-voce quanquam sis concionator, desine, neu velis solus contendere cum-regibus. Non enim ego te censeo pejorem mortalem alium esse, quotquot cum Atridis sub Ilium venerunt. 250 Quare non reges in ore habens concioneris, et (_neu_) ipsis probra objicias, reditumque observes. Necdum plane scimus, quomodo futuræ-sint hæ res, utrum bene, an male redituri-simus filii Achivorum. [Propterea nunc Atridæ Agamemnoni, pastori populorum, 255 sedes jaciens-convicia, quia ei valde multa dant heroes Danai; tu vero maledictis-_eum_-irritans concionaris.] Sed tibi edico, quod et perfectum erit: sicubi iterum te delirantem deprehendero, sic jam hîc, ne-amplius deinceps Ulyssi caput super humeros sit, 260 neque posthac Telemachi parens appellatus sim, si non ego te comprehensum tuis quidem vestibus exuero, lænaque et tunica, quæque pudenda contegunt, ipsum autem flentem veloces ad naves dimisero, cæsum, e-concione, ignominiosis verberibus.

265 Sic igitur dixit, sceptroque tergum atque etiam humeros percussit; ille vero curvabat-se, plenaque ipsi excidit lacrima. Vibex autem cruenta dorso emersit sceptro sub aureo; ipse autem sedit timuitque, dolensque, stupide spectans, abstersit lacrimam. 270 Illi vero, quamvis mœsti, super ipso suaviter riserunt, sicque aliquis (_fere quisque_) dicebat, intuens propinquum alium:

Dii boni, profecto plurima Ulysses bona fecit, consiliaque inchoans bona bellumque instruens: nunc vero hoc longe optimum inter Argivos fecit, 275 qui hunc conviciatorem contumeliosum coercuit a-loquendo. Non certe ipsum iterum stimulabit animus audax objurgare reges contumeliosis verbis.

Sic dixerunt multitudo: sed urbium-vastator Ulysses surrexit, sceptrum tenens (juxtaque cæsiis-oculis Minerva, 280 assimulata præconi, silere populum jussit, ut simul primique et postremi filii Achivorum sermonem audirent et expenderent consilium): is ipsis bene-cupiens concionatus-est et dixit:

Atrida, nunc vero te, rex, volunt Achivi 285 omnibus probrosissimum facere articulate-loquentibus mortalibus, nec tibi perficiunt promissionem, quam susceperunt, huc etiam venientes ex Argo equos-pascente, Ilio exciso bene-mœnito _te_ rediturum. Tanquam enim vel pueri tenelli viduæve mulieres, 290 inter-se complorantes-desiderant domum redire. Sane vero etiam labor est afflictum redire. Etenim quispiam _vel_ unum mensem manens _procul_ a sua uxore ægre-fert cum nave multa-transtra-habente, quem procellæ hibernæ detinent, commotumque mare: 295 nobis vero nonus est, qui-circumvolvitur, annus hic manentibus. Quare non succenseo, Achivos ægre-ferre apud naves recurvas; verum nihilominus turpe _est_ diuque manere, inanemque redire. Tolerate, amici, et manete in tempus, ut sciamus, 300 utrum verum Calchas vaticinetur, an et non. Probe enim hoc scimus in animo, estisque omnes testes, quos non Parcæ incesserunt mortis auferentes, herique et nudius-tertius, quando in Aulidem naves Achivorum congregabantur, mala Priamo et Trojanis ferentes; 305 nos autem circum, circa fontem, sacris in altaribus faciebamus immortalibus perfectas hecatombas, pulcra sub platano, unde fluebat limpida aqua: illic apparuit magnum signum: draco in dorso ruber, horribilis, quem ipse Olympius misit in-lucem, 310 ex-altari imo-prolapsus, ad platanum ruit. Ibi erant passeris pulli, pusilli nati, ramum super summum, sub-foliis se-condentes, octo, verum mater nona erat, quæ pepererat natos. Ibi ille hos miserabiliter voravit stridentes; 315 mater vero circumvolabat lugens caros natos: hanc autem implicans ala prehendit circum-clamitantem. Verum postquam natos devoraverat passeris et ipsam, hunc quidem insignem fecit deus, qui ostenderat; lapidem enim ipsum fecit Saturni filius versuti; 320 nos autem stantes admirabamur, quale factum-esset. Sic igitur mirabilia prodigia deorum subiere hecatombas; Calchas vero statim deinde vaticinans concionabatur: cur muti facti-estis, capite-comantes Achivi? nobis quidem hoc ostendit signum magnum providus Jupiter, 325 serum, seri-exitus, cujus gloria nunquam peribit. Ut hic natos devoravit passeris et ipsam, octo, verum mater nona erat, quæ pepererat natos: sic nos totidem annos bellabimus ibi, decimo autem urbem capiemus latas-vias-habentem. 330 Ille sic concionatus-est: quæ utique nunc omnia complentur. Verum age, manete omnes, bene-ocreati Achivi, hîc, donec urbem magnam Priami ceperimus.

Sic dixit. Argivi vero altum clamabant (circum autem naves terribiliter sonitum-reddebant, clamantibus ab Achivis), 335 sermonem collaudantes Ulyssis divini. Inter-hos autem dein dixit Gerenius eques Nestor:

Dii boni, revera pueris similes loquimini parvis, quibus non sunt-curæ bellica opera. Quo vero pactaque et jurajuranda ibunt nobis? 340 in ignem nempe consiliaque abierint curæque virorum, fœderaque meri-libatione-sancita et dextræ, quibus confisi-sumus! frustra enim verbis contendimus, neque ullam rationem invenire possumus, multum tempus hîc licet-moremur. Atrida, tu vero adhuc, sicut prius, habens firmum consilium, 345 impera Argivis in duris præliis; hos autem sine tabescere, unum et alterum, qui ab-Achivis seorsum consultant (perfectio autem non erit ipsis), ut-prius Argos redeant, quam et Jovis ægidem-tenentis cognoscamus utrum falsa _sit_ promissio, an et non. 350 Dico enim jam annuisse præpotentem Saturnium die illo, quando naves in cito-euntes inscenderunt Argivi, Trojanis cædem ac fatum ferentes, quum-fulguraretur ad-dextram, fausta signa ostendens. Quare nemo prius festinet domum redire, 355 quam quisque apud Trojanorum uxorem _aliquam_ dormiverit, ultusque-fuerit Helenæ ausa gemitusque. Sin autem quis vehementer vult domum redire, arripiat suam navem bonis-transtris, nigram, ut ante alios mortem et fatum assequatur. 360 Sed, rex, tuque ipse bene consulito, auscultaque alteri; non rejectaneum verbum erit, quod dixero: secerne viros per stirpes, per gentes, Agamemno, ut gens genti opem-ferat, et stirps stirpi. Si autem sic feceris, et tibi paruerint Achivi, 365 cognosces dehinc, quique ducum ignavus, quique populorum, et quis fortis sit: per se-ipsos enim pugnabunt; cognosces etiam, utrum divinitus urbem non sis-expugnaturus, an virorum ignavia et imperitia belli.

Hunc autem respondens allocutus-est rex Agamemno: 370 revera iterum concione vincis, senex, filios Achivorum. Utinam enim, Jupiterque pater, et Minerva, et Apollo, tales decem mihi consultores essent Achivorum! sic cito caderet urbs Priami regis, manibus sub nostris captaque excisaque. 375 Sed mihi ægidem-tenens Saturnius Jupiter dolores dedit, qui me in vanas lites et contentiones conjicit. Etenim ego Achillesque certavimus puellæ gratia, inter-se-adversantibus verbis; ego autem primus-cœpi irasci: sin autem unquam in unum consultabimus, non-amplius postea 380 Trojanis dilatio mali erit, ne tantillum quidem. Nunc autem ite pransum, ut committamus pugnam: bene quidem quisque hastam acuat, bene et scutum paret, bene vero quisque equis prandium det veloces-pedes-habentibus, bene quisque currum undique explorans, bellum meditetur, 385 ut per-totum-diem horrendo cernamus Marte. Nulla enim cessatio posthac-erit, ne tantillum quidem, nisi nox veniens diremerit ardorem virorum. Sudabit quidem cujusque lorum circum pectora scuti circum-tegentis-hominem, circum autem lanceam _quisque_ manu fatigabitur: 390 sudabit et cujusque equus, politum currum trahens. Quem vero ego seorsum a-pugna volentem videro manere apud naves recurvas, non ei postea certum erit fugere canes atque alites.

Sic dixit; Argivi vero altum clamabant, sicut quando fluctus 395 litus ad altum, quum _eum_ moverit Notus ingruens, _ad_ procurrentem scopulum; hunc autem nunquam fluctus linquunt, variis ventis _flantibus,_ quando hinc vel illinc oriuntur. Surgentes vero ruebant, sparsi per naves, fumumque-excitarunt per tentoria, et prandium sumserunt. 400 Alius autem alii sacrificabat deorum semper-existentium, orans ut-mortem effugeret et discrimen Martis. Atque _ipse_ bovem sacrificavit rex virorum Agamemno pinguem, quinquennem, præpotenti Saturnio; vocavitque senes principes omnium-Achivorum, 405 Nestorem quidem primum, et Idomeneum regem, ac deinde Ajaces duos, et Tydei filium; sextum autem Ulyssem, Jovi consilio æqualem. Spontaneus vero ei venit bello strenuus Menelaus: norat enim in animo fratrem ut-agitaret (_agitantem_). 410 Bovem autem circumsteterunt, et molas sustulerunt; inter-hos vero orans dixit rex Agamemno:

Jupiter illustrissime, maxime, atras-nubes-cogens, in-æthere habitans, ne prius sol occidat et tenebræ superveniant, quam ego pronam dejecero Priami domum 415 ardentem, exusseroque igni infesto portas, Hectoream vero loricam circa pectora discidero, ferro ruptam: multique circa ipsum socii proni in pulveribus mordicus prehendant terram.

Sic dixit: nec tamen ei annuebat Saturnius; 420 verum hic accepit quidem sacrificia, laborem vero non-invidendum dedit. Ac postquam precati-sunt, et molas projecerunt, _cervicem_ retro egere _victimarum_ primum, et jugularunt, et excoriarunt, femoraque exsecuerunt adipeque cooperuerunt, _eam_ duplicantes; super ipsis autem frusta-cruda-posuere. 425 Et hæc quidem lignis-fissis sine-foliis adurebant; viscera autem _verubus_ transfixa tenebant-super ignem. Ac postquam femora exusta-erant, et viscera gustarant, in-frusta-parva-conciderunt cetera et verubus transfixerunt, assaveruntque scite, extraxeruntque _igni_ omnia. 430 Atque ubi cessarant ab-opere, apparaverantque convivium, epulati-sunt, nec quicquam animus indiguit epuli æqui. Porro postquam potus et cibi appetitum exemerant, his loqui incipiebat Gerenius eques Nestor:

Atrida illustrissime, rex virorum Agamemno, 435 ne nunc diutius hîc colloquamur, neu amplius diu differamus opus, quod jam deus in-manus-dat. Sed age, præcones quidem Achivorum ære-loricatorum populum præconio congregent ad naves: nos autem conferti ita per exercitum latum Achivorum 440 eamus, ut ocyus cieamus acrem Martem.