Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias

Part 2

Chapter 2 2,966 words Public domain Markdown

245 Six dixit Pelides; sceptrumque projecit in-terram, aureis clavis transfixum, consedit autem ipse; Atrides vero ex-altera-parte irascebatur. His autem Nestor suaviloquus surrexit, argutus Pyliorum orator, cujus quidem a lingua melle dulcior fluebat sermo 250 (cui jam duæ ætates articulate-loquentium hominum abierant, qui cum-ipso antea simul nutriti-sunt et nati in Pylo divina, inter tertios autem _tum_ regnabat); hic illis bene-cupiens concionatus-est et dixit:

O dii, profecto magnus luctus Achivam terram invadit! 255 Profecto lætabitur Priamus, Priamique filii, ceterique Trojani valde gaudebunt animo, si de-vobis hæc omnia audiverint decertantibus, qui quidem consilio Danais antecellitis, et pugnando. Sed persuademini: ambo vero juniores estis me. 260 Jam enim aliquando ego et cum-fortioribus, quam vobis, viris versatus-sum, et nunquam me hice parvi-penderunt. Non enim unquam tales vidi viros, neque videbo, qualem Pirithoumque, Dryantemque, pastorem hominum, Cæneumque, Exadiumque et similem-deo Polyphemum. 265 [Theseumque Ægiden, similem immortalibus.] Fortissimi certe illi terrestrium nutriti-sunt virorum: fortissimi quidem erant, et cum-fortissimis pugnabant, Centauris monticolis, et terribiliter _eos_ interfecerunt. Et quidem cum-illis ego versabar, e Pylo profectus, 270 procul e longinqua terra: evocarant enim _me_ ipsi; et pugnabam pro me ipso (_meis viribus_) ego; cum-illis autem nemo eorum, qui nunc homines sunt terrestres, pugnaret. Et mea quidem consilia auscultabant obtemperabantque dicto. Verum obedite et vos, quandoquidem obedire melius. 275 Neque tu ab-isto, præstans licet sis, auferas puellam, verum sine, ut ei primum dederunt præmium filii Achivorum: neque tu, Pelide, velis contendere regi contra: quia neutiquam æqualem _tecum_ sortitus-est honorem sceptriger rex, cui Jupiter gloriam dedit. 280 Si autem tu fortis es, deaque te generavit mater, at hic potentior est, quia pluribus imperat. Atride, tu autem depone tuam iram: verum ego precor, in-Achillem remittas iram, qui magnum omnibus propugnaculum Achivis est belli mali.

285 Hunc autem respondens allocutus-est rex Agamemno: sane hæc omnia, senex, convenienter dixisti. Verum hic vir vult supra omnes esse alios; in-omnes dominari vult, omnibusque imperare, et omnibus præcipere, quæ alicui (_mihi_) non persuasurum _eum_ puto. 290 Si autem ipsum bellatorem fecerunt dii semper existentes, _num_ propterea ipsi permittunt contumelias loqui?

Huic autem interpellando respondit divinus Achilles: profecto enim timidusque et nullius-pretii vocarer, si tibi in-omni re cessero, quamcunque dixeris: 295 aliis sane hæc impera, _ne_ enim mihi præcipias: non enim ego amplius _me_ tibi obtemperaturum puto. Aliud autem tibi dicam, tu vero in præcordiis conde tuis: manibus quidem neutiquam ego pugnabo puellæ causa, neque tecum neque cum-quovis alio, quum a-me aufertis quod- dedistis: 300 aliarum autem rerum quæ mihi sunt velocem apud navem nigram, harum non ullam auferes abripiens, invito me. Sin autem, age vero, fac-periculum, ut cognoscant et isti: statim tibi (_tuus_) sanguis niger fluet circa lanceam.

Sic hi contrariis quum-contendissent verbis 305 surrexerunt, solveruntque concionem apud naves Achivorum. Pelides quidem ad tentoria et naves æquales abiit cumque Menœtiade (Patrocolo) et suis sociis: Atrides autem navem velocem in-mare deduxit, in-eamque remiges elegit viginti, et hecatomben im- 310 posuit deo; in _ea_ vero Chryseidem pulcras-genas-habentem collocavit ducens; dux autem inscendit ingeniosus Ulysses.

Hi quidem deinde, cum-conscendissent, innavigabant humidis viis: populos autem Atrides lustrari jussit. Hi vero se-lustrabant et in mare sordes projiciebant; 315 sacrificabantque Apollini perfectas hecatombas taurorum et caprarum juxta litus maris infructuosi: nidor autem ad-cœlum ibat circumfusus fumo.

Sic hi quidem hæc operabantur per exercitum: nec Agamemno cessabat ab-ira, quam primum minatus-fuerat Achilli. 320 Sed is Talthybiumque et Eurybaten affatus-est, qui ipsi erant præcones et seduli ministri:

Abite ad-tentorium Pelidæ Achillis; manu prehensam adducite Briseidem pulcris-genis: sin autem non dederit, ego tamen ipse auferam, 325 veniens cum pluribus: quod illi et acerbius erit.

Sic locutus _eos_ misit, asperumque sermonem injunxit. Hi autem inviti iverunt juxta litus maris infructuosi, Myrmidonum vero ad tentoriaque et naves pervenerunt. Illum autem invenerunt apudque tentorium et navem nigram 330 sedentem: neque hosce intuitus lætatus-est Achilles. Hi quidem perterriti et reverentes regem stabant, neque ipsum alloquebantur neque interrogabant. Sed is cognovit suo in animo, dixitque:

Salvete, præcones, Jovis nuntii atque etiam hominum! 335 propius accedite: nihil mihi vos culpandi, sed Agamemno, qui vos misit Briseidis causa puellæ. Verum age, generose Patrocle, educ puellam, et ipsis trade abducendam: ipsi autem testes sunto coram diis beatis coramque mortalibus hominibus, 340 et coram hoc rege immiti, si-unquam posthac opus me fuerit ad-indignam pestem arcendam a-ceteris: certe enim ille perniciosis animis furit, neque ullo-modo scit cogitare et ante et retro (_futura et præterita_), ut ipsi apud naves salvi pugnent Achivi.

345 Sic dixit: Patroclus autem caro paruit sodali. Eduxitque tentorio Briseidem pulcris-genis, et tradidit abducendam; illi autem redibant ad naves Achivorum; atque invita una cum-iis[TR2] mulier ibat. Sed Achilles lacrimans a-sociis exinde sedit seorsum secedens, 350 litus ad maris cani, spectans in nigrum pontum; multa autem matri dilectæ supplicavit manus porrigens:

Mater, quandoquidem me peperisti brevis-ævi futurum, honorem saltem mihi debebat Olympius tribuere, Jupiter altitonans; nunc autem me ne tantillum-quidem honoravit: 355 certe enim me Atrides late-dominans Agamemno contumelia-affecit: ablatum enim habet præmium, ipse auferens.

Sic dixit lacrimas-fundens: hunc autem audivit veneranda mater, sedens in fundo maris apud patrem senem. Cito autem emersit e-cano mari, velut nebula; 360 et ante ipsum consedit lacrimas-fundentem, manuque ipsum demulsit et verbum dixit et elocuta est:

Fili, quid fles? quis vero tibi mentem invasit mœror? eloquere, ne celes animo, ut sciamus ambo.

Hanc autem graviter-suspirans allocutus-est pedibus velox Achilles: 365 nosti: cur tibi hæc scienti omnia dicam? ivimus in Theben sacram, urbem Eetionis, hancque diripuimus et adduximus huc omnia: et hæc quidem bene diviserunt inter se filii Achivorum, elegerunt autem Atridæ Chryseidem pulcris-genis. 370 Chryses vero postea, sacerdos longe-jaculantis Apollinis, venit veloces ad naves Achivorum ære-loricatorum, redemturusque filiam, ferens infinitum pretium-liberationis, infulas habens in manibus longe-jaculantis Apollinis aureo de sceptro _suspensas,_ et supplex oravit omnes Achivos, 375 Atridas vero imprimis duos, duces populorum. Tunc ceteri quidem omnes comprobarunt Achivi, reverendumque-esse sacerdotem et splendidum accipiendum pretium: at non Atridæ Agamemnoni placuit animo; sed contumeliose _eum_ dimisit, minacemque sermonem injunxit. 380 Iratus vero senex retro abiit; hunc autem Apollo precantem exaudivit, quoniam valde illi carus erat. Misit in Argivos malam sagittam; populi autem moriebantur alii-super-alios; ibantque spicula dei quoquoversus per exercitum latum Achivorum. Nobis autem vates 385 bene sciens in-concione-narrabat vaticinia Apollinis. Statim ego primus hortabar deum placare; Atriden vero deinde ira cepit: subitoque exsurgens minax-dixit verbum, quod utique effectum est. Illam enim cum navi veloci mobilibus-oculis Achivi 390 ad Chrysen deducunt, feruntque donaria deo; hanc vero nuper a-tentorio iverunt præcones abducentes, puellam Brisei, quam mihi dederant filii Achivorum. Sed tu, si quidem potes, auxiliare filio optimo: profecta in-Olympum, Jovem precare, si unquam aliquid 395 vel verbo juvisti cor Jovis, vel etiam facto. Sæpe enim te patris in ædibus audivi prædicantem, quum aiebas ab-atras-nubes-cogente Saturnio solam _te_ inter immortales indignam perniciem avertisse, quando ipsum colligare Olympii volebant alii, 400 Junoque, et Neptunus, et Pallas Minerva. Sed tu eum, quum-venisses, dea, liberasti a-vinculis, statim Centimanum vocans in vastum Olympum, quem Briareum vocant dii, homines autem omnes Ægæonem (is enim viribus suo patre præstantior): 405 qui apud Saturnium consedit, gloria superbiens: hunc igitur exhorruerunt beati dii, neque _Jovem_ ligaverunt. Horum nunc illi memoriam-revocans asside et prende genua, si quo modo velit Trojanis auxiliari, hos autem ad puppesque et circa mare conglobare, Achivos, 410 dum-cædantur, ut omnes fruantur rege _suo,_ sentiatque etiam Atrides late-dominans Agamemno suam culpam, quod fortissimum Achivorum nihil honorarit.

Huic autem respondit deinde Thetis lacrimas defundens: heu! fili mi, cur igitur te enutrivi, malo-fato partum! 415 O utinam apud naves sine-lacrimis et illæsus sederes; quoniam tibi fatum _impendet_ brevi, nec perlonge abest: nunc autem simul et cito-moriturus et ærumnosus supra omnes factus-es: quoniam te malo fato peperi in ædibus. Hoc tamen dictura verbum Jovi gaudenti-fulmine 420 ibo ipsa in Olympum valde-nivosum, si forte obtemperet. Sed tu quidem nunc, navibus assidens velocibus, succense Achivis, bello autem abstine omnino. Jupiter enim ad Oceanum ad probos Æthiopes hesternus abiit ad convivium; diique simul omnes secuti-sunt: 425 duodecima autem _die_ rursus veniet in-Olympum. Et tum deinde vadam Jovis ad ære-fundatam domum, et ipsius genibus-advolvar, et eum permotum-iri puto.

Sic igitur locuta abiit; illum autem reliquit ibi iratum in animo, de-bene-cincta muliere, 430 quam vi ab-invito abstulerant.—Sed Ulysses in Chrysen pervenit, ducens sacram hecatomben. Hi autem quando portum valde-profundum intraverant, vela quidem legerunt, posueruntque in navi nigra; malum autem receptaculo-suo admorunt, rudentibus demissum, 435 alacriter; ipsamque (_navem_) in stationem protraxerunt remis. Saxa (_pro ancoris_) inde ejecerunt, ac retinacula alligarunt, et ipsi quoque exierunt in litus maris: atque hecatomben exposuerunt longe-jaculanti Apollini; Chryseis autem navi exivit pontum-transeunte. 440 Hanc quidem postea ad aram ducens ingeniosus Ulysses, patri caro in manibus posuit, et ipsum allocutus-est:

O Chryse, misit me rex virorum Agamemno, filiamque tibi ut-ducerem, Phœboque sacram hecatomben sacrificarem pro Danais, ut placemus deum, 445 qui modo Argivis deplorabiles ærumnas immisit.

Sic locutus, in manibus posuit, ille autem accepit gaudens filiam caram: hi vero confestim deo splendidam hecatomben ordine statuerunt rite-ædificatum circa altare; manusque-lavarunt deinde, et molas sustulerunt. 450 His autem Chryses alta-voce precabatur, manibus sublatis:

Audi me, argenteum-arcum-habens, qui Chrysen tueris, Cillamque divinam, Tenedoque potenter imperas! Jam aliquando me antea exaudisti precantem; honorasti quidem me, valde vero afflixisti populum Achivorum: 455 atque etiam nunc mihi hoc perfice votum: jam nunc a-Danais iniquam pestem amove.

Sic dixit orans; hunc vero exaudivit Phœbus Apollo. Ac postquam precati-sunt et molas projecerunt, _hostiarum_ _cervices_ retro-egerunt primum, et jugularunt et excoriarunt, 460 femoraque exsecuerunt, adipeque cooperuerunt, _eam_ duplicantes, super ipsis autem frusta-cruda-posuerunt. Adolebatque super lignis-fissis senex, insuper nigrum vinum libabat: juvenes vero prope illum tenebant verua-quinque- cuspidum manibus. Tum ubi femora exusta-erant, et viscera gustarant, 465 minutatim-secuerunt ceterea et verubus transfixerunt, assaruntque scite, extraxeruntque _igni_ omnia. Atque ubi cessarant ab-opere, appararantque convivium, convivati-sunt; neque quicquam indiguit cibo æquo. Porro ubi potus et cibi desiderium exuerant, 470 pueri quidem crateras coronabant vino, distribueruntque omnibus, auspicati poculis. Illi vero per-totum-diem cantu deum placabant, pulcrum canentes pæana, juvenes Achivorum, celebrantes sagittantem _Apollinem:_ ille autem animo delectabatur audiens.

475 Quando vero sol occidit et tenebræ supervenere, tunc dormiverunt juxta retinacula navis. Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora, tunc deinde revehebantur ad exercitum latum Achivorum; hisque secundum ventum misit sagittans Apollo. 480 Illi vero malum erexerunt, velaque alba panderunt: ventus autem flatu-implevit medium velum, fluctusque carinam purpureus valde circumsonabat, navi eunte: hæc vero currebat per fluctum conficiens iter. Ac postquam venerant ad exercitum latum Achivorum, 485 navem quidem hi nigram in continentem subduxerunt alte super arenas, phalangasque longas subtenderunt: ipsi autem sparsi-sunt per tentoriaque navesque.

Verum iram fovit, navibus adsidens velocibus, generosus Pelei filius, pedibus velox Achilles; 490 neque unquam in concionem prodiit clarantem-viros, neque unquam in bellum: sed macerabat carum (_suum_) cor, illic manens, desiderabat autem clamoremque pugnamque.

At quando jam ex illo duodecima erat aurora, tunc vero ad Olympum ibant dii semper existentes 495 omnes simul, Jupiterque præibat. Thetis autem non est-oblita mandatorum filii sui, sed hæc emersit ex-unda maris, matutinaque conscendit magnum cœlum Olympumque; invenit autem late-sonantem Saturnium seorsum sedentem ab-aliis in-summo vertice multa-cacumina-habentis Olympi. 500 Atque ante ipsum consedit et prehendit genua sinistrâ; dextrâ autem inferius mentum attingens supplicans allocuta-est Jovem Saturnium regem:

Jupiter pater, si-unquam revera te inter immortales juvi vel dicto vel re, hoc mihi perfice votum: 505 honora mihi filium, qui brevissimæ vitæ præ-ceteris extitit; sed ipsum nunc rex virorum Agamemno contumelia-affecit: ablatum enim habet præmium, ipse abripiens. At tu ipsum ulciscere, Olympie sapientissime Jupiter; tamdiu autem in Trojanis pone victoriam, donec Achivi 510 filium meum honorarint, auxerintque eum honore.

Sic dixit; hanc autem nihil allocutus-est nubes-cogens Jupiter, sed tacitus diu sedit; Thetis vero, ita-ut prenderat genua, sic tenebat inhærens, et rogabat secundo iterum:

Vere jam mihi promitte et annue, 515 vel abnue; quoniam non tibi inest timor: ut bene sciam, quantum ego inter omnes inhonoratissima dea sim.

Hanc autem graviter suspirans allocutus-est nubes-cogens Jupiter: sane perniciosum facinus, quum me increpare impellis Junonem, quando me irritaverit contumeliosis verbis. 520 Illa autem et sic mecum semper inter immortales deos rixatur, atque me dicit in-pugna Trojanis auxiliari. Sed tu quidem nunc retro abscede, ne te videat Juno: mihi autem hæc erunt-curæ, ut perficiam. Verum age _jam_ tibi capite annuam, ut fidem-habeas: 525 hoc enim ex me inter immortales maximum signum; non enim meum _est_ revocabile, neque fallax, neque infectum, quodcunque capite annuero.

Dixit, et nigris superciliis annuit Saturnius: ambrosiæ autem comæ concussæ-sunt regis 530 capite ab immortali; magnumque tremefecit Olympum.

Illi sic deliberata-re discesserunt: hæc quidem deinde in mare desiliit profundum de splendido Olympo, Jupiter autem _rediit_ suam in domum. Dii vero simul omnes assurrexerunt ex sedibus, sui patris in-occursum; nec ullus sustinuit 535 expectare venientem, sed obvii steterunt omnes. Sic hic quidem illic resedit in solio; neque eum Juno ignoravit, conspicata, quod cum-ipso contulerat consilia argenteos-pedes-habens Thetis, filia marini senis. Statim conviciis Jovem Saturnium allocuta-est.

540 Quis vero tecum, dolose, deorum contulit consilia? semper tibi gratum est, a-me seorsum agentem, clandestina meditantem statuere: neque aliquod unquam mihi lubens ausus-es dicere verbum quod cogitaveris.

Huic autem respondit deinde pater hominumque deorumque: 545 Juno, ne vero omnia mea spera consilia _te_ scituram: difficilia tibi erunt, uxor quamvis _mea_ sis. Sed quod quidem par _fuerit te_ audire, nullus inde neque deorum prior hoc sciet, neque hominum: quod autem ego seorsum a-diis voluero animo-concipere, 550 ne tu hæc singula interroga neu perscrutare.

Huic autem respondit deinde magnos-oculos-habens veneranda Juno: severissime Saturnie, quale hoc verbum dixisti! Et valde te pridem neque interrogo nec perscrutor; sed perquietus ea consultas, quæcunque vis: 555 nunc autem vehementer timeo in animo, ne te seduxerit argenteos-pedes-habens Thetis, filia marini senis. Matutina enim tibi assedit et prehendit genua; cui te suspicor annuisse certum, ut Achillem honores, perdas autem multos ad naves Achivorum.

560 Hanc autem respondens allocutus-est nubes-cogens Jupiter: improba, semper quidem suspicaris, nec te lateo: agere tamen nihil poteris, sed ab animo _aliena_ magis mihi eris: hoc autem tibi et acerbius erit. Si vero ita hoc est _ut suspicor,_ mihi erit gratum. 565 Verum tacita sede, meoque obedi verbo; ne tibi non prosint, quotquot dii sunt in Olympo, propius accedentes, quando tibi invictas manus injecero.

Sic dixit: timuit autem magnis-oculis verenda Juno; et tacita sedit, inflectens suum cor;[TR3] 570 ingemuerunt autem per domum Jovis dii cœlestes. His vero Vulcanus inclytus-artifex incepit concionari, matri dilectæ gratificans, candidas-ulnas-habenti Junoni:

Profecto pestifera facta hæc erunt, nec amplius tolerabilia, si jam vos mortalium gratia contenditis hoc-modo, 575 interque deos tumultum agitatis; neque ulla convivii boni erit voluptas, quoniam pejora vincunt. Matrem autem ego admoneo, et ipsam licet intelligentem, patri caro obsequium præstare Jovi, ut ne iterum jurget pater, et nobis convivium conturbet. 580 Si enim velit Olympius fulminator ex sedibus deturbare.... ille enim longe potentissimus est. At tu hunc verbis demulceto mollibus; statim deinde placidus Olympius erit nobis.

Sic igitur dixit; et surgens poculum duplex 585 matri dilectæ in manibus posuit, et ipsam allocutus-est:

Tolera, mater mea, et sustine, dolens licet, ne te, cara quanquam _mihi_ es, _his_ in oculis videam verberatam: tunc vero non potero, dolens quantumvis, juvare: difficilis enim Olympius ad-resistentum. 590 Jam enim me et alias auxiliari aggressum dejecit, pede prehensum, de limine divino. Totum vero diem ferebar, unaque-cum sole occidente decidi in Lemno: parum autem amplius animæ inerat: ibi me Sinties viri statim exceperunt cadentem.

595 Sic dixit; risit autem dea candidas-ulnas-habens Juno: ridensque a-filio accepit manu poculum. Atque ille ceteris diis a-dextra-exorsus omnibus infundebat, dulce nectar a cratere hauriens. Immensus autem excitatus-est risus beatis diis, 600 ut viderunt Vulcanum per ædes properantem.

Sic tunc totum diem usque-ad solem occidentem convivabantur, nec quicquam animus indigebat dapibus æquis, non cithara perpulcra, quam tenebat Apollo, Musisque, quæ canebant alternantes voce pulcra.

605 Sed postquam occidit splendida lux solis, hi quidem decubituri abierunt domum unusquisque, ubi cuique domum perinclytus utroque-pede-infirmus, Vulcanus, fecerat sollertibus præcordiis. Jupiter autem ad suum lectum abiit Olympius fulgurator, 610 ubi pridem dormiebat, quando ipsum dulcis somnus invaderet: illic dormivit, quum-ascendisset; juxtaque aureum-solium-habens Juno.

[TR1] "dederuntq." -> "dederuntque" [TR2] "una cum- is" -> "una cum-iis" [TR3] "sum cor" -> "suum cor"

Iliadis II.—Somnium. Bœotia.

ARGUMENT: THE TRIAL OF THE ARMY, AND CATALOGUE OF THE FORCES.

Jupiter, in pursuance of the request of Thetis, sends a deceitful vision to Agamemnon, persuading him to lead the army to battle, in order to make the Greeks sensible of their want of Achilles. The general, who is deluded with the hopes of taking Troy without his assistance, but fears the army was discouraged by his absence, and the late plague, as well as by the length of time, contrives to make trial of their disposition by a stratagem. He first communicates his design to the princes in council, that he would propose a return to the soldiers, and that they should put a stop to them if the proposal was embraced. Then he assembles the whole host, and upon moving for a return to Greece, they unanimously agree to it, and run to prepare the ships. They are detained by the management of Ulysses, who chastises the insolence of Thersites. The assembly is recalled, several speeches made on the occasion, and at length the advice of Nestor followed, which was to make a general muster of the troops, and to divide them into their several nations, before they proceeded to battle. This gives occasion to the poet to enumerate all the forces of the Greeks and Trojans, and in a large catalogue.

The time employed in this book consists not entirely of one day. The scene lies in the Grecian camp, and upon the sea-shore; towards the end it removes to Troy.

TEXT:

1 Ceteri quidem diique et viri bellatores-equestres, dormiebant totam-noctem; Jovem autem non tenebat dulcis somnus, verum is meditabatur in animo, quomodo Achillem honoraret, perderetque multos ad naves Achivorum. 5 Hoc autem ei in animo optimum visum-est consilium, mittere ad Atriden Agamemnonem perniciosum Somnium; et id compellans verbis alatis allocutus-est:

Vade age, perniciosum Somnium, celeres ad naves Achivorum; ingressum in tentorium Agamemnonis Atridæ, 10 omnia valde accurate nuntia, sicut mando. Armare ipsum jube comantes Achivos cum-omnibus-copiis; nunc enim ceperit urbem latis-viis Trojanorum: non enim amplius diverse cœlestes domos habentes immortales sentiunt; inflexit enim omnes 15 Juno supplicans; Trojanis autem mala impendent.

Sic dixit; ivit autem Somnium, postquam hunc sermonem audivit. Protinus pervenit celeres ad naves Achivorum; ivitque ad Atriden Agamemnonem; hunc vero deprehendit dormientem in tentorio, circumque almus fusus-erat somnus. 20 Stetit autem supra caput, Neleïo filio similis, Nestori, quem maxime senum honorabat Agamemno. Huic se quum-assimilasset, eum _ita_ alloquebatur divinum Somnium: