Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias
Part 4
Sic dixit: neque inobsequens-erat rex virorum Agamemno; statim præconibus argutis imperavit ut-convocarent ad-pugnam capite-comantes Achivos. Hi quidem convocarunt, illi autem congregati-sunt valde cito. 445 Qui autem circum Atriden _erant_ Jovis-alumni reges, ruebant _ordines_-distinguentes: inter _eos_ vero cæsiis-oculis Minerva, ægidem habens valde-pretiosam, senii-expertem immortalemque, ex qua centum fimbriæ totæ-aureæ suspensæ-erant, omnes bene-plexæ, centum boum _pretio_ unaquæque. 450 Cum hac irruens percurrebat populum Achivorum, concitans ad-eundum; robur autem excitavit unicuique in-corde, ut-indesinenter bellarent et pugnarent. His autem statim bellum dulcius factum-est, quam redire in navibus cavis dilectam in patriam terram.
455 Velut ignis edax comburit immensam silvam montis in verticibus, proculque apparet splendor: sic, his gradientibus, ab ære admirando fulgor undique-collucens per aerem in-cœlum ascendit.
Horum autem sicut avium volatilium gentes multæ, 460 anserum, vel gruum, vel cygnorum longa-colla-habentium, Asio in prato, Caystri circa fluenta, huc et illuc volitant exsultantes alis, cum-clangore pro-_fluvio_-considentium, resonat autem pratum: sic horum gentes multæ a navibus et tentoriis 465 in planitiem profundebantur Scamandriam; ac terra terribiliter resonabat sub pedibus ipsorum et equorum. Steterunt autem in prato Scamandrio florido infiniti, quot folia et flores nascuntur tempore-verno.
Veluti muscarum frequentium gentes multæ, 470 quæ per caulam pastoralem errant, tempore in verno, quando lac vasa rigat: tot contra Trojanos capite-comantes Achivi in campo stabant, perdere _eos_ cupientes.
Hos autem, ut greges latos caprarum caprarii viri 475 facile distinguunt, postquam in-pascuis commixti-sunt: sic hos ductores _sui_ in-ordines-redigebant huc et illuc, ad-pugnam ituros: inter _eos_ autem rex Agamemno, oculis et capite similis Jovi gaudenti-fulmine, Marti autem balteo, pectore autem Neptuno. 480 Velut bos in-armento longe eximius existit inter-omnes taurus; hic enim boves inter-excellit congregatas: talem Atriden fecit Jupiter die illo, insignem in multis et eximium heroibus.
Dicite nunc mihi, Musæ cœlestes domos tenentes 485 (vos enim deæ estis, adestisque, scitisque omnia: nos vero famam solam audimus, nec quicquam scimus): qui duces Danaorum et principes fuerint. Multitudinem autem _militum_ non ego dixero, nec nominaro, ne si quidem mihi decem linguæ, decemque ora essent, 490 vox autem frangi-nescia, æreumque mihi cor inesset, nisi cœlestes Musæ, Jovis ægidem-tenentis filiæ, commemorarent, quot sub Ilium venerint. Principes utique navium dicam, navesque-universas.
Bœotis quidem Peneleus et Leïtus imperabant, 495 Arcesilausque, Prothoenorque, Cloniusque; quique Hyrien colebant, et Aulidem petrosam, Schœnumque, Scolumque, jugosamque Eteonum, Thespiam, Græamque, et spatiosam Mycalesum; quique circum Harma habitabant, et Ilesium, et Erythras, 500 quique Eleona tenebat, et Hylen, et Peteona, Ocaleam, Medeonaque, bene-ædificatam urbem, Copas, Eutresinque, columbisque-abundantem Thisben; quique Coroneam, et herbosam Haliartum, quique Platæam tenebant, et qui Glisanta incolebant, 505 quique Hypothebas habitabant, bene-ædificatam urbem, Onchestumque sacram, Neptunium pulcrum lucum; quique uvis-abundantem Arnen habitabant, quique Mideam, Nisamque divinam, Anthedonaque ultimam: horum quidem quinquaginta naves ibant, in unamquamque autem 510 juvenes Bœotorum centum et viginti conscenderant.
Qui vero Aspledona habitabant, et Orchomenum Minyeum, his imperabat Ascalaphus, et Ialmenus, filii Martis, quos peperit Astyoche, _in_ domo Actoris Azidæ, virgo verecunda, superiorem-domum quum-ascendisset, 515 Marti forti: hic autem ipsi accubuerat furtim. His autem triginta cavæ naves ibant-ordine.
Porro Phocensibus Schedius et Epistrophus imperabant, filii Iphiti magnanimi Naubolidæ; qui Cyparissum tenebant, Pythonaque petrosam, 520 Crisamque divinam, et Daulida, et Panopeum, quique Anemoriam, et Hyampolin circumhabitabant, quique apud fluvium Cephissum divinum habitabant, quique Lilæam tenebant, fontes ad Cephissi; hos autem simul quadraginta nigræ naves sequebantur. 525 Hi quidem Phocensium ordines constituebant obeuntes; Bœotos autem prope, ad lævam armabantur.
Locrensibus autem erat-dux Oïlei _filius,_ velox Ajax, minor, nequaquam tantus quantus Telamonius Ajax, sed multo minor; (parvus quidem erat, lineum-thoracem-gestans, 530 hastæ autem peritia-superabat omnes-Graecos et Achivos;) qui Cynumque colebant, Opoentaque, Calliarumque, Besamque, Scarphenque, et Augias amœnas, Tarphenque, Throniumque, Boagrii circa fluenta: hunc autem simul quadraginta nigræ naves sequebantur 535 Locrensium, qui habitant ultra sacram Eubœam.
Qui autem Eubœam tenebant, robur spirantes Abantes, Chalcidaque, Eretriamque, abundantemque-uvis Histiæam, Cerinthumque maritimam, Diique altam urbem, quique Carystum tenebant, et qui Styra habitabant: 540 horum utique dux-erat Elephenor, soboles Martis, Chalcodontiades, magnanimorum princeps Abantum. Hunc autem simul Abantes sequebantur veloces, occipite comantes, bellatores, promti porrectis hastis-fraxineis loricas disrumpere hostium circa pectora; 545 eumque simul quadraginta nigræ naves sequebantur.
Qui vero Athenas tenebant, bene-ædificatam urbem, civitatem Erechthei magnanimi, quem olim Minerva nutrivit, Jovis filia (peperit vero alma Tellus), et (in) Athenis collocavit, suo in pinguo templo: 550 illic ipsam tauris et agnis placant juvenes Atheniensium, circumvolventibus annis. His utique præerat filius Petei, Menestheus. Huic haud quisquam similis in-terra fuit vir regendis-in-acie equisque et viris scutatis 555 (Nestor solus _cum eo_ contendebat: hic enim ætate-grandior erat): hunc autem simul quinquaginta nigræ naves sequebantur.
Ajax autem ex Salamine ducebat duodecim naves. [Constituitque ducens, ubi Atheniensium stabant phalanges.]
Qui autem Argosque tenebant, Tirynthaque bene-mœnitam, 560 Hermionen, Asinenque, profundum sinum tenentes, Trœzena, Eionasque, et vitibus-consitam Epidaurum, quique tenebant Æginam, Masetaque, juvenes Achivorum: his utique præerat bello strenuus Diomedes, et Sthenelus, Capanei inclyti dilectus filius; 565 cum-his vero simul Euryalus tertius ibat, similis-deo vir, Mecistei filius Talaïonidæ regis. Universis autem præerat bello strenuus Diomedes: hosque simul octoginta nigræ naves sequebantur.
Qui autem Mycenas tenebant, bene-ædificatam urbem, 570 opulentamque Corinthum, beneque-structas Cleonas, Orniasque colebant, Aræthyreamque amœnam, et Sicyona, ubi Adrastus primum regnavit; quique Hyperesiamque et excelsam Gonoessam, Pellenenque tenebant, et Ægium circumhabitabant, 575 Ægialumque per omnem et circa Helicen spatiosam: horum centum navibus imperabat rex Agamemno, Atrides: simul hunc longe plurimi et præstantissimi viri sequebantur: ipse autem induebat splendidum æs, gloria-exsultans, quod omnes inter-elucebat heroas, 580 quoniam maximus erat, longeque plurimos ducebat viros.
Qui autem tenebant montibus-clausam Lacedæmona cavernosam, Pharinque, Spartamque, abundantemque-columbis Messam, Brysiasque habitabant, et Augias amœnas, quique Amyclas tenebant, Helosque, maritimam urbem, 585 quique Laan tenebant, et Œtylum circumhabitabant: his ejus frater præerat, bello strenuus Menelaus, sexaginta navibus; seorsum vero armabantur. Inter _eos_ ipse ibat sua animosa-virtute fretus, adhortans ad-bellum; maxime vero cupiebat animo 590 ulcisci Helenæ ausaque gemitusque.
Qui autem Pylumque colebant, et Arenen amœnam, et Thryum, Alphei vadum, et bene-ædificatam Æpy, et Cyparisseenta, et Amphigeniam habitabant, et Pteleum, et Helos, et Dorion (ubi quidem Musæ 595 occurrentes Thamyrim illum Thracium privarunt cantu, ex-Œchalia venientem ab Euryto Œchaliensi: asserebat enim gloriabundus se-victurum, si vel ipsæ Musæ canerent, filiæ Jovis ægidem-tenentis: illæ vero iratæ cæcum fecerunt, atque cantum 600 divinum ademerunt, et oblivisci-fecerunt artem pulsandi- citharam). His autem præerat Gerenius eques Nestor, cum-eoque nonaginta cavæ naves ordine-ibant.
Qui autem tenebant Arcadiam, sub Cyllenes monte alto, Æpytium prope monumentum, ubi viri cominus-pugnantes, 605 qui Pheneumque incolebant, et Orchomenum pecorosum, Ripenque, Stratienque, et ventosam Enispen, et Tegeam tenebant, et Mantineam amœnam, Stymphalumque tenebant, et Parrhasien colebant: his imperabat Ancæi filius, rex Agapenor, 610 sexaginta navibus: multi autem in navem unamquamque Arcades viri conscenderant, periti pugnandi. Ipse enim eis dederat rex virorum Agamemno naves bonis-transtris, ut-transfretarent super nigrum pontum, Atrides: quoniam non ipsis maritima opera erant-curæ.
615 Qui autem Buprasiumque et Elida divinam habitabant, quantum _agri_ Hyrmine et Myrsinus extrema, petraque Olenia, et Alisium intus continet: horum utique quatuor duces erant, decem vero virum unumquemque naves sequebantur veloces, multique inscenderant Epei. 620 His quidem Amphimachus et Thalpius præerant, filii, _alter_ quidem Cteati, alter autem Euryti Actoridæ: istis vero Amaryncides imperabat fortis Diores; quartisque præerat Polyxenus deo-similis, filius Agasthenis Augeïdæ regis.
625 Qui autem _venerunt_ ex Dulichio, Echinadibusque sacris insulis, quæ sitæ-sunt trans mare, Elidis e-regione; his utique præerat Meges, æqualis Marti, Phylides, quem genuit Jovi dilectus eques Phyleus, qui olim in-Dulichium migraverat, patri iratus: 630 hunc autem simul quadraginta nigræ naves sequebantur.
Porro Ulysses ducebat Cephallenses magnanimos, qui Ithacam tenebant, et Neritum frondosum, et Crocylea colebant, et Ægilipa asperam, quique Zacynthum tenebant, et qui Samum incolebant, 635 quique continentem tenebant, et objacentia incolebant: his quidem Ulysses imperabat, Jovi consilio par; hunc autem simul naves sequebantur duodecim proras-rubras- habentes.
Ætolis autem imperabat Thoas, Andræmonis filius, qui Pleurona colebant, et Olenum, et Pylenen, 640 Chalcidaque maritimam, Calydonaque petrosam (non enim amplius Œnei magnanimi filii supererant, neque item amplius ipse supererat, mortuus-erat autem flavus Meleager): huic vero omnia erant-commissa, ut-imperaret Ætolis: hunc simul quadraginta nigræ naves sequebantur.
645 Cretensibus autem Idomeneus hasta-clarus præerat, qui Cnossumque tenebant, Gortynaque bene-mœnitam, Lyctum, Miletumque, et albicantem Lycastum, Phæstumque, Rhytiumque, urbes bene-habitatas, ceterique, qui Cretam centum-urbium incolebant. 650 His utique Idomeneus hasta-clarus præerat, Merionesque, par Marti homicidæ: hos autem simul octoginta nigræ naves sequebantur.
Tlepolemus autem Heraclides, fortisque magnusque, ex Rhodo novem naves ducebat Rhodiorum magnanimorum: 655 qui Rhodum incolebant trifariam instructi, Lindum, Ialysumque, et albicantem Camirum. Horum quidem Tlepolemus hasta-clarus dux-erat, quem peperit Astyochea fortitudini Herculeæ (_Herculi_): quam duxerat (_Hercules_) ex Ephyra, fluvio a Selleente, 660 depopulatus urbes multas Jovis-alumnorum juvenum. Tlepolemus autem, postquam nutritus-fuerat in domo bene- constructa, illico patris sui dilectum avunculum interfecit, jam senescentem Licymnium, sobolem Martis. Statim naves compegit, multasque copias quum-coegisset, 665 abiit fugiens pare mare: minati enim ei fuerant ceteri filii nepotesque fortitudinis Herculeæ. Atque hic in Rhodum venit errans, ærumnas perferens: trifariam autem _distincti_ habitabant tributim, et amabantur a Jove, qui diis et hominibus imperat. 670 [Et ipsis ingentes divitias impluerat Saturnius.]
Nireus porro ex-Syma ducebat tres naves æquales, Nireus, Aglaiæ filius Charopique regis; Nireus, qui formosissimus vir sub Ilium venit ceterorum Danaorum, post laudatissimum Peliden: 675 sed imbellis erat, parvusque eum sequebatur populus.
Qui vero Nisyrumque tenebant, Crapathumque, Casumque, et Coon, Eurypyli urbem, insulasque Calydnas: his Phidippusque et Antiphus præerant, Thessali filii duo, Heraclidæ regis; 680 horum autem triginta cavæ naves ordine-ibant.
Nunc vero istos, quotquot Pelasgicum Argos habitabant, quique Alon, quique Alopen, quique Trachina colebant, quique tenebant Phthiam et Hellada pulcras-mulieres-habentem; Myrmidones autem vocabantur et Hellenes et Achæi: 685 horum utique quinquaginta navibus erat dux Achilles. Verum hi non belli horrisoni recordabantur: non enim erat, qui ipsos per ordines duceret. Jacebat enim ad naves pedibus-velox divinus Achilles, ob-puellam iratus Briseida pulcris-comis, 690 quam ex Lyrnesso ceperat, multum laborans, Lyrnessum depopulatus et muros Thebes: verum et Myneta dejecit et Epistrophum bellicosos, filios Eveni, Selepiadæ regis: ob-istam is jacebat mœrens, cito autem se-erecturus erat.
695 Quique tenebant Phylacen, et Pyrasum floridam, Cereris sacrum-locum, Itonaque, matrem ovium, maritimamque Antrona, et Pteleum herbosam: horum utique Protesilaus bellicosus dux-erat, vivus dum-erat: tunc vero jam tenebat _eum_ terra nigra. 700 Ejus autem ambas-lacerata-genas uxor Phylacæ relicta-erat, et domus semiperfecta: eum autem interfecerat Dardanus vir, de-nave desilientem longe primum Achivorum. Et tamen ne isti quidem sine-duce erant, desiderabant tamen ducem _suum:_ sed ipsos ordinabat Podarces, soboles Martis. 705 Iphicli filius divitis-pecore Phylacidæ, frater-germanus magnanimi Protesilai, junior natu: ille vero _erat_ major-natu et præstantior, heros Protesilaus bellicosus: nec vero populi _ejus_ indigebant duce, desiderabant tamen ipsum strenuum: 710 hunc autem simul quadraginta nigræ naves sequebantur.
Qui vero Pheras colebant apud Bœbeïda lacum, Bœben et Glaphyras, et bene-ædificatam Iaolcum, horum imperabat Admeti dilectus filius undecim navibus, Eumelus, quem ex Admeto peperit[TR1] nobilissima feminarum, 715 Alcestis, Peliæ filiarum forma præstantissima.
Qui autem Methonen et Thaumaciam colebant, et Melibœam tenebant, et Olizona asperam, his Philoctetes præerat, arcus bene sciens, septem navibus; remigesque in unamquamque quinquaginta 720 inscenderant, arcus bene-scientes ad-fortiter pugnandum. Sed ille quidem in insula jacebat ingentes dolores perferens, Lemno in divina, ubi ipsum reliquerant filii Achivorum, ulcere laborantem tetro perniciosi colubri: ibi ille jacebat dolens: cito autem recordaturi erant 725 Argivi apud naves Philoctetæ regis. Et tamen ne isti quidem sine-duce erant, desiderabant tamen ducem _suum:_ sed Medon _eos_ ordinabat, Oïlei spurius filius, quem peperit Rhena ex Oïleo urbium-eversore.
Qui autem tenebant Triccam, et Ithomen montosam, 730 quique tenebant Œchaliam, urbem Euryti Œchaliensis: horum duces-erant Æsculapii duo filii, medici boni, Podalirius et Machaon: cum-his autem triginta cavæ naves ordine-ibant.
Qui vero tenebant Ormenium, quique fontem Hypeream, 735 et qui tenebant Asterium, Titanique albos vertices: horum dux-erat Eurypylus, Euæmenis præclarus filius; hunc autem simul quadraginta nigræ naves sequebantur.
Qui vero Argissam tenebant et Gyrtonen colebant, Orthen, Eleonenque, urbemque Oloossona albam: 740 his utique præerat sustinens-bellum Polypœtes, filius Pirithoi, quem immortalis genuit Jupiter (hunc ex Pirithoo peperit inclyta Hippodamia die eo, quo Centauros ultus-est hispidos, eosque ex Pelio pepulit, et ad-Æthices _usque_ abegit), 745 non solus; una cum-eo Leonteus, soboles Martis, filius magnanimi Coroni Cænidæ: hos autem simul quadraginta nigræ naves sequebantur.
Guneus vero ex Cypho ducebat duas et viginti naves: hunc autem Enienes sequebantur, bellumque-sustinentes Peræbi, 750 qui circa Dodonam valde-frigidam domicilia posuerant, quique circa amœnum Titaresium arva colebant, qui in Peneum immittit pulcre-fluentem aquam: nec ille Peneo commiscetur argenteos-vortices-agenti, sed ipsum in-summo supernatat, veluti oleum: 755 juramenti enim gravis, Stygis aquæ est rivus.
Magnetibus vero præerat Prothous, Tenthredonis filius, qui circa Peneum et Pelion frondosum habitabant; his quidem Prothous velox dux-erat: hunc autem simul quadraginta nigræ naves sequebantur.
760 Hi utique duces Danaorum et principes erant. Quis jam horum præstantissimus fuerit, tu mihi dic, Musa, ipsorum et equorum, qui simul Atridas sequebantur.
Equae quidem multo præstantissimæ erant Pheretiadæ, quas Eumelus agitabat, pedibus-veloces, avium instar, 765 ejusdem-pili, ejusdem-ætatis, ad-perpendiculum dorso pares: quas in Perea aluit argenteum-arcum-gestans Apollo, ambas feminas, terrorem belli ferentes. Virorum autem longe præstantissimus erat Telamonius Ajax, quamdiu Achilles irascebatur: is enim multo fortissimus erat, 770 equique, qui ferebant laudatissimum Peliden. Sed hic quidem in navibus recurvis pontum-transeuntibus jacebat, iram fovens Agamemnoni, pastori populorum, Atridæ: viri vero _ejus_ ad litus maris discis delectabantur et hastilibus jaculantes, 775 arcubusque: equi vero apud currus suos singuli lotum depascentes, palustreque apium, stabant: currus autem bene tecti jacebant dominorum in tentoriis; illi vero ducem Marti-carum desiderantes vagabantur huc et illuc per exercitum, nec pugnabant.
780 Hi vero ibant, veluti-si igni terra tota depasceretur: terra autem subtus-gemiscebat, Jove veluti fulminibus-gaudente irato, quando circa Typhoeum terram verberavit in Arimis, ubi dicunt Typhoei esse cubilia: sic utique horum sub pedibus multum gemiscebat terra 785 gradientium; valde vero velociter pertransibant campum.
Trojanis autem nuntia venit pedibus-ventos-æquans velox Iris a Jove ægidem-tenente cum nuntio tristi. Illi vero conciones habebant in Priami vestibulis, omnes simul-congregati, tam juvenes, quam senes. 790 Prope autem stans allocuta-est pedibus velox Iris: assimulaverat autem-se voce filio Priami Politæ, qui Trojanorum speculator sedebat, pedum-velocitate fretus, tumulo in summo Æsyetæ senis, observans, quando a-navibus impetum-facerent Achivi; 795 huic se quum-assimulasset, dixit pedibus velox Iris:
O senex, semper tibi sermones jucundi sunt multi, sicut olim in pace: bellum autem _nunc_ inevitabile ortum-est. Profecto jam persæpe ad-pugnas veni virorum, sed nunquam talem tantumque populum vidi: 800 prorsus enim foliis similes, vel arenis, gradiuntur per-campum, præliaturi circa urbem. Hector, tibi vero potissimum mando, ita ut-facias: multi enim per urbem magnam Priami auxiliares _sunt,_ aliaque aliorum lingua late-dispersorum hominum _est:_ 805 iis unusquisque vir imperato, quibus princeps-est, eorumque dux-esto, ordinans _suos_ cives.
Sic dixit: Hector autem minime deæ orationem ignoravit, statimque dimisit concionem; ad arma vero ruebant. Totæ autem aperiebantur portæ, forasque ruit populus, 810 peditesque equitesque; multus autem tumultus coortus-est.
Est vero quidam ante urbem editus collis; in planitie seorsum, quem-circumeas hinc et illinc; quem quidem homines Batieam vocant, immortales autem sepulcrum agilis Myrines: 815 ibi tunc Trojanique in-ordines-distincti-sunt, et auxiliares.
Trojanis quidem dux-erat magnus galeam-motans Hector Priamides: cum hoc quam plurimæ et fortissimæ copiæ armabantur, promtæ hastis.
Dardaniis porro imperabat strenuus filius Anchisæ, 820 Æneas, quem ex Anchisa peperit diva Venus, Idæ in jugis dea _cum_ mortali cubans: non solus; cum eo duo Antenoris filii, Archelochusque, Acamasque, pugnæ bene scientes omnis.
Qui vero Zeleam habitabant sub pedem imum Idæ, 825 divites, bibentes aquam nigram (_profundi_) Æsepi, Trojani; his porro præerat Lycaonis clarus filius, Pandarus, cui etiam arcum Apollo ipse dederat.
Qui autem Adrasteamque tenebant et civitatem Apæsi, et Pityeam tenebant et Tereæ montem altum: 830 his imperabat Adrastusque et Amphius lineo-thorace, filii duo Meropis Percosii, qui supra omnes noverat vaticinia, neque suos filios sinebat proficisci in bellum perdens-viros: hi vero ei non paruerunt: Fata enim _eos_ agebant atræ mortis.
835 Qui vero Percoten et Practium circumhabitabant, et Sestum et Abydum tenebant et divinam Arisben. his Hyrtacides præerat Asius, princeps virorum, Asius Hyrtacides, quem ex-Arisba ferebant equi rutili, magni, fluvio a Selleente.
840 Hippothous vero ducebat gentes Pelasgorum hastis-promtorum, eorum, qui Larissam glebosam habitabant: his præerat Hippothousque, Pylæusque, soboles Martis, filii duo Lethi Pelasgi Teutamidæ.
Ceterum Thraces ducebat Acamas, et Pirous heros, 845 quotquot Hellespontus æstuosus intus continet.
Euphemus vero dux Ciconum erat bellicosorum, filius Trœzeni Jovis-alumni Ceadæ.
Porro Pyræchmes ducebat Pæonas curvis-arcubus-utentes, procul ex Amydone, ab Axio late-fluente, 850 Axio, cujus limpidissima aqua diffunditur per-terram.
Paphlagonibus vero præerat Pylæmenis masculum cor, ex Enetis, unde mularum genus agrestium; qui quidem Cytorum tenebant, et Sesamum incolebant, circaque Parthenium fluvium inclytas domus habitabant, 855 Cromnamque, Ægialumque et excelsos Erythinos.
Porro Halizonibus Odius et Epistrophus imperabant, procul ex Alybe, unde argenti est origo.
Mysis vero Chromis præerat et Ennomus augur; sed non auguriis effugit Parcam nigram, 860 verum stratus-est sub manibus velocis Æacidæ, in fluvio, ubi quidem Trojanos contrucidabat et alios.
Phorcys porro Phryges ducebat et Ascanius deo-similis, procul ex Ascania: ardebant vero prælio pugnare.
Mæonibus porro Mesthlesque et Antiphus duces-erant, 865 filii Talæmenis, quos Gygæa peperit palus; qui etiam Mæones ducebant sub Tmolo ortos.
Nastes porro Caribus præerat barbare-loquentibus, qui Miletum tenebant Phthirumque montem frondosum, Mæandrique fluenta, Mycalesque alta cacumina: 870 his utique Amphimachus et Nastes præerant; Nastes Amphimachusque _erant_ Nomionis clari filii: qui et aurum gestans ad-bellum ibat, velut puella: stultus: nec quicquam ipsi hoc depulit acerbum interitum; sed stratus-est sub manibus velocis Æacidæ. 875 in fluvio, aurum vero Achilles abstulit bellicosus.
Sarpedon autem præerat Lyciis, et Glaucus laudatissimus, procul ex Lycia, Xantho a vorticoso.
[TR1] "perperit" -> "peperit"