Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias
Part 21
125 Sic igitur adhortans Neptunus concitavit Achivos. Circum autem Ajaces duos stabant phalanges firmæ, quas ne Mars quidem vituperasset, si-intervenisset, nec Minerva populorum-concitatrix; nam præstantissimi delecti Trojanosque et Hectorem divinum manebant, 130 constipantes hastam hastæ, scutum scuto, densissimis-ordinibus: clypeus nempe clypeum fulciebat, galea galeam, virum vero vir: seque-invicem-attingebant setis-equinis galeæ splendentibus conis nutantium: adeo densi stabant inter-se, hastæ autem crispabantur audacibus a manibus 135 concussæ: ipsi vero _in hostes_ recta tendebant, ardebantque pugnare. Trojani autem prius-impetum-fecere conferti; præibatque Hector contra ingruens; lapidis, perniciose-ruentis instar a petra, quem de vertice fluvius torrens impulerit, abruptis immenso imbre violentæ retinaculis petræ, 140 alteque subsiliens volat, resonatque sub ipso silva; hic autem tutus currit continuo, donec pervenerit in-planitiem; tum vero nequaquam volvitur, incitatus licet: sic Hector, hactenus quidem minabatur, usque-ad mare facile _se_ perventurum ad-tentoria et naves Achivorum, 145 cædentem: verum quando jam in-densas incidit phalangas, stetit admodum prope-obnitens. Sed adversi filii Achivorum percutientes ensibusque et hastis-utrinque-acutis, repulerunt _eum_ a se; ille vero cedens, aspere-concussus-est. Vociferatus-est autem alta-voce Trojanos inclamans:
150 Trojani, et Lycii, et Dardani cominus-pugnantes, perstate: haudquaquam diu me sustinebunt Achivi, licet valde turmatim seipsos instruxerint: sed, puto, cedent ab hasta _mea fugati,_ si revera me incitavit deorum potentissimus, altitonans maritus Junonis.
155 Sic fatus, excitavit robur et animum uniuscujusque. Deiphobus vero inter hos elato animo incedebat Priamides, præque _se_ tenebat clypeum undique æqualem, leviter pedibus progrediens, et clypeo-tectus procedens. Meriones autem in-eum direxit hastam fulgentem, 160 et percussit, neque aberravit, scutum undique æquale taurinum; id vero haudquaquam trajecit, sed multo prius in extremo fracta-est longa hasta: Deiphobus vero scutum taurinum tenuit _procul_ a se: timuit autem animo hastam Merionæ bellicosi; at hic heros 165 retro sociorum in agmen recessit; iratus-est autem graviter, utrumque, ob-victoriamque _amissam,_ et hastam quam fregerat. Profectus-est autem ire præterque tentoria et naves Achivorum, allaturus hastam longam, quæ ipsi in-tentoriis relicta erat.
Sed ceteri pugnabant, clamorque immensus ortus-est.[TR1] 170 Teucer autem primus Telamonius virum interfecit, Imbrium bellatorem, divitis-equorum Mentoris filium; habitabat autem _is_ Pedæum, antequam venissent filii Achivorum, filiamque Priami notham _uxorem_ habebat, Medesicasten: at postquam Danaorum naves venerant recurvæ, 175 rursus ad Ilium venit, excellebatque inter-Trojanos: habitabat autem apud Priamum: isque eum honorabat æque ac-filios. Hunc igitur filius Telamonis sub aurem hasta longa vulneravit, evulsitque hastam: is autem cecidit, ut fraxinus, quæ montis in-vertice procul conspicui, 180 ære recisa, tenera terræ folia admovit: sic cecidit; circumque ipsum sonitum-dedere arma varia ære.[TR2] Teucer autem accurrit, cupiens _ei_ arma exuere: Hector vero in-accurrentem jaculatus-est hasta fulgenti. Sed ille ex-adverso conspicatus evitavit æream hastam 185 paullulum; hic autem Amphimachum, Creati filium Actorionis, venientem in-pugnam, ad pectus percussit hasta: _isque_ fragorem-edidit cadens, et sonuerunt arma super ipso. Hector veror accurrit, ut-galeam temporibus aptam a-capite deriperet magnanimi Amphimachi: 190 Ajax autem in-accurrentem tendit hasta splendenti Hectorem; sed nusquam ad-corpus pervenit, totus autem ære horrendo tectus-erat: ille tamen scuti umbonem percussit, repulitque eum vi magna: is autem cedebat retro a-cadaveribus ambobus; istaque _ad se_ extraxerunt Achivi. 195 Amphimachum quidem Stichius, divinusque Menestheus, principes Atheniensium, portavere ad exercitum Achivorum; Imbrium autem Ajaces, studiosi impetuosæ pugnæ. Ut duo capram leones, a-canibus asperos-dentes-habentibus ereptam, ferunt per virgulta densa, 200 alte supra terram in malis tenentes: sic igitur hunc alte tenentes duo Ajaces bellatores, arma _ei_ detraxerunt; caput autem molli a cervice amputavit Oilides iratus ob-Amphimachum: misitque illud instar-globi rotatum per turbam; 205 Hectori vero ante pedes cecidit in pulveribus.
Ac tunc quidem valde ex-animo Neptunus iratus-erat, ob-nepotem cæsum in gravi pugna: profectusque-est ire præterque tentoria et naves Achivorum, incitaturus Danaos; Trojanisque calamitatem moliebatur. 210 Idomeneus autem illi hasta-inclytus occurrit, rediens a socio, qui ei nuper e prælio venerat, in-poplite vulneratus acuto ære. Hunc quidem socii asportarant, ille autem, medicis quum mandasset, redibat in tentorium: adhuc enim pugnæ cupiebat 215 occurrere. Ipsum autem allocutus-est rex Neptunus, assimilans-se voce Andræmonis filio Thoanti, qui in-tota Pleurone et excelsa Calydone Ætolis imperabat, deique instar honorabatur a-populo:
Idomeneu, Cretensium princeps, quo tandem minæ 220 abierunt, quas Trojanis minabantur filii Achivorum?
Huic autem vicissim Idomeneus, Cretensium dux,[TR3] contra locutus-est: o Thoa, nullus vir nunc in-culpa, quantum ego intelligo: omnes enim scimus præliari: nec quenquam timor detinet exanimis, nec quisquam inertiæ 225 cedens subterfugit pugnam perniciosam: sed ita fere videtur nimirum gratum esse præpotenti Saturnio, inglorios perire _procul_ ab Argo hic Achivos. Verum, Thoa: etenim ante bellicosus fuisti, hortarique-soles et alium, ubi remittentem videris: 230 ideo nunc neu cessa _ipse,_ hortareque virum quemque.
Huic autem respondit deinde Neptunus concussor-terræ: Idomeneu, ne ille vir amplius revertatur a Troja, sed hic canum ludibrium fiat, quicunque in die hoc volens remiserit pugnam. 235 Sed age, armis huc sumtis veni: hæc autem simul oportet _nos_ maturare, si cui usui fiamus, etiam duo quum-simus: in-unum-si-confertur, virtus est viris etiam valde imbellibus; nos autem et cum-fortibus novimus pugnare.
Sic fatus, ille quidem rursus abiit deus in pugnam virorum: 240 Idomeneus autem, quando jam ad-tentorium bene-structum venit induit arma pulcra circa corpus, sumsitque duo-hastilia; profectusque-est ire fulguri similis, quod Saturnius manu acceptum miserit-vibratum a corusco Olympo, ostendens signum hominibus; præclari vero _sunt_ ejus radii: 245 sic hujus æs splendebat circa pectora currentis; Meriones autem ei, famulus bonus, occurrit, prope adhuc a-tentorio: nam hastam æream ibat sumturus. Hunc vero allocutus-est vis Idomenei:
Merione, Moli fili, pedibus celer, carissime sodalium, 250 quid-tandem venisti, prælioque relicto et pugna? numquid vulneratus-es, telique te affligit cuspis? an alicujus rei nuntius ad me venisti? nec certe per-me desidere in tentoriis cupio, sed pugnare.
Huic autem Meriones prudens contra locutus-est: 255 [Idomeneu, Cretensium princeps ære-loricatorum,] venio, si qua tibi hasta in tentoriis relicta-est, _eam_ sumturus; hanc enim confregimus, quam prius habebam, clypeo Deiphobi percusso ferocientis.
Huic autem Idomeneus, Cretensium dux, contra locutus est:[TR4] 260 hastas quidem, si volueris, et unam et viginti invenies, stantes in tentorio ad parietes collucentes, Trojanas, quas a-cæsis abstuli. Non enim puto _me_ a-viris infestis longe stantem pugnare: ideo mihi hastæ sunt, et scuta umbonibus-munita, 265 et galeæ, et loricæ lucidum renidentes.
Huic autem Meriones prudens contra locutus-est: etiam mihi apud tentoriumque et navem nigram multa _sunt_ spolia Trojanorum: sed non prope-sunt ad-sumendum. Neque enim et me puto oblitum esse fortitudinis, 270 sed inter primos in pugna clarante-viros sto, quando certamen exortum-fuerit belli. Alium forte aliquem magis Achivorum ære-loricatorum lateo pugnans, te vero vidisse ipsum puto.
Huic autem Idomeneus, cretensium dux, contra locutus-est. 275 novi virtute qualis sis: quid te oportet hæc sermocinari? si enim nunc ad naves seligamur omnes fortissimi ad insidias, ubi maxime virtus dispicitur virorum: ubi quique timidus vir, quique fortis, plane-apparet: (ejus etenim qui ignavus-est, mutatur color alius ex-alio; 280 nec ei, immotus ut-sedeat, continetur in præcordiis animus, sed flexis-genibus-considit, et super ambos pedes sedet; intusque ei cor valde in-pectoribus palpitat, mortem exspectanti: stridor autem oritur dentium: ejus vero qui-fortis-est, nec subinde mutatur color, nec valde 285 tremit, postquam primum se-collocarit in-insidiis virorum; optat autem quam-citissime misceri in pugna gravi:) ne ibi quidem tuos animos et manus _aliquis_ vituperarit. Si quando enim eminus-vulneratus-fueris pugnans, seu cominus, non in cervicem _tibi_ a-tergo inciderit telum, nec in dorsum; 290 sed vel pectoribus vel ventri occurrerit, ulterius-recta ruentis, inter primorum-pugnatorum turbam. Sed age, ne-amplius hæc colloquamur, fatui tanquam, stantes, ne forte quis supra-modum _nos_ reprehenderit: verum tute ad-tentorium profectus sume validam hastam.
295 Sic dixit: Meriones autem, veloci par Marti, raptim e-tentorio sustulit æream hastam, secutusque-est Idomeneum, valde pugnæ cupidus. Qualis autem hominum-pernicies Mars ad-pugnam accedit, ipsumque Terror, carus filius, simul validus et impavidus, 300 comitatur, qui terret constantis licet animi bellatorem; hi quidem e Thracia in Ephyros armabantur, vel in Phlegyas magnanimos; neque hi exaudierunt utrosque, alterutris vero gloriam dederunt: tales Merionesque, et Idomeneus, ductores virorum, 305 ibant ad pugnam, armati corusco ære. Hunc et Meriones prior sermone allocutus-est:
Deucalionide, qua-parte fert-animus ingredi turbam? an ad dextram totius exercitus, an per medios, an ad sinistram? quoniam nusquam puto adeo 310 indigere certamine capite-comantes Achivos.
Huic autem Idomeneus, Cretensium dux, contra locutus-est: naves quidem ad medias qui-auxilientur sunt et alii, Ajacesque duo, Teucerque, qui præstantissimus Achivorum arte-sagittandi, strenuus vero etiam in stataria pugna; 315 qui illum satis exercebunt, adeo incitatum ad-pugnam, Hectorem Priamiden, etiamsi admodum fortis est. Arduum ei erit, valde licet ardenti pugnare, illorum superato robore et manibus invictis, naves incendere; quando non ipse Saturnius 320 injecerit ardentem torrem navibus velocibus. Homini vero non cesserit magnus Telamonius Ajax, qui mortalisque sit et edat Cereris fruges, æreque violabilis _sit,_ magnisque saxis: ne Achilli quidem virorum-agmina-perrumpenti cesserit, 325 in stataria-quidem-pugna; pedibus vero nequaquam licet contendere. Nobis autem huc ad-sinistram tene exercitus, ut citissime videamus, an cui gloriam præbituri-simus, an quis nobis.
Sic dixit: Meriones autem, veloci par Marti, cœpit ire, donec pervenissent in exercitu, quo eum _ille_ jusserat. 330 Hi autem quum Idomeneum viderent, flammæ similem fortitudine, ipsum et famulum, cum armis artificiose-factis, cohortantes per turbam, in ipsum omnes irruebant. Hisque cominus exstitit certamen ad puppes navium. Ut vero quum a stridulis ventis _actæ_ ingruunt procellæ, 335 die eo, quum plurimus pulvis _est_ per vias; qui (_venti_) simul pulveris magnam erigunt nebulam: sic igitur horum concurrit pugna, ardebantque in animo invicem-se per turbam interficere aucto ære. Horruit autem pugna mortalibus-exitiosa hastis 340 longis, quas tenebant cutem-incidentes; oculosque perstringebat splendor æreus, galeis a lucentibus _emicans,_ loricisque recens-tersis, scutisque fulgentibus, congredientium in-unum: valde audax-animo esset, qui tunc gavisus-esset videns laborem, nec animo-esset-turbatus.
345 Sed dissentientes duo Saturni filii potentes viris heroibus struebant dolores graves. Jupiter quidem Trojanis et Hectori volebat victoriam, illustrans Achillem pedibus velocem; nec omnino _tamen_ volebat populum perdere Achaicum, ad Ilium; 350 sed Thetin honorabat, et filium _ejus_ forti-animo. Argivos vero Neptunus excitabat interveniens, clam emersus e-cano mari: dolebat enim a-Trojanis _illos_ domari, Jovique vehementer iratus-erat. Sane quidem ambobus unum _erat_ genus, atque unus ortus; 355 sed Jupiter prior natus-fuerat, et plura noverat: quocirca etiam _Neptunus_ palam quidem auxiliari cavebat, clam vero semper concitabat _eos_ per exercitum, viro assimilatus. Hi autem certaminis vehementis et omnibus-æqui belli terminum alternantes, in utrosque direxerunt, 360 infractumque insolubilemque, qui multorum genua solvit.
Tum, semicanus licet esset, Danaos cohortans Idomeneus, Trojanis insiliens fugam incussit. Interfecit enim Othryoneum, e-Cabeso ingressum: qui quidem nuper belli ad famam venerat: 365 petebat autem Priami filiarum forma præstantissimam, Cassandram, indotatam: pollicitusque-fuerat magnum opus, a Troja _quantumvis_ invitos depulsurum _se_ filios Achivorum. Illi vero senex Priamus _eam_ promiserat, et adnuerat _se_ daturum-esse: ille autem pugnabat, promissis fretus. 370 Idomeneus vero in-illum collimabat hasta fulgenti, et percussit sublimi gradu-incedentem assequutus; nec arcuit lorica ærea, quam gestabat, medio vero in ventre _illam_ fixit. Fragorem-edidit cadens: ille autem super-_eo_-gloratius-est, dixitque:
Othryoneu, sane te supra mortales laudo omnes, 375 si utique vere omnia perficies, quæ pollicitus-es Dardanidæ Priamo; is autem promisit filiam suam. Et tibi nos hæcce polliciti præstiterimus: dederimus Atridæ filiarum forma præstantissimam, ex-Argis arcessitam, quam-ducas: quidem nobiscum 380 Ilii expugnaveris bene-habitatam urbem. Sed sequere, ut apud naves colloquamur pontum-transeuntes de nuptiis: quippe nequaquam soceri illiberales sumus.
Sic fatus, pede _eum_ traxit per acre prælium heros Idomeneus. Huic autem Asius venit vindex, 385 pedes, ante equos; hos autem anhelantes in humeros _ejus_ assidue tenebat auriga famulus: ille vero cupiebat animo Idomeneum percutere; is autem illum prior percussit hasta _ad_ jugulum sub mento penitusque hastam adegit. Cecidit ille, sicut quando aliqua quercus[TR5] cecidit, vel populus-alba, 390 vel pinus alta, quam quidem in-montibus fabri viri exciderunt securibus recens-exacutis, navale-lignum ut-sit: sic ille ante equos et currum jacebat porrectus, dentibus-frendens, pulverem manibus-prehendens sanguinolentum. Sed ejus auriga excussus-est mente, quam ante habebat; 395 neque is ausus-est, hostium effugiens, retro equos vertere: eum autem Antilochus bellicosus hasta medium transfodit assecutus: neque arcuit lorica ærea, quam gerebat; medio autem in ventre _illam_ fixit. Atque hic quidem anhelans affabre-facta excidit sella: 400 equos autem Antilochus, magnanimi Nestoris filius, abegit a-Trojanis ad bene-ocreatos Achivos.
Deiphobus vero admodum prope venit Idomeneum, de-Asio dolens, et jaculatus-est hasta fulgenti: at ille quidem ex-adverso conspicatus evitavit æream hastam, 405 Idomeneus; occultatus-est enim sub clypeo undique æquali, quem (hic) coriis boum et corusco ære tornatum gerebat, dobus manubriis aptatum: sub hoc totum se-collegit, supervolavitque ærea hasta: aridum vero ei clypeus incursante resonuit 410 hasta: neque irritam robusta manu emiserat _Deiphobus,_ sed percussit Hippasiden Hypsenorem, pastorem virorum, _ad_ jecur sub præcordiis, confestimque _ei_ genua solvit. Deiphobus vero valde super-_eo_-gloriatus-est, alte clamans:
Non utique inultus jacet Asius: sed ipsum puto, 415 ad Orcum licet euntem validas-portas-habentem, durum, gavisurum-esse in animo; quoniam ei dedi comitem.
Sic dixit: Argivis autem dolor ortus-est _eo_ gloriante; Antilocho autem maxime bellicoso animum commovit; non tamen, dolens licet, suum neglexit socium, 420 sed accurrens protexit, et ei scutum prætendit. Hunc quidem deinde subeuntes duo cari socii, Mecisteus, Echii filius, et divinus Alastor, naves ad cavas portabant, graviter gementem.
Idomeneus autem non remittebat robur magnum; sed cupiebat assidue 425 vel aliquem Troum tenebrosa nocte tegere, vel ipse fragorem-edere _cadentem,_ dum-depelleret exitium Achivis. Tunc Æsyetæ Jovis-alumni carum filium heroem Alcathoum (gener autem erat Anchisæ; maximamque-natu duxerat filiarum, Hippodamiam, 430 quam valde ex-animo dilexit pater et veneranda mater in domo; supra-totum enim æqualium-cœtum eminebat pulcritudine, et operibus, ac prudentia; quare et ipsam duxerat vir nobilissimus in Troja lata). hunc tum sub Idomeneo Neptunus domuit, 435 vertigine-injecta oculis lucidis, præpedivitque pulcra membra. Neque enim retro fugere poterat, nec declinare: sed tanquam columnam, vel arborem alto-vertice-comantem, sine-motu stantem, in-pectus medium vulneravit hasta heros Idomeneus, disciditque ei circum loricam 440 æream, quæ ei antea a corpore arcebat perniciem: tunc vero aridum resonuit, concisa circa hastam. Fragoremque-edidit _ille_ cadens, hasta vero in corde fixa-erat, quod quidem ipsi palpitans, etiam extremum-ferrum quassabat hastæ: ibi vero deinde remisit impetum validus Mars; 445 Idomeneus autem valde super-_eo_-gloriatus-est, alte clamans:
Deiphone, numquid jam recte-judicamus, operæ esse, tres pro uno occidi? quando tu gloriaris sic: o bone, quin et ipse adversus stato mihi, ut videas, qualis Jovis soboles huc venerim; 450 qui primus Minoem genuit, Cretæ custodem: Minos vero genuit filium eximium Deucalionem: Deucalion autem me genuit, multis viris regem Creta in lata: nunc vero huc _me_ naves advexerunt, tibique perniciem, et patri, et ceteris Trojanis.
455 Sic dixit: Deiphobus autem bifariam deliberavit, utrumne aliquem alicubi Trojanorum sibi-adjutorem-assumeret magnanimorum, regressus; an experiretur etiam solus. Sic autem ei cogitanti visum-est utilius esse, ire ad Æneam: eum vero postremum invenit agminis 460 stantem: jugiter enim _is_ Priamo succensebat divino, quod _ipsum,_ strenuus qui-esset inter viros, nequaquam honorabat. Prope autem stans _Deiphobus,_ verbis alatis _eum_ allocutus-est:
Ænea, Troum princeps, nunc te omnino oportet sororis-marito auxiliari, si quid te affinis-cura tangit. 465 Verum sequere, Alcathoo auxilium-feramus, qui te olim, sororis-maritus, nutrivit in ædibus parvulum: hunc vero Idomeneus hasta-inclytus interfecit.
Sic dixit: illi vero animum in pectoribus commovit: ivitque Æneas adversus Idomeneum, valde pugnæ studiosus. 470 At non Idomeneum fuga cepit, puerulum veluti, sed mansit, ut quum quis aper in-montibus robore fretus, qui manet tumultum advenientem magnum virorum loco in deserto, horretque dorso superne: oculi vero ei igne lucent: ac dentes 475 acuit, repellere cupiens canes, atque etiam viros: sic manebat Idomeneus hasta-inclytus, nec retrocessit, Æneam invadentem pugna-celerem: inclamabatque socios, Ascalaphumque aspiciens, Aphareumque, Deipyrumque, Merionenque, et Antilochum, peritos pugnæ: 480 hos hic adhortans verbis alatis allocutus-est:
Adeste, amici, et mihi _jam_ soli succurrite; timeo vero valde Æneam incurrentem pedibus velocem, qui me aggreditur; qui perquam validus est in pugna-ad-viros interficiendos; et vero habet juventæ florem, quod robur est maximum. 485 Si enim eadem-ætate essemus, hoc cum animo: statim vel _is_ referret magnam gloriam, vel _ipse_ referrem.
Sic dixit: hi autem omnes, unum mentibus animum habentes, propinqui constituerunt, scuta humeris acclinantes. Æneas autem ex-altera parte hortabatur suos socios, 490 Deiphobumque, Parinque aspiciens, et Agenorem divinum, qui secum duces Trojanorum erant: ac deinde copiæ sequebantur, ut-si post arietem sequuntur pecudes potum-ductæ a pastu; lætatur autem mente pastor: sic Æneæ animus in pectoribus lætatus-est, 495 ut vidit copiarum agmen sequens se ipsum.
Hi vero de Alcathoo cominus-in-pugnam ruerunt longis hastilibus: circa pectora vero æs horrendum resonabat, hastis-petentium per turbam se-invicem: duo autem viri bellicosi, egregii-præ ceteris, 500 Æneasque, et Idomeneus, pares Marti, cupiebant alter-alterius vulnerare corpus sævo ære. Æneas autem primus jaculatus-est in-Idomeneum: at is quidem ex-adverso conspicatus, evitavit æream hastam: cuspisque Æneæ vibrans in terram 505 abiit; quippe incassum robusta e manu exsilierat. Idomeneus autem Œnomaum percussit, ventrem _in_ medium; rupitque loricæ cavitatem, intestina autem æs penetrans-hausit: ille vero in pulvere lapsus, prehendit terram palma. Idomeneus autem ex mortuo quidem longæ-umbræ hastam 510 evulsit; at-non etiam alia potuit arma pulcra humeris detrahere; urgebatur enim telis. Non enim amplius firmi artus pedum erant cupienti, nec ad insiliendum, repetitum suam hastam, nec ad-evitandum. Ideoque in stataria _pugna_ quidem arcebat sævum diem, 515 ad-fugiendum vero non amplius facile _eum_ pedes ferebant e pugna. In-hunc autem gradu abeuntem jaculatus-est hasta fulgenti Deiphobus; quippe in-eum fovebat iram perpetuo semper: sed ille et tunc aberravit; Ascalaphumque percussit hasta, filium Martis, per humerumque rapida hasta 520 penetravit: hic vero in pulverem lapsus, prehendit terram palma. Necdum adhuc quidquam resciverat clamosus impetuosus Mars, filium suum cecidisse in acri pugna: sed ille quidem summo in-Olympo sub aureis nubibus sedebat, Jovis consiliis conclusus, ubi ceteri 525 immortales dii erant, prohibiti a-pugna.
Hi autem de Ascalapho cominus-in-pugnam ruebant: Deiphobus quidem ab Ascalapho cassidem lucidam rapuit; Meriones vero, veloci par Marti, hasta _ei_ brachium feriit insiliens, e manuque 530 oblonga galea humi resonuit lapsa. Meriones autem denuo insiliens, vulturis instar, extraxit ex-imo brachio validam hastam; retroque sociorum ad agmen cessit. Hunc autem (_Deiphobum_) Polites, germanus-frater, medium manibus circumplexus, 535 eduxit e prælio horrisono, donec perveniret ad-equos veloces, qui ei post pugnam et prælium stabant, aurigamque et currum ornatu-varium habentes: qui illum ad urbem portabant graviter gementem, laborantem; ac sanguis ex recens-vulnerata defluebat manu.