Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias

Part 22

Chapter 22 2,803 words Public domain Markdown

540 At ceteri pugnabant, clamorque immensus exortus-est. Tum Æneas in Aphareum Caletoriden irruens, _ad_ jugulum feriit, contra se versum, acuta hasta: inclinatum-est autem in-alteram-partem caput, et cylpeus alligatus-sequebatur, et galea; circaque eum mors fusa-est animum-perdens. 545 Antilochus autem Theonem terga-vertentem-observans, vulneravit insiliens; et venam totam abscidit, quæ per dorsum currens penitus ad-cervicem pervenit; hanc totam abscidit: ille autem supinus in pulvere decidit, ambas manus dilectis sociis extendens. 550 Antilochus autem insiliit, et detrahebat arma ab humeris, circumspectans: Trojani vero circumsistentes aliunde alius telis-feriebant scutum latum, variegatum, nec poterant intro perstringere tenerum corpus sævo ære Antilochi: undique enim Neptunus concussor-terræ, 555 Nestoris filium tuebatur, etiam inter multa tela. Non enim unquam seorsum ab-hostibus erat, sed inter ipsos versabatur: nec ei hasta cessavit, sed admodum assidue quassata vertebatur; parabatque mente sua, aut in-aliquem eminus-jaculari, aut cominus irruere.

560 Sed non latuit Adamantem _hæc_ animo-parans in turba, Asiaden, qui ei percussit scutum medium acuto ære, cominus invadens: inefficacem-reddidit autem ei cuspidem cæruleis-crinibus Neptunus, vitam _Antilochi ei_ invidens. Et alterum quidem illic mansit, ut sudes igne-præusta, 565 in scuto Antilochi; alterum autem dimidium jacebat in terra: retro autem sociorum ad agmen cessit mortem evitans: Meriones vero abeuntem in-secutus feriit hasta pudendaque inter et umbilicum, ubi maxime est Mars (_vulnus belli_) gravis miseris mortalibus: 570 illic ei hastam infixit: is autem _eam_ secutus circa hastile palpitabat; ut quum bos, quem in-montibus bubulci viri vinculis-contortis invitum vi ligatum ducunt: sic iste vulneratus palpitabat paullisper quidem, haud admodum diu: donec ei e corpore hastam evulsit prope accedens 575 heros Meriones; ei vero tenebræ oculos texerunt.

Deipyrum autem Helenus gladio cominus percussit tempus Thracio, magno, et galeam perruptam-abscidit: hæc quidem excussa, humi decidit; et quidam Achivorum pugnantium inter pedes devolutam sustulit; 580 ei vero oculos tenebrosa nox cooperuit.

Atriden autem dolor cepit, pugna strenuum Menelaum: prodiitque minitans Heleno heroi regi, acutam hastam vibrans: hic vero arcus cornu adduxit. Ambo autem simul-concurrebant; alter quidem hasta acuta 585 cupiebat jaculari; alter vero, a nervo, sagitta: Priamides quidem deinde ad pectus percussit sagitta loricæ cavitatem, resiliit autem acerba sagitta. Ut vero quum a lato ventilabro magnam per aream saliunt fabæ nigræ, vel cicera, 590 flatu sub stridulo et ventilatoris impetu: sic a lorica Menelai gloria-sublimis multum rejecta, longe volavit acerba sagitta. Atrides autem manum, prælio strenuus Menelaus, eam percussit, quæ tenebat arcum bene-politum; inque arcu 595 ex-adverso per manum infixa-est ærea hasta. Retro autem sociorum in agmen cessit _ille,_ mortem evitans, manu suspensa; et una-trahebatur fraxinea hasta. Et hanc quidem e manu traxit magnanimus Agenor, ipsamque _manum_ colligavit scite-torta ovis lana, 600 funda, quam ipsius famulus tenebat pastori virorum.

Pisander vero recta in-Menelaum gloria-sublimem ibat: eum autem ducebat fatum funestum mortis ad-finem, a-te, Menelae, ut-sterneretur in gravi pugna. Hi quando jam prope erant, inter se concurrentes, 605 Atrides quidem aberravit, atque ipsi aversa-est hasta: Pisander vero scutum Menelai gloria-sublimis percussit, nec penitus potuit æs adigere: prohibuit enim scutum latum, fractaque-est in extrema-parte hasta: hic tamen mente sua gavisus-est, et sperabat victoriam. 610 Atrides autem extracto ense argenteis-clavis-distincto, insiliit in Pisandrum; ille autem sub scuto desumsit pulcram securim ex-ære-scite-factam oleaginum circa manubrium, longum, bene-politum; simulque alter-alterum assecutus-est. Nempe hic (_Pisander_) galeæ conum feriit equinis-setis-densæ 615 summam sub cristam ipsam: ille vero accedentem, in-fronte, naso super extremo; crepueruntque ossa, sed oculi ejus ad pedes sanguinolenti humi deciderunt in pulvere: incurvatusque-est concidens; ille autem pedem in pectoribus ponens armaque occiso-exuit, et glorians verbum dixit:

620 Relinquetis ita demum naves Danaorum citis-equis, Troes superbi, gravis insatiabiles pugnæ: alio quidem flagitioque et probro non carentes, quo me violastis, improbi canes: nec quidquam animo Jovis altitonantis gravem veriti-estis iram, 625 hospitalis; qui aliquando vobis evertet urbem altam. Qui meam ingenuam uxorem et opes multas illacessiti abduxistis, quum hospitio-accepti-essetis ab ipsa: nunc vero in naves cupitis pontum-transeuntes ignem perniciosum jacere, occidereque heroas Achivos: 630 sed aliquando coercebimini, impetuosi licet, a-pugna. Jupiter pater, sane te aiunt sapientia superare ceteros, homines ac deos; abs te tamen hæc omnia sunt. Ut nunc viris gratificaris injuriosis Trojanis, quorum animus semper vi-injusta-gaudens _est_, nec possunt 635 pugna satiari omnibus-æque-gravis belli. Omnium quidem satietas est, et somni, et amoris, cantusque dulcis, et laudatæ saltationis, quorum quidem aliquis etiam magis appetit desiderium explere, quam belli: Trojani vero pugnæ insatiabiles sunt.

640 Sic locutus, arma quidem a corpore sanguinolenta detrahens, sociis dedit Menelaus insignis: ipse vero iterum reversus primis-pugnatoribus immistus-est.

Tunc ei filius insiliit Pylæmenis regis Harpalion, qui quidem patrem dilectum secutus-erat, pugnaturus, 645 ad Trojam; sed non rediit in patriam terram: qui tunc quidem Atridæ medium scutum feriit hasta cominus, nec penitus potuit æs adigere: retro autem sociorum in agmen cessit, mortem evitans, quoquoversus circumspectans, ne-quis _sibi_ corpus ære attingeret. 650 Meriones autem in-abeuntem misit æratam sagittam; et percussit clunem ad dextrum: ac sagitta e-regione per vesicam sub osse penetravit. Subsidens autem ibidem, carorum inter manus sociorum, animam efflans, tanquam lumbricus, in terra 655 jacebat extensus; et sanguis niger effluebat, rigabatque terram. Circa hunc Paphlagones magnanimi occupabantur; in currumque levatum ducebant ad Ilium sacram, dolentes; interque ipsos pater ibat, lacrimas fundens: ultio autem nulla filii contigit mortui.

660 Ob-hunc vero Paris interfectum valde animo iratus-est; hospes enim ei erat multos inter Paphlagonas: propter-hunc _igitur_ is iratus emisit æratam sagittam. Erat autem quidam Euchenor, Polyïdi vatis filius, divesque, fortisque, Corinthi domos habitans, 665 qui bene sciens fatum _suum_ exitiale, in navi _tamen_ profectus- est: sæpe enim ei dixerat senex bonus Polyïdus, _eum aut_ morbo sub gravi interiturum suis in ædibus, aut inter Achivorum naves a Trojanis domitum-iri: ideo simul gravemque animadversionem evitabat Achivorum, 670 morbumque tetrum, ut ne pateretur dolores animo. Hunc percussit _Paris_ sub maxilla et aure: protinusque animus abiit a membris, horrendaque ipsum caligo occupavit.

Sic hi quidem pugnabant, instar ignis ardentis: Hector autem non audierat Jovi dilectus, nec quicquam norat, 675 quod sibi navium ad sinistram cædebantur copiæ ab Argivis; facile autem etiam victoria Achivorum fuisset; taliter enim terram-cingens Neptunus impellebat Argivos, insuperque robore ipse auxiliabatur; sed perstabat _Hector,_ ubi primum portas et murum insilierat, 680 perruptis Danaorum densis ordinibus scutatorum; ubi erant Ajacisque naves et Protesilai, litus ad maris cani subductæ; ac suprà murus ædificatus-erat humillimus, ubi maxime acerrimi erant in-pugna ipsique _viri_ et equi.

685 Illic autem Bœoti, et Iaones-_talares_-vestes trahentes, Locri, et Phthii, et illustres Epei, acriter irruentem a-navibus arcebant; nec _tamen_ poterant repellere a se, flammæ similem, Hectorem divinum: bellatores quidem Atheniensium in-primum-locum-electi, in iis autem 690 imperabat filius Petei, Menestheus: eumque una sequebantur Phidasque Stichiusque Biasque fortis: atque ex-Epeis Phylidesque Meges, Amphionque Draciusque. Ante Phthios autem, Medonque bellicosusque Podarces; atque hic quidem nothus filius Oilei divini 695 erat, Medon, Ajacis frater; et habitabat in Phylace, terra procul-a patria, viro interfecto, fratre novercæ Eriopidis, quam habebat Oileus: at ille, _Podarces,_ Iphicli filius Phylacidæ _erat:_ hi quidem ante Phthios magnanimos armati, 700 naves defendentes, una-cum Bœotis pugnabant.

Ajax vero nondum omnino, Oilei velox filius, absistebat ab Ajace Telamonio, ne paullulum quidem: sed sicut in novali duo-boves nigri compactile aratrum, parem animum habentes, trahunt; circaque ipsorum 705 ima cornua multus erumpit sudor; atque hos quidem jugum solum bene-politum distinet, vadentes per sulcum; proscinditque aratrum fundum arvi sic isti conjuncti-prope admodum stabant inter-se. Verum enim Telamonium multique et strenui 710 viri sequebantur socii, qui ei scutum _vicibus_ excipiebant, quando ipsi defatigatioque et sudor genua occupasset. Non-vero Oiliaden magnanimum Locri sequebantur; non enim ipsis in-stataria pugna constabat suus animus; non enim habebant galeas æreas equinis-setis-densas, 715 neque habebant clypeos bene-orbiculatos et fraxineas hastas; sed arcubus et scite-torta ovis lana (_funda_), ad Ilium simul secuti-sunt, freti; quibus deinceps crebro jacientes, Trojanorum rumpebant phalangas. Tunc vero illi (_Ajaces_) quidem ante, cum armis-artificiose- factis, 720 pugnabant cum-Trojanisque et Hectore ære-armato: hi autem (_Locri_) a-tergo jacientes, latebant: nec quicquam pugnæ Trojani _amplius_ memores-erant; conturbabant enim _eos_ sagittæ.

Tunc exitiose a-navibus et tentoriis Trojani recessissent ad Ilium ventosum: 725 nisi Polydamas audacem Hectorem allocutus-esset astans:

Hector, intractabilis es ad-obsequendum monitis. Quoniam tibi eximie dedit deus bellica opera _scire,_ ideo et consilio vis peritus-esse-supra ceteros: at nequaquam simul omnia poteris ipse _solus_ consequi. 730 Alii enimi tribuit deus bellica opera; [alii autem artem-saltandi, alii citharam et cantum;] alii vero in pectoribus posuit mentem late-sonans Jupiter prudentem; cujus quidem multi fructum-percipiunt homines: atque _talis_ et urbes servavit; præcipue autem _hoc_ ipse agnovit. 735 Sed ego dicam, ut mihi videatur esse optimum. Undique enim te circum corona belli flagrat: Trojani autem magnanimi, postquam trans murum iverunt, alii quidem subducunt-se cum armis, alii vero præliantur pauciores cum-pluribus, dissipati circa naves. 740 Quin _tu_ retrocedens voca huc omnes proceres: deinde vero recte totum inire-poterimus consilium; utrumne in naves multa-transtra-habentes irruamus, si quidem velit deus dare robur; an jam-deinceps a navibus abeamus illæsi: certe enim equidem 745 timeo, ne hesternum rependant Achivi debitum; quoniam apud naves vir insatiabilis belli manet, quem nondum omnino a-pugna cessaturum puto.

Six dixit Polydamas: placuit autem Hectori sermo tutus; [continuo vero e curribus cum armis desiliit in-terram,] 750 et eum appellans verbis alatis allocutus-est:

Polydama, tu quidem hic retine omnes fortissimos; at ego illuc ibo, et occurram prælio: protinus autem revertar, postquam bene illis mandavero.

Dixit: et cum-impetu-abiit, monti nivoso similis, 755 inclamans, perque Trojanos volabat, et _per_ socios. Hi autem ad Panthoiden fortitudinis-amantem Polydamanta omnes ocyus-accurrebant, postquam Hectoris audierant vocem. Atque hic Deiphobumque, vimque Heleni regis, Asiadenque Adamantem, et Asium, Hyrtaci filium, 760 itabat per primos-pugnatores, quærens, sicubi inveniret. Hos autem invenit non-jam prorsus illæsos, nec inexstinctos: sed hi quidem jam navium ad puppes Achivorum, sub manibus Argivorum jacebant animabus deperditis; alii autem in muro erant eminus- cominusque-vulnerati. 765 Verum statim invenit pugnæ ad sinistram lacrimosæ divinum Alexandrum, Helenæ maritum pulcas-comas-habentis, animos-addentem sociis, et incitantem ad-pugnam: prope autem stans, _eum_ allocutus-est probrosis verbis:

Infauste-Pari, forma præstantissime, mulierose, deceptor, 770 ubi tibi Deiphobusque, visque Heleni regis, Asiadesque Adamas, atque Asius, Hyrtaci filius? ubi vero Othryoneus? nunc periit tota a culmine Ilios alta? nunc tibi coorta-est gravis pernicies.

Hunc autem vicissim allocutus-est Alexander divinæ-formæ: 775 Hector: quoniam tibi animus _est_ insontem culpare; alias quidem forte magis cessans a-prælio fuerim, _non nunc,_ quoniam neque me prorsus imbellem genuerit mater: ex quo enim apud naves pugnam suscitasti sociorum, ex eo hic manentes congredimur cum-Danais 780 indesinenter: socii autem cæsi-sunt _ii,_ quos tu quæris. Duo-soli, Deiphobusque visque Heleni regis abierunt, longis sauciati hastis, ambo, in manu; cædem autem arcebat Saturnius. Nunc vero duc, quo te cor animusque jubet: 785 nos enim promtissimi una sequemur, neque omnino puto virtute carituros, quantum quidem _in nobis_ virium est: ulta vires autem non licet, quantumvis cupido, pugnare.

Sic fatus, flexit fratris animum heros. Profecti-sunt autem ire, ubi maxime pugna et prælium erat; 790 _ubi_ cum-copiis Cebrionesque et eximius Polydamas, Phalces, Orthæusque et divinus Polyphetes, Palmysque, Ascaniusque, Morysque, filius Hippotionis; qui ex Ascania glebosa venerant suis-vicibus die præcedenti; tunc vero Jupiter _eos_ impulit-ad pugnandum. 795 Hi autem ibant, vehementium ventorum similes turbini, qui ex tonitru patris Jovis ingruit in-campum, immanique cum-tumultu mari miscetur, in_surgunt_que multi fluctus æstuantes multo-strepitu-resonantis maris, tumidi, spuma-albescentes, ante quidem alii, ac deinceps alii: 800 sic Trojani, ante quidem alii stipati, ac deinceps alii, ære coruscantes cum ducibus sequebantur. Hector vero præibat, hominum-perniciei par Marti, Priamides; ante se autem tenebat scutum undique æquale, pellibus densum, _cui_ multum superinductum-erat æs: 805 circumque ejus tempora fulgens quassabatur cassis. Quoquoversum vero circa phalangas tentabat, pedem-inferens, si quo-modo sibi cederent sub-clypeo progredienti: sed non conturbabat animum in pectoribus Achivorum. Ajax aute primus provocavit, magnis-passibus gradiens:

810 Mirifice, propius accede: cur territas-sic _temere_ Argivos? nequaquam pugnæ imperiti sumus, sed Jovis flagello pernicioso domiti-sumus Achivi. Sane quidem tibi animus sperat direpturum-_te_-esse naves; in-promtu vero manus ad-repellendum sunt et nobis. 815 Sane longe ante-erit bene-habitata urbs vestra manibus sub nostris captaque excisaque, _quam naves diripias._ Tibi vero ipsi aio _tempus_ prope esse, quando fugiens supplicabis Jovi patri et aliis immortalibus, velociores accipitribus ut-sint _tui_ jubis-pulcris equi, 820 qui te ad-urbem ferant, pulverem-excitantes per-campum.

Sic ei locuto supervolavit dextra avis, aquila altivolans; acclamavit autem populus Achivorum, confirmatus augurio: ille vero respondit, splendidus Hector:

Ajax blatero, ingens-jactator, quid dixisti? 825 utinam enim ego ita Jovis filius ægidem-tenentis essem per-dies omnes, peperissetque me veneranda Juno, honorarer autem sicut honoratur Minerva et Apollo: ut jam dies hæc malum fert Argivis omnibus prorsus: ac tu inter-illos occideris, si ausus-fueris 830 manere meam hastam longam, quæ tibi corpus floridum lacerabit: ac Trojanorum saturabis canes atque alites pinguedine et carnibus, prostratus ad naves Achivorum.

Sic igitur locutus, præibat _suis:_ hi vero una sequebantur clamore immenso, acclamabat autem populus a-tergo. 835 Argivi vero ex-altera-parte acclamabant, nec obliti-sunt fortitudinis, sed manebant Troum invadentes fortissimos. Clamor autem utrorumque pervenit ad-æthera et Jovis lumina.

[TR1] "ortus-est" -> "ortus-est." [TR2] "ære" -> "ære." [TR3] "dux" -> "dux," [TR4] "locutusest" -> "locutus est". [TR5] "ali quaquercus" -> "aliqua quercus"

Iliadis XIV.—Jovis fraus.

ARGUMENT: JUNO DECEIVES JUPITER BY THE GIRDLE OF VENUS.

Nestor, sitting at the table with Machaon, is alarmed with the increasing clamour of war, and hastens to Agamemnon; on his way he meets that prince with Diomed and Ulysses, whom he informs of the extremity of the danger. Agamemnon proposes to make their escape by night, which Ulysses withstands; to which Diomed adds his advice, that, wounded as they were, they should go forth and encourage the army with their presence, which advice is pursued. Juno, seeing the partiality of Jupiter to the Trojans, forms a design to over-reach him: she sets off her charms with the utmost care, and (the more surely to enchant him) obtains the magic girdle of Venus. She then applies herself to the god of sleep, and, with some difficulty, persuades him to seal the eyes of Jupiter: this done, she goes to mount Ida, where the god, at first sight, is ravished with her beauty, sinks in her embraces, and is laid asleep. Neptune takes advantage of his slumber, and succours the Greeks: Hector is struck to the ground with a prodigious stone by Ajax, and carried off from the battle: several actions succeed, till the Trojans, much distressed, are obliged to give way: the lesser Ajax signalizes himself in a particular manner.

TEXT:

1 Nestorem autem non latuit clamor, bibentem licet, sed Asclepiaden verbis alatis allocutus-est:

Adverte, divine Machaon, quomodo futura-sint hæc opera: _solito_ major sane ad naves clamor florentium-ætate juvenum. 5 Verum tu quidem nunc bibe sedens nigrum vinum, donec calida lavacra pulcris-comis Hecamede calefecerit et abluerit tabum sanguinolentum: at ego profectus, cito cognoscam, ad speculam.

Sic fatus, scutum sumsit affabre-factum filii sui, 10 jacens in tentorio, Thrasymedis equûm-domitoris, ære collucens; ille autem habebat clypeum patris sui. Sumsit et validam hastam, præfixam, acuto ære: stetitque extra tentorium; protinus autem inspexit rem indignam, hos quidem turbatos, illos turbantes a-tergo, 15 Trojanos ferocientes: dirutus vero erat murus Achivorum. Ut quum nigrescit pelagus magnum unda tacita, præsagiens stridulorum ventorum celeres motus sic _immotum,_ nec provolvitur in-hanc-vel-illam partem, antequam aliquis certus descenderit a Jove ventus: 20 sic senex _secum_ agitabat, distractus in animo bifariam; utrum turbam iniret Danaorum citis-equis-utentium, an ad Atriden Agamemnonem, pastorem virorum. Sic autem ei cogitanti visum-est utilius esse, proficisci ad Atriden. Illi vero, alii-alios interficiebant, 25 pugnantes: resonabat autem circa corpus æs solidum, dum-ferirentur ensibusque et hastis utrinque-acutis.

Nestori autem obviam-facti-sunt Jovis-alumni reges, a navibus ascendentes, quotquot vulnerati-fuerant ære, Tydides Ulyssesque et Atrides Agamemno. 30 Longe enim seorsum a-pugna subductæ-erant naves _ipsorum,_ litore in maris cani: nam primas usque-in-planitiem traxerant, ac murum ad puppes ædificarant. Neutiquam enim, latum quamvis esset, potuit omnes litus naves capere: arctabantur autem copiæ: 35 ideo pinnarum-modo (_alias ante alias_) eas subduxerant et implerant totius litoris os magnum, quantum complectebantur promontoria. Itaque hi videre-cupientes tumultum et pugnam, hasta nixi, ibant frequentes: tristabatur autem ipsis animus in pectoribus. _Iis_ vero obviam factus-est senex 40 Nestor, perterrefecitque animum in pectoribus Achivorum. Quem et compellans allocutus-est rex Agamemno:

O Nestor Neleide, magna gloria Achivorum, cur relicto bello viros-perdente huc venis? metuo ne jam mihi perficiat verbum impetuosus Hector, 45 ut quondam minatus-est inter Trojanos concionans, non prius _se_ a navibus ad Ilium rediturum-esse, quam igne naves incendisset, interfecissetque etiam _nos_ ipsos. Is sic concionabatur: hæc sane nunc omnia perficiuntur. Dii-boni! certe etiam alii bene-ocreati Achivi 50 in animo ponunt adversus-me iram, sicut Achilles; nec volunt pugnare ad puppes navium.

Huic autem respondit deinde Gerenius eques Nestor: certe jam hæc adsunt-ita facta, nec alio-modo Jupiter altitonans ipse _ea_ reficere-potuerit. 55 Murus enim jam corruit, cui confidebamus, inviolabile naviumque et _nostrûm_ ipsorum munimen _eum_ fore: hi vero ad naves veloces pugnam obstinatam sustinent indesinenter: nec amplius noveris, diligenter licet speculans, utra-ex-parte Achivi agitati turbentur: 60 adeo promiscue cæduntur, clamorque ad-cœlum pervenit. Nos vero deliberemus, quomodo futura-sint hæc opera, siquid consilium proficiet: pugnam vero non nos suadeo ingredi: nullo enim modo vulneratum licet pugnare.

Hunc autem rursus allocutus-est rex virorum Agamemno: 65 Nestor, quoniam navium ad puppes pugnant, murus vero non profuit structus, nec quicquam fossa, in qua _facienda_ multa passi-sunt Danai, sperabantque animo inviolabile naviumque et ipsorum munimentum fore: ita fere Jovi videtur præpotenti gratum fore, 70 inglorios perire longe-ab Argis hic Achivos. Noram enim quando lubens Danais auxiliabatur; scio autem nunc, quod illos (_Trojanos_) quidem æque beatis diis illustrat, nostrum vero robur et manus _nostras_ ligavit. Vergum agite, quemadmodum ego dixero, obsequamur omnes. 75 Naves, quæcunque primæ subductæ-sunt prope mare, trahamus, omnesque deducamus in mare divinum; in-alto vero ancoris stabiliamus, donec venerit nox divina, si vel in-ea abstineant a-pugna Trojani; deinde vero deducere-poterimus naves omnes. 80 Non enim reprehendendum, fugere malum, ne per noctem quidem; melius _fecerit_ qui fugiens effugerit malum quam _qui_ captus- fuerit.