Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias

Part 20

Chapter 20 2,853 words Public domain Markdown

Hector, semper quidem fere me increpas in-concionibus, recta _licet_ monentem; quippe nequaquam par-est civis qui-sit, temere dicere, neque in consilio, neque unquam in bello, tuam vero potentiam semper augere: 215 nunc autem rursus proloquar, ut mihi videatur esse optimum. Ne eamus cum-Danais pugnaturi de navibus. Sic enim eventurum-esse puto, si vere quidem Trojanis hoc augurium-advenit, transire cupientibus, aquila altivolans, ad sinistram copias arcens, 220 cruentatum serpentem portans unguibus, immanem, vivum: cito autem dimisit, antequam ad-caros nidos pervenisset, neque effecit portans, ut-daret pullis suis. Sic nos, etiamsi portas et murum Achivorum perruperimus robore magno, cesserint autem Achivi, 225 non ordine a navibus revertemur per-easdem vias: multos enim Trojanorum relinquemus, quos Achivi ære interfecerint, pugnantes pro navibus. Hac certe interpretatione-responderit augur, qui vere animo peritus-sit prodigiorum, et ei paruerint populi.

230 Hunc autem torve intuitus allocutus-est galeam-motans Hector: Polydama, tu quidem non-jam mihi grata hæc dicis: nosti et aliam sententiam meliorem hac excogitare. Sin vero revera hanc ex animo dicis, jam tibi inde dii mentem ademerunt ipsi: 235 qui jubes Jovis quidem altitonantis oblivisci consiliorum, quæ mihi ipse præstitit et annuit: tu vero _me_ alitibus alas-expandentibus jubes parere: quos minime moror, neque curo, sive ad dextram vadant, ad auroramque solemque, 240 sive ad sinistram isti, ad occasum obscurum. Nos vero magni Jovis pareamus consilio, qui omnibus mortalibus et immortalibus imperat. Unum augurium _est_ præstantissimum, pugnare pro patria. Quid-tandem tu times bellum et pugnam? 245 etsi enim ceteri _nos_ circum occidamur omnes, naves ad Argivorum, tibi tamen non timor est pereundi; non enim tibi _est_ cor hostes sustinens nec pugnax. Si vero tu a-pugna te-abstinebis, vel aliquem alium, dehortatione-deceptum, verbis avertes a-bellando, 250 statim mea sub hasta percussus animam amittes.

Sic igitur fatus præivit; hi autem una sequebantur clamore immenso; insuperque Jupiter gaudens-fulmine excitavit ab Idæis montibus venti procellam, quæ recta naves-versus pulverem ferebat; atque Achivorum 255 molliebat animum, Trojanis vero et Hectori gloriam præstabat. Hujus jam prodigiis confisi ac robore _suo,_ perfringere magnum murum Achivorum tentabant. Pinnas quidem turrium convellebant, et demoliebantur propugnacula, crepidinesque prominentes vectibus-labefactabant, quas Achivi 260 primas in terra posuerant, ut-essent stabilimina turrium. Has illi retrahebant, sperabantque murum Achivorum _se_ perrupturos. Nondum tamen Danai cedebant de-via; sed illi scutis bubulis præmunientes propugnacula, percutiebant ex ipsis hostes murum subeuntes.

265 Ambo autem Ajaces hortantes in turribus quaquaversum itabant, robut excitantes Achivorum: alium blandis, alium duris verbis increpabant, quemcunque omnino pugnam remittentem vidissent:

O amici, Argivorum quique eximius, quique mediocris, 270 quique deterior; quandoquidem non omnes similes viri in bello; nunc exstitit opus omnibus: et vero ipsi hoc fere cognoscitis; ne-quis retro vertatur ad naves, minitanti _Trojano_ auscultans: sed ulterius procedite, et invicem hortamini, 275 si forte Jupiter det Olympius fulgurator, pugnam quum-repulerimus, hostes ad urbem persequi.

Sic illi ante-_alios_-clamantes, pugnam excitabant Achivorum. Horum vero, sicut flocculi nivis cadunt crebri die hiberno, quando orsus-est providus Jupiter 280 ningere, hominibus ostentans illa sua tela; sopitis vero ventis fundit constanter, donec operuerit celsorum montium vertices et cacumina summa, et campos florentes, et hominum pinguia culta; et super maris cani funduntur portubusque et litoribus, 285 fluctus autem eos adventans prohibet, aliaque omnia operiuntur desuper, quando ingruit Jovis imber: sic horum utrinque lapides volitabant crebri, hi quidem in Trojanos, illi autem a Trojanis in Achivos, dum-utrique-feriuntur: sed murum supra totum strepitus ortus-est.

290 Haudquaquam _tamen_ tunc quidem Trojani et splendidus Hector muri perrupissent portas et longum vectem, nisi filium suum Sarpedonem providus Jupiter excitasset in Argivos, leonem veluti in-boves cornibus-camuros. Statim vero clypeum quidem ante _se_ tenebat undique æqualem, 295 pulcrum, æneum, lamina-ductili-tectum: quem quidem faber duxerat, intus vero pelles-bubulas consuerat spissas, aureis virgis perpetuis circa orbem: hoc igitur ille ante _se_ objecto, duas hastas vibrans profectus-est ire, sicut leo in-montibus-nutritus, qui indigus 300 diu fuerit carnium, jubet autem ipsum animus magnus, oves tentaturum, vel ad bene-munitam caulam ire: etsia enim invenerit apud ipsam pastores viros cum canibus et hastis custodiam-agentes circa oves, haud tamen re-non-tentata sustinet a-stabulo pelli: 305 sed is inde aut rapuit insiliens, aut etiam ipse vulneratus-est inter primos veloci ex manu jaculo: sic tunc parem-deo Sarpedonem animus impulit murum ut-invaderet perrumperetque propugnacula. Statim autem Glaucum allocutus-est, filium Hippolochi:

310 Glauce, cur jam nos honoribus-affecti-sumus maxime, sedeque carnibusque ac plenis poculis, in Lycia, omnes autem, deos tanquam, _nos_ aspiciunt? et agri-portionem possidemus magnam, Xanthi ad ripas, amœnam vitifero-solo et arvo frugifero? 315 quare nunc oportet, Lycios inter primos quum-simus, stare, ac pugnæ ardenti occurrere: ut aliquis sic dicat Lyciorum bene armatorum: Nequaquam inglorii per Lyciam imperant nostri reges, eduntque pingues oves, 320 vinumque _bibunt_ eximium, dulce; verum enim et robur _iis_ _est_ præstans, quandoquidem Lycios inter primos pugnant. O amice, si enim, bellum hoc postquam-effugerimus, perpetuo jam essemus expertesque-senii immortalesque futuri, nec ipse inter primos pugnarem, 325 nec te mitterem pugnam in clarantem-viros: nunc vero (nihilominus enim fata instant mortis plurima, quæ non licet effugere homini, neque evitare,) eamus; vel alicui gloriam dabimus, vel aliquis nobis.

Sic dixit: nec Glaucus aversus-est, nec non-obsecutus. 330 Hi autem recta ibant, Lyciorum magnam gentem ducentes.

Hos vero conspicatus cohorruit filius Petei Menestheus: hujus enim jam ad turrim ibant, malum ferentes. Circumspexit autem per cohortem Achivorum, si quem videret ductorum, qui sibi malum a-sociis arceret: 335 animadvertit autem Ajaces duos, belli insatiabiles, stantes, Teucrumque, modo e-tentorio profectum, prope: sed nullo-modo ei licebat, si-clamaret, exaudiri: tantus enim strepitus erat: sonitusque ad-cœlum perveniebat percussorum scutorumque et setis-equinis-comantium galearum 340 et portarum: omnes enim occlusæ-erant: isti vero ad ipsas stantes nitebantur vi perruptas ingredi. Statim autem ad Ajacem misit præconem Thooten:

I, nobilis Thoota, currens Ajacem voca: ambos quidem potius: hoc enim longe optimum omnium 345 esset, quoniam mox hic fiet grave exitium. Huc enim magna-mole-feruntur Lyciorum duces, qui pridem valde-vehementes sunt in acribus pugnis. Si vero ipsis etiam illic labor et certamen ortum-est, at saltem solus veniat Telamonius fortis Ajax, 350 et eum Teucer simul sequatur, arcuum bene sciens.

Sic dixit: neque ei præco non-obsecutus-est, ut-audivit; profectus-est autem currens præter murum Achivorum ære- loricatorum, stetitque juxta Ajaces profectus, statimque _eos_ allocutus-est:

Ajaces, Argivorum duces ære-loricatorum, 355 jubet _vos_ Petei Jovis-alumni carus filius illuc ire, ut laboris vel paululum participes-sitis: ambo quidem potius: hoc enim longe optimum omnium esset, quoniam mox ibi fiet grave exitium. Illuc enim magna-mole-feruntur Lyciorum duces, qui pridem 360 valde-vehementes sunt in acribus pugnis. Si vero et hic etiam bellum et certamen ortum-est, at saltem veniat Telamonius fortis Ajax, et eum Teucer simul sequatur, arcuum bene sciens.

Sic dixit: nec non-obsecutus-est magnus Telamonius Ajax. 365 Statim Oiliden verbis alatis allocutus-est:

Ajax, vos quidem hic, tu et fortis Lycomedes, stantes, Danaos excitate ad-fortiter pugnandum: sed ego illuc ibo, et intereo pugnæ; protinus autem revertar, quum bene ipsis auxiliatus-fuero.

370 Sic igitur fatus abiit Telamonius Ajax, et cum-eo Teucer simul ibat frater et ejusdem-patris; cum-istis vero una Pandion Teucri ferebat curvos arcus. Quando Menesthei magnanimi ad-turrim venerunt, murum intrantes, laborantibus supervenerunt. 375 Quippe in pinnas ascendebant, obscuro turbini similes, fortes Lyciorum ductores atque principes: congressi-sunt autem ad-pugnandum contra, ortusque-est clamor.

Ajax vero primus Telamonius virum interfecit, Sarpedonis socium, Epiclem magnanimum, 380 saxo aspero percussum, quod murum intra jacebat magnum ad pinnam summum: neque id facile manibus ambabus tenuisset vir, ne maxime quidem juvenis, quales nunc homines sunt: ille vero ex-alto immisit sublatum; perrupitque quatuor-conos-habentem galeam, ossaque confregit 385 omnia simul capitis: is autem urinatori similis, decidit ab excelsa turri, liquitque ossa animus. Teucer vero Glaucum, fortem filium Hippolochi, sagitta irruentem percussit ex-muro alto, qua vidit nudatum brachium; cessareque-fecit a-pugna. 390 Retro autem a muro desiliit latens, ut ne-quis Achivorum vulneratum videret, et insultaret verbis. Sarpedoni autem dolor fuit, Glauco abeunte, protinus ut animadvertit; attamen non oblitus-est pugnæ: sed is Thestoriden Alcmaonem hasta assecutus 395 vulneravit, extraxitque hastam; ille vero cecidit secutus hastam, pronus, circaque ipsum sonitum-dedere arma varia ære. Sarpedon vero pinnam, prehensam manibus robustis, trahebat; illa autem secuta est tota prorsus; ac desuper murus nudatus-est, multisque fecit viam.

400 Illum vero Ajax et Teucer simul assecuti, hic quidem sagitta percussit lorum circa pectora splendidum clypei ingentis; sed Jupiter fata arcuit a-filio suo, ne navium ad puppes interficeretur: Ajax autem clypeum _ejus_ percussit insiliens, ac penitus 405 transiit hasta, aspereque-repulit ipsum ardentem. Cessit vero paullulum a-propugnaculo, nec _tamen_ ille plane recessit, quoniam ei animus sperabat gloriam reportare. Adhortatus-est autem divinos, conversus, Lycios:

O Lycii, quid ita remittitis impetuosam fortitudinem? 410 difficile autem mihi est, etsi fortissimus sim soli, quum-_murum_-perruperim, facere ad naves aditum, sed una-sequimini: multorum vero opus _est_ melius.

Sic dixit: illi autem regis reveriti adhortationem, validius incubuerunt consiliarium circa regem. 415 Argivi autem ex-altera-parte corroborabant phalangas, intra murum, magnum vero ipsis se-obtulit opus. Neque enim fortissimi Lycii Danaroum poterant muro rupto facere ad naves viam: neque unquam bellatores Danai Lycios poterant 420 a-muro retro repellere, postquam primum accesserant. Sed sicut de finibus duo viri contendunt, mensuras in manibus tenentes, communi in arvo, qui-quidem exiguo in loco litigant de æquo: sic igitur hos distinebant pinnæ: illi autem super ipsis 425 cædebant alii-aliorum circa pectora bubula-pelle-factos clypeos rotundos, parmasque leves. Multi autem vulnerabantur in corpore sævo ære, sive cui converso terga nudarentur pugnantium, multi vero penitus per clypeum ipsum. 430 Ubique jam turres et pinnæ sanguine virorum perfusæ-erant utrinque a Trojanis et Achivis. At ne sic quidem poterant fugam efficere Achivorum: sed ita-se-habebant, ut lanaces mulier opifica justa, quæ stateram tenens et lanam, utrinque appendit 435 exæquans, ut liberis iniquam mercedem ferat: sic quidem horum æqualiter pugna intendebatur bellumque, ante quam Jupiter gloriam superiorem Hectori daret Priamidæ, qui primus irrupit in-murum Achivorum: clamavit autem intentissima-voce, Trojanis vociferans:

440 Ingruite, equûm-domitores[TR2] Trojani; perrumpite vero murum Argivorum, et navibus immittite immane-ardentem ignem.

Sic dixit incitans: illi autem auribus omnes audierunt, rectaque-irruebant in murum frequentes: iique deinde pinnas ascendebant, acutas hastas tenentes.

445 Hector vero arreptum lapidem ferebat, qui ante portas stabat; in-extremo crassus, ac desuper acutus erat, quem ne duo quidem viri ex-populo fortissimi facile in plaustrum a solo movissent, quales nunc homines sunt: ille vero eum facile vibrabat etiam solus. 450 [Hunc ei levem reddiderat Saturni filius versuti.] Sicut autem, quando opilio facile portat vellus arietis, manu prehensum altera, exiguumque ipsum pondus premit: sic Hector recta in-tabulata ferebat lapidem sublatum, quæ portas muniebant valde spisse coagmentatas, 455 bifores, altas: duo autem intus vectes _eas_ continebant invicem-transversi, una vero clavis inhærebat. Stetitque valde prope profectus, et adnixus percussit medias, firmiter divaricatis-pedibus-stans, ut ne ei minus-grave telum esset. Abrupit autem ambos cardines: ceciditque lapis intro 460 magno-pondere, immane vero circum portæ crepuere: nec vectes sustinuere, tabulæque disruptæ-sunt alio alia, lapidis ab impetu. Insiliit autem splendidus Hector, nocti veloci similis aspectu: fulgebatque ære terribili, quo indutus-erat circa corpus: duas autem manibus 465 hastas tenebat. Haud quis illum inhibuisset occurrens, præter deos, quando insiliit in-portas; igne vero oculi ardebant. Hortabatur autem Trojanos, conversus ad turbam, murum ut-transcenderent: illi vero hortanti paruerunt: protinusque alii quidem murum transcenderunt, alii vero per ipsas 470 _affabre_ factas infundebantur portas: Danai autem diffugerunt naves ad cavas: tumultusque ingens factus-est.

[TR1] Probably a word missing before "autem" at the begining of this line, but unclear what it should be. [TR2] "equum-domitores" -> "equûm-domitores"

Iliadis XIII.—Pugna ad naves.

ARGUMENT: THE FOURTH BATTLE CONTINUED, IN WHICH NEPTUNE ASSISTS THE GREEKS: THE ACTS OF IDOMENEUS.

Neptune, concerned for the loss of the Grecians, upon seeing the fortification forced by Hector, (who had entered the gate near the station of the Ajaces,) assumes the shape of Calchas, and inspires those heroes to oppose him: then, in the form of one of the generals, encourages the other Greeks who had retired to their vessels. The Ajaces form their troops in a close phalanx, and put a stop to Hector and the Trojans. Several deeds of valour are performed; Meriones, losing his spear in the encounter, repairs to seek another at the tent of Idomeneus: this occasions a conversation between those two warriors, who return together to the battle. Idomeneus signalizes his courage above the rest; he kills Othryoneus, Asius, and Alcathous: Deiphobus and Æneas march against him, and at length Idomeneus retires. Menelaus wounds Helenus, and kills Pisander. The Trojans are repulsed on the left wing; Hector still keeps his ground against the Ajaces, till, being galled by the Locrian slingers and archers, Polydamas advises to call a council of war: Hector approves of his advice, but goes first to rally the Trojans; upbraids Paris, rejoins Polydamas, meets Ajax again, and renews the attack.

The eight-and-twentieth day still continues. The scene is between the Grecian wall and the sea-shore.

TEXT:

1 Jupiter vero quum Trojanosque et Hectorem navibus admovisset, hos quidem reliquit ad illas, laboremque ut-haberent et ærumnas indesinenter; ipse autem retro vertit oculos fulgentes seorsum in equestrium Thracum intuens terram, 5 Mysorumque cominus-pugnantium, et illustrium Hippomolgorum, late-victitantium Abiorumque, justissimorum hominum; ad Trojam vero nequaquam amplius vertebat oculos fulgentes: non enim ille immortalium quemquam putabat suo in animo, profectum, vel Trojanis auxiliaturum, vel Danais.

10 Nec vero cæcam-speculationem agebat rex Neptunus: etenim hic spectans sedebat bellumque pugnamque alte super summum verticem Sami silvosæ Threiciæ: inde enim conspiciebatur tota quidem Ida, conspiciebatur autem _et_ Priami urbs, et naves Achivorum. 15 Illic igitur is e mari sedebat egressus, miserabaturque Achivos a-Trojanis domitos, Jovi autem graviter succensebat.

Protinus vero de monte descendit aspero, rapide pedibus progressus; tremebant autem montes alti et silva pedibus sub immortalibus Neptuni incedentis. 20 Ter quidem protendit gressum, quarto autem _passu_ pervenit ad- finem _viæ,_ Ægas: illic vero ei inclytæ ædes in-gurgitibus maris, aureæ, coruscantes, ædificatæ-erant, incorruptibiles semper. Illuc quum-venisset, sub curru junxit æripedes equos, celeriter-volantes, aureis jubis comantes. 25 Aurum autem ipse induit circa corpus: prehenditque scuticam auream, affabre-factam, suumque conscendit currum; ivitque ut-inveheretur super undas: exsultabant autem cete sub ipso undique e latebris, nec non-agnoverunt regem: cum-lætitia vero mare utrinque-discedebat: hi autem volabant 30 celeriter admodum, nec subtus madescebat æreus axis: ipsumque ad Achivorum naves fragiles ferebant equi.

Est autem quidam specus latus profundi in-gurgitibus maris, media-inter Tenedum et Imbrum asperam: illic equos stabulare-fecit Neptunus terræ concussor, 35 solutos de curribus, juxtaque divinum posuit pabulum ut-ederent: circaque pedes pedicas jecit aureas, infractas, insolubiles, ut firmiter illic manerent rediturum regem: is autem ad exercitum abiit Achivorum.

Trojani vero, flammæ pares, conferti, sive procellæ, 40 Hectorem Priamiden insatiabiliter ardentes sequebantur, frementes, clamantesque; sperabant autem naves Achivorum _se_ capturos, occisurosque ad ipsas omnes Achivos.

Sed Neptunus terram-cingens, terræ-concussor, Argivos excitabat, profundo e mari egressus, 45 assimilatus Calchanti corpore et indefessa voce: Ajaces-duos primos allocutus-est, promtos etiam per-se:

Ajaces, vos quidem servabitis populum Achivorum, fortitudinis memores, nec trepidæ fugæ. Alibi enim equidem non timeo manus audaces 50 Trojanorum, qui magnum murum transcenderunt turbâ; sustinebunt enim omnes bene-ocreati Achivi: hac vero _parte_ sane gravissime timeo, nequid patiamur, qua hic rabiosus, flammæ par imperat, Hector, qui Jovis jactat præpotentis filium _se_ esse. 55 Vobis tamen sic deorum aliquis in mentibus ponat, et ipsi ut-stetis fortiter, et ut-hortemini alios: ita enim etiam ardentem repuleritis a navibus velocibus, etiam si eum Olympius ipse excitat.

Dixit, et sceptro terram-cingens Neptunus, 60 ambos feriens, implevit robore forti; membraque fecit levia, pedes et manus superne. Ipse autem, ut accipiter alis-pernix occœperit volare, qui quidem a prærupta petra altissima levatus properarit per-planitiem insequi avem aliam: 65 sic ab his cum-impetu-abiit Neptunus terræ-concussor. Ex-illis-duobus autem sensit prius Oilei _filius_ velox Ajax, statimque Ajacem allocutus-est Telamonium filium:

Ajax: quoniam aliquis nobis deorum, qui Olympum tenent, vati se-assimilans jubet ad naves pugnare: 70 (neque hic Calchas est, vates augur; vestigia enim retro pedum et tibiarum facile cognovi abeuntis: facile autem dignoscuntur dii:) continuo vero mihi ipsi animus in pectoribus meis magis excitatus-est ad-pugnandum ac præliandum; 75 gestiuntque-alacriter subtus pedes, et manus superne.

Hunc autem respondens allocutus-est Telamonius Ajax: sic nunc etiam mihi circa hastam manus audaces gestiunt, et mihi robur erectum-est; subtusque pedibus impellor ambobus; cupio vero vel solus 80 cum-Hectore Priamida perpetuo ardenti pugnare.

Sic hi quidem talia ad alterum-alter dicebant, pugnæ-cupidine læti, quam ipsis deus immiserat animo.

Interim autem postremos terram-cingens _Neptunus_ excitavit Achivos, qui ad naves veloces reficiebant suum animum: 85 quorum simul et gravi labore cara membra soluta-erant, et ipsis dolor in animo oriebatur, aspicientibus Trojanos, qui magnum murum transcenderant turbâ. Hos illi inspicientes, sub superciliis lacrimas fundebant; non enim putabant _se_ declinaturos perniciem. Sed Neptunus 90 facile, interveniens, fortes concitavit phalangas. Ad Teucrum primum et Leitum venit hortans, Peneleumque heroem, Thoantemque, Deipyrumque, Merionenque, et Antilochum, peritos pugnæ; hos ille incitans, verbis alatis allocutus-est:

95 _Proh_ pudor, Argivi, juvenes adolescentes: vobis ego pugnantibus confido me-salvaturum naves nostras; si vero vos pugnam detractabitis gravem, nunc jam illuxit dies, _quo_ sub Trojanis domabimur. O dii, profecto ingens miraculum hoc oculis video, 100 indignum, quod nunquam ego eventurum putabam, Trojanos ad nostras accedere naves; qui prius quidem fugacibus cervis similes-erant, quæ per silvam thoum, pardaliumque, luporumque escæ sunt, sic errantes, imbelles, nec _natæ_ ad pugnam: 105 sic Trojani antehac robur et manus Achivorum manere nolebant ex-adverso, ne paullulum quidem. Nunc vero procul ab-urbe cavas ad naves pugnant, imperatoris pravitate, ignaviaque militum, qui cum-illo contendentes, propugnare nolunt 110 navibus velocibus, sed interficiuntur ad ipsas. Verum etsi omnino revera in-culpa est heros Atrides, late-dominans Agamemno, quandoquidem contumelia-affecit pedibus-celererem Peliden: nobis certe nullo-modo licet intermittere pugnam. 115 Sed medeamur ocyus _huic malo;_ faciles utique sanatu mentes bonorum. Vos autem nequaquam honeste remittitis a-strenua fortitudine, omnes fortissimi quum-sitis in exercitu: nec vero ego virum objurgaverim, qui pugnam detrectet, imbellis si-sit: vobis vero succenseo vehementer ex-animo. 120 O molles, mox sane aliquod malum admittetis gravius hac ignavia: sed in mentibus reponite singuli pudorem et _hominum_ reprehensionem: certe enim ingens certamen ortum-est. Hector jam ad naves bello strenuus pugnat, fortis; perfregitque portas et longum vectem.