Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias

Part 19

Chapter 19 2,858 words Public domain Markdown

655 Huic autem respondit deinde Gerenius eques Nestor: quid tandem sic Achilles miseratur filios Achivorum, qui jam telis vulnerati-sunt? neque novit luctus quantum excitatum-sit per exercitum: nam fortissimi in navibus jacent, eminus-cominusque-vulnerati. 660 Percussus-est quidem Tydides, fortis Diomedes; vulneratus-est Ulysses hasta-inclytus, et Agamemno: [percussusque et Eurypylus ad femur sagitta:] hunc autem alterum ego modo abduxi e bello, sagitta a nervo percussum. At Achilles, 665 strenuus quum-sit, Danaorum non curam-agit nec miseretur. An exspectat, donec jam naves veloces prope mare, Argivis invitis (_frustra resistentibus_), igne hostili comburantur, ipsique interficiamur alii-super-alios? non enim mea vis est, qualis antea erat in agilibus membris. 670 Utinam sic pubescerem, roburque mihi firmum esset, sicut quando inter-Eleos et nos certamen ortum-est de boum-abactione, quando ego interfeci Itymoneum, fortem Hyperochiden, qui in Elide habitabat, pignora auferens. Ille vero vim-propulsans a-suis bobus, 675 percussus-est inter primos mea a manu, jaculo; et concidit, virique trepidi-diffugerunt agrestes. Prædam autem ex campo coegimus valde multam, quinquaginta boum armenta, totidem greges ovium, tot suum greges, tot greges latos caprarum: 680 equasque flavas centum et quinquaginta, omnes feminas; multis etiam pulli suberant. Et hæc quidem abegimus Pylum Neleïum intro, nocturni, in urbem: lætatus-est autem animo Neleus, quoniam mihi contigere multa, juveni ad-bellum profecto. 685 Præcones autem argute-edixerunt, cum aurora illucescente, illi ut-advenirent, quibus debitum deberetur in Elide divina: ac congregati Pyliorum principes viri dividebant: multis enim Epei debitum debebant, _potentiores,_ quia nos, pauci, _ab iis_ male-habiti in Pylo eramus. 690 Veniens enim _nos_ afllixerat vis Herculea (_Hercules_), superioribus annis: interfectique-fuerant quotquot optimi. Duodecim enim Nelei eximii filii eramus, quorum solus relictus-sum; ceteri autem omnes perierunt. His animo-elati Epei ære-loricati, 695 nos insultantes, iniqua moliti-erant. Sed senex armentumque boum et gregem magnum ovium sibi-exemit, electis trecentis, atque pastoribus. Etenim ipsi debitum magnum debebatur in Elide divina, quatuor in-cursu-victores equi cum-ipsis curribus, 700 qui-ierant ad præmia _reportanda;_ de tripode enim erant cursu-certaturi; eos autem illic rex virorum Augeas detinuerat; atque aurigam dimiserat, tristem ob-equos. Ob-hæc senex dicta iratus atque facta, exemit-sibi admodum multa, sed reliqua in populum dedit. 705 [dividenda, ne-quis ab-eo fraudatus abiret æqua _portione_.] Nos quidem hæc singula administrabamus, perque urbem faciebamus sacra diis: illi vero tertio die omnes venerunt simul ipsique multi et solidis-ungulis equi, cum-universis-copiis: cumque ipsis Moliones-duo arma-induerant, 710 pueri adhuc, nondum perquam scientes impetuosæ fortitudinis. Est autem quædam Thryoessa urbs, ardua altitudo, procul ad Alpheum, extrema Pyli arenosi: hanc obsidebant, evertendæ cupidi. Sed quum totum campum transissent, nobis Minerva 715 nuntia venit currens ab Olympo, ut-armaremur, nocturna, nec invitum per Pylum populum congregavit, sed valde incitatos-cupiditate pugnandi. Sed-non me Neleus sinebat armari, abscondit autem mihi equos: nonum enim omnino me existimabat scire bellica opera. 720 Verum etiam sic inter-equites insignis-eram nostros, pedes licet essem, quoniam sic _me_ duxit ad-pugnam Minerva. Est autem quidam fluvius Minyeius, in mare _se_ projiciens, prope Arenen, ubi exspectavimus Auroram divinam equites Pyliorum; sed affluebant _interea_ agmina peditum. 725 Inde cum-universis copiis, (cum) armis armati, meridiani pervenimus ad-sacrum fluentum Alphei. Ibi Jovi quum-fecissemus præpotenti sacra pulcra, taurumque Alpheo, taurum autem Neptuno _sacrificassemus,_ ac Minervæ oculis-cæsiis bovem gregalem, 730 cœnam deinde sumsimus per exercitum in turmis: et dormivimus in armis suis quisque cirucm fluenta fluvii. Sed magnanimi Epei circumstabant jam urbem, vastare _eam_ cupientes: sed ipsis ante apparuit magnum opus Martis. 735 Quum enim sol lucidus eminuit-supra terram, congressi-sumus pugna, Jovique supplicantes et Minervæ: at quando jam Pyliorum et Epeorum exstitit certamen, primus ego occidi virum, abstulique solidis-ungulis equos, Mulium bellatorem: gener vero erat Augeæ, 740 maximamque-natu filiam habebat flavam Agameden, quæ tot pharmaca norat, quot alit lata terra. Hunc quidem ego accedentem percussi ærata hasta: prolapsusque-est in pulvere; ego vero in currum insiliens, steti inter primos-pugnatores. Sed magnanimi Epei 745 territi-fugerunt alio alius, ut viderunt virum cadentem, ductorem equitum, qui fortissimus-erat pugnando. At ego irrui, atræ procellæ par: quinquaginta autem cepi currus, duoque circa unumquemque viri mordicus prehenderunt solum, mea sub hasta domiti. 750 Et jam Actoriones Moliones juvenes interfecissem, nisi ipsos pater, late-dominans Terræ-concussor, _Neptunus,_ ex pugna _ereptos_ servasset, tectos caligine multa. Tum Jupiter Pyliis magnam victoriam dedit; tantisper enim _eos_ insequebamur per latum campum, 755 interficientesque ipsos, et arma pulcra colligentes; donec ad Buprasium tritici-ferax egimus equos, petramque Oleniam, et _eo,_ Alisii _herois_ ubi tumulus vocatur _locus:_ unde rursum avertit populum Minerva. Ibi virum interficiens extremum, _eum_ reliqui; atque Achivi 760 retro a Buprasio Pylum-versus agebant veloces equos: omnes autem gratias-agebant, ex-diis Jovi, Nestorique ex- hominibus. Talis eram, si-quando eram inter viros. Sed Achilles solus illa virtute _sua_ fruetur: certe ipsum credo multum postea-doliturum, ubi exercitus perierit. 765 O amice, sane quidem tibi Menœtius sic præcepit die illo, quo te ex Phthia ad-Agamemnonem misit: nos autem intus _apud vos_ quum-essemus, ego et divinus Ulysses, omnia plane in ædibus audiebamus, sicut præcipiebat; ad-Pelei autem veneramus domos habitantibus-commodas, 770 populum cogentes per Achaiam feracem. Ibi tum heroem Menœtium invenimus intus: atque te, juxta autem Achillem; senex vero, equûm-agitator Peleus, pinguia femora adolebat bovis Jovi gaudenti-fulmine, aulæ in septo: tenebatque aureum poculum, 775 libans nigrum vinum super ardentia sacra. Vos quidem bovis apparabatis carnes, nos vero tum stabamus in vestibulo; attonitus autem surrexit Achilles, introque duxit manu prehensos, atque considere jussit, dapesque-hospitales abunde apposuit, quas _apponi_ hospitibus fas est. 780 Ac postquam saturati-eramus cibo et potu, ordiebar ego sermonem, hortans vos simul ut-sequamini: vos autem vehementer volebatis, hi vero ambo multa præceperunt: Peleus quidem suo filio senex præcepit Achilli, semper fortissime-se-gerere et superiorem esse aliis: 785 tibi vero rursus sic præcepit Menœtius, Actoris filius: Fili mi, genere quidem superior est Achilles, major-natu vero tu es: viribus autem ille multo præstantior: sed probe ei da prudens consilium, et admone, et ei præcipe; ille autem obsequetur in bonum quidem. 790 Sic præcepit senex, tu vero oblivisceris. Sed etiam nunc hæc dicas Achilli bellicoso, si forte obsequatur: quis vero scit, an ei, cum (_favente_) deo, animum commoveas admonens? bona autem admonitio est amici. Si vero aliquod mentibus suis vaticinium evitat, 795 et aliquod ei a Jove dixit veneranda mater, _quominus ipse eat:_ saltem te mittat; simul autem ceteræ copiæ sequantur Myrmidonum, si forte aliquod lumen (_salus_) Danais fias: et tibi arma pulcra det ad-prælium gerenda; si forte te illi assimilantes (_illum esse ob similitudinem credentes_) abstineant pugna 800 Trojani, respirentque Mavortii filii Achivorum qui-affliguntur: parva autem _est_ respiratio a-bello. Facile vero integri defessos viros in-pugna repellatis ad urbem a navibus et tentoriis.

Sic dixit: eique animum in pectoribus commovit: 805 profectus-est autem currens præter naves ad Æaciden Achillem. Sed quum jam prope naves Ulyssis divini venisset currens Patroclus, ubi eis forumque et jus erat, qua eis etiam deorum constituta-erant altaria: illic ei Eurypylus percussus occurrit, 810 generosus Evæmonides, in femore sagitta, claudicans e pugna; atque humidus defluebat sudor de-humeris et capite: eque vulnere gravi sanguis niger scaturiebat: mens tamen firma erat. Hunc autem intuitus, miseratus-est Menœtii fortis filius, 815 et dolens, verbis alatis _eum_ allocutus-est:

Ah miseri, Danaorum ductores et principes: siccine eratis procul ab-amicis et patria terra satiaturi in Troja veloces canes alba pinguedine? sed age mihi hoc dic, Jovis-alumne Eurypyle heros: 820 adhucne fere sustinebunt immanem Hectorem Achivi, an jam conficientur, ab ipso hasta domiti?

Huic autem Eurypylus vulneratus respondit: nullum-amplius, nobilissime Patrocle, præsidium Achivis erit; sed in navibus nigris cadent. 825 Illi enim jam omnes, quotquot ante erant fortissimi, in navibus jacent eminus- cominusque-vulnerati manibus sub Trojanorum: horum vero robur augescit usque. Sed me quidem tu serva, ducens ad navem nigram; femoreque exscinde sagittam, ab eoque sanguinem nigrum 830 ablue aqua tepida; et lenia medicamenta insperge, salubria, quæ te ajunt ab Achille doctum-esse, quem Chiron docuit, justissimus Centaurorum: medici enim, Podalirius atque Machaon, hunc quidem in tentoriis puto vulnus habentem, 835 indigentem et ipsum eximii medici, jacere: alter autem in campo Troum sustinet acrem Martem.

Hunc autem vicissim allocutus-est Menœtii fortis filius: Quomodo fiant (_quo evadent_) hæc opera? quid agemus, Eurypyle heros? vado, ut Achilli bellicoso sermonem referam, 840 quem Nestor mandavit Gerenius, custos Achivorum: attamen ne sic quidem te dimittam afflictum.

Dixit, et in sinu susceptum ferebat pastorem virorum in tentorium: famulus autem ut-vidit, substravit pelles-bubulas. Ibi illi porrecto, e femore excidit cultro 845 acutum telum peramarum: ab ipso autem sanguinem atrum abluit aqua tepida; et radicem immisit amaram, manibus contritam, dolores-adimentem, quæ ei cunctos inhibuit dolores: ac vulnus quidem siccatum est, cessavitque sanguis.

[TR1] "ut-esset," -> "ut-esset." [TR2] "Iris" -> "Iris," [TR3] "spoliabat" -> "spoliabat." [TR4] "animum;" -> "animum:" [TR5] "Hunc aute m" -> "Hunc autem."

Iliadis XII.—Pugna ad murum.

ARGUMENT: THE BATTLE AT THE GRECIAN WALL.

The Greeks having retired into their intrenchments, Hector attempts to force them; but it proving impossible to pass the ditch, Polydamas advises to quit their chariots, and manage the attack on foot. The Trojans follow his counsel; and having divided their army into five bodies of foot, begin the assault. But upon the signal of an eagle with a serpent in his talons, which appeared on the left hand of the Trojans, Polydamas endeavours to withdraw them again. This Hector opposes, and continues the attack; in which, after many actions, Sarpedon makes the first breach in the wall. Hector also, casting a stone of vast size, forces open one of the gates, and enters at the head of his troops, who victoriously pursue the Grecians even to their ships.

TEXT:

1 Sic quidem in tentoriis Menœtii fortis filius, curabat Eurypylum vulneratum; verum pugnabant Argivi et Trojani catervatim. Neque jam erat _hos_ fossa amplius prohibitura Danaorum, et murus supra 5 latus, quem fecerant pro navibus: circùm autem fossam duxerant; nec diis dederant inclytas hecatombas; ut _ille_ ipsis navesque veloces et prædam multam intus continens tueretur: diis autem invitis structus-erat immortalibus; quocirca etiam nequaquam longum tempus integer erat. 10 Quamdiu quidem Hector vivus erat, et irascebatur Achilles, et Priami regis non-eversa urbs erat, tamdiu etiam magnus murus Achivorum integer erat. At postquam Troum quidem mortui-erant quotquot fortissimi, multi autem Argiovrum, alii domiti-, alii superstites-erant, 15 eversaque-est Priami urbs decimo anno, Argivique in navibus dilectam in patriam redierunt: tum demum inierunt-consilium Neptunus et Apollo, murum ut-abolerent fluviorum vi immissa, quotquot ab Idæis montibus in-mare profluunt, 20 Rhesusque, Heptaporusque, Caresusque, Rhodiusque, Granicusque, et Æsepus, divinusque Scamander, et Simois, ubi multi clypei-e-bovino-corio et galeæ deciderant in pulvere, et simideorum genus virorum: horum omnium eodem ostia convertit Phœbus Apollo, 25 perque-novem-dies in murum immisit _eorum_ cursum: pluebat autem Jupiter continuo, ut citius mari-submersum murum redderet. Ipse autem Terræ-concussor, tenens manibus tridentem, præibat; et omnia fundamenta undis emovit truncorum et lapidum, quæ jecerant laborantes Achivi; 30 planaque fecit _loca_ juxta rapidum Hellespontum, rursusque litus magnum arenis cooperuit, muro abolito: fluvios autem vertit, ut-redirent in alveum _suum quisque,_ qua ante demittebant pulcre-fluentem aquam.

Ita erant in-posterum Neptunus et Apollo 35 facturi: tum vero pugna clamorque exarsit circa murum bene-structum; sonitumque-reddebant stipites turrium percussæ: Argivi vero, Jovis flagello domiti, naves ad cavas conclusi tenebantur, Hectorem timentes, violentum auctorem fugæ _hostium:_ 40 atque is, sicut antea, pugnabat par turbini. Ut vero quando interque canes et viros venatores aper sive leo versatur, _præ_ robore truces-oculos-volvens; illi vero turmatim se ipsos instruentes, adversi stant, et jaculantur crebra 45 spicula de manibus: ejus autem generosum cor nunquam pavet, nec fugam-capessit: fortitudo vero ipsum occidit: crebroque se-convertit, ordines virorum tentans; quaque fecerit-impetum, ibi cedunt ordines virorum: sic Hector turbam obiens se-motabat, socios 50 fossam adhortans ut-transcenderent: nec-tamen ei equi audebant veloces-pedibus: valde vero hinniebant, in summo labro stantes: absterrebat enim fossa _eos_ lata, nec transilire in-promptu _erat,_ nec transitu _erat_ facilis: præcipitia enim prominentia circa omnem 55 stabant utrinque: desuper autem vallis acutis munita-erat, quos defixerant filii Achivorum, densos et magnos, ab-infestis viris munimentum. Illuc non facile equus bonis-rotis-instructum currum trahens intrasset; pedites vero cogitabant, si perficere-possent. 60 Tum vero Polydamas audaci Hectori dixit astans:

Hectorque et alii Trojanorum duces ac sociorum; temere per fossam impellimus veloces equos: hæc autem admodum difficilis _est_ transitu: valli enim in illa acuti stand, et ad ipsos murus Achivorum: 65 illuc nullo-modo licet descendere, nec pugnare equitibus: angustiæ enim _sunt,_ ubi _eos_ sauciatum-iri puto. Quod si jam omnino _Achivos_ mala _ipsis_ meditans perdit Jupiter altitonans, Trojanis autem vult auxiliari, sane equidem vellem vel statim hoc effectum, 70 inglorios perire _procul_ ab Argis hic Achivos: sin vero conversi-fuerint, repressioque _nostrorum_ fiat a navibus, et fossæ impegerimus profundæ, non deinceps puto ne nuntium quidem reversurum retro ad urbem, iterum-conversis _ad pugnam_ ab Achivis. 75 Verum agite, sicut ego dixero, obsequamur omnes: equos quidem famuli contineant prope fossam, ipsi vero, pedibus, (cum) armis instructi, Hectorem omnes sequamur conferti: at Achivi non sustinebunt, siquidem ipsis exitii fines impendent.

80 Sic dixit Polydamas: placebatque Hectori sermo tutus: statim autem de curribus cum armis desiliit in-terram. Nec ceteri Trojani in equis convenerunt; sed omnes desilierunt, ut viderunt Hectorem divinum. Aurigæ quidem deinde suo præcepit quisque, 85 equos bene ex ordine ut-coercerent illic ad fossam: ipsi vero in-ordines-digesti, se ipsos instruentes, in-quinque-agmina dispositi, simul duces sequebantur.

Alii quidem cum Hectore iverunt et eximio Polydamante, qui plurimi et fortissimi erant, cupiebantque maxime 90 muro rapto cavas ad naves pugnare: et ipsos Cebriones tertius sequebatur; apud currus autem alium, Cebrione deteriorem, reliquit Hector. Alteris vero Paris præerat, et Alcathous, et Agenor: tertiis autem Helenus et Deiphobus divinus, 95 filii duo Priami; tertiusque erat Asius heros, Asius Hyrtacides, quem ab-Arisba vexerant equi rutili, magni, fluvio a Selleente. At quartorum ductor-erat strenuus filius Anchisæ, Æneas: cumque eo duo Antenoris filii, 100 Archelochusque Acamasque, pugnæ bene scientes omnis. Sarpedon vero dux-erat inclytorum sociorum; assumsitque Glaucum et Mavortium Asteropæum; hi enim ei visi-sunt eximie esse fortissimi ceterorum, post se quidem ipsum: ipse vero emicuit etiam præ omnibus. 105 Hi autem ut se-inter-se-junxerant _bene_-factis boum-tergoribus, ivere recta in-Danaos animosi, nec amplius putabant _eos_ sustenturos, sed in navibus nigris casuros.

Hinc ceteri Trojani, longeque-vocati socii, consilio Polydamantis laudatissimi paruerunt; 110 at non Hyrtacides voluit Asius, princeps virorum, illic relinquere equosque et aurigam famulum: sed una-cum ipsis accedebat navibus velocibus, demens: neque enim erat, malum fatum postquam-evitasset, equis et curribus exsultans, a navibus 115 retro reversurus ad Ilium ventosum: prius enim eum Fatum infaustum obvolvit per-hastam Idomenei præclari Deucalionidæ. Irruit enim navium ad sinistram-partem, qua Achivi ex campo redibant cum equis et curribus: 120 hac equosque et currum egit, neque portis invenit acclinatas valvas et longum vectem _immissum:_ sed apertas tenebant viri, si quem sociorum, e bello fugientem, salvum-reciperent ad naves. Hac recta animosus equos regebat; hi vero (_sui_) simul sequebantur, 125 acutum clamantes: putabant enim non-amplius Achivos sustenturos-esse, sed in navibus nigris casuros; dementes: in portis vero duos viros invenerunt fortissimos, filios animosos Lapitharum bellicosorum; alterum quidem, Pirithoi filium, strenuum Polypœten; 130 alterum vero, Leonteum, hominum-perniciei parem Marti: hi igitur ante portas altas stabant, ut quando _stant_ quercus in-montibus altæ, quæ-quidem ventum sustinent et pluviam per-dies omnes, radicibus magnis late-porrectis hærentes: 135 sic igitur hi manibus freti ac viribus, manebant advenientem magnum Asium, nec fugiebant. Illi vero recta ad murum bene-structum, tergora-boum arida ni-altum elevantes, ibant magno _cum_ fremitu, _qui erant_ Asium circa regem, et Iamenum, et Orestem, 140 Asiadenque Adamantem, Thoonemque, Œnomaumque. Atque hi, _Polypœ et Leonteus,_ adhuc quidem bene-ocreatos Achivos hortabantur, intus dum-erant, pugnare pro navibus: sed postquam in-murum ruentes animadverterunt Trojanos, at Danaorum ortus-est clamorque fugaque, 145 _tum_ hi-duo erumpentes, ante portas pugnabant, agrestibus apris similes, qui in montibus virorum ac canum excipiunt tumultum advenientem, obliqueque irruentes, circa se frangunt sylvam, radicitus exscindentes, subtusque stridor dentium 150 oritur, donec aliquis jaculatus vitam _eis_ eripuerit: sic horum resonabat æs in pectoribus lucidum, adversis _ictibus_ percussorum: valde enim fortiter pugnabant, viris qui superne _erant_ freti, ac _propriis_ viribus. Illi vero saxis-missilibus, bene-ædificatis a turribus, 155 jaculabantur, propugnantes sibique ipsis et tentoriis, navibusque velocibus. Nives autem ut cadunt in-terram, quas ventus vehementer-flans, nubes opacas agitans, crebras defundebat in terram almam: sic horum e manibus tela fluebant, tam Achivorum, 160 quam etiam e Trojanorum _manibus;_ galeæ autem circùm raucum sonabant, percussæ ingentibus-saxis, et clypei umbonibus-muniti. Tunc vero ingemuitque et sua percussit femora Asius Hyrtacides, et indignatus verbum dixit:

Jupiter pater, ergo jam et tu mendax factus-es 165 omnino multum: non enim equidem putabam heroas Achivos sustenturos nostrum robur et manus invictas: illi vero, ut vespæ in-medio _corpore_ variæ, aut apes nidos sibi-faciunt viam ad lapillosam, nec relinquunt cavam domum; sed manentes 170 viros venatores, pugnant pro natis: sic illi non volunt a-portis, etiam _si_ duo _tantum_ sint, recedere, antequam vel interficiantur, vel capiantur.

Sic dixit, nec Jovis flexit mentem hæc dicens: Hectori enim ejus anius volebat gloriam præbere.

175 [Alii autem circa alias pugnam pugnabant portas: difficile vero me hæc, dei instar, omnia proloqui. Undique enim circa murum excitatus-est immane-ardens ignis lapideum: Argivi autem, etiamsi mœsti, necessitate _tamen_ navibus propugnabant: dii vero tristes-erant animo 180 omnes, quotquot Danais in-prælio fautores erant. Commiserunt autem Lapithæ bellum et pugnam.]

Tum autem Pirithoi filius, fortis Polypœtes, hasta percussit Damasum, per-galeam æreis-munitam-malis; neque ærea galea _illam_ prohibuit; sed penitus 185 cuspis ærea perrupit os; cerebrum autem intus totum concussum-est; domuitque ipsum ardentem: ac deinde Pylonem et Ormenum interfecit. Filium autem Antimachi Leonteus, soboles Martis, Hippomachum percussit hasta, ad balteum assecutus. 190 [TR1] autem e vagina extrahens ensem acutum, Antiphaten quidem primum, impetu-facto per turbam, percussit cominus; is vero supinus solo allisus-est: ac dein Menonem, et Iamenum et Orestem, omnes alios-super-alios admovit terræ almæ.

195 Quamdiu illi hos interfectos-spoliabant armis coruscis, interea Polydamantem et Hectorem juvenes sequebantur, qui plurimi et fortissimi erant, ardebantque maxime murumque perrumpere, et incendere igne naves. Hi tamen adhuc deliberabant, stantes ad fossam: 200 augurium enim ipsis supervenerat, transire cupientibus, aquila altivolans, ad sinistram copias arcens, cruentatum serpentem gestans unguibus, immanem, vivum, adhuc palpitantem; necdum _is_ oblitus-erat pugnæ: percussit enim ipsam tenentem ad pectus, prope collum, 205 contortus retro; illa autem _eum_ a se dimisit in-terram, dolens angoribus, medioque dejecit in agmine; ipsaque clangens avolavit _cum_ flatibus venti. Trojani vero cohorruerunt, ut viderunt varium serpentem, jacentem in mediis, Jovis portentum ægidem-tenentis. 210 Tunc Polydamas audacem Hectorem allocutus-est astans: