Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias
Part 18
Dixit, et vibratam emisit longa-umbra hastam, 350 et percussit, neque aberravit, collimans, in-caput, summam juxta galeam: excussum vero-est ab ære æs, nec pervenit ad-cutem pulcram: prohibuit enim galea, triplex, alta-crista, quam ei dederat Phœbus Apollo. Hector vero velociter procul recurrit, immistusque-est turbæ; 355 constititque in-genua lapsus, et sustentabat-se manu robusta in-terra: atque oculos nigra nox circumobruit. Dum vero Tydides ad hastæ currebat jactum (_locum jactus, repetitum eam_), longe per primos-pugnatores, ubi ei defixa-fuerat in-terram, interea Hector respiravit, et rursus in currum insiliens, 360 egit in turbam, et evitavit mortem nigram. Hasta autem irruens allocutus-est _eum_ fortis Diomedes:
Rursum nunc effugisti mortem, canis: certe tibi prope venerat malum; jam autem denuo te eripuit Phœbus Apollo, cui certe vota-facis, proficiscens in stridorem jaculorum. 365 Verum tandem te conficiam, etiam posterius occurrens, si forte aliquis et mihi deorum adjutor est: nunc autem alios persequar, quemcunque deprehenderim.
Dixit, et Pæoniden hasta-inclytum interfectum-spoliabat.[TR3] At Alexander, Helenæ maritus comas-pulcras-habentis, 370 in-Tydiden arcum tendebat, pastorem virorum, columnam _sibi_ prætentam-habens, a-viris-exstructum ad sepulcrum, Ili Dardanidæ, prisci senis-honorati. Atque hic loricam Agastrophi fortis detrahebat a pectore penitus-variegatam, clypeumque ab-humeris, 375 et cassidem gravem: hic vero arcus cornu retraxit, et percussit (nec ei irritum telum effugit manu) plantam dextri pedis: eamque transadigens sagitta in terram defixa-est: hic autem valde suaviter ridens, ex insidiis exsiliit, et glorians verbum dixit:
380 Vulneratus-es, nec irritum telum effugit: utinam tibi, imum in ile jaculatus, vitam eripuissem: sic et Trojani respirassent a-calamitate, qui te horrent, leonem velut balantes capræ.
Hunc autem non territus allocutus-est fortis Diomedes: 385 sagittarie, conviciator, cornu (_arcu_) clare, puellarum- spectator, si quidem jam adversus cum armis periculum-faceres, non tibi profuturus-esset arcus et crebræ sagittæ: nunc vero perstricta _mihi_ planta pedis, gloriaris inaniter. Non curo, _perinde_ ac-si me mulier percussisset, aut puer insipiens: 390 leve enim _est_ telum viri imbellis, nullius-pretii. Certe aliter a me, etiam si vel paululum attigerit, acutum telum exit, et exanimem statim reddit: illiusque, uxoris quidem ambæ-laceratæ sunt genæ, liberique orbi; ipse autem sanguine terram rubefaciens 395 putrescit: alites vero circa _eum_ plures _sunt,_ quam mulieres.
Sic dixit: hunc autem Ulysses hasta-inclytus prope veniens protexit; is vero a-tergo desidens, telum velox ex pede traxit: dolor autem per corpus ivit gravis. In currum inde ascendit, et aurigæ præcepit 400 naves versus cavas ut ageret: dolebat enim corde.
Solusque-restitit Ulysses hasta-inclytus, nec quisquam apud ipsum Argivorum manebat, quoniam timor ceperat omnes: ingemiscensque dixit ad suum magnum animum:[TR4]
Hei mihi! quid mihi accidet? ingens quidem malum, si fugero, 405 multitudinem metuens: illud autem pejus, si interceptus-fuero solus: ceteros autem Danaos in-fugam vertit Saturnius. Sed cur mihi hæc meus disserit animus? novi enim, quod ignavi quidem recedunt a-pugna: qui vero strenuus-est in prælio, hunc omnino oportet 410 stare constanter, sive feriatur, sive feriat alium.
Dum is hæc versabat in mente et in animo, interim Trojanorum ordines supervenere clypeatorum; concluseruntque in medio, intra se pestem _suam_ (_Ulyssem_) collocantes. Ut vero quando in-caprum undique canes florentesque juvenes 415 incitate-feruntur, ille vero prodit alto ex fruticeto, acuens album dentem in incurvis malis; undique autem _in eum_ impetum-faciunt; ac stridor dentium suboritur: illi vero sustinent protinus, horrendus licet sit: sic tunc undique in Ulyssem, Jovi carum, incitate-ferebantur 420 Trojani. Ille vero primum quidem egregium Deiopiten vulneravit super humerum, insiliens acuta hasta: ac deinde Thoonem, et Ennomum interfecit: Chersidamantem autem deinceps, ab equis desilientem, hasta ad umbilicum, sub clypeo umbone-munito, 425 vulneravit: is vero in pulverem delapsus, prehendit terram palma. Hos quidem reliquit: sed Hippasiden Charopem vulneravit hasta, germanum-fratrem generosi Soci. Huic autem auxiliaturus Socus venit, par-deo vir: stetitque valde prope accedens, et eum sermone allocutus-est:
430 O Ulysse laudatissime, dolorum insatiabilis atque laboris, hodie vel duobus gloriabere-super Hippasidis, tales viros si-interfeceris, et arma spoliaris; vel _tu_ mea sub hasta ictus animam perdes.
Sic locutus, percussit _eum_ ad clypeum undique æqualem 435 per clypeum quidem penetravit splendidum fortis hasta, et per loricam affabre-factam infixa-est: omnemque a costis cutem abstulit; nec tamen sivit Pallas Minerva _eam_ misceri visceribus viri. Sensit autem Ulysses, quod sibi nequaquam telum in letalem _locum_ venisset: 440 retroque cedens Socum sermone allocutus est:
Vah! miser, profecto jam te assequitur grave exitium. Nempe me cessare-fecisti cum Trojanis pugnam; tibi vero ego hic aio cædem et mortem nigram die hoc futuram-esse: meaque sub hasta domitum, 445 gloriam mihi daturum, animam vero Plutoni equis-insignibus.
Dixit, et ille quidem in-fugam retro conversus abibat; ei autem converso, tergo hastam infixit humerorum in-medio, perque pectora trajecit: fragoremque-edidit cadens; et insultavit _illi_ divinus Ulysses:
450 O Soce, Hippasi fili bellicosi, equûm-domitoris, occupavit te finis mortis deprehendens, nec effugisti. Vah! miser, non quidem tibi pater et veneranda mater oculos deducent mortuo videlicet, sed alites cruda-vorantes _te_ diripient alis crebris circum verberantes: 455 sed ubi _ego_ mortuus-fuero, justa-facient mihi divini Achivi.
Sic fatus, Soci bellicosi validam hastam eque cute _sua_ traxit, et clypeo umbone-munito: sanguis autem ei extracta _hasta_ erumpebat, angebatque animam. Trojani vero magnanimi ut viderunt sanguinem Ulyssis, 460 cohortantes _se_ per turbam, in ipsum omnes iverunt. Verum is retrocedebat, inclamabatque socios: ter quidem tum clamavit, quantum caput capiebat viri; ter autem audivit clamantem Marti-carus Menelaus: confstimque Ajacem allocutus-est prope stantem:
465 Ajax nobilissime, Telamonie, princeps virorum, circa me Ulyssis audentis-animo venit clamor, ei similis, ac-si eum violenter-urgerent solum Trojani, interclusum in acri pugna. Verum eamus in turbam; opitulari enim _est_ melius. 470 Timeo, ne-quid patiatur inter Trojanos solus-relictus, strenuus quum-sit; magnumque desiderium Danaos subeat.
Sic fatus, ipse quidem præibat, ille vero una sequebatur par- deo vir. Invenerunt inde Ulyssem Jovi carum; circaque ipsum Trojani simul-ibant, sicut fulvi thoes in-montibus 475 circa cervum cornutum vulneratum, quem vulneravit vir sagitta a nervo _missa:_ huic quidem evaserat pedibus fugiens, quamdiu sanguis tepidus et genua movebantur: sed postquam eum domuerit velox sagitta, cruda-vorantes eum thoes in montibus dilaniant, 480 in nemore umbroso: atque leonem adducit fortuna exitialem: thoes quidem diffugiunt, atque hic _eo_ vescitur: sic tunc circa Ulyssem bellicosum, versutum, Trojani simul-ibant multique et validi: sed ille heros ruens sua hasta propulsabat crudelem diem. 485 Ajax vero prope accessit, ferens scutum, velut turrim; stetitque juxta: Trojani autem territi-diffugerunt alio alius. Atque hunc Menelaus Mavortius eduxit e-turba manu tenens, donec famulus prope egisset equos.
Ajax autem Trojanis insiliens interfecit Doryclum 490 Priamiden, nothum filium; deinde Pandocum vulneravit; vulneravit et Lysandrum, et Pyrasum, et Pylarten. Ut vero quum inundans flumen in-campum decurrit torrens de montibus, depressus ab-Jovis imbre, multasque quercus aridas, multasque larices 495 secum-rapit, multumque limum in mare projicit: sic obibat turbans campum tunc splendidus Ajax, concidens equosque et viros. Necdum Hector audierat, quum pugnæ in sinistra-parte præliaretur totius, ripas juxta fluvii Scamandri; ubi maxime 500 virorum cadebant capita, clamorque immensus exortus-erat, Nestoremque circa magnum, et Mavortium Idomeneum. Hector inter hos versabatur, ardua patrans hastaque equestrique-virtute; juvenumque vastabat phalanges. Necdum _tamen_ cessissent de-via divini Achivi, 505 nisi Alexander, Helenæ maritus comas-pulcras-habentis, cessare-fecisset a-strenue-pugnando Machaona, pastorem virorum, sagitta tribus-hamis percussum ad dextrum humerum. De-hoc nempe pertimuerunt robur spirantes Achivi, ne-forte eum, pugna inclinata, interficerent. 510 Statim autem Idomeneus allocutus-est Nestorem divinum:
O Nestor Nelide, magna gloria Achivorum, age, tuos currus conscende, juxtaque Machaon ascendat: ad navesque celerrime dirige solidis-ungulis equos. Medicus enim vir multis æquiparandus _est_ aliis. 515 [sagittisque excidendis, et mitibus pharmacis inspergendis.]
Sic dixit: nec non-obsecutus-est Gerenius eques Nestor. Statim autem suos currus conscendit; juxtaque Machaon ascendit, Æsculapii filius eximii medici: scuticaque verberabat equos; hi vero non inviti volabant 520 naves versus cavas; eo enim _ire_ gratum _iis_ erat animo.
Cebriones vero Trojanos turbatos animadvertit, Hectorem juxta-in-_curru_-stans, et ad hunc _ea_ verba dixit:
Hector, nos quidem hic versamur-inter Danaos, in-extremitate pugnæ horrisonæ: verum ceteri 525 Trojani turbantur promiscue, equique et ipsi. Ajax autem turbat _eos_ Telamonius; bene vero ipsum novi: latum enim circa humeros gerit scutum: sed et nos illuc equosque et currum dirigamus, ubi maxime equites peditesque, perniciosum certamen exhibentes, 530 mutuo-se occidunt; clamor autem immensus exortus-est.
Sic igitur fatus, verberavit pulcris-jubis equos scutica arguta: illi autem verbera sentientes, velociter agebant celerem currum inter Trojanos et Achivos, calcantes cadaveraque et scuta: sanguine autem axis 535 subtus totus fœdabatur et ambitus qui _erant_ circa sellam- currus, quos ab equinis ungulis guttæ aspergebant, aliæque a canthis. Ille autem cupiebat ingredi turbam virorum, perrumpereque, insiliens; tumultumque immisit malum Danais, parumque cessabat ab-hasta _vibranda._ 540 Atque hic alterorum obibat ordines virorum _pugnans_ hastaque, enseque, magnisque saxis: Ajacis autem vitabat pugnam Telamonii. [Jupiter enim ei irascebatur, si cum-fortiori viro pugnaret.]
Jupiter vero Pater Ajaci in-alto-sedens metum incussit: 545 stetit vero _hic_ attonitus, in-tergumque scutum rejecit septem bubulis-pellibus-munitum: territus autem recessit, circumspectans in turba, feræ similis, subinde-se-convertens, lente genua alternans. Ut vero fulvum leonem boum a stabulo rapide-abigebant canesque et viri rustici, 550 qui ipsum non sinunt boum pinguedinem eripere, per-totam-noctem vigilantes: ille autem carnium cupidus, recta-irruit: sed nihil proficit: frequentia enim jacula adversa volant audacibus a manibus, incensæque faces, quas horrens-recedit, incitatus licet: 555 mane autem seorsum abiit afflicto animo: sic Ajax tunc a Trojanis afflictus corde abiit, admodum invitus; valde enim timebat navibus Achivorum. Ut vero quum asinus agrum præteriens prævaluit pueris tardus, in-quem jam permulti baculi circum fracti-sunt, 560 tondetque ingressus altam segetem: illi autem pueri verberant baculis; vis vero infirma _est_ ipsorum; vixque expulerunt, quando quidem se-saturarit pabulo: sic tum inde Ajacem magnum, Telamonium filium Trojani magnanimi et e-longinquo-vocati socii, 565 percutientes hastilibus medium scutum, usque sequebantur. Ajax vero, nunc quidem meminerat impetuosæ fortitudinis, retro conversus, et cohibebat phalanges Trojanorum equûm-domitorum: nunc vero vertebat-se ad-fugam; omnes autem prohibuit _quominus_ celeres ad naves irent; 570 ipse vero Trojanorum et Achivorum furebat in-medio stans; at jacula audacibus a manibus, alia quidem in scuto magno figebantur, impetu-acta adversa; multa vero et in-medio-spatio, antequam corpus candidum attingerent, in terra stabant, cupientia corpore se-saturare.
575 Hunc autem ut vidit Evæmonis præclarus filius, Eurypylus, crebris oppressum jaculis; stetit juxta eum accedens, et jaculatus-est hasta splendida, et percussit Phausiaden Apisaonem, pastorem virorum, in-jecur subter præcordia, continuoque genua _ei_ solvit: 580 Eurypylus autem insiliit, et auferebat arma ab humeris. Hunc autem ut animadvertit Alexander divinæ-formæ arma auferentem Apisaonis, statim arcum adduxit in Eurypylum, et ei percussit femur sagitta dextrum: fracta-est autem arundo, et gravavit femur. 585 Retro autem sociorum ad agmen recedebat, mortem evitans, vociferatusque-est alta-voce, Danaos inclamans:
O amici, Argivorum ductores atque principes, consistite conversi, et arcete sævum diem ab-Ajace, qui telis obruitur: nec ipsum opinor 590 evasurum ex pugna horrisona; sed omnino contra consistite, circum Ajacem magnum, Telamonium filium.
Sic dixit Eurypylus vulneratus: illi autem juxta ipsum propinqui constiterunt, scuta humeris inclinantes, hastas elevantes. His autem obvius ivit Ajax: 595 stetitque conversus, quando venerat ad-agmen sociorum. Sic hi quidem pugnabant instar ignis ardentis.
Nestorem vero e prælio ferebant Neleiæ equæ sudantes; ducebantque Machaonem, pastorem virorum. Hunc autem prospiciens agnovit pedibus-celer divinus Achilles: 600 stabant enim in extrema ingenti navi, intuens laborem gravem, fugamque lacrimosam. Statim vero socium suum Patroclum allocutus-est, clamans e navi: ille autem ex-tentorio ut-audivit, prodiit par Marti: mali autem _hoc_ ei fuit principium. 605 Hunc prior allocutus-est Menœtii validus filius:
Cur me vocas, Achille? quid autem tibi opus _est_ me? Hunc vero respondens allocutus-est pedibus velox Achilles:
Nobilis Menœtiade, meo carissime animo, nunc puto ad genua mea constituros Achivos 610 supplicantes: necessitas enim venit non-amplius tolerabilis. Sed i nunc, Patrocle Jovi care, Nestorem interroga, quemnam hunc ducat vulneratum e prælio: certe quidem a-tergo Machaoni omnino similis-videtur Asclepiadæ, sed non vidi vultum hominis: 615 equi enim me præterierunt ulterius properantes.
Sic dixit: Patroclus autem dilecto obsecutus-est socio, profectusque-est currens præterque tentoria et naves Achivorum.
Illi vero quum jam ad-tentorium Nelidæ pervenissent, ipsi quidem descenderunt in terram almam: 620 equas autem Eurymedon famulus solvit senis e curru: ipsi vero sudorem exsiccabant a-tunicis, stantes ad ventum in litore maris; ac deinde in-tentorium profecti, in sellis-recubitoriis consederunt. Iis autem parabat potionem-mixtam comis-pulcris Hecamede, 625 quam abduxerat e Tenedo senex, quum _eam_ diripuit Achilles, filiam Arsinoi magnanimi, quam ei Achivi electam-dederunt, quoniam consilio præstabat omnibus: hæc eis primum quidem apposuit mensam pulcram, pedibus-cyaneis, bene-politam: ac super ea _posuit_ 630 æream lancem; et in _ea_ cepam, potioni _aptum_ obsonium, ac mel recens, juxtaque farinæ sacræ fructum: juxta etiam poculum perpulcrum, quod domo attulerat senex, aureis clavis transfixum; ansæ autem ejus quatuor erant, binæque columbæ circum singulas 635 aureæ pascebantur; duoque infra fundi erant. Alius quidem _senex_ laborans (_ægre_) submovisset a-mensa, plenum quando-erat: Nestor vero senex sine-labore tollebat. In hoc ipsis miscuit mulier, similis deabus, vino Pramnio, insuper autem caprinum rasit caseum 640 radula ærea, superque farinas albas inspersit; et bibere jussit, postquam appararat potionem-mixtam. Illi autem postquam bibentes exemerant peraridam sitim, sermonibus delectabantur inter se colloquentes: Patroclus vero foribus astitit, par-deo vir. 645 Hunc autem[TR5] conspicatus senex a sede surrexit splendida, introque duxit manu prehensum, et considere jussit: Patroclus autem contra renuebat, dixitque verba:
Non sedendi-tempus est, senex Jovis-alumne, nec mihi persuadebis. Venerandus, reverendus _est,_ qui me misit sciscitatum, 650 quemnam hunc ducas vulneratum: quin et ipse agnosco; videoque Machaonem, pastorem virorum. Nunc vero rem dicturus, nuntius redibo Achilli; bene autem tu nosti, senex Jovis-alumne, qualis ille difficilis vir; cito vel insontem culpaverit.