Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias
Part 17
540 Nondum totus dictus-erat sermo, quum advenerunt ipsi. Et illi quidem descenderunt in terram: hi vero gavisi dextris salutabant, verbisque blandis. Primus autem interrogabat Gerenius eques Nestor:
Dic age mihi, o laudatissime Ulysse, ingens gloria Achivorum, 545 quomodo hosce equos ceperitis: penetrantes in-turbam Trojanorum? an aliquis illos præbuit deus obviam-veniens? _profecto_ vehementer radiis similes solis! Semper quidem Trojanis immisceor, neque certe aio manere-me apud naves, senex licet sim bellator: 550 attamen nondum tales equos vidi, neque animadverti. Sed aliquem vobis puto dedisse deum obvium-factum: ambos enim vos diligit nubes-cogens Jupiter, filiaque ægidem-tenentis Jovis, cæsiis-oculis Minerva.
Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: 555 o Nestor Neleide, ingens gloria Achivorum; facile deus quidem volens etiam meliores, quam hi _sunt,_ equos donaverit, quoniam multo potentiores sunt _dii._ Equi autem hi, senex, novi-advenæ, de-quibus quæris, Thracii _sunt:_ qui autem ipsos regebat _eum_ strenuus Diomedes 560 occidit, juxtaque socios duodecim omnes principes. Decimum-tertium autem speculatorem interfecimus prope naves, quem quidem, explorator exercitus ut-esset nostri, Hectorque miserat et alii Trojani illustres.
Sic fatus, fossam transcendere-fecit solidis-ungulis equos, 565 gaudio-exsultans; unaque ceteri ibant gaudentes Achivi. Hi autem quum ad Tydidæ tentorium bene-structum pervenissent, equos quidem alligarunt scite-sectis loris præsepe ad equinum, ubi quidem Diomedis equi stabant veloces-pedibus, dulce triticum edentes. 570 Navis autem in puppi spolia cruenta Dolonis posuit Ulysses, donec sacrum pararent Minervæ. Ipsi vero sudorem multum abluebant mari, ingressi, cruraque, et cervicem, circa et femora. Ac postquam ipsis unda maris sudorem multum 575 abluerat a corpore, et recreati-erant suo corde, in solia-balneatoria ingressi bene-polita, lavabant. Inde lauti et uncti pingui oleo, epulis assidebant; e cratere autem Minervæ pleno haustum libabant dulce vinum.
[TR1] "Menelaus" -> "Menelaus:" [TR2] "Ulysses" -> "Ulysses."
Iliadis XI.—Agamemnonis principatus.
ARGUMENT: THE THIRD BATTLE, AND THE ACTS OF AGAMEMNON.
Agamemnon, having armed himself, leads the Grecians to battle; Hector prepares the Trojans to receive them, while Jupiter, Juno, and Minerva give the signals of war. Agamemnon bears all before him and Hector is commanded by Jupiter (who sends Iris for that purpose) to decline the engagement, till the king shall be wounded and retire from the field. He then makes a great slaughter of the enemy. Ulysses and Diomed put a stop to him for a time but the latter, being wounded by Paris, is obliged to desert his companion, who is encompassed by the Trojans, wounded, and in the utmost danger, till Menelaus and Ajax rescue him. Hector comes against Ajax, but that hero alone opposes multitudes, and rallies the Greeks. In the meantime Machaon, in the other wing of the army, is pierced with an arrow by Paris, and carried from the fight in Nestor's chariot. Achilles (who overlooked the action from his ship) sent Patroclus to inquire which of the Greeks was wounded in that manner; Nestor entertains him in his tent with an account of the accidents of the day, and a long recital of some former wars which he remembered, tending to put Patroclus upon persuading Achilles to fight for his countrymen, or at least to permit him to do it, clad in Achilles' armour. Patroclus, on his return, meets Eurypylus also wounded, and assists him in that distress.
This book opens with the eight and-twentieth day of the poem, and the same day, with its various actions and adventures is extended through the twelfth, thirteenth, fourteenth, fifteenth, sixteenth, seventeenth, and part of the eighteenth books. The scene lies in the field near the monument of Ilus.
TEXT:
1 Aurora autem e lectis a pulcro Tithono surgebat, ut immortalibus lucem ferret ac mortalibus: Jupiter vero Discordiam misit celeres ad naves Achivorum luctuosam, belli signum in manibus habentem. 5 Stetit autem _ea_ in Ulyssis ingenti navi nigra, quæ in medio erat, ut exaudiatur-clamans in-utramque-partem, et ad Ajacis tentoria Telamonii, et ad Achillis: qui ad-extrema-latera naves æquales subduxerant, virtute freti et robore manuum. 10 Illic stans clamavit dea altumque horrendumque, intentissima-voce, Achivisque magnum robur injecit cuique in-cor, indesinenter ut-bellarent et pugnarent. [His autem statim bellum dulcius factum est, quam redire in navibus cavis dilectam in patriam terram.]
15 Atrides vero clamavit et accingi jussit Argivos; atque ipse induit splendidum æs. Ocreas quidem primum circa tibias posuit pulcras, argenteis fibulis apte-junctas: deinde autem loricam circa pectora induebat, 20 quem olim ei Cinyras dedit, hospitale-munus ut-esset.[TR1] Audiebatur enim ad Cyprum _usque_ magna fama, quod Achivi ad Trojam navibus navigaturi essent: quamobrem ei hunc dedit, gratificans regi. Atque hujus decem quidem virgæ erant nigri cyani, 25 duodecim autem auri, et viginti stanni: cærulei vero dracones erecti-erant ad collum, tres ab-utraque-parte, arcubus similes, quos Saturnius in nube fixit, ostentum articulate-loquentibus hominibus. Circa humeros autem sibi-jecit ensem: in eo vero clavi 30 aurei collucebant; at circùm vagina erat argentea, aureis loris apta. Sustulit autem totum-hominem-operiens, pervarium scutum validum, pulcrum, circum quod orbes decem ærei erant: inque eo umbones erant viginti, ex-stanno 35 candidi, et in mediis erat _unus_ ex-nigro cyano. Super eo autem Gorgo trux-oculis in-margine-facta-erat, horrendum spectans; et circum, Terrorque et Fuga. Ex eo argento-inductum lorum erat (_exibat_); ac supra istud cæruleus sinuabatur draco, capitaque ei erant 40 tria _collis_ in-orbem-curvatis, una cervice enata. Capiti vero conis-circumdatam galeam imposuit, quatuor-conis-, setis-equinis-instructam: horrendum autem crista desuper nutabat. Sumsit inde validas hastas duas, munitas ære, acutas: longe autem æs ab ipsis ad-cœlum usque 45 splendebat; insuperque sonitum-edidere (_tonarunt_) Minervaque et Juno, honorantes regem divitis-auro Mycenes.
Aurigæ deinde suo præcipiebat unusquisque, equos bene ex ordine ut-teneret illic ad fossam: ipsi vero pedibus, cum armis, loricati 50 alacres-ruebant: immensus vero clamor ortus-est ante auroram. Et anteverterunt multum equites (_currus_), ad fossam instructi; equites vero paullo post-sequebantur; in _iis_ autem tumultum concitavit malum Saturnius, ex-altoque demisit rores sanguine madidos ex æthere, quod esset 55 multa fortia capita Orco demissurus.
Troes vero rursus ex-altera-parte _erupere_ super tumulo campi, Hectoremque circa magnum, et eximium Polydamantem, Æneamque, qui in-Trojanis ut deus honorabatur a populo, tresque Antenoridas, Polybum et Agenorem divinum, 60 juvenemque Acamantem, similem immortalibus. Hecto vero inter primos ferebat clypeum undique æqualem. Qualis autem e nubibus apparet exitialis stella, _aliquando_ collucens, interdum vero rursus subit nubes opacas: sic Hector modo quidem inter primos apparebat, 65 modo autem inter extremos, imperans; totus vero ære splendebat, veluti fulgur patris Jovis ægidem-tenentis.
Illi autem, velut messores oppositi invicem sulcum _metendo_ ducunt, viri locupletis per agrum, tritici, vel hordei; ac manipuli crebri cadunt; 70 sic Trojani et Achivi in se-invicem insilientes cædebant; neutrique recordabantur perniciosæ fugæ: paria autem in-pugna capita ferebant: ipsi vero, luporum instar, ruebant. Discordia utique gaudebat luctuosa aspiciens; sola enim deorum aderat pugnantibus: 75 at ceteri non illis aderant dii, sed quieti suis in ædibus sedebant, ubi singulis domus pulcræ ædificatæ-erant per valles Olympi. Omnes autem accusabant atras-nubes-cogentem Saturnium, eo-quod Trojanis volebat gloriam præbere. 80 Horum quidem nullam rationem-habebat pater: sed seorsum abscedens a-ceteris procul sedebat, gloria exsultans, inspiciens Trojanorumque urbem et naves Achivorum, ærisque fulgorem, interimentesque, intereuntesque.
Quamdiu quidem mane erat et crescebat sacer dies, 85 tamdiu valde utrosque tela attingebant, cadebatque populus: quo-tempore vero lignator vir apparavit prandium montis in saltibus, postquam satiaverat manus cædendo arbores altas, satietasque eum cepit animo, cibique dulci circum præcordia desiderium occupat: 90 tunc sua virtute Danai perfregerunt phalanges, adhortantes socios per ordines. In _iis_ autem Agamemno primus insiliit; interfecitque virum Bianorem, pastorem hominum, ipsum, dein vero socium, Oileum agitatorem-equorum. Nempe hic ab equis desiliens, _ipsi_ adversus stetit; 95 hunc autem recta irruentem in-fronte acuta hasta percussit, nec galea hastam ei cohibuit ære-gravis, sed per ipsam penetravit et os, cerebrumque intus totum concussum-est: domuit vero ipsum irruentem. Et hos quidem reliquit illic rex virorum Agamemno, 100 pectoribus totis-apparentes, quum exuerit _ipsis_ tunicas: atque ipse ivit Isumque et Antiphum interfecturus, filios duos Priami, nothum et legitimum, ambos in uno curru stantes: nothus quidem aurigabatur, Antiphus autem pugnabat inclytus: quos olim Achilles 105 Idæ in jugis ligaverat frondibus-teneris, viminibus, pascentes apud oves nactus; et liberavit pretio. Jam vero Atrides late-imperans Agamemno _horum_ alterum supra mammam ad pectus feriit hasta: Antiphum autem ad aurem percussit ense, dejecitque curru. 110 Festinans vero ab iis detrahebat arma pulcra, _eos_ agnoscens: etenim ipsos antea apud naves celeres viderat, quando _eos_ ex Ida duxerat pedibus velox Achilles. Sicut autem leo cervæ velocis parvulos hinnulos facile confringit, correptos validis dentibus, 115 veniens ad lustrum, teneramque ipsis animam aufert; illa vero, quamvis sit valde prope, non potest ipsis opitulari; ipsam enim eam tremor vehemens subit; confestimque fugit per querceta densa et silvam, festinans, sudans, violentæ feræ ab impetu: 120 sic igitur illis nemo potuit arcere perniciem Trojanorum, sed et ipsi sub Argivis percellebantur.
Porro ille Pisandrumque et Hippolochum fortem, filios Antimachi bellicosi, qui potissimum, auro ab-Alexandro accepto, splendidis donis, 125 non sinebat _Trojanos_ Helenam reddere flavo Menelao: hujus jam duos filios cepit rex Agamemno, in uno curru stantes, simulque agebant veloces equos: nam iis e manibus fugerant habenæ splendidæ, ipsique turbati sunt: ille vero contra ruit, ceu leo, 130 Atrides: hi autem de curru supplices-orabant:
Vivos-cape, Atrei fili, tu vero digna accipe pretia- liberationis: multæ autem in Antimachi ædibus opes jacent, æsque, aurumque, varieque-elaboratum ferrum: ex-his tibi donaverit pater infinitum liberationis-pretium, 135 si nos vivos audierit _esse_ apud naves Achivorum.
Sic hi flentes allocuti-sunt regem blandis verbis: non-blandam vero vocem audiverunt:
Si igitur Antimachi bellicosi filii estis, qui quondam in Trojanorum concione Menelaum jubebat, 140 legatum profectum cum pari-deo Ulysse, illic interfici, nec dimitti rursum ad Achivos: nunc profecto _vestri_ patris indignam luetis injuriam.
Dixit, et Pisandrum quidem ab equis dejecit humi, hasta percussum ad pectus; ille autem supinus solo allisus-est. 145 Hippolochus vero desiliit, quem porro humi interfecit, manibus gladio abscissis, et cervice amputata: mortariique instar proturbavit volvendum per turbam. Hos quidem reliquit: ipse vero, ubi plurimæ turbabantur phalanges, illuc irruebat, simulque alii bene-ocreati Achivi. 150 Pedites quidem pedites interficiebant, fugientes necessitate, equites vero equites (sub ipsis autem excitatus-est pulvis e campo, quem excitabant grave-strepentes pedes equorum), ære invadentes. At rex Agamemno semper cædens insequebatur, Argivos adhortans. 155 Ut vero quum ignis edax in incæduam inciderit silvam, et quoquoversus contorquens ventus _eum_ differt, ac rami curm stirpibus cadunt, impulsi ignis impetu: sic sub Atrida Agamemnone cadebant capita Trojanorum fugientium, multique arduis-cervicibus equi 160 vacuos currus cum-strepitu-rapiebant per pugnæ semitas, aurigas desiderantes eximios: illi vero in terra jacebant, vulturibus longe gratiores, quam uxoribus.
Hectorem vero extra tela subduxit Jupiter extraque pulverem, extraque virûm cædem, extraque sanguinem, extraque tumultum; 165 Atrides autem insequebatur, vehementer Danaos adhortans. Isti autem ad Ili sepulcrum veteris Dardanidæ, medium per campum, juxta caprificum ruebant, cupidi urbis; hic vero clamans sequebatur usque, Atrides, cruoreque-pulveri-mixto fœdabatur manibus invictis. 170 Sed quum jam ad-Scæasque portas et fagum venissent, ibi tandem constiterunt et alii-alios exspectabant. Alii vero adhuc per medium campum fugabantur, boum instar quas leo territas-fugavit, invadens nocte intempesta, omnes; sed uni apparet certum exitium: 175 hujus cervicem fregit, correptæ validis dentibus, primum; deinde etiam et sanguinem et viscera omnia haurit; sic hos Atrides insequebatur rex Agamemno, semper occidens postremum: illi autem fugiebant, multique et (_vel_) proni et (_vel_) supini excidebant curribus, 180 Atridæ sub manibus; supra-modum enim proruebat hasta. At quum jam forte esset ad urbem altumque murum perventurus, tum vero pater hominumque deorumque Idæ in cacuminibus resedit scaturientis, de-cœlo descendens: tenebat autem fulgur in manibus; 185 Irin vero excitavit aureas-alas-habentem, nuntiaturum:
Vade age, Iri velox, hoc Hectori verbum dic. Quamdiu quidem videat Agamemnonem, pastorem virorum, irruentem inter primos-pugnatores, perdentem ordines virorum, tamdiu _ipse quidem_ recedat, ceterum autem populum hortetur 190 pugnare cum-hostibus per asperum prælium. Sed postquam _iste_ vel hasta percussus, vel ictus sagitta, in currum saliet: tunc ei robur immittam, ut-cædat, donec ad-naves bonis-transtris-instructas pervenerit, occideritque sol, et tenebræ sacræ supervenerint.
195 Sic dixit: nec non-obsecuta-est pedibus-ut-ventus velox Iris,[TR2] descendit autem de Idæis montibus Ilium versus sacram; invenitque filium Priami bellicosi, Hectorem divinum, stantem inque equis et curribus coagmentatis; prope vero astans allocuta-est pedibus velox Iris:
200 Hector, fili Priami, Jovi consilio par, Jupiter me pater demisit, tibi hæc ut-loquerer. Quamdiu quidem videas Agamemnonem, pastorem virorum, irruentem inter primos-pugnatores, perdentem ordines virorum, tamdiu cede pugna, ceterum autem populum hortare 205 pugnare cum-hostibus per asperum prælium. Sed postquam _iste_ vel hasta percussus, vel ictus sagitta, in currum saliet, tunc tibi robur immittet, ut-cædas, donec ad-naves bonis-transtris-instructas perveneris, occideritque sol, et tenebræ sacræ supervenerint.
210 Hæc quidem sic locuta abiit, pedibus velox Iris. Hector autem de curribus cum armis desiliit humum, vibransque acutas hastas, per exercitum ibat quoquoversum, concitans ad-pugnandum: suscitavitque prælium grave. Illi vero conversi sunt _a fuga,_ et adversi steterunt Achivis; 215 Argivi autem ex-altera-parte corroborarunt phalanges: restitutaque-est pugna; et stetere adversi: in _iis_ vero Agamemno primus irruit; cupiit autem longe pugnare-ante omnes.
Dicite nunc mihi, Musæ, cœlestes domos tenentes, quisnam tum primus Agamemnoni obvius venerit, 220 seu ipsorum Trojanorum, seu inclytorum sociorum.
Iphidamas Antenorides, fortisque magnusque, qui fuit-educatus in Thracia glebosa, matre ovium: Cisseus hunc educavit in ædibus _suis_ parvulum, avus-maternus, qui genuit Theano pulcris-genis. 225 Ac postquam pubertatis gloriosæ pervenit ad-mensuram, illic eum detinuit; deditque ei (is) filiam suam; ductâ autem, e thalamo fama secutus-est Achivorum, cum duodecim navibus recurvis, quæ eum sequebantur: has quidem deinde in Percote reliquit, naves æquales: 230 atque ipse pedes (_pedestri itinere_) ad Ilium venerat; qui nunc Atridæ Agamemnoni obvius venit. Illi autem ut jam prope erant alterum-alter invadentes, Atrides quidem aberravit, et ei aversa-est hasta. Iphidamas vero ad zonam, loricam subter, _illum_ 235 percussit; et ipse cum-nisu-impressit _hastam,_ robusta manu fretus: nec perforavit balteum pervarium, sed longe ante argento occurrens, plumbi instar, retusa-est hastæ-cuspis. Et hanc quidem manu prehensam late-dominans Agamemno trahebat ad se promtus, veluti leo: eque manu ejus 240 evulsit: ipsi autem ense feriit cervicem, solvitque membra. Sic is quidem illic lapsus dormivit æreum somnum, miserandus, procul-a ducta uxore, civibus auxilians, ingenua, cujus nondum gratiam perceperat, multa vero dederat: primum centum boves dederat, dein autem mille promiserat 245 capras simul et oves, quæ ei innumeræ pascebantur. Tum vero Atrides Agamemno _eum_ interfectum-spoliavit; abiitque ferens per turbam Achivorum arma pulcra.
Hunc autem ut vidit Coon, præclarus inter-viros, major-natu Antenorides, vehemens ei dolor 250 oculos cooperuit, ob-fratrem prostratum. Stetit vero oblique cum hasta, latens Agamemnonem divinum, percussitque eum in brachio medio, cubitum infra; in-contrariamque-partem perrupit splendidæ hastæ cuspis. Cohorruit autem inde rex virorum Agamemno; 255 at ne sic quidem cessavit a-pugna atque prælio: sed irruit in-Coonem, tenens ventis-altam (_velocem_) hastam. Nempe ille Iphidamanta fratrem et ejusdem-patris trahebat pede festinans, et inclamabat quosque fortissimos: illum autem trahentem per turbam sub clypeo umbone-munito 260 vulneravit _Agamemno_ hastili ærato, solvitque _ei_ membra; ejusque super Iphidamante caput abscidit astans. Illic Antenoris filii, sub Atrida rege fatum explentes, descenderunt in domum Orci.
Sic hic alterorum obibat ordines virorum, 265 _pugnans_ hastaque, enseque, magnisque saxis, quamdiu ei sanguis adhuc calidus exsiliebat e vulnere: at postquam vulnus siccatum-est, cessavitque sanguis, acuti dolores subierunt robur Atridæ. Ut vero quum parturientem tenet _doloris_ telum acutum mulierem, 270 acerbum, quod quidem immittunt partuum-præsides Ilithyæ, Junonis filiæ, amaros dolos habentes (_regentes_): sic acuti dolores subierunt robur Atridæ. In currum autem insiliit, et aurigæ præcepit naves ad cavas currum-agere; cruciabatur enim corde. 275 Clamavit autem intentissima-voce Danais vociferans:
O amici, Argivorum ductores atque principes, vos quidem nunc a-navibus arcete pontum-transeuntibus prælium grave; quoniam non me providus Jupiter sivit cum-Trojanis per-totum-diem pugnare.
280 Sic dixit: auriga autem flagellabat pulcris-jubis equos naves versus cavas: hi autem non inviti volabant; spumabantque pectoribus, aspergebanturque subtus pulvere, laborantem regem a-prælio serosum ferentes.
Hector vero, ut vidit Agamemnonem abeuntem, 285 Trojanosque et Lycios hortabatur, alte vociferans:
Trojani, et Lycii, et Dardani cominus-pugnantes, viri estote, amici, et mementote impetuosæ fortitudinis. Abiit vir ille-fortissimus, mihique magnam gloriam dedit Jupiter Saturnius: sed recta impellite solidis-ungulis equos 290 in-fortes Danaos, ut ampliorem gloriam referatis.
Sic locutus, concitavit robur et animum unius-cujusque. Ut vero quando aliquis venator canes candidis-dentibus instigat in silvestrem suem aprum, vel leonem: sic in Achivos instigabat Trojanos magnanimos 295 Hector Priamides, hominum-perniciei par Marti. Ipse autem inter primos magnis animis gradiebatur: irruebatque in-prælium, desuper-flanti similis procellæ, quæ desiliens violaceum pontum concitat.
Tunc quem primum, quem vero ultimum interfecit 300 Hector Priamides, quando ei Jupiter gloriam dedit?
Asæum quidem primum, et Autonoum, et Opiten, et Dolopem Clytiden, et Opheltium, et Agelaum, Æsymnumque, Orumque, et Hipponoum bellicosum. Hos quidem ille principes Danaorum interfecit; ac deinde 305 plebem: veluti quum nubes Zephyrus agitet velocis Noti, ingenti vortice-imbrifero verberans: creber autem tumidus fluctus volvitur, in-altumque spuma spargitur a venti multivago flatu: sic igitur crebra capita sub Hectore domabantur virorum.
310 Tum vero exitium fuisset, et ineluctabiles res perpetratæ- essent, et sane in naves incidissent fugientes Achivi, nisi Tydiden Diomedem hortatus-fuisset Ulysses:
Tydide, quid passi obliti-sumus impetuosæ fortitudinis? verum age, huc _adsis,_ amice; prope me sta: certe enim probrum 315 erit, si naves ceperit galeam-motans Hector.
Eum autem respondens allocutus-est fortis Diomedes: certe ego manebo et sustinebo: sed parum nostri erit usus; quoniam nubes-cogens Jupiter Trojanis jam mavult dare victoriam, quam nobis.
320 Dixit, et Thymbræum quidem ab equis dejecit humum, hasta percussum ad mammam sinistram: atque Ulysses deo-parem famulum, Molionem, illius regis. Hos quidem dein liquerunt, quando _eos_ a-pugna cessare fecerant, ipsi autem per turbam euntes turbabant, sicut quando apri-duo 325 in canes venaticos magnis nimis irruunt: sic _hi_ perdebant Trojanos conversi-_a-fuga_-ruentes: atque Achivi læte respirabant, qui-fugerant Hectorem divinum.
Tunc _iidem_ cepere currumque et viros-duos, populi- fortissimos, filios duos Meropis Percosii, qui supra omnes 330 norat vaticinandi-artes, nec suos filios sinebat proficisci ad bellum viros-perdens: illi vero ei neutiquam paruerunt; Fata enim _eos_ ducebant nigræ mortis. Hos quidem Tydides, hasta-inclytus Diomedes, animo et vita privatos, inclytis armis spoliavit: 335 Hippodamum vero Ulysses et Hyperochum interfecit.
Tunc illis ex æquali pugnam tendit Saturnius, ex Ida despiciens: hi vero sese-invicem occidebant. Ac-quidem Tydei filius Agastrophum vulneravit hasta Pæoniden heroem, ad coxam: non enim qui equi 340 prope erant ad-profugiendum: erraverat autem valde animo. Hos enim famulus seorsum tenebat; sed ipse, pedes ruebat per primos-pugnatores, donec caram perdidit animam. Hector vero statim _hos_ vidit per ordines, ruebatque in ipsos cum-clangore: simulque Trojanorum sequebantur phalanges. 345 Illum autem conspicatus cohorruit pugna strenuus Diomedes, statimque Ulyssem allocutus-est prope stantem.
In-nos jam hæc pernicies volvitur, ingens Hector: verum age jam stemus et arceamus sustinentes.