Part 4
Quomodo alios hospitio excipere potest ille, cujus somnus fugatur fame, et ossa rasa sunt ejus impetu!
Quid tibi videtur de his, quae retuli, quid videtur?
Excepi: quid agam mansione vacua, statione socii paupertatis? Sed, o juvenis, quod tibi est nomen? jam enim intellectus tuus in admirationem me duxit. Respondit: nomen mihi est Seid, et patria Feid[21]; heri hanc in regionem veni cum avunculis ex Absitis. Dixi: auge me luce, tu, qui vivas et extollaris! Dixit: narravit mihi mater mea Barra, quae, ut nomen edicit, est pia, se anno invasionis Mavâni[22] nupsisse viro e primariis Sarugi et Rhassâni; hunc vero, cum ejus animadvertisset gravitatem, quod esset astutus, prouti ferant, secreto eam deseruisse, necdum rediisse[23], et ad hoc usque tempus nesciri, vivatne, ut exspectetur, an mandatus sit sepulchro deserto. Perrexit Abu Seid: signis autem fidis cognovi, eum filium meum esse; manus tantum vacuitas me prohibuit, quominus me ei notum facerem; ob hanc ab eo discessi jecore contuso, lacrimarum torrente effuso; et num unquam, o prudentes! audivistis, quod hoc miro magis esset mirandum? Respondimus: minime, per eum, cui est (clarissima) scientia libri[24]! Perrexit: redigite eam in ordinem singularium eventuum, memoriamque ejus sempiternam tradite foliis[25]! nunquam enim historia similis vagata est mundi plagis. Allato itaque atramentario et nigris ejus serpentibus[26], historiam signavimus, uti contexuerat; dein vero elicere tentavimus sententiam ejus de recipiendo puero. Ibi dixit: si modo gravis esset manica, leve mihi esset educare filium. Resumsimus: si viginti aureorum tibi sufficit summa, statim tibi eam colligemus. Dixit: qui non acquiescerem tantae summae, quam nemo contemnere potest, nisi fatuus! Continuavit relator. Nostrum ergo quisque in se suscepit hujus (summae) partem, datoque se obligavit libello. Pro hoc beneficio gratias egit, largam laudi impendens orationis copiam, donec, cum jam nimia nobis videretur celebratio, nimis exiguum munus, fabularum protulit ornatarum[27], quod contemtas faceret vestes variegatas Jemanicas, usque dum appropinquavit diluculum, aurora perrupit illustrans, et confabulando transegeramus noctem, ex quo omnis ejus occiderat lucida stria, usque dum canescebant ejus antiae, et cujus perfecta erat felicitas[28], donec florescebat ejus arbor[29]. Cum autem primum conspiceretur cornu rhasalae[30], exsilivit in morem rhasalae, et dixit: surge mecum, ut accipiamus dona, et stillatim promanare faciamus commissas summas; nam jam volitant jecoris mei laciniae[31] filii mei desiderio. Alae itaque ejus me adjunxi[32], donec facilem ei reddideram successum. At postquam numeratam pecuniam bursa sua condiderat et, fulgentibus frontis hilaris lineis, dixerat: „Deus rependat pedum tuorum gressus; Deum imploro tibi, mea vice, tutorem!“ affantem me, „volo te sequi, ut videam filium tuum generosum, eumque alloqui, ut respondeat“, adspexit, ut deceptor adspicit deceptum, et ridens, ut in utroque oculo lacrimae reciprocarentur[33], declamavit:
O tu, qui decipientem splendorem[34] pro aqua habuisti, cum narrarem, quod narravi!
Non putavi, absconditum mansurum esse dolum meum, aut dubiam fore intentionem.
Per Deum! nec uxor mihi est Barra, nec filium habeo, a quo cognominatus fuerim;
Sed variae sunt mihi artes magicae, quas novas inveni, nec aliunde duxi,
Et quae nec Azmaï[35] retulit in relationibus suis, nec pertexuit Cumeit[36];
His utor mediis consequendi, quae manus decerpat, quando desidero;
Si vero supersederem, immutaretur status meus, non obtinerem, quod obtinui.
Accipe igitur excusationem et condona, si peccatum commisi crimenve!
Hic valedixit et abiit, corde meo Rhadhâae[37] depositis carbonibus.
1. D. S. Scholl.: quod nocte incipiente luna luceret, deinde vero occideret. Sed cur non: cujus obscuritas lunae lumine erat illustrata? 2. Scil. ejusmodi amuleta similia sunt lunulae, vel potius soleae ferreae equi. 3. Dicitur hunc veterum Arabum oratorem, cum duas conciliare vellet gentes, per dimidium diem locutum esse, nec unum repetiisse verbum. Cfr. Decas ed. alt. p. 1. 4. I. e. hospitis. Arabes, dicitur, noctu migrantes latratum ciere solent, ut viam rectam inveniant. Posset vero et hac Scholl. animadversione supersederi, cum hominibus noctu accedentibus etiam invitis canum latratus oritur. 5. I. e. qui, quod opus habet, aperte fateri non audet. D. S. Scholl. non consentiunt cum lexicis; illis enim auctoribus designatur, qui aperte mendicatur. Dissensus ortus videtur ex ea verbi notione, qua est: irruere, urgere. 6. Vel: cibum hospitalem. 7. Scil. dicendo: amplo et commodo fruaris loco! 8. Proprie: buccella. 9. A. v. cujus vagatur vagans. 10. Vel: detectae, ut facies mulierum, quarum sunt retecta vela. Id vero est: diurnae. 11. Vel: consuetudinem cum eo inivimus. 12. I. e. jucunda. 13. E mansionibus est lunae; duae scil. stellae spithamae intervallo separatae, inter quas ut nebula apparet nasus leonis. Notat vero etiam prosam, sive orationem sparsam, non vinctam. 14. A. v. cum id, quod prope eum erat, postularet, ut tolleretur, vel, tolli vellet. 15. Accusatur Haririus, quod hoc verbum non recte adhibuerit; sed liber est a culpa, si, quae Castellus de hoc verbo habet, agnoscimus. 16. Quod spe vacuum erat. 17. A. v. cum quiesceret (duraret) nox. 18. Proprie: humefactae, uvidae. 19. Proprie: dixit. 20. Pr.: foetus vaccae silvestris. 21. Feid, vel Faid, D. S. Scholl. dicunt stationem in via Meccae; quae tamen animadversio est nullius pretii, cum multae viae Meccam ducant. Ex Abulfedâ, ed. Rommel, p. 81 scimus: urbem esse parvam in Nagdo, mediâ viâ, qua peregrini religiosi Irakae incedunt a Cufah ad Maccah. 22. Et hic D. S. Scholl. nimis parce: „locus dicitur in via Meccae.“ Ex Scholl. ad Hamasam discimus, Mavân dictum esse locum inter Rabasam (quae traditur in pagis ad Medinam pertinentibus) et Nokram, quam invenimus in via Medinâ ducente Feidum. 23. A. v. *et huc tractim*. 24. Korani. 25. Proprie: foliorum ventribus. 26. I. e. calamis. Perperam Schult.: et reliquo instrumento. 27. Proprie: phrygionicae vestis confabulationis. 28. A. v. cujus perfectae erant felicitates. 29. Schult. legit *Amud* pro *Aud*; inde vertit: cum columna diluculi prorupisset. Sed dies oriens hic comparatur arbori, cujus rosei se explicant flores. Minus placet sententia D. S. Scholl.: comparatur arbori, cujus folia ex involucris promicant. *Infathara*, fissus fuit, etiam ad florum involucra referri potest. 30. Vel: gasalae i. e. solis. 31. Proprie: fissa. 32. I. e. dextram meain dextrae ejus junxi. 33. Proprie in usu est de sonis, in gutture se reciprocantibus. 34. *Sarab* splendor est deserti, aquae speciem prae se ferens, sed ludens sitientes. Cfr. Lebidi Kazidam Moallakam v. 15. 35. Nomen integrum est Abu Saïd Abdo’lmelik bin Koreib bin Azem bin Abdo’lmelik bin Azma bin Mothhar bin Riach bin Omar bin Abdo’llah Bahelita. Plura vide in Dissertatione de Moallaka Lebidi, p. 87; cfr. Consessum Taurisensem. 36. Tres vixerunt poetae Cumeit dicti: primus ante Islamum, alter ante et post Islamum stabilitum, id quod notat vox Muchdharim; tertius, Cumeit bin Seid, post Mohammedem, ad sectam Schiitarum transiit, carminaque omnium pepigit longissima, ut in proverbium abierint. 37. Rhadhâ, vel Gadhâ, arbor est, cujus lignum prunam vivacissimam praebet.
VI Mararhiensis[1].
Commemoravit Haret Hammamita. Versabar Mararhae in concilio regiminis[2], cum, mentione eloquentiae facta, omnes, qui aderant, ex equitibus calami et dominis praestantiae, consentirent, non superesse, qui enucleate componat, et hac in arte versetur pro lubitu; nec restitisse post praecessores, qui inveniat viam candidam, tractatumve defloret virgineum[3]; sed seculi hujus scripto res praestantissimos, facundiae frenorum potentes, mendicos[4] esse respectu majorum, etiamsi possideant eloquentiam Sachbani Vajelitae. Erat autem in consessu vir, sedens in angulo[5], ubi famuli stare solent; et quotiescunque illi modum excedebant in curriculo, et meliores vilioresve spargebant e cophino suo dactylos, limus ejus prospectus[6] elatusque nasus indicabat, eum terrae adhaerere[7], ut prosiliat; contractum jacere, ut orgyiam extendat[8]; arcus laxatorem[9] esse, qui sagittas dolet; cubitorem, qui quaerat jaculando certare. Cum autem evacuatae essent pharetrae, rediisset tranquillitas, quiescerent procellae, cohibitus erat contradicens, (cessarent strepitus, silerent increpatus et increpans)[10], accessit ad multitudinem et dixit: o homines! rem fecistis stupendam et a scopo aberrastis vehementer, dum magnifecistis ossa putrida, excessistis favendo praeteritis, et despexistis generationem, qua vestri sunt fratres, quaeque vobis juncta est amicitiis. Oblitine estis, o peritissimi nummorum exploratores, magorum antistites in solvendo et nodando, quod novae ediderunt venae, quove bimus equus[11] ad certamen provocat quinquennem, parabolarum castigatarum, metaphorarum dulcium, epistolarum balteatarum, rhythmorum venustorum? Et num prisci, si recte considerat nunc vivens, alias sententias protulerunt, quam e fontibus haustas, qui nunc quoque frequentantur[12]; quam fugaces[13], quae nunc quoque compedibus vinciuntur; ab illis per manus traditas ideo, quod prius nati erant, non ideo, quod abigens a rivo[14] accedentem superat? Mihi quidem notus est, qui, quando scribit[15], pingit; quando exponit[16], vestem texit Jemanicam; quando latius evagatur, deaurat[17]; quando compendiose loquitur, miracula edit; quando ex tempore loquitur, attonitos facit; quando nova producit, corda findit. Excepit, qui prae ceteris respiciebatur in concilio, primatum illorum oculus: quis hunc saxum tundit[18], et harum proprietatum est admissarius[19]? Respondit: hippodromi tui socius[20], pugna tibi adversarius, et, si vis, exerce generosum[21], voca responsurum, ut videas, quod mireris. Resumsit ille: o quisquis es! milvus nostra regione non fit aquila, et facile nobis est distinguere argentum a glarea; raro autem, qui se exponit certamini scopum, evadit morbo incurabili; raro, qui pulverem ciet probationis, effugit contemtus festucas. Ergo tu, honorem tuum ne prostitue ignominia afficienti[22], nec averte te a consilio bene consulentis! Regessit: quisque suae sagittae optime novit signum, et certe[23] nox suam prodet auroram. Hominibus ibi clam deliberantibus, qua re puteum ejus explorarent, virique agerent experimentum, unus inquit: meae eum cedite parti, ut eum petam historiae meae silice[24], quae nodus est intricatus[25], nummorum dijudicandorum lapis lydius. Ornarunt eum itaque dominio, ut rebelles quondam Abu Naâmam[26], et accedens ad virum illum inquit: scias velim, me, cognatum[27] huic[28] praefecto, statui meo providisse dulci eloquentia, et ad reparanda curvata sufficiens habuisse auxilium in civitate mea, in facultatum copia et alendorum paucitate. Sed cum tergum meum aggravatum esset et periisset tenuis pluvia, ad illum contendi ex oris meis cum spe mea, et oravi, ut mihi restitueret nitorem et me irrigaret; et laetus erat ob adventum meum ac lubens, et mane me bonis cumulavit vespereque. Petenti vero tandem mihi licentiam, domum revertendi tergo laetitiae, dixit: ego mihi firmiter proposui, tibi non dare viaticum, nec concedere[29], ut relictis tuis te adjungas, nisi ante discessum tuum componas epistolam, qua statum tuum ita explices, ut vocabulorum binorum prioris litterae omnes sint punctatae, litterae posterioris distinctae sint puncto prorsus nullo[30]. His auditis totum annum exspectavi facundiam meam, sed non edidit verbum; totum annum mentem excitavi, sed aucta est sopore; omnes[31] doctos auxilio vocavi, sed quisque caperata fronte se avertit. Si ergo vera de te retulisti, fac, veracitatis tuae proferas testimonium[32]! Respondit: ad cursum incitasti equum cursorem, rigationem postulasti aquam effusam, arcum transmisisti in fabricatorem, domum habitare jussisti exstructorem. Tum, postquam cogitaverat, donec plenam fecerat[33] venam[34], abundans lac camelae, dixit: erioxylon[35] inde atramentario, sume instrumentum et scribe: Liberalitas, o tu, cujus felicitatis exercitum Deus confirmet! ornat; avaritia, o tu, cujus inimicorum oculos[36] fortuna deprimat! dedecorat; nobilis remunerat, ignavus frustrat; hospitalis excipit, sterilis[37] terret; benignus nutrit, rixosus festuca laedit; donum salvat, retardatio angit; preces custodiunt, laus purificat; ingenuus retribuit; denegare, quod jure est debitum, ignominia afficit; projicere verendos[38] est error, frustrare filios spei est crudelitas; nemo avarus est, nisi imbecillis mente; nemo decipitur, nisi tenax; nemo pecuniam condit, nisi miserabilis, nec contrahit manum pius. Nunquam desinant[39] promissa tua liberare fidem, consilia tua sanare, clementia tua ignoscere, luna tua splendere, dona tua ditare, inimici tui te celebrare, gladius tuus perdere, potestas tua aedificare, petens a te decerpere[40], te laudans colligere, liberalitas tua juvare, coelum tuum pluere, copia tua redundare, repulsa tua deficere! Qui spem suam in te posuit, senex est similis umbrae pomeridianae, cui nihil restitit; adiit te mente acerrimae aviditatis[41]; laudavit te selectis[42], quae dote donare necesse est; desiderium ejus autem facile expletur; quae animum ei tuum propensum reddant, sunt manifesta. Laus ejus pro praeda habetur, vituperium timetur; pone se habet familiam numerosam, quam tetigit adversitas, expilavit iniquitas, totam obruit macies, dum ipse versatur in lacrima respondente[43], tristitia liquefaciente, cura inhaerente, moerore modum excedente, quod spes frustrata est, neglectus canitie sparsit, inimicus dentes collisit, tranquillitas evanuit; neque vero declinavit amor ejus, ut iram provocaverit[44]; nec malos fructus tulit arbor ejus, ut resecetur; nec exspuit[45] pectus (cogentia), ut excutiatur; nec nodosum erat vinculum[46], ut odio habeatur. Liberalitas ergo tua postulat, ut quae ei sunt praestanda non rejicias; sed spem ejus fac candidam[47], auferendo dolorem! Divulgabit laudem tuam in mundo suo, o tu, qui vivas ad removendam tristitiam[48], erogandas opes, sanandam aegritudinem, tuendos senes, societate copiae et laetitiae nitentis, quamdiu visitabitur[49] domicilium divitis et timebitur intentio malevoli[50]! Salve! Cum autem epistolam dictando ad finem pervenisset, et in praelio eloquentiae fortitudinem suam demonstrasset, multitudo ei gratificata est facto et dicto, largum ostendens favorem et liberalitatem. Interrogatus vero, qua in gente ejus sit origo, qua in valle ejus lustrum, respondit:
Rhassan nobilis mea est gens, Sarugum patria mea pristina.
Domus quidem illa solem aequat splendore et loco excelso;
Mansio autem dicta paradisum, salubritate, amoenitate et pretio.
Euge vitam, quam in ea transegi, et gaudia perfecta,
Diebus, quibus limbatam tractabam vestem in ejus hortis, litans genio[51],
Juventutis stola superbiens, revelatas conspiciens delicias pulchras,
Non metuens fortunae vicissitudines, nec casus ejus vituperandos!
Si homo moerore perderetur, ego mortuus essem moerore constante;
Si redimi posset vita praeterita, ego eam redimerem pretioso cordis sanguine.
Mori antiquius est viro, quam vivere vitam jumenti,
Quem annulus contemtus ducat ad magnas[52] et injurias,
Et leones videt discerptos unguibus injuriosis luporum.
Peccatum autem imputandum est tempori; nisi ipsius esset mala indoles, non inconveniens foret habitus[53];
Ipsum si recte staret, status etiam in eo recte se haberent.
Posthaec perlata ejus historia ad praefectum, iste os ejus margaritis implevit, eumque adegit, ut ad ipsum se reciperet, quo praeesset scribarum concilio; at suffecit ei donum, ab isto principatu eum retinuit fastidium. Dixit, qui retulit. Equidem cognoveram lignum arboris ejus, antequam maturuerant ejus dactyli; et prope aberam, ut ejus pretium indicarem, antequam fulserat plena ejus luna; sed palpebrae nictu innuit, ut ne extraherem gladium ejus e vagina. Jam, cum exiisset plena cum pera, discessisset potitus victoria, eum secutus sum, amicitiae officium exsecuturus, reprehensurus scilicet eum ob recusatum praesidis munus; verum se avertit ridens et declamavit modulans:
Vagari per regiones cum paupertate, antiquius mihi est, quam munus.
Nam praefectis[54] est asperitas et objurgatio, eheu quanta objurgatio!
Et nemo eorum bene facta complet, et firmat, quod constituit.
Nec te decipiat fallens deserti splendor, nec aggrediaris rem non perspectam[55];
Quot enim somniantes, laetati somnio, terrore percussi sunt expergiscentes!
1. Mararha, vel Maragha, urbs est Aderbiganae. Ibn Haukal, vert. Ouseley, p. 157 dicit: Maragha is nearly of the same size as Ardebil; in former times it was the seat of government: it has villages and suburbs, orchards and gardens, and land improved by agriculture. 2. Secus Schult. habet *eruditionis*. 3. I. e. producat novum. Schult.: qui dissertationem virginem posset conscendere. 4. Pr.: domesticos, ob quos sumtus facere necesse est. Schult.: clientes. 5. Vel: in margine, ora. 6. Vel: palpebrarum contractio. 7. I. e. silere. Schult.: oculos in terram defigere. 8. Schult.: ut mox amplo passu emicaret. 9. I. e. qui remiserit arcus nervum. 10. Verba inclusa exstant in editione Percivalii. 11. Vel: camelus. 12. Perperam Schult.: quam qui aquariis turbidis et calcatis veniant comparandi, e quibus nihil celsum ac venustum eluceat. Neutiquam orator veteres vult vituperare. 13. Sententias, quae ob pulchritudinem mox in omnium ore sunt, comparat cum celerrimis antilopibus. 14. I. e. e vita discedens, allegoria e vita pastoritia desumta. 15. Vel: tractatum componit. 16. Vel: comparationes instituit. 17. Alius est in ed. Percival. commatum ordo. 18. I. e. quis est detrectator? D. S. Scholl, saxum hic notare dicunt: honorem, aestimationem. Schult. explicat: quis durum hoc saxum nobis perfregerit? 19. I. e. dominus, possessor. 20. Vel: compar tibi in hippodromo. 21. Scil. hunc. 22. Vel: vituperiis, aut locis, ubi vituperiis afficiatur. 23. Male Schult.: et nunc statim. 24. Secundum D. S. Scholl. silex notat: quod alicui in certamine par est. 25. Pr.: difficultas nodorum. 26. Abu Naâma cognomen est Kathrensis, oratoris et poetae, tempore Muzabi, filii Subeiri, quem rebelles dicti Alasariket Chalifam salutaverunt viginti per annos. 27. Perperam Schult.: in comitatu hujus viri principis. 28. Ambiguum est, utrum dicere velit *hujus urbis*, an *hujus provinciae praefecto*. 29. Vel: dispersionem tuam recolligere. 30. In lingua latina sola littera _i_ puncto insignitur; in hac ergo artificium illud, quo prima quaeque vox litteris punctatis constat, altera quaeque mon punctatis, locum habere non potest. Similia occurrunt in Consessu Ahvasensi et Samarcandensi. 31. Reprehenditur hic Haririus a popularium suorum nonnullis ob vocem Katheba, *omnes* notantem, quippe quam ex usu non sit licitum ponere statu constructo. 32. A. v. proferas testimonium, si es e veridicis. 33. Vel: existimabat. 34. Pr.: prima e puteo scaturiens aqua, ingenium. 35. Quod ab iis, qui calamis scribere solent, atramentario inditur, ut carpta lana, gossypium, sericum, ad continendum atramentum. 36. Vel: cilium. 37. Vel: sycophanta, delator. 38. Schult.: necessarium. 39. Licet etiam vertere: nunquam desinunt. 40. Perperam Schult. verbum adhibet finitum. 41. Pr.: adiit te sensu, cujus aviditas salit. Non bene Schult.: opinione bona. 42. Selectae orationes vel versus *sponsis* hic comparantur, quae dotare necesse sit. 43. Intelligit facilem et largam. 44. Vel: ut ira eum persequatur. 45. I. e. non pronuntiavit. 46. Nihil molesti erat in mea tecum conjunctione. 47. Imple. 48. Sic Castellus. D. S. Scholl. interitum notat. Utrumque confirmat in Lexico Arabico-Latino Freytagius. 49. A. v. obruetur. 50. Vel: socordis, vecordis. Schult.: aut metuitur tergiversatio sordidi. 51. A. v. *secans propositi*, i. e. cujus pro arbitrio cedebant proposita, vel, perficiens quae vellem. 52. Subintellige: calamitates, vel peccata. Non convenire mihi videtur, quod Scholiastae supplent: dignitas. 53. Vel: mos, natura. 54. Intelligendi sunt urbium et provinciarum praefecti. 55. Vel: dubiam, ambiguam.
VII Barcaidensis.
Narravit Haret Hammamita. Proposueram mihi proficisci Barcaido; at, cum fulgura venientis festi conspicerem, respui ab illa urbe discedere, nisi testis fuissem diei ornatûs. Cum autem advenisset cum officiis suis lege sancitis et ultro praestandis, equitesque et pedites coegisset, nova, ut mos praecipiebat, veste indutus, item ac alii prodii ad colendum deum. Iam cum templi coetus esset congregatus et consertus, compressioque spiritum intercludere inciperet, senex se ostendit pannulis duobus laceris, velato utroque oculo, sub brachio gestans sacci pabulatorii instar, ductus vetula dracaenae simili; substititque ut collapsurus, ac salutavit ut pavidus; tum, precibus peractis, quinque suos[1] in pera gyrando, schedulas promsit variis inscriptas coloribus, nitidis characteribus, vetulaeque annosae tradidit cum mandato, explorare liberales et, quemcunque animadvertisset rorantis manus, ei obtrudere foliorum unum. Accusatum hominibus fatum mihi quoque schedulam destinaverat, qua reperiebam scriptum:
Dies mihi oritur percusso doloribus et terroribus,
Pessime afflicto superbis, fraudulentis, sicariis,
Fratribus simulantibus, suadentibus detrimentum,
Adjutoribusque ad malum exitum.
Quantum passus sum ignibus odii, egestatis, itinerum,
Quotiesque incessi laciniis, memoria enarrando non sufficit.
Utinam fortuna, me infestatura, extinxisset parvulos!
Quod si catuli mihi mei non essent vinculo et morbo,
Spes meas non dirigerem, neque ad propinquos, neque ad potentes,
Nec tractarem syrma demissionis tractu;
Latibulum mihi esset laetius, et antiqua vestis antiquior.
An vero liberali placuerit onus meum allevare nummulo,
Conturbationisque meae ignem extinguere, aut tunicâ aut braccâ?
Perrexit Haret Hammamita. Et cum conspexissem versuum ornatum, ortumque mihi esset desiderium cognoscendi eorum textorem, signorumque pictorem, cogitatio autem suggereret, vetulam esse viam consequendi, nec illicitum pronuntiaret pretium pro communicata notitia exhibendum; observavi illam, ut currebat per singulas series, pluviamque petebat a singulis manibus, haud ita quidem, ut labor felici successu comitaretur ullusve manum ejus irrigaret loculus. Sterile vero expertam corda commovendi studium, et circumeundo fatigatam, jamque nonnisi in Deo spem superesse vocitantem et ad schedulas reposcendas conversam, Satanas in oblivionem chartae mihi datae induxit; non illa declinavit ad angulum meum, sed rediit ad senem plorans frustrationem, conquerens de iniquitate fortunae. Qui dixit: Deo sumus, Deo committo res meas; nec vis, nec potestas est, praeterquam in Deo! cecinitque:
Non superest candida[2], nec candidus[3]; non aqua aperte fluens, nec adjuvans.
Palam est (hominum) certamen in malis facinoribus; nullus vero fidelis aut pretio dignus.