Part 5
Perrexit: consolare animam et bona ei pollicere, tum schedulas collige et numera! Regerente autem illa: jam repetivi et numeravi, repperique manum perditoris earum unam oppressisse; excepit: pereas contemnenda! amittimusne, vae tibi! praedam cum retibus fomitemque cum ellychnio? Hoc sane molestiam est addere molestiae[4]! Abiit itaque sectans, quam antea calcaverat, viam, quaesitum convolutam schedulam. Cum vero mihi appropinquasset, cum folio junxi drachmam et particulam, digito ad drachmam intento dicens: si vis nitentem, signatum, manifesta secretum occultum; si non vis explicare, sume particulam et abi! Cupida lunam plenam, fulgentem senem, acquirendi, mitte, inquit, repugnantiam et sciscitare, quod tibi placet! Quare interrogavi de ortu senis et patria, deque carmine et textore venusti ejus ornatus, et respondit: senex est de habitatoribus Sarugi, ipse etiam ille, qui pinxit textum tapetum. Tum rapuit drachmam ceu accipiter, et discessit ut vibrata sagitta. Me contra angore implevit cogitatio, Abu Seidum esse, quem intenderat, exarsitque mihi moeror ob oculorum ejus malum, vehementerque cupivi improviso occurrens colloqui, ut probarem artem meam physiognomicam. Sed ad eum pervenire non poteram, nisi cervices hominum calcando, quod lege prohibitum est, pariterque detestabar, malum inferre populo, quam inde mihi oriturum vituperium. Mansi itaque in loco, illumque oculorum habui vinculum, usque dum, fine precibus imposito, prosiliendi erat licentia. Ibi ad eum volavi, eum inspectu cum palpebris ei concretis, et ecce! perspicacia mea erat ea Abbasi, arsque physiognomica ea Ajasi; qua re me quoque ei detexi, tunica eum donavi, vocavique ad panem. Laetus autem ille de beneficio, et quod eum agnoveram, invitationem ad panem meum acceptam habuit et discessit; manus mea ei erat habena, umbra praecessor, et vetula tertius pes tripodis, nec non observator, cui nihil absconditi. At cum nidi mei strato assedisset, eique proposuissem, quod celeriter poteram, o Haret, inquit, num nobiscum est tertius? Nemo, respondi, praeter vetulam. Illi quidem nihil secreti est obvelatum, regessit. Tum ambo pretiosissimos suos aperuit, geminosque suos versavit, flammabantque faciei lampades ut duae Farkadae[5]. Hic ego, de salvo ejus visu gaudens, admiransque singulares ejus agendi modos, non quiescere, nec continere me potui, quin quaererem: quid te eo adduxit, ut coecum te simulares, per inculta proficiscens, deserta pererrans et vastissima emetiens spatia? Sed speciem prae se ferebat non invenientis verba jentaculoque operabatur; necessitate demum expleta in me intendit visum et cecinit:
Cum tempus, quod pater est mortalium, coecum se simulet, ita ut recta aberret via in felicitate avertenda et donanda,
Ego quoque coecum me simulavi, ut dicar frater coecitatis; non mirum est, si juvenis calceum sibi conficiat more patris.
Adjecit: nunc i in apothecam tuam et affer mihi alcali, poliens visum, tergens manus, molliens cutem, bene olentem faciens halitum, confirmans gingivam, corroborans stomachum, mundo positum in vase, late spargens odores, brevi ante tritum, jucundum frictu, quod qui tangit existimet pulverem oculis inspergendum, imagineturque olfacere flores palmae! Ei adjunge dentiscalpium perfecte purum, quod lubenter complectamur, pulchra formâ, invitans ad ipsum devorandum, tenue ceu amore percitus, politum ut gladius et instrumenta bellica, gracile ut frons virens! Dixit; et statim surrexi, ut mandatum perficerem odoremque carnium ab eo averterem, nihil suspicans, eum, quo falleret, in apothecam me ablegare et ludibrio habere legatum, petendo dentiscalpium et alcali. At cum petitis quum rediissem, tempore breviore halitu, inveni domum vacuam, senemque cum vetula jam aufugisse. Quem ob dolum flammante ira correptus, diu vestigia ejus sectatus sum; sed erat, quasi demersus esset in aquam, aut sublatus in coeli sudum aethera.
1. Digitos. 2. Sors. 3. Amicus. 4. Proprie, manipulum lignorum fasci. 5. Duae prope polum stellae.
VIII Maarrensis.
Retulit Haret Hammamita. Inter alia temporis miracula vidi duos adversarios accedentes ad judicem Maarrae Nomanicae, quorum alterum jam fugerant robur et cupido, alter similis erat virgae myrobalani. Incepit senex: juvet Deus judicem, ut per eum juvat justitiam quaerentes! Serva mihi erat gracili statura, laevibus maxillis, patiens laboris; modo saltans ut equuleus, modo dormiens in cunis; frigida tactu mense Iulio, praedita continentia et fraeno, acie et cuspide, manu et digitis, ore sine dentibus, mordens lingua ceu ea viperae se motitante, commode incedens longo syrmate, superbiens veste nigra et candida; cui potus dabatur, quamquam non e cisterna; fidelis et dolosa; nunc se ostentans, nunc occultans; facta ad utilitatem, obediens in angustia et copia; quandocunque secuisses, junxisset; quandocunque eam removisses, sejuncta mansisset; quamdiu eam habuisses mancipium, pulchre fecisset; etsi, quando peccasset, dolorem excitasset et inquietasset. Hanc juvenis hicce ad finem quendam ministram flagitavit, dedique non postulans mutuum, ea conditione, ut fructum ejus perciperet, sed non imponeret, quod egrederetur vires. Ille vero rem suam ei injunxit et, postquam diu usus erat, reddidit vitiatam, offerens pretium, quod nolo. Excepit juvenis: senex iste quidem veracior est, quam aves Katha; sed, quod eam vitiavi, peccatum est non voluntarium, et jam, ad compensationem illati detrimenti, pignori dedi servum, cujus utrumque latus aequale est, genus ducentem a Kainitis[1], purum a sorde et spurcitie, locum tenentem proximum pupillae, spargentem bonum; efficientem, quod bene placeat; homunciones nutrientem. Quandocunque dominus constituebatur, erat liberalis; commeatu instructus, communicabat; stigmate notare jussus, non deficiebat; rogatus ut adderet, addebat; et, quamquam una non manens mansione, nec nisi cum duabus coiens, facultatibus non parcebat, bene faciendo se efferebat, socium sequebatur, quocunque duceret, etsi non ejusdem esset generis; gaudebamusque ejus ornatu, quamvis non allecti ejus deliciis. Utrique respondit judex: aut claris verbis exponite, aut abite! Senem autem timide retrocedentem loquique annitentem praevenit juvenis hisce:
Commodaverat mihi acum, ut consuerem pannulos, quos vetustas detriverat et nigraverat.
Haec fissa est in manu imprudentia, cum traherem filum ei insertum.
Seni autem non visum est condonare compensationem, cum eam adspiceret vitiatam,
Sed dixit: da acum similem aut pretium; nam longe abest, ut reficiatur!
Retinuit igitur specillum meum oculare, et o egregium vituperium hôc sibi contraxit!
Oculus ob pignus retentum aegrotat, manus non sufficit ei redimendo.
Hac explicatione conjice profunditatem meae miseriae, et miserere ejus, qui nequit restituere!
Ibi accessit judex ad senem et, age, inquit, loquere sine fuco! Unde sic orsus est:
Iuro per domum sanctam et venerantes in clivo Minae!
Si tempus me juvisset, non pignori accepissem stylum ejus,
Nec perseverassem postulando mutuum pro acu perdita, cujus non solvit pretium.
Sed infortuniarum arcus me petivit, sagittis ferientibus hinc et inde,
Et mea conditio instar est conditionis illius, calamitae, noxa, exilium et macor.
Fortuna nos ambos aequavit, ego miseriâ ille sum, ille est ego!
Ille non potest liberare specillum, quod pignori cessit in manum meam;
Mihi, ob inopiam, non est facultas, condonandi quae peccavit.
Iudex, cum caussam eorum cognovisset, egestatemque ac indolem perspexisset, aureum de tapeto (quo precans utebatur) porrexit, hoc, dicens, litem vestram dirimite et abscindite! Senex autem juveni eum praeripuit sibique arrogavit integrum, serio, non joco, argumentans: dimidium rata est beneficii, dimidium alterum pretium acus; nec declino a justitia; surge autem, sume stylum! Iuvenem hoc eventu moeror invasit, qui et judicis animum contristavit, acuens de amisso nummo dolorem. Nihilominus, tristitiam juvenis demulsurus, duas drachmas ei, parum de multo, largitus, addidit: in futurum ergo ne habete commercium, evitate lites, nec me postulate diremtorem; nam apud me nequaquam bursa est debitorum! Quo facto surrexerunt, laeti ob donum, praedicantes ejus laudem. Iudex contra non occultare poterat suum taedium, ex quo saxum ejus roraverat, nec liberari ab indignatione, quod dura ejus petra sudaverat. Tandem, stupore dispulso, ad famulos accessit, jam, inquiens, sensum mihi subit internum clareque nunciat intellectus, ambos illos dolo nectendo conspirasse, non vere litigasse de peculio; quae igitur est via eos explorandi, secretumque eliciendi? Respondente vero turbae solertissimo, igne carbonum ejus: occulta eorum non possunt palam fieri, nisi per ipsos; sequi jussit apparitorem, qui reduceret. Coram stantes alloquitur; veram juvencae vestrae camelae aetatem[2] mihi dicite; hac sub conditione a vindicta fraudis liberi eritis! Hic juvenis timide retrocessit, frustra loqui tentans, declamavitque senex:
Ego cum Sarugensis, hic meus filius; catulus autem, experientia ut docet, similis est leoni.
Manus illius et mea tetigerunt nunquam acumve, specillumve;
Sed fortuna mala, iniqua, eo nos adegit, ut, quibus opus habemus, mendicemur
A quocunque rorante manum, dulci lacum, et crispo dextram et clauso,
Omni arte et venationis dolo; nunc seriis, quando commodum promittant, nunc ludicris;
Ut rorem portemus in sortem nostram tristem, consumamusque vitam victu miserabili,
Mors dum insidiatur, superventura, nisi hodie, at crastino.
Regessit judex: macte dulcedine profusionum oris tui! et euge! tibi vocarem, nisi esses deceptor. Adhortor te et, ut tibi caveam, moneo, ne posthac cum judicibus dolose age, sed metue vim suo arbitrio tecum acturorum; non omnis dominus remittit, nec omni tempore auditur blanda oratio! Quod consilium se secuturum, et a personae suae dissimulatione se contenturum, promittens, senex cessit ab ejus latere, fronte dolo nitente. Dixit Haret Hammamita: non vidi mirabilius in itinerum ambagibus, nec legi simile in librorum voluminibus.
1. Kain notat etiam fabros ferrarios; in hos tecte intendit. 2. I. e. veritatem.
IX Alexandrinus.
Dixit Haret Hammamita. Abripuit me alacritas juventutis et acquirendi desiderium, ut pererrarem quod terrarum est inter Farhanam et Rhanam[1]. Gurgites vadabam, ut decerperem dactylos, et in pericula irruebam, ut consequerer necessaria. Perceperam autem ex ore doctorum, et e mandatis sapientum memoriae mandaveram, prudentis esse, si urbem peregrinam intraverit, sibi conciliare ejus judicem, et vindicare ejus favorem, ut tergum habeat firmum in litibus et securus sit ab injuria magistratuum. Hoc ergo praecepto utebar regula et rerum mearum habena, nec intrabam urbem, nec lustrum penetrabam leonis, quin praefecto me admiscerem, ut aqua solet vino, curaque ejus confirmarer, ut corpora spiritu. Dum autem versabar apud judicem Alexandriae, vespera frigida, allatusque erat eleemosynae thesaurus, ut eum dispertiret pauperibus, ecce! intrat senex stupendus, tractus a foemina prole praedita, quae dixit: Deus juvet judicem, semperque acceptum habeat! equidem mulier sum de nobilissima radice et purissima origine, generosis patruelibus et matruelibus; character meus est castitas, natura modestia, mores commodi, magnumque inter me et consortes discrimen. Sed pater meus procantes domos celsitudinis, dominos divitiarum, silere jussit, male excepit respuitque conjunctionem, argumento utens, quod jurejurando se obstrinxerit, non alium se accepturum esse generum, quam qui artem exerceat. Inde, fato ad miseriam et noxam meam sic determinante, factum est, ut hic deceptor prece adiret patrem meum, ejusque per familiam juraret, se conditionibus ejus convenire, longum quippe per tempus margaritam conseruisse margaritae vendidisseque aureis. Pater vero meus, absurdi mendacii offuciis deceptus, me ei matrimonio dedit, priusquam statum ejus exploraverat. At ego, e spelunca mea educta, a propinquis remota, in tentorium ejus portata et jugo ejus subdita, repperi eum desidem, cubatorem, lecto et somno deditum. Bene plumata et ornata, suppellectile et mundo ad eum veneram; sed non desiit vendere foro in justitiae, pretiumque consumere omnibus dentibus commoliendo, donec omne peculium meum disperserat et miseriae suae impenderat. Cum jam quietis me oblitam fecisset, et domus magis vacua esset, quam palma, alloquenti: heus tu! adversitas non amplius permittit delitescere, nec aroma superest post Arusum[2]; surge ergo, ut acquiras arte tua, et fructum collige tua praestantia; respondit: malam fortunam premere artem suam, ob dominantem in mundo pravitatem. Puerum autem ab eo habeo macrum ut dentiscalpium, et nostrum neuter accipit quo satietur, nec sedare possumus ob famem lacrimas. Adduxi illum itaque ad te, et coram te constituo, ut probes ea, quae praetendit, tum dirimas, ut tibi indiderit Deus. His auditis judex ei appropinquavit dicens: audivi historiam nuptiarum tuarum; nunc te defende! si non - veste te exuam mandaboque carceri. Hic humi defixit oculos ut vipera, tum vehementi praelio accinctus cecinit:
Audi historiam meam, quae, exposita, risum simul movet et fletum!
Vir sum, cujus in proprietatibus nihil est vitii, de existimatione nihil dubii.
Sarugum est patria; qua natus sum; Rhassan radix, ad quam genus refero;
Labor meus, studere; scientiae me immergere, intentio; o intentionem optimam!
Sors mea, magia verborum, e quibus conflo prorsam et vorsam.
Profunda peto eloquentiae, eligoque margaritas et extraho,
Fructumque maturum, decerpendum, carpo, dum alii nonnisi ligna caedunt.
Ac argenteam quidem phrasin sumserim, a me conflata dicitur aurea.
Tempore praeterito veto eruditione mea eliciebam opes et mulgebam,
Pedisque planta, ob illius honorem, dignitatis gradibus insistebat, quibus deest altior,
Diuque ad sedem meam afferebantur dona, quorum non accepti erant datores.
At hodie a quocunque suspendeatur spes, ejus in foro eruditio est merx spreta;
Nullus (eruditionis) filiis servatur honos, nulla habetur ratio cognationis cum illa et vinculi;
Quasi in atriis suis cadavera sint, quorum fugitur et evitatur foetor.
Consternatus itaque est animus fortunae in me decretis mirabilique mutatione,
Brachium languet ob vacuitatem manus, impetum faciunt curae et aerumnae,
Eoque adduxit illaudabile tempus, ut tentarem, quod maculat famam.
Vendidi enim, donec non supererat cilicium, nec stragulum, quo volutarer,
Emique credito, donec humerus aeris alieni onere premebatur, quo levior est interitus.
Postea complicavi intestina, esuriens quinque dies; at cum fames crearet dolores,
Non videbam praeter suppellectilem ejus mercem, qua vendenda obirem et fatigarer.
Cucurri autem animo invito, lacrimante oculo, corde moerente;
Insuper, manum isti injiciendo mutuum non supergressus sum placitum, ut inde ira exorta sit.
Quod si autem iram ejus excitavit imaginatio, digitos meos margaritas conserendo quaestum facere,
Meve, cum procarer, offuciis usum esse, ut voti compos fierem;
Per eum juro, cujus ad Caabam tendunt viatorum catervae, generosis vectae camelis!
Dolose agere cum pudicis, non est mos meus, neque character, fucare mendacia.
Manus autem, a prima inde juventute, nihil tetigit, quam acutos (calamos) et libros.
Sic cogitatio mea connectit monilia, non manus; et carmen est, quod consero, non catena odoratarum sphaerularum.
Haec est ars, qua me imbutum esse colligereque victum contendi.
Huic ergo expositioni aurem praebe, ut praebuisti illi, et, sine personae respectu, statue, quod necesse est.
Ita quum gypso illevisset orationis structuram perfecissetque declamationem, judex, cujus pericardium tetigerant versus, ad mulierem adolescentem deflectens dixit: scias velim, constare omnibus judicibus tribunaliumque praesidibus, generationis liberalium interitum, temporisque propensionem in sordidos; veracem ergo maritum tuum existimo, liberum a vituperio. Ille etiam ipse, se tibi debito rem profitens, claram ostendit lactem, demonstrationem artis componendi adtulit, probavitque excarnibus se esse ossibus. Urgere autem excusatum, est vitium, in opem includere, crimen; contra, paupertatem tegere, pietas; patienterque meliora exspectare, cultus. In latibulum itaque tuum redi, excusatum habe virginitatis tuae patrem (qui cepit virginitatis florem), abstine a lacrimarum fluxu et confide Dei decretis. Tum utrique eleemosynae portionem porrexit, summae extremis digitis inhaerentem particulam, adjiciens: hoc lactate vos emulso, hac irrigate adspergine, tolerantes fortunae dolos et vexationes! Facile fieri potest, ut Deus afferat liberationem jubeatque meliora. Surrexerunt ergo; et senex quidem laetus, ut qui e carcere dimittitur, et hilaris, ut qui opulentus evasit post miseriam. Perrexit relator: ego vero agnovi Abu Seidum eodem momento, quo sol ejus illucescebat et objurgare incipiebat conjux, propeque aberam, ut mirabilem ejus eloquentiam ac artificiorum lucra proderem; sed verens, ne judex, perspecto ejus mendacio linguaque fallaci, eo adduceretur, ut eum indignum haberet, quem suis assuefaceret beneficiis, a verbis abstinui, ut solet dubitans, mentionemque ejus complicavi, ut folium inserviens epistolae; nisi quod, cum jam abiisset, et pervenisset quo pervenisset, dixi: quodsi nobis nonnemo vestigia ejus legeret, *palam* historiae ejus, sericique texti, ferret. Quare judex statim unum e fidelibus suis sequi jussit, ut inquireret ejus arcana; qui, nulla mora interposita, quasi volutatus cachinnansque rediit, ac interrogante judice, quid novi fili Mariae? respondit: mirandum vidi, et, quod excitabat gaudium, audivi. Illo pergente: quid est, quod vidisti? hic: senex, ex quo hinc egressus erat, non desinebat complodere manus, saltare, et plenis buccis canere:
Incidissem in calamitatis ignem, impudentia expeditae,
Carceremque visitassem, nisi judex Alexandrinus.
Quibus auditis risit judex, ut ei decideret cado similis pileus, abiretque constantia. Dein, cum ad gravitatem reversus esset et vehementem risum finiisset, Deum rogando veniam dixit: o Deus! angelorum tibi proximorum custodia prohibe, ne in carcerem conjiciam eruditos. Tum mandavit famulo: illum ad me duc. Festinans autem quanquam abiit, nonnisi post longum tempus rediit, nuntians, illum disparuisse. Ad haec judex: si ad me venisset, supersedere potuisset metu; donassem ei, quod tali viro fuisset dignius, certeque adduxissem eum ad credendum, *praesenti mundo praestare sequentem*. Dixit Haret Hammamita. Ita cum judicem illi propensum animadverterem, fructumque, quem enarratio ei tulisset, amissum, obruit me poenitentia Farasdaki, cum Navâram repudiasset, et Cusaitae, cum errorem detexisset dies.
1. Extremam plagae occidentalis urbem. 2. Nomen viri, quem mortuum cum extulisset conjux, alii, nec bene olenti, nupta, hic, iratus, mulieris odoramentorum quasillum de camelo, quo vehebantur, dejecit; unde mulier in illa verba erupit.
X Rachbensis.