Haririus latinus sive Mohammedis Alcasemi, filius Alii, filius Mohammedis, filius Otmani, Hariri bazrensis, haramensis, narrationes consessuum nomine celebratae

Part 21

Chapter 21 3,043 words Public domain Markdown

Sequeretur sententiam Iosephi[1], de conjungenda cum peregrinatione visitatione!

Ego vero, ex quo me duxit, non inobediens fui ejus imperio.

Iube igitur aut dulcem convictum, aut discessum amarum,

Priusquam exuam pudoris, obediens seni, patri amaritudinis (diabolo)!

Dixit judex: audivisti, cujus illa te rei accusavit, et quae comminans exprobravit; abstine ergo ab eo, quod inquinat, et cave, ne odio sis et confriceris. Ibi procubuit senex in genua, formularum suarum magicarum fontem aperiens et inquiens:

Audi tu, quem fugiat vituperium, sermonem viri, lucidam allaturi excusationem ejus, quod illam turbat!

Non odii causa ab ea me averti, nec amor cordis voto suo satisfecisse putavit;

Sed mutatio fortunae adversa abstulit margaritas et atomos;

Habitaculum est vacuum; uti collum ejus sphaerulis nec vitreis ornatur, nec aureis.

Quamquam ergo antea in amore et rationibus ejus sequebar filios Ursae,

Ex eo inde, quo fortuna recessit, tempore, fugi idolum eburneum, modo abstinentis caventis,

Et ab agro declinavi, non ipsum aversans, sed verens, ne facerem sementem.

Quare, ne reprehende hujus statum, sed ignosce, et vitiosam garrulitatem condona!

Dixit; et exarsa mulier sermone ejus, argumenta ad eum oppugnandum strinxit, inquiens: vae tibi, o fatue, qui nec cibas, nec pugnas! Tum te dicis magis egenum, quam qui liberos possit educare, cum cuique tamen pecudi sit pastus Abiit tibi intellectus, aberravit sagitta, animam stupidam fecisti, conjugem coegisti, de te conqueri! Excepit judex: quod te adtinet, Chansam adeo ad silentium redigeres, si cum ea concertares; ille autem, si vera contendit, et inopiam non falso queritur, sane! ventris cura eum prohibere potuit, quin vacaret amori. Mulier hîc, vultu demisso, oculis spectabat limis, nec reddebat verbum, ut diceremus, pudor eam deprimit aut victoria coercet. Resumsit senex: vae tibi, si offuciis usa es aut texisti tibi cognita! Respondit: tibi vae! num, postquam ad judicem confugimus, restat, quod tegamus, aut mansit secretum obsignatum? Nostrum uterque nihil quam veritatem dixit, reconditique laceravit velum; et o utinam muti evasissemus, nec processissemus ad tribunal! Tum, velo se involvens, flevit ob ignominiam, qua erat affecta. Iudex autem mirans eorum negotium, quod alios quoque ad admirationem adducebat, reprehensâ et accusatâ fortunâ, afferri jussit duo nummorum millia, adjiciens: his contentum reddite utrumque cavum et resistite (Satanae) simultatem excitanti inter conjuges. Gratiis itaque ob pulchram dimissionem actis, abierunt (juncti), ut aqua et vinum (mixta). At, cum essent dimissi, eorumque aufugisset adspectus, judex, eruditionem eorum laudans, interrogavit: quisquamne vestrum eos novit? Regessit apparitorum oculus, fidelium fidelissimus: quod senem adtinet, Sarugensis est, facundiâ notus; quod ad mulierem, pilenti ejus est socia; rixa autem illa erat dolus et rete e retibus fraudis illius. His auditis iratus, judex alta ob fraudem traxit suspiria. Dein deferenti dixit: surge et quaere, pete et venare eos! Surrexit itaque quassans clunes[2]; sed rediit verberans humeros[3]. Dicente itaque judice: monstra nobis, quod effodisti, nec absconde, quod eruisti! respondit: non cessavi sectari vias et penetrare clausa, donec eos assecutus sum in deserto, frenato discessus equo. Studui igitur in eis excitare potationis iterandae desiderium, et promisi, spem non falsum iri. Senex tamen pectore suo ad nihil sperandum inclinante dixit: satius est fugere cum vagina[4]! Illa contra contendebat: nequaquam; laudabilius est redire; tristitiam creat pusillanimitas! Cum autem senex fatuam mulieris sententiam periculosamque videret audaciam, arrepta vestis ejus inferiore parte, elocutus est haecce:

Tene meum consilium; sequere ejus vias; sententiâque summatim propositâ ne postula, ut exsequar singula!

Avola, quando rostro forasti palmae fructus, et relinque eam prorsus, omnino,

Ac cave, ne redeas, etiamsi communi usui eam permisisset custos insipiens!

Nam optimum est furi, non conspici in valle, ubi operatus est.

Adjecit: molestiam tibi imposuisti, dum huic negotio te dicabas; redi ergo, unde venisti; ei vero, qui misit, sis, renunties:

Lente; beneficio cave noxam addas, ne dirimatur laudis et pecuniae conjunctio;

Nec excande ob mendici hyperbolas; nam sermones fictos non primus invenit!

Si vero male te habet fraus mea, cogites, jam ante te deceptum esse magistrum Ascharium[5]!

Dixit judex: Deus eum occidat, quam pulchrae sunt strophae ejus et quam elegantia artificia! Tum quaesituro eos dedit duas vestes magnificas pecuniaeque bursam, ac dixit: proficiscere, ut qui se non convertit, donec videas senem et conjugem juvenem; tum hoc munere riga eorum manus et declara, quam deditus sim eruditis. Dixit relator. Quod aeque esset mirandum nullo in itinere vidi, nec audivi ab ullo vagato peregrinatore simile.

1. Primus erat Kadhi alkudhat, Abi Hanifae socius. Fidem fere superat, Muhammedanum ceremoniarum sacrarum nominibus adeo abuti potuisse. 2. Multa minans. 3. Frustratus. 4. Subintellige: quam in pugna cum fortioribus gladium recuperare velle. 5. Indigitatur Musa Alaschari, qui cum Amruo Ibn Alaz constitutus erat litis inter Alium et Muaviam diremtor.

XXXXVI Halebensis.

Narravit Haret Hammamita. Traxit me Halebum superans ejus desiderium et studium heu! ingens, tempore, quo leve erat tergum meum et celeriter peragebam proposita. Sumto igitur itineris apparatu avis instar ad eam tetendi. Ex quo autem descenderam in ejus pascua, ejus gaudebam vere, non desinebam dies pellere eo, quod amorem sanaret et sitim vehementem restingueret, donec, cordis cupidine decrescente, separationis corvus iterum se extulit, postquam ceciderat, otiosoque animo ac dulci alacritate suadentibus, Emessam petere, ut in hujus valle aestatem transigerem, et populi in tabula ejus lusoria *stultitiam*[1] cognoscerem, hanc petivi festinatione stellae, quando deruit ad feriendos (malos genios). Cum autem tentorium fixissem in ejus ruderibus, venti ejus sentirem auras, oculus meus conspexit senem, cujus appropinquarat vitae pars tristis, abierat jucunda, et apud eum decem pueros, partim fratres, partim diversa origine ortos. Hunc ut accederem, Emessae eruditos cognoscendi aviditate impulsus, exporrecto fronte acceptus, et salute impertitus pulchriore a me profectâ, juxta consedi, ut eloquentiae fructus gustarem, et observarem stultitiae ejus statum. Ipse vero haud mora virgâ suâ intendit puerum natu maximum et dixit: *versus recita punctis destitutos*, et cave, differas! Quo audito leonis instar ille in genua procubuit et declamavit absque tardatione:

Para inimicis aciem gladiorum; spem riga, ut rigat liberalis;

Linque ludum et vaccarum silvestrium[2] societatem; camelos cura et fuscas hastas;

Stude consequendo loco, cujus celsae sunt columnae, non induendo voluptatis loricas!

Per Deum, potestas non vino sorbendo, nec laudes acquiruntur pulchris, gravi coxa praeditis, mulieribus!

Euge virum, cujus pectus est spatiosum, et curat, quid juvet probos,

Cujus adaquatio dulcis est petentibus, peculium prostat praedationi, quamdiu postulatur;

Qui non repulsam dat speranti, nec dare differt; nam differre est vitium in nobilibus;

Nec obsequitur cupiditati invitanti; nec volam tegit poculo vini!

Huic potestatem dabit rectitudo pectoris, cupidinis et avidi oculi cohibitio;

Laudemque pariet scientia, coecas non dotari dote sanarum!

Dixit senex: bene fecisti, o lunula, monasterii princeps! Dein sequenti inquit, qui illi erat similis: accede, o ignicule, o luna parvi halonis! Hic autem cum tam prope accessisset, ut manu eum consequi posset, imperavit ille: *versus revela sponsas*[3], etiamsi non egregios! Calamum itaque secuit et aptavit, tum, tabula in gremium suscepta, scripsit:

Seduxit me et dementavit Taganna, variis pulchritudinem ostentans modis.

In pericardio me laesit gasalae palpebrâ languente, amorem excitante, oculos cogente lacrimari;

Obruit me (ceu armis) duobus ornamentis: veste emaciavit pellucida, flexili incedens corpore.

Credidi autem, fore, ut me seligat et remuneret voce magicâ, sonante; sed spes est frustrata.

Firma ei est in pectore fraus, subornante (homine) male, odia suo satis faciente.

Inde prosiluit, me aversans, et me avertit flentem, multiplici pressum angore.

Cum autem senex spectasset, quod pixerat; considerasset, quod scripserat; inquit: benedicatur tibi dorcadis pulle, ut benedicitur arbori *non* et *nec*[4]! Posthaec vocavit: accede o daemon! Et accessit puer similis obscuritatis stellis, aut effigiei eburneae; cui ille imperavit: *versus pinge variegatos*[5], et cave contra regulam pecces! Sumsit itaque calamum et signavit:

Largire, vestis liberalitatis est ornatus, nec frustra spem hospitium petentis;

Illicitum habe repellere rogantem, sive multifaria postulet, sive levia;

Non crede, tempora parcere facultatibus avari, si utatur tenuiore victu et sordido amictu;

Sed clementem te praebe; nam liberalium oculus ignoscit, et pectus eorum donando aequat interstitium coeli et terrae;

Nec foedus neglige amore juncti, constantis, nec adi nummos adulterinos!

Excepit senex: nunquam luxentur manus tuae, nec hebetes fiant cultri tui! Tum vocavit: o intrepide! o aroma Manschamae[6]! Obedivit juvenis, similis margaritae ab urinatoribus extractae, aut hinnuleo venatoribus petito; cui dixit: *scribe versus geminos*[7], nec sis ex infaustis! Sumsit igitur calamum bene aptatum et scripsit, non cessans:

Ornata est Seinab gracilitate (corda) secante; sequentem habet vae! turgentem, (corda) frangentem.

Exercitus loco possidet collum, formosum vultum, oculum languentem, tollentem aciem scindentem.

Potestatem en! si gloriosam, eminentem, superbientem, infestantem, genâ findentem.

Discessit et insomnem me facit; distat et insultat; clara in me produnt vestigia animum tristem, amorem non fingentem.

Accedit vero, pro qua caput devoveo, miserens, et in vitam revocat iratum placatum, amantem puellae favore (diutius) non carentem.

Senex ibi considerare coepit, quae (puer) scripserat, et in eis gyrare oculum; cumque ei placeret scriptura, ac memoriam inveniret non falsam, exclamavit: nunquam luxentur *decem* tui, nec pessumdetur fama tua! Quo dicto vocavit puerum fascinantem, monstrantem flores hortorum, et inquit ei: *duos recita versus, distinctos in utroque fine, sibi similes initio et fine*, qui ad silentium redigunt omnem magum, et securi sunt, auctum iri tertio! Respondit vero: audi tu, cujus nec gravis sit auditus, nec imminuatur copia! recitavitque nihil morans, tardansve.

Semitâ vade[8], cujus pulchra sint vestigia, et gratias age, etiamsi tantum acceperis granum Sesami;

Horre vero fraudem, etiamsi facilis sit, nec committe, ut adipiscaris potestatem et honores!

Dixit ei: bene fecisti, o celer, o pater praedae[9]! Tum vocavit: *expone o Iasin, voces, quas dubitant nonnulli scribere littera Sin*! Protinus surrexit et declamavit voce per nares sonante:

Niks[10] et Rushr[11] Sin habent constanter, sive scribantur sive legantur.

Itidem Sin est in Kasb[12] et Basika[13] et Safch[14], Bachs[15], Aksara[16], Iktabasa[17], Kabasa[18].

Porro in Takassastu[19] nocte sermonem, et Musaithir[20], Schamûs[21], cepitque Garasa[22].

Nec non in Karîs[23] et frigore Karis[24]; quod rectum est a me disce, tuaeque ignem pete scientiae!

Dixit ei: pulchre fecisti, o agilis, cupreis crepitaculis praeiens exercitum!

Dein perrexit: prosili fili leonis et *expone voces, quas littera Zad*[25] scribere, sunt, qui dubitent! Et prosiluit iste, ut leonis catulus excitatus, et

declamavit haud caespitans.

Litterâ Zad scribitur Kabaztu[26] drachmas; Azich[27], ut audias bonum,

Bazaktu, Abzak[28], Zamâch[29], Zanga[30], Kazz pectus, Iktazza[31] vestigium,

Et Bachaztu[32] oculum; haec est Farza[33], jamque tremet ob debilitatem ejus Farîza[34].

Porro Zazartu[35] Hindam, appropinquavit Christianorum Pazach[36], festum exspectatum,

Et Karaztu[37], vinumque est Kariza, quando linguam pungit. Haec omnia inveniuntur scripta.

Dixit senex: Deus te custodiat mi fili, refrigerasti oculum meum! Posthaec excitavit praeditum corpore peditis in latrunculorum ludo[38], agilitate similem accipitri, et jussit, stare in via et contexere voces, *quae nunc Sin nunc Zad habeant*. Quo audito surrexit iste, trahens suam vestem, tum clamavit significans manibus:

Si vis per Sin scribere, quae exponam, bene erit; potes vero etiam, si praefers, per Zad.

Marhs[39], Kafs[40], Mumallis[41], Salirh[42], Sirath alhakk[43], Sakab[44],

Samirhan[45], Sakr[46], Sawik[47], Mislak[48]. De his omnibus disserunt libri.

Dixit: pulchre fecisti, o pumilio, culicis ocule! Dehinc vocavit: o elephanti pulle, pater tarde se moventis! Audiens fuit puer pulchrior, quam ovum in prato, cui dixit: quae est lex scribendi verba, quorum ultima consonans est infirma[49]? Respondit: audi tu, cujus nunquam obmutescat echo, nec de infortunio laetentur hostes, declamavitque, non expetens directionem:

Si quando obscurum tibi est, quae ultima verbi sit consonans, adde Ta alloquentis, nec cessa!

Quod si ante Ta apparuerit Ia, scribendum erit per Ia, si non, scribas per Alif,

Nec credas, verbum trilitterum, quadrilitterum et Hamsatum, in hoc differre!

Laetatus senex de eo, quod protulerat iste, a Deo petiit, ut eum servaret, et animum se pro eo devovere asseveravit. Deinde continuavit: accede strepitus, versute vallium! Et appropinquavit puer, pulchrior igne hospitalitatis in noctu proficiscentium oculis; cui dixit. Dissere de distinguendis litteris Dhad et Sha[50], ut findas jecora adversariorum. Quod audiens hilarem et lubentem se monstravit, tum cecinit voce alta:

O tu, qui quaeris de Dhad et Sha, ne eum seducant enunciationes;

Sufficit scire voces per Sha scribendas; audi ergo modo viri vigilantis!

Sunt: Shamjâ[51], Mashalem[52], Ishlam[53], Shalm[54], Shuba[55] et Luhash[56] Asha[57], Shalim[58], Shabi[59], Scheisham[60], Shill[61], Lasha[62], Schuwash[63], Attashanni[64], Lafsh[65], Nashm[66], Takrish[67], Kaish[68], Shama[69], Lamash[70], Hashi[71], Nashir[72], Shair[73], Gahish[74], Nashirûn[75], Aikash[76], Taschashi[77], Shilf[78], Ashm[79], Shanbub[80], Shachr[81], Schasha[82], Schashash[83], Ashafir[84], Mushaffar[85], Machshur[86], Hafishan[87], Ichfash[88], Hashirat[89], Mashinna[90], Shinna[91], Cashimun[92], Murhthash[93], Vashifat[94], Muvâshib[95], Kisha[96], Intashar[97], Ilshash[98], Vashif[99], Shâlia[100], Ashim[101], Shahir[102], Fash[103], Irhlash[104], Nashif[105], Sharf[106], Shalf[107], Shahir[108], Fashia[109], Vuâsh[110], Et Ukash[111], Shäan[112], Mash[113], Hanshal[114], Karishan[115], Auschash[116], Shirab[117], Shirran[118], Schashf[119], Bahish[120], Gäashri[121], Gavash[122], Sharabin[123], Chanashib[124], Shaijam[125], Arash[126], Schanashi[127], Dalsh[128], Shab[129], Shabshab[130], Unshuvan[131], Gamash[132], Schanashir[133], Taâshel[134], Ishlam[135], Bashar[136], In’âsh[137].

Hae sunt voces, quae scribi debent per Sh, praeter raro occurrentes; has serva, ut vestigia tua sequantur studiosi;

In vocabulis vero, quae inde derives, orthographiam radicis retine, ut in Caish[138] et Câshû[139]!

Dixit senex: pulchre fecisti tu, cujus nunquam rumpatur os, nec bene tractetur injuria afficiens adversarius! Per Deum! recente quamquam gaudes juventute, terram superas condendo[140], et diem extremum colligendo. Ego vero te et socios tuos aqua mea dulci rigavi, ut lanceas aptavi, cervicalis mei lateri admovi, primo liberalitatis meae vino lactavi, donec vos ad celsitudinem promovi, ornavique optimo ornatu, eruditione. Itaque memores mei este; memor ero vestrum; et gratos vos exhibete, non ingratos! Dixit Haret Hammamita. Mirans eloquentiam, quam ostendebat, subactam stultitiâ; prudentiam, quam manifestabat, mixtam stoliditate; non cessabam, eum considerando, oculum modo tollere, modo demittere, quis esset explorare et investigare; sed similis, erat spectanti tenebris aut noctu proficiscenti vasto deserto. Cum autem ille nimis longam censeret scrutationem meam, et cognosceret stuporem, apertis valde oculis intuens risit et dixit: tandem desinat necesse est, qui artem physiognomicam exercet! Hujus sermonis sensu attonitus eram; sed ex labiis ad risum diductis cognovi Abu Seidum; et incepi eum reprehendere, quod, domicilio fixo in valle stupidorum, artem exerceret stultorum. Ibi facies ejus cinere spargi atramentove tingi videbatur; declamavit autem haud mora:

Elegi Emessam et hanc artem, ut bona donarer fortunâ populi stultorum;

Fortuna nulli favet, nisi fatuo, nec opibus conceditur patria, nisi ejus in vallibus;

Fratri prudentiae nihil datur a tempore suo, quam quod asinus habet in areâ.

Adjecit: docere quidem nobilissimum est opus, quaestuosissimum mercimonium, maxime juvans intercessio, et munere hoc fungens imperium tenet ad obedientiam cogens, majestatem late lucentem, gregem obsequentem; dominatur ut Amîr, disponit ut Vasîr, suo arbitrio agit potens, comparandus est regi magno; at brevi tempore hebetatur, stultitia se signat manifesta, evaditque exiguo cum intellectu. Neque vero tibi hoc nuntiat expertus. Dixi: per Deum! tu filius es dierum, vexillum doctorum, magus ludens intellectus, qui sibi subjecit vias sermonis. Posthaec non desinebam assiduus esse in conventiculis ejus, et haurire ex rivi ejus fluctu, donec transierant dies notâ candidâ signati ac, succedentibus casibus pulverulentis, discessi lacrimis fervente oculo.

1. Emesseni stulti existimabantur. 2. Foeminarum. 3. Dicuntur sponsae, quod unaquaeque littera non solum est punctata, sed etiam sequenti ejusdem vocis consonanti adjuncta. 4. Arbor paradisi, quae nec ab Oriente nec ab Occidente propius abest. 5. Quales habuimus in consessu pantherino. 6. Conveniunt de Manschama relationes in eo, quod mulier fuerit vendens aroma, cujus diu maneret odor. 7. I. e. cujus binae voces paronomasiâ geminae esse videntur, ut orator et arator. 8. Proprie, stigma inure. 9. Vel, doli. 10. Atramentum. 11. Carpus. 12. Dactylus siccus. 13. Procera palma. 14. Pes montis, 15. Detrimentum. 16. Invitum adegit. 17. Ignem accendit. 18. Torris. 19. Prosecutus sum. 20. Dominans. 21. Sternax equus. 22. Campanam. 23. Frigus. 24. Vehemente. 25. Sylvestrius de Sacyo hanc litteram exprimit per Sad; ab Edmundo Castello vero componitur cum צ. 26. Extremis sumsi digitis. 27. Ausculta. 28. Exspui, exspuam. 29. Meatus auris. 30. Libra. 31. Secutus est. 32. Una cum adipe eripui. 33. Opportunitas. 34. Nervus colli. 35. Captivam tenui. 36. Pascha. 37. Punxi. 38. Levem. 39. Cholicus morbus. 40. Frangere ovum. 41. Delabens e manu inscio tenente. 42. Extremus ungulâ bisulcâ praeditorum dens. 43. Via veritatis. 44. Propinquum esse. 45. Latera oris. 46. Infernus. 47. Farina. 48. Magnam vocem habens. 49. Infirmae consonantes dicuntur Alif, Vau et Ia. 50. Haec consonans, a Sylvestrio de Sacyo expressa per Dha, a me ideo scripta est Sha, quod in ea pronuntianda audiri solet s lenis. 51. Fuscis labris mulier. 52. Injuriae 53. Obscurare. 54. Nitor dentium. 55. Acies. 56. Intuentes. 57. Lacerta. 58. Struthio. 59. Gasala. 60. Longus et robustus camelus. 61. Umbra. 62. Arsit. 63. Flammae fumi expertes. 64. Opinari. 65. Pronunciatio. 66. Consertum, versus. 67. Laudare. 68. Aestas. 69. Sitis. 70. Lingere. 71. Fortunatus. 72. Similis. 73. Angulus palatii. 74. Exstantes habens oculos. 75. Videntes. 76. Expergefacti. 77. Findere. 78. Ungula. 79. Os. 80. Os tibiae. 81. Tergum. 82. Ossa tenuiora cubiti, suffraginis etc. 83. Ligna, quae per duorum saccorum ansas trajiciuntur, ut utraque cameli parte sic nexi dependeant. 84. Ungues. 85. Victus. 86. Prohibitus. 87. Custodientes. 88. Iram commovere. 89. Caulae. 90. Locus, ubi quid esse creditur. 91. Suspicio. 92. Iram supprimentes. 93. Iratus. 94. Stipendia. 95. Assiduus. 96. Gravatio ex nimia ingurgitatione accidens. 97. Exspectare. 98. Instare. 99. Pars tenuior tarsi equini. 100. Inclinans. 101. Magnus. 102. Adjutor. 103. Asperitas. 104. Duro excipere sermone. 105. Mundus. 106. Elegantia. 107. Cohibitio. 108. Apparens. 109. Terribilis 110. Monitores, 111. Forum celebre prope Meccam. 112. Proficisi pilento camelino. 113. Malogranatum silvestre. 114. Colocynthis. 115. Duo coriarii pervagatae famae. 116. Turbae hominum misceliae. 117. Colles. 118. Lapides. 119. Adversitas, 120. Lassans graviore pondere. 121. Vir durioris indolis, inflatus. 122. Injustus, vorax, superbus. 123. Animal, cujus ventre editus odor ferri non potest. 124. Locustae mares. 125. Iasmin silvestre. 126. Foramina sagittarum, quibus inseruntur cuspides. 127. Latera montis. 128. Trudere. 129. Clamor, strepitus; pro Ba ponunt etiam Mim, diciturque, Shab et Sham voces esse, quibus designentur majores. 130. Aegritudo. 131. Planta e genere acidarum, cujus multo pastu venter dolet camelis. 132. Stultus, sive irascens ad cibum. 133. Malae indolis homines. 134. Cohaesio locustarum et canum in coitu. 135. Althaca, sive glastum, bresilium, aliave herba tinctoria; nonnulli dicunt, jasminum silvestre. 136. Caruncula in pudendis muliebribus. 137. Libidine exardere. 138. Aestas. 139. Aestiva habuerunt, 140. Vel custodiendo, scil. memoria.

XXXXVII Hagrensis.