Part 22
Narravit Haret Hammamita. Commorans Hagri in Iamama opus habebam scarificatione. Itaque, cum mihi indicatus esset senex, qui cucurbitas imponeret modo grato, et prae se ferret munditiem, puerum meum misi, eum arcessitum, dum animum disponebam ad exspectandum. Sed redire, postquam abierat, cunctatus est, ita ut eum crederem aufugisse, aut transiisse in alium rerum ordinem[1]. Tum rediit, ut cujus conatus optato caruit successu, domino molestus. Dicente autem me, vae tibi, tardior quam Fand[2], igniarium ignem non emittens! praetendit: senem magis occupatum esse illâ, quae duos tenebat utres butyraceos, et in bello, simili bello Honeinensi. Quibus auditis, accedere ad chirurgum detestans, haerebam incertus, adiremne, an domi me continerem. Tandem vero in mentem venit, non vitio vertendum esse ei, qui accedat latrinam. Cum autem ejus essem in foro et considerarem notas, repperi eum senem habitu mundo, celeri motu, circumdatum spectatorum torquibus, urgentisque multitudinis quasi tunicis, et coram eo juvenem similem gladio acuto, inflecti nescio, proximum, cui cucurbitae imponerentur. Huic senex dixit: te video caput tuum mihi offerre, priusquam offeras monetam[3], et porrigere *occiput*, sed non dicere „*accipe*“! Verum non sum ex iis, qui numeratum vendunt debito et vestigium quaerunt neglecto adspectu. Quod si igitur largitus fueris nummos, utramque venae jugularis propaginem scarificabo; sin avaritiam praetuleris, et condere pecuniam animae tuae fuerit dulcius, sequere Corani dictum, „tetrice adspexit et abiit,“ ac desere me! Respondit juvenis: per eum, qui mendacia conflare vetuit, ut vetuit venari in utraque ditione sacra! ego magis inops sum, quam duorum dierum infans; sed confide rivi mei fluxui, et exspecta, donec gaudeam copiâ! Dixit senex: vae tibi! promissa tua similia sunt arbori, quae plantatur, nec minus exitio prostat, quam dactylos apparituros esse spem dat. Et quis affirmare potest, ab arborene tua (bonum) fructum decerpturus sim, an consecuturus calamitatem? Denique, quis spondet, te, cum abieris, promissis staturum? Nam fraus, ut albi pedes in equis, pro ornamento habentur hac in generatione. Libera me ergo, per Deum quaeso, a cruciatu, eoque apage, ubi ululat lupus! Obversus autem ei reposuit juvenis, suffusus pudore: per Deum! non dissolvit foedus, nisi vilis, stomacho operans; nec adit fraudis stagnum, nisi abjectus. Si scires, quis ego sum, non sermonem mihi audiendum praeberes foedum; sed nescis; hinc fatus es, et, ubi adorare necesse fuerit, minxisti. Quanta est miseria, in terra vivere peregrina et pauperem esse! Quam pulchra sunt verba canentis:
Peregrinus, longum etiam syrma trahens, spernitur; quis ergo status peregrini, cui non est cibus?
Sed non dedecorat ingenuum dolor; muscus etiam teritur, camphora comminuitur;
Et quotiescunque rubinus torreatur prunis Gadhae, extincto carbone est rubinus.
Dixit senex: patri tuo exitium! lamentatio tuae familiae! locone hic stas ostentationis, et de honore gloriationis, an loco destinato dimovendae cuti, scarificandaeve cervici? Posito autem, tibi domum esse, quam praetendis: num hinc cucurbitas habebis in occipite? Nequaquam! etiamsi pater tuus celsior esset Abd Munafo[4], aut matruo ignobilior fuisset Abd Mudan[5]. Ne igitur cude ferrum frigidum, nec quaere, quod invenire nequis; et, si gloriari vis gloriare de peculio, non de avis; de acquisito, non de radicibus; de virtutibus tuis, non de ossibus cariosis; de pretiosis, non de originibus; de opibus, non de genere; nec obedi cupidini, nam humiliat; nec libidini, nam in errorem ducit! Divinus ille erat, qui filio suo dixit:
Fili! sta rectus; nam arbor ramos gignit erectos, depressos consequitur exitium;
Ne obsequere aviditati humilianti, sed vir es, qui flagrantia fame intestina complicet;
Et repugna libidini nocivae; nam quot ad astra usque volatu gyrantes, cum libidini parerent, delapsi sunt!
Iuva genere propinquos; non decet, in illis, qui ad ingenuos, prudentes, pertinent, apparere maciem;
Amorem serva non decipienti, quamquam a fortuna destitutus sit; fido, quamquam illa moliatur discessum;
Si potes, condona; nihil enim boni est in viro, qui, quamcunque arripuerint ungues capitis cutem, assat;
Et cave, queraris; nam prudentem queri non audis; sed stupidus, cum modo cessarit, denuo ululare incipit!
Dixit juvenis spectatoribus: o miraculum et novum inauditum! nasus in coelo et anus in aqua! promissa nubis fulgurantis, facta glareae! Tum ad senem conversus linguâ acri, irâ flammante, dixit: phui tibi, linguâ fingenti, a benefaciendo deflectenti! Pietatem jubes, et impius es ut mas felis[6]! Quod si vero declamationis tuae causa est fervens mercatu forum, a Deo feriatur frigore et invidentium defectu, ut otiosior appareas quam chirurgus Sâbât[7], et alimentum habeas angustius foramine acus! Resumsit senex: Deus potius dominium in te concedat pustulis oris et fervori sanguinis, ut cogaris adire chirurgum modum in statuendo pretio excedentem, graves conditiones praescribentem, obtusum habentem scalpellum, multo insignem nasi mucore et intestini vento! Dixit; cum autem animadverteret juvenis, se conqueri non solanti, et aperire voluisse portam clausam, abstinuit a respondendo movitque se ad abeundum. At senex non ignorans, se culpam contraxisse eo, quod juveni dixerat, et proclivis ad pacem faciendam, eo usque liberalitatis processit, ut imperio ejus obsequi, nec praemium pro scarificatione petere velle promitteret. Iuvene contra persistente in proposito, cum morbo suo abeundi, et ab occursu ejus fugiendi, non cessavit inter eos disputatio et reprobatio, compressio et tractatio, donec juvenis clamavit molestiâ, manicâ ejus recitante *Suratam lacerationis*[8]. Hîc ejulavit ob nimis magnum infortunium scissumque et honorem et pannum. Senex quidem incepit peccatum suum excusare, lacrimasque ejus inhibere; ille vero non audivit excusationem, nec lacrimari desiit; donec iste inquit: patruus tuus[9] caput pro te devoveat, abeatque, quod te contristet! Nonne ejulandi taedio afficeris, an nescis ignoscere, nec audivisti de condonantium praemio, et exorsus est versus dicentis:
Mansuetudine tua extingue irae ignem, quem excitavit stultus, et condona, quando peccavit peccator!
Mansuetudo optimum est prudentis ornamentum, et ignoscere pulcherrimum, quod decerpit decerptor.
Resumsit juvenis: si tu scires vitam meam turbatam, excusares deruentes lacrimas; sed integro jumento leve videtur, quod accidit laboranti intertrigine. Tum, quasi ad pudorem proreptus, a lacrimis se continuit, ad quietem rediit et seni inquit: jam voluntati tuae acquiesco; consue igitur, quod rupisti! Ille vero reposuit: procul absit! regio mea occupat pluviam meam; fulgurantem alius nubem specta! Tum, relicta sede, peragrabat series, petens a circumstantibus, et declamans obeundo:
Iuro per domum sanctam, ad quam pergunt catervae devotae!
Si unius diei haberem alimentum, non tetigisset manus meus scalpellum et cucurbitulam,
Nec placuisset animo meo, qui non desinit ad gloriam eniti, haec semita,
Nec conquestus esset hic juvenis de duritie mea, nec vulnerasset eum meus scorpio.
Sed fortunae mutationes me reliquerunt similem erranti nocte tenebrosa,
Et paupertas me trusit in marginem, quo subter lacus ignis flammantes.
Et num quemquam vestrum miseratio mei tangit, flectitve tener animi affectus?
Dixit Haret Hammamita. Ego primus eram, qui ejus ob miseriam condoleret et molliretur querelâ; refrigeravi[10] eum itaque duabus drachmis, dicens: non istae (mentiuntur), etiamsi mentiatur alius. Laetus autem erat de primitiis, quas decerpserat, divitias ex hoc auspicio sibi vaticinans. Nec desinebant drachmae in eum effundi, et ad eum confluere, donec habebat victum viridem et peram tumentem. Quo viso, elatus laetitia et sibi ipse gratulans, juveni dixit: proventus est, cujus tu es semen, et lac, cujus tibi debetur pars dimidia. Ades dum ergo, ut partiamur, nec irascamur! Partiti sunt ergo tam aequaliter, ut si scinditur Ublama[11], surrexeruntque optime consentientes. Nodo autem pacis nexo et sene abitum moliente dixi: meus jam sanguis fervet, et ad te promoveo pedem meum; mihine vis cucurbitas imponere et avertere, quod me incessivit? Ibi, oculo in me, modo sursum, modo deorsum, versato, appropinquans declamavit:
Quomodo tibi placet fraus mea dolusque, et quod actum est inter me et foetum,
Donec abii victoris in jaculando ornatus praemio, pascens campos fertiles, post steriles?
Per Deum quaeso, cordis mei sanguis! unquam viderunt oculi tui mei similem,
Qui aperiat magia sua omnem seram, et capiat fascino suo omnem intellectum,
Subigatque serium aqua joci? Si Alexandrinus[12] ante me fuit,
Ros, (scias), etiam apparet ante imbrem; sed praestantia est imbri, non rori.
Dixit; et hexametri isti, qui animum meum ei adverterant, ostenderunt Abu Seidum, monstratum digitis. Quo facto eum corripui, quod se projiceret et adhaereret vilibus. At, quae audiebat, non accipiens, reprehensionem non curans, dixit: quemvis calceum induit nudipes, saxis attritus. Tum a me recessit, ut a contemto, ipseque et filius abierunt ut equi, quorum pignore certatur cursu.
1. Proprie, de statu in statum. 2. Servus Ajaschae, qui missus, ut ignem peteret, post annum demum rediit et, cum carbones, quos tum afferebat, dispergerentur, pereat — exclamavit — festinatio! 3. Proprie, chartam. 4. Ex avis prophetae. 5. Cujus de stirpe erat Alija, filia Ajaschae, mater dicta Chalifarum Abbasidarum. 6. Devorat enim catulos. 7. Tabulatum inter duos parietes, subter quo protenditur via. Chirurgus sic dicebatur, qui in ejusmodi tabulatis artem suam exercebat credito, sextam drachmae partem tantum postulans pretium, et tamen per complures hebdomades adeo, destitutus erat labore, ut, professionis testandae causa, matrem scarificaret suam, donec nimia sanguinis profusione mortua est. 8. Corani caput LXXXIV. 9. Se ipsum intendit. 10. Proprie, afflavi. 11. Oleris genus cornutum, fabae instar, quod si in summitate fideris, pronum est findi 12. usque ad imum in partes duas aequales. 13. Innuitur Abulfatach Alexandrinus, persona ficta, sub qua latet 14. Haririi in pangendis consessibus praecessor, Hamdanensis. Respiciendum est ad Haririi Precationem et Praefationem, operi praefixas.
XXXXVIII Haramiticus[1].
Narravit Haret Hammamita, se ab Abu Seido Sarugensi accepisse, quae sequuntur. Ex quo clitellis instruxi camelam et profectus sum a conjuge et plantatione, non desinebam cupere videre Bazram, ut injuria pressus desiderat vindictam; ea propter, quae domini scientiae, possessores relationum, narrant de egregiis ejus circis et doctis, praestantibus ejus martyriis et martyribus[2]; rogabamque Deum O. M., ut terram ejus calcare mihi concederet, quo adspectu ejus prosperarer, incedere daret viis ejus, quo sectarer vicos. Cum autem bona fortuna illic me deposuisset, liberamque permisisset spectationem, vidi, quod oculos frigore compleret et omnem solitarium de relicta consolaretur patria. Ita me aliquando, egressum sub finem noctis, pallescente tinctura tenebrarum, diem indicante patre monitionum[3], ut spatiarer in ejus tractibus, satisfacerem cupidini vagandi in ejus medio, incessus vias ejus secans, effusus per ejus plateas cursus, adduxit ad circum, nota sanctitatis insignitum, dictum a filiis Harami, ubi erant templa frequentata, lacus visitati, aedificia firma, habitacula placentia, proprietates insignes, excellentia quam plurima:
In quo vidisses, quodcunque voluisses de divinis et mundanis; vicinos diversissimis intentos studiis;
Captos amore versuum sacrorum, fascinatos distichis poetarum,
Versatos in exponendis significatibus, imminentes liberandis vinctis.
Quot hic lectores et hospites oculos laedebant et patinas!
Quot hic doctrinae fontes et invitantes ad convivia, dulcia fructibus!
Quot hic recessus, quibus non cessabant cantare cantrices et cantores!
A Deo petentem hic potuisses petere, verum etiam, si praetulisses, accedere cadis;
Licuisset te socium praebere patribus sapientibus et pateris, dato freno.
Perrexit. Dum autem excutiebam ejus strata, spectabam splendorem, ad occasum declinante dorcade[4], accedente vespera, en! vidi templum celebratum elegantia sua, florens frequentia, cujus coetus de litteris agebat permutari solitis, et hippodromo currebat disputationis. Ad hos accessi, pluviam petiturus, non lucem ex eorum grammatica. Nec tantum praeterierat temporis, quantum moratur ignem petens, festinans, cum extollerentur voces ad preces adhortantes, prodiret verendus orator, vaginae committerentur acies sermonis, considendi solverentur nexus ad orandum[5], distineremurque precatione a comparando victu, adoratione ab expetenda pluvia. Postquam autem legi satisfactum et conventus missus erat, prodiit ex multitudine vir, dulci eloquentia, conjungens cum formae pulchritudine linguae agilitatem et facundiam Hasani Bazrensis, et inquit: o tutantes vicini, quos praetuli arboris meae ramis, quorum tractum elegi refugii mei domum, quos habeo loco ventriculi et perae, comparavique mihi adjutores praesenti et absenti! num esse ignoratis vestitum veritatis vestem splendidissimam; ignominiam hujus mundi leviorem ignominia futuri; religionem, sincerum dare consilium; alios rectâ viâ ducere, indicium verae fidei; consulti officium, praebere se fidum; consilium petentem dignum, cui sincerum detur responsum; fratrem, qui reprehendat, non, qui excuset; amicum, qui veritatem dicat, non, qui fidem adhibeat? Responderunt praesentes: o amice dilecte, frater amate! quod est aenigmatici tui sermonis secretum; quae orationis tuae brevis interpretatio; quid expetis? ut perficiamus, etiamsi sit difficile. Per eum, qui tuam nobis dedit amicitiam, medullamque tuorum nos statuit amicorum! non recusabimus bonum consilium, nec cohibebimus a te tutelam. Resumsit: bona vobis contingant praemia, liberi sitis a noxa! Nam ex iis vos estis, qui non miserum linquunt considentem, non produnt intricata, non frustrant spem, quibusque nihil involuti manet complicatum. Ideoque vobis revelabo, quod infixum est pectori meo, et consultabo de eo, quod ferre diutius nequeo. Sciatis! Cum igniarium ignem non emitteret et averteret se fortuna, sincerum Deo dedi promissum, iniique cum eo foedus, me non emere velle vinum, nec affixum esse potoribus, nec sorbere Kohwam[6], nec induere ebrietatem. Insusurravit tamen anima seducens et cupido humilians, ut conversarer cum heroibus in potando, ingurgitarem sextarios, deponerem gravitatem, sugerem turbans, pro jumento haberem rufum, poenitentiae obliviscerer ut mortuus. Neque vero satis habebam, hac ratione obsequi patri amaritudinis; sed vino adhaerebam die etiam veneris, pernoctabamque rubicundo stratus nocte candida[7]. Nunc autem en! me manifestantem tristitiam ob rejectam religionem; superante ductum poenitentia ob assiduitatem in bibendo vino; vehementi timore plenum ob ruptum foedus; confitentem excessum in potando uvarum succo primo. Dicite mihi igitur, o homines! scitisne piaculum, quod peccatum meum amoveat, et Dominum mihi meum reconciliet? Dixit Abu Seid. Cum magici sermonis ejus nodus solutus esset, sibique satis fecisset conquerendo infortunium suum, anima mihi mea insusurravit: o Abu Seid! haec est opportunitas venandi, stringe manicam a manu et viribus. Surrexi itaque ab anaclinterio ut audax, a scamno[8] properavi ut sagitta, et dixi:
O pulchre, gloria superans et potestate,
Quaerens directionem, ut salvus sis in posterum!
Ego habeo remedium ejus, quod te facit insomnem;
Audi mirum, quod me reliquit stupentem!
Ex habitatoribus Sarugi sum, piis, probis,
Et habebam divitias, potestatemque, cui obediretur.
Mansio mea erat sueta hospitibus statio, copia mea prostabat eorum arbitrio;
Laudes emebam donis, honorem custodiebam largitione;
Nil curabam pretiosissimum perire munificentiâ et liberalitate;
Accendebam ignem in collibus, cum liberalitatis coronide carens exstingueret;
Sperantes me existimabant praesidium, et ad quem contenderent.
Nunquam spectavit fulgur meum sitiens, et abiit conquerens sitim;
Nunquam tudit ignem petens igniarium meum, invenitque recusans.
Quamdiu fortuna juvit, ipse juvi.
Sed Deus constituerat mutare, cui me assuefecerat.
Graeci irruebant in terram nostram exorto odio;
Communis juris fecerunt gynaeceum viri, quem invenirent destitutum,
Corripueruntque omnia, quae occulta erant et manifesta.
Hinc in terris vagor expulsus, fugatus,
Rogans homines, postquam ab iis sum rogatus,
Apparetque in me egestas, quam devoveo.
Infortunium autem, quo laetitiae meae nexus solutus est,
Captivam fecit filiam meam, quam abduxerunt, ut redimatur.
Attende igitur calamitati meae et ad juvandum me extende manum,
Et defende me a tempore, nam injuste agit et hostiliter,
Et opem fer ad liberandam filiam meam ab hostibus!
Hôc enim delebuntur peccata ejus, qui rebellis fuit;
Hôc accipietur poenitentia ejus, qui se continebit;
Hoc erit piaculum ei, qui declinavit, postquam directus erat,
Certe autem, dum hoc declamabam carmen, vicem explevi in rectam viam ducentis.
Accipe igitur consilium dirigens, gratus directori,
Largireque nunc, quod in promptu est, ut lauderis!
Dixit Abu Seid. Sermone hoc redundante finito, rogatus ille, qui verbis meis fidem habebat, liberalitatis studio adductus ad me consolandum, amore excitatus ad subeundum officium miseriae meae levandae, e vestigio dedit munus, quamquam non magnum, et adspersit largis promissis. Ego vero in nidum meum reversus sum, laetus ob doli successum; fictio enim fraudis comparaverat panis fragmenta bene delabentia; texto carmine contigerat, quod lamberem, pulmentum. Dixit Haret Hammamita. Laus sit illi, inquii, qui inauditam tibi dedit artem! sed modum excedit tua fraus. Ibi in immensum risum effusus est, tum declamavit non balbutiens:
Vive dolo! nam tempore vivis, cujus filii similes sunt leonibus Bischae[9]!
Quare rota lanceam fraudis, ut rotare possis molam victus;
Venare aquilas; si venari nequis, acquiesce plumis;
Dactylos decerpe; si te fugiunt, animae, fac, placeat gramen;
Et seda in corde, quando fortuna recedit, cogitationes dementantes;
Certatim enim ingruentes varii casus indicant, omnem conversioni expositam esse vitam!
1. Hic consessus dicitur ab Haririo compositus esse primus, cum virum Sarugensem re vera sic loqui audivisset. 2. Vel, conventuum locis et spectatoribus. 3. Gallo. 4. Sole. 5. Proprie, ad standum. 6. E nominibus vini. 7. I. e. diem veneris praecedentem. 8. In textu: sopha. 9. Nomen loci leones alentis; dicitur, in Arabia felice. Cfr. Lebidi Moallakae v. 15.
IXL Sâsânicus.