Part 20
Tum me praesente misit, qui camelam traderet, benefactum nec exprobravit. Ego vero discessi tractans alacritatis syrma et exclamans, o miraculum! Perrexit Haret Hammamita. Hic equidem inqui: delectasti et, dexterrime, quae habebas, exposuisti. Per Deum! quaeso, invenisti, qui facundia sua magis, quam tu incantet, dictionesve pulchriores conflet? Respondit: per Deum! audi et laetare! Cum Tahamam proficiscerer, constitui ducere conjugem, ut mihi esset adjutrix. Sponsâ vero jam electâ, negotio tantum non confecto, in cogitationes immersus sum, uti propter suspicionem circumspiciens, contemplansve, quo cadat sagitta, ut pernoctarem clam colloquens corde cruciato, donec visum est, aurorâ ortâ egredi et consulere, quem primum essem visurus. Postquam itaque (tentorii) noctis funes dissoluti erant et stellae caudas[6] verterant, surrexi, ut quaesiturus; luce matutina prodii, ut auguraturus. Occurit mihi autem adolescens, vultu, qui pro eo intercederet; et, ex adspectu ejus pulchro indicium capiens bonum, consilium ab eo petivi de ineundo matrimonio. Dixit: quaerisne mediae aetatis mulierem, an, cujus molestias feras, virginem? Respondi: elige quam vis; jam tibi dedi ansas! Resumsit: meum negotium est disserere; tuum, eligere. Audi ergo, tu, quem vita mea redimam, sepultis hostibus! Quod virginem adtinet, margarita est recondita thesauro, ovum custoditum, dactylus praecox, primus uvae succus asservatus, pratum illaesum, torques pretiosa, nobilis, quam non maculavit tangens, non induit induens, non tractavit ludens, non detrivit coiens; facie est prudente, oculo demisso, linguâ blaesâ, corde puro, figura libenter colludens, amica jocans, gasala eroticos amans sermones, pulchritudo perfecta; cingulum purum, recens; thori socia juventutem inducens, non senectutem. Quod vero adtinet mulierem, jumentum est subactum, jentaculum promptum, res facile consequenda, nubes iterum iterumque rigans, conjux amans, amica accedens, opifex solers, consiliatrix versuta. Tum equiti certa est, priusquam petat; procanti nodus solutu facilis; sedes imbecilli; opportuna necessitate presso; natura vero ejus est lenis, tricae facile extricandae, animi intentio manifesta, opera ornans. Iuro, me utriusque adtributa vere descripsisse, revelasse vaccas ambas! Quam igitur deperit cor tuum, cui inhiat caro tua? Dixit Abu Seid. Cognovi eum esse regionem lapidosam, qua sibi cavent, qui jactando lapides contendunt (cameli), quaque humeris et collis eorum sanguis elicitur. Attamen reposui: equidem audivi, virgines vehementius amare, minus decipere. Resumsit: per vitam meam! hoc dicitur; sed quot sermones fuerunt detrimento! Vae tibi! nonne illa[7] est pullus equinus frenum respuens, jumentum tardi obsequii, igniarium difficile tusu, arx molestiam creans expugnanti? Praeterea, alimento opus habet multo, auxilio est exiguo, conversatione sterili, procaciâ gravia imperante, manu inerte, irâ surdâ[8], indole durâ, nocte nocturnâ[9]; exercentem fatigat, intellectum habet velatum, diu vilipendit ad eam descendentem, exacerbat amatorios sermones caedentem, furore implet jocantem, humiliat admissarium expertum; eademque consuevit dicere, „ego induam et sedebo; tu quaere, quam dimittas et vincias!“ Resumsi: quid igitur de muliere tibi videtur, o pater boni? Respondit: vae tibi! num cibi reliquias desideras, restantem loco adaquationis aquam, (supellectile) habitum promiscui usus, vas tritum, gustatricem extrema depascentem, evagatricem ingeniosam, impudenter dominantem, condum succensentem, cujus sermo est: „fui et facta sum; quoties injuste tractabar, defendebar; multum interest inter hodie et heri; et, quid est luna comparata soli!“ Quod si eadem desiderio tenetur conjugis, quem ante habebat, aut nupsit adulto jam filio, virosve oculis sectatur impudica, jugum est pediculosum, vulnus non coalescens. Dixi itaque: visne monachus fiam, istâque viâ incedam? Ibi me increpuit, ut magister solet discipulum caespitantem; tum adjecit: vae tibi! monachos imitari vis, postquam clara apparuit veritas? Phui tibi et consilii tui infirmitati! Pereant tu et illi! Talisne videri vis, qui non audiverit, Islamismum ignorare vitam monachicam, aut cui non relatum fuerit de nuptiis prophetae, cui pax sit!? Dein, num nescis, bonam conjugem augere rem familiarem, audientem esse voci tuae, visum tuum demittere[10], famam tibi bonam efficere, nec non inservire oculis tuis refrigerandis, bono odore delectando naso tuo, laetando cordi, potuique tibi praebendo hodie et cras? Cur discedis a sancitâ exemplo Apostolorum viâ, familiam alentium gaudio, pudicorum lege, facultatum et liberorum comparatione? Iam me male habet, quod ex ore tuo audivi. Tum se avertit ut iratus, prosiluit ut locusta. Dixi: Deus te trucidet! abire vis superbiens, meque relinquere stupentem? Respondit: credo, te tantum praetendere stuporem, ut masturbes et supersedeas solvenda dote. Dixi: Deus suspicionem tuam exsecretur, nec validum esse velit *cornu tuum*[11]! tum ab eo discessi ut pudefactus, et abstinui a consulendis adolescentibus. Perrexit Haret Hammamita. Per illum, qui silvas creavit, juro, inqui, hanc disputationem a te inventam, ad te esse reducendam. Ibi, in immodicum effusus risum, laetatus est, modo lacerari famam non curantis; tum adjecit: linge mel, nec quaere! Cum vero multa verba facerem laudando eruditionem, et ejus possessorem praeferrem locupleti, ille me adspiciebat ut non intelligens, oculosque demittebat, ut non advertens; modum tamen excedenti dixit: tace, me auditurus, ut sapias!
Dicunt, pulchritudinem et ornatum viri consistere eruditione firmâ.
Sed ornat tantum opibus abundantes, et quorum dominii mons est altus;
Pauperi doctrinâ melius est crustulum panis et bamma.
Quid pulchritudinis est, si dicitur: eruditus, qui pueros instruit, aut, qui describit?
Adjecit: certe tibi apparebit linguae meae veracitas et demonstratio ejus, quod contendi. Profecti itaque sumus, non remittentes festinationem, nec quiescentes a fatigatione, donec iter nos adduxit ad pagum, a quo omne exsulabat bonum. Hunc intravimus pabuli quaerendi causa; nam utrique nostrum pera vacua erat commeatu. Nondum autem perveneramus ad deversorium et designatum camelis decumbendi locum, cum obviam haberemus juvenem, nondum maturi judicii annos assecutum, cujus in brachio erat herbarum manipulus. Abu Seid eum, postquam salutaverat salute Muslemi, rogavit, ut staret respondendi causa. Regessit: ecquid quaeris tu, cui Deus sit propitius? Dixit: dactyline recentes hic venduntur *materia foci*[12]? Respondit: non, per Deum! Denuo interrogavit: an dactyli immaturi venduntur *venustis puellis*[13]? Respondit: nequaquam, per Deum! Porro interrogavit: an dactyli perfecti *fuscis hastis*[14]? Respondit: Deus avertat! Perrexit: an pulmentum[15] *baculo*? Reposuit: tace, Deus tibi condonet! Addidit: an panis frustula *margaritis*[16]? Regessit: quo aberras! Deus te dirigat! Nec non: an farina *subtili significatione*? Resecutus est: mitte hoc tu, quem Deus emendet! Dulcis autem videbatur Abu Seido quaestionum et responsorum, per vices redeuntium, certantisque mensionis ex hoc sacco ludus. Sed advertit juvenis, metam esse longinquam, senem diabolum, ideo dixit: sufficiat o senex! cognovi artem tuam, et jam inclaruit mihi, quis tu. Accipe igitur responsum in summa[17], eoque contentus es nuntio! Hoc quidem loco emitur: carmen, non grano hordei; prosa, non particulis panis de mensa deciduis; historia, non ungularum segmentis; tractatus, non sordibus, quae abluuntur; Locmani sapientia, non bucca; pugnarum descriptio, non frustulo carnis. Nam hujus generationis nemo rigat, quando ei conflatus est panegyricus; nemo reficit, quando ei cantati sunt hexametri; nemo humectat, quando narratione delectatur; nemo, ne princeps quidem, commeatu instruit. Eruditus apud eos similis habetur campo sterili; campo autem, qui non compluitur, non est pretium, nec ad eum accedit pecus. Sic se habet eruditio; si non juvatur opibus, eam acquirendi studium parit molestiam; quaestus est, quod in ignem conjicitur. Tum festinanter cucurrit abiitque canens. Hic me compellavit Abu Seid: dubitasne adhuc, eruditionem jam perire, ejus adjutores terga vertere? Ego vero eum rectum vidisse affirmavi, necessitate ad deditionem coactus. Quo facto inquit: nunc desine digladiari; vada potius sermone de scutellis, gnarus, rhythmos non pellere famem! Quid vero agendum, ut extremum vitae spiritum retineamus, extinguamusque incendium? Dixi! tu jube; tua frenum est in manu! Equidem, respondit, censeo, pignori ut des gladium, quo saties ventrem (tuum) et hospitis; hunc ergo mihi da, ut tibi referam, quod manducemus. Fidum itaque habens, cinxi eum gladio oppignerando. Ille vero, haud mora conscensa camela, veritatem reliquit et amicitiam. Diu exspectabam; tum surrexi, ut vestigia sequerer; sed illi similis, qui mulgere omisit aestate, obvium habui nec amicum, nec gladium.
1. Vel, substantiam. 2. Libera. 3. Referri potest tam ad homines, quam ad quadrupedia. 4. Proprie, cui erat tranquillitas *volantis*. 5. Struthiones mille annos vivere dicuntur. 6. I. e. terga. 7. Scil. virgo. 8. Irâ non audiente vocem incantatoris. 9. Molestiâ ingente. 10. Ne oculos tuos in alias conjicias. 11. I. e. socios tuos. 12. Vel, oratione. 13. Vel, elegantibus dictionibus. 14. Vel, confabulatione nocturnâ. 15. Vel, carmine. 16. Vel, versibus singulis. 17. Sive, per cumulum.
XXXXIV Hiemmalis.
Narravit Haret Hammamita. Nocte quadam atris tenebris, admodum nigris cincinnis, ignem petebam in monte flagrantem, testem liberalitatis. Aër erat perfrigidus, coeli vestis consuta, stella operta, nubes compacta; ego autem magis frigebam, quam oculus chamaeleontis caprave scabiosa. Inde non desinebam incitare camelam meam et dicere, bene tibi sit ac mihi! donec, qui accenderat, videns personam meam et tripudium, descendit vehementissimo cursu, declamans hos hexametros:
Gratus venis, errans nocte viator, quem duxit, vel potius dono obtulit ignis splendor,
Liberali, amplam domum habenti, excipienti noctu visitantes, jactatos,
Ut, qui crispae manus est, excipit aureum; non declinanti a devertentibus,
Non tardanti, nec differenti cibum hospiti proponendum; quando frigore horret regio,
Nubes parcit pluviae, tempus est miseriis plenum et nocivum,
Cineres cumulanti, cultros acuenti; nec die, nec nocte vacanti
A mactanda pingui pecude et tundendo igniario ignem emittente.
Tum mihi occurrit genâ verecundâ, manum obtulit amplam, et perduxit me in tentorium, cujus mugiebant gravidae camelae, carnis bulliebant segmenta, huc illuc commovebantur servi, obibant adjutores, in lateribus erant hospites, eodem tracti tractore, eâdem fusi forma, decerpentes hiemis delicias[1], alacres modo juvenum; quos ego, corpus meum ad ignem reficiendo imitans, laetatus sum invenisse, ut vino captus delectatur vino. Cum autem abiisset angustia et propulsum esset frigus, afferebantur patinae[2], rotunditate similes halonibus, luce hortis, impletae conviviorum cibis, defensae contra vituperantes et reprobantes. Quo facto rejiciebamus, quae dicuntur in voracitatem; longissime evagari habebamus pro sapientia; donec, postquam mensuraveramus modio heluonis, et prope accesseramus ad periculum indigestionis, per vices absterso manibus odore carnium, nos recepimus in sedem confabulationis, ubi nostrum quisque tollebat linguam suam; proferebat, quod in conditorio suo erat; praeter senem, cujus cana erant tempora, trita vestimenta; hic inhaerebat angulo, longe a nobis aversus. Quamquam autem iram nostram excitabat illa separatio, cujus obscura erat causa, cujusque facile excusandus erat castigator, lene eum alloquebamur, caventes, ne modum egrederemur quaerendo; sed quoties petebamus, ut redundaret, uti nos redundabamus, aut sermone evagaretur, ut nos evagabamur, deflectens, ut excelsus ab abjectis, sermones nostros aestimabat nugas priscorum. Subito vero, quasi eum invasisset febris et inobsequens anima clanculum cum ego egisset, lento gradu processit, appropinquavit, fastidium invisum exuit; quod ante peccaverat, corrigere promisit; confabulantium aures attentas esse rogavit, proruitque, ut fluctus delabens dicendo:
1. Mira vobis narrare habeo, non ficta, sed visa; patrem me dicite miraculorum! Homines vidi, o coetus! qui alebantur vetulae urina, nec intendo filiam vitis. 2. Saepe etiam annonae inopiâ pressis Arabibus nutrimentum, famem pellens, assata erat lacinia. 3. Scribas vidi, quorum nunquam litteram scripserant, quique nunquam legerant libro. 4. Sequebantur homines aquilam, et tamen tecti erant gladiis et loricis. 5. Sagittariorum turbae apparuit pulchritudinis praestantis foemina, et versi sunt in fugam. 6. Caterva quaedam nunquam viderat domum antiquam[3], et tamen absque dubio sacram instituerat peregrinationem, insidens genubus. 7. Noctu Halebo profectae mulieres, mane, non lassae, erant Cathemae, 8. Et noctu profectae regione Cathemae, lucente aurora erant Halebi. 9. Potentes, quando male fecerant aut minus, quam debebant, peccatum imputabant materiae foci. 10. Iuvenem, qui nunquam tetigerat foeminam, prolem habere vidi post se. 11. Canescens, non tegens canitiem, apparuit in deserto; tamen erat juvenis, nulla sparsus canitie. 12. Lactantem mamma, cujus os non loqueretur, vidi in disceptatione inter vias. 13. Serentes vidi milium, quod, ubi demessum erat, factum est sorbi fructus, amatus fratri gaudii. 14. Equitem etiam conspexi vinctum in equo, qui itidem vinctus erat, nec tamen desinebat tollutim incedere. 15. Camelorum propulsor liber jumentum rectarium ducebat festinanter, et tamen captivus erat, frater tristitiae. 16. Et sedentem vidi euntem, cadebatque cum eo jumentam; nec dubium est, quod narro; 17. Et texentem, manibus truncatum, surdum; quod si miramini, o quot in mundo miranda! 18. Et longum staturâ, lanceae scapo similem, offendi in valle Mina, querentem de gibbâ. 19. Et qui studebat hominibus exhilarandis, gaudia eorum reputabat peccata, tamquam injurias et mendacia. 20. Vidi etiam cupidum virorum sermones audiendi, et tamen hominum conversationes nihil curantem; 21. Nec non hominem foedere junctum, foedus servantem, nec tamen foederis jure gaudentem, lege Arabum; 22. Robustum, qui nunquam monstrabat lenitatem, et tamen lenitas ejus erat manifesta; 23. Porro adorantem super admissario; non anxium de crimine, quod committebat; sed cogitantem, optimum se Deo sacrare offerimentum; 24. Excusantem, ei, quem excusabat, dolores inferentem, per blanditiones; ipsum, qui excusabatur, clamantem; 25. Regionem, in qua nulla erat hausturo aqua, et tamen aqua in ea fluebat modo rivi; 26. Pagum sub nido Kathae avis, plenum hominum turba, vivente de rapta praeda; 27. Astrum, quo apparente homo se abscondebat, donec videbatur pone parietem impervium; 28. Fimum, cui magnum statuebatur pretium, nec tamen possessor pretio contentus erat; 29. Patinam auro puro factam, quae, venditore presso, emebatur quatuor auri granis; 30. Et papaveris auxilio utentem ad propellendos instantes hostes, nec frustratum. 31. Saepe praeteriit me canis, cujus in ore erat taurus; sed taurus sine cauda. 32. Et quoties oculus meus vidit elephantum super camelo, insidentem minore majoreve sella! 33. Et quoties obviam habui in deserti latere querentem, qui tamen nunquam questus est, nec joco, nec serio! 34. Et vidi cantharum pastoris in deserto, spectantem duobus oculis, stellis similibus, 35. Ad haec oculi mei viderunt fontes, quorum aqua fluebat ex Africa, et tamen erant Halebi; 36. Et findentem lanceâ, quamquam manus ejus nunquam attigerant hastam, nec faciebat impetum. 37. Et quoties descendi in terra, ubi nullae erant palmae; die tamen interjecto dactylos immaturos adultos vidi in puteis! 38. Et quoties vidi in deserti oris patinam, volantem in aëre, in solum declive descendere! 39. Et quot senes in mundo vidi perennes! Quis tamen exitium effugit? 40. Quoties se mihi obtulit fera, conquerens famem lingua volubili, acutiore gladiis! 41. Quoties me vocavit alvum exonerans, mecumque locutus est; nec ipse, nec ego, migravimus moris legem! 42. Quoties ego camelos procumbere sivi sub *rosa nondum aperta*[4], quae quantumvis Arabum et mulierum obumbrabat! 43. Quoties vidi incipientes eâdem, qua laetabantur, horâ lacrimari modo nubium! 44. Quoties vidi indusium possessori nimis grave, ut imbecillia fierent membra et nervi! 45. Quot fuerunt vela, quae, si fortunâ fuissent deleta, siccatus esset compactus crinis ad itinera incitati, quiete carentis.
Haec sunt, quae nunc enarrare volebam. Quot autem praeterea habeo artificia miranda, pulchra, delectantia, selecta!
Quod si verborum significationes intellexeritis, veracitatem meam non suspectam habebitis: palmae spathâ conjecturam facietis de dactylis;
Sin stupueritis, ignominia erit ejus, qui non distinxerit aloës lignum a materia foci.
Dixit Haret Hammamita. Incepimus itaque, quasi noctu errantes, versare ejus carmen, interpretari aenigmata, dum ille nos illudebat, ut curâ liber anxietate pressos, dicebatque: hic non est nidus tuus, perge! Tandem, cum nimis difficilis videretur partus, et nimis firmiter clausus aditus, ut nos duceret et doceret rogavimus. Respondit: blandiri necesse est, antequam voce propellamus camelam. Hinc cognovimus, illum ad eos pertinere, qui praenumerari volunt dona, et munus accipiunt, antequam pronuntient judicium, et male habuit hospitii nostri patrem, aut tributum a nobis solvendum, aut tolerandum esse frustrationis fastidium. Postquam itaque arcessiverat camelam Idensem[5] et vestem Säidensem[6], dixit: haec sume solutionem; a hospitibus autem meis ne formicae quidem onus detere! Respondit: testor, hanc esse indolem Achsamo[7] dignam, liberalitatem Hatemicam! Tum ostendit faciem, cujus manifesta erat laetitia, micabat hilaritas, addiditque: nox jam deruit, somni appetitus vicit; confugite igitur ad dormitoria et praedamini somni solatia, ut imbuamini novis viribus, surgatis alacres et memoriae mandetis, quod explicabo, ac facile vobis fiat, quod est difficile! Omnes autem sententiam ejus probabant, et reponebant capita pulvinari quietis. Cum autem palpebrae somno clausae essent, et hospites sopiti, ipse camelam aggressus est, clitellisque instructam ascendit ac propulit, sic eam alloquens:
Sarugum, camela, tende; propera, noctu progredere, diu curre, non cessa,
Donec ungulae tuae culcent pascuum ejus riguum, et laeta sis eâ horâ et felix,
Securaque itineris in Tahamam et Nagdum! Age, tu, pro qua omnes aliae se devoveant, festina, vires intende,
Seca corium deserti de deserto, minimo contentus haustu in adaquatione,
Nec procumbe, priusquam tetigeris hunc scopum! Nam juro juramentum serium,
Per sanctitatem domus altis columnis fultae, te, si in patriam me meam retuleris,
Mihi futuram esse loco nati.
Dixit; ego vero animadverti, eum esse Sarugensem, qui, quando emit, diducto gressu discedit, et, quando sibi implevit modium, abripitur. Cum igitur diei fulgeret aurora, et expergiscerentur e somno dormitores, edocui eos, senem, quamprimum quiete obruti fuerint, eos plane deseruisse, conscensa camela discedentem. Ibi praeterita et nova eos perculerunt (poenituit eos), eorumque, quae ab illo bona viderant, oblivisci fecit aegritudo de malis; tum dispersi in vias diversissimas, contendimus omnibus sub stellis. Explicatio
1. Urina vetulae vocatur lac vaccae et vinum. 2. Vox significans laciniam notat quoque locustarum agmen. 3. V. s. scribere n. q. consuere. 4. V. s. aquilam n. q. vexillum. 5. V. s. praestantem pulchritudine foeminam n. q. cadaver odorem emittens. 6. V. s. sacram instituere peregrinationem n. q. disputare. 7. V. s. Cathemam n. q. cohibentes iram. 8. V. s. Halebi esse n. q. mulgere lac. 9. V. s. potestate praeditum n. q. coquum. 10. V. s. prolem habere n. q. currere 11. V. s. canescens n. q. miscens lac; v. s. canities n. q. lac mixtum. 12. V. s. disceptationem n. q. pilentum non tectum; v. s. vias n. q. funes. 13. V. s. sorbi fructum n. q. potum Aethiopicum inebriantem, e milio paratum. 14. Q. s. vinctum n. q. sitientem. 15. Q. s. captivum, sive ligatum n. q. eum, qui mingere non potest. 16. V. s. sedentem n. q. proficiscentem terra Nagdi; v. s. euntem n. q. divitem pecorum. 17. V. s. texentem n. q. humeros eundo motitantem longiusque distendentem genua. 18. V. s. gibbam n. q. locum editiorem. 19. V. s. gaudia n. q. aere alieno contracta onera. 20. V. s. homines, creatos, n. q. mendacia. 21. V. s. foedus n. q. paucae aquae puteum. 22. V. s. lenitatem n. q. palmam proventu refertam. 23. V. s. admissarium n. q. storcam e palmis masculis factam. 24. V. s. excusare n. q. circumcidere. 25. V. s. regionem n. q. interstitium inter supercilia. 26. V. s. pagum n. q. formicarum habitaculum; v. s. hominum turbam n. q. formicarum multitudinem. 27. V. s. astrum n. q. albas, quae in oculo nascuntur, maculas; v. s. hominem n. q. oculi homunculum. 28. V. s. fimum n. q. nasi mucronem. 29. V. s. aurum purum n. q. Nabäam, arboris montanae speciem. 30. V. s. papaver n. q. multitudinem armis et loricis instructam. 31. V. s. taurum n. q. casei frustum. 32. V. a. elephantum, n. q. debilem consilio. 33. V. s. querentem n. q. eum, qui portat parvum utrem. 34. V. s. cantharum n. q. arietem, qui pastoris portat apparatum. 35. V. s. Africam, proprie occasum, n. q. lacrimarum venam; v. s. fontes n. q. oculos. 36. V. s. lanceam n. q. elationem in medio naso, et v. s. findere n. q. detegere. 37. V. s. dactylos immaturos adultos n. q. aquam recentem, pluviâ ortam. 38. V. s. patinam n. q. locustarum agmen. 39. V. s. perennes n. q. eos, quorum tarde venit canities. 40. V. s. feram n. q. virum famelicum. 41. V. s. alvum exonerantem n. q. sedentem locis elatioribus, quae possint esse refugio. 42. V. s. rosam nondum apertam n. q. fornicem. 43. V. s. laetare n. q. umbilici partem resecare. 44. V. s. indusium n. q. jumentum multi saltus. 45. V. s. velum n. q. mulierem.
1. Ignem. 2. Proprie, mensae. 3. Caäbam. 4. Vox haec Arabico-latinis lexicis exsulat. 5. Gentes Mahra et Id alebant generosos camelos. 6. Propheta juveni Säid Ibn Alaz donabat vestem splendidam; hinc talis vestis Säidensis est dicta. 7. Achsam, ex avis Säadi, adeo liberalis fuit, ut iste, nepote suo Chatemo adolescente paremque liberalitatem demonstrante, diceret: indoles haec ab Achsamo mihi est cognita.
XXXXV Ramlensis II.
Narravit Haret Hammamita. Ab expertis edoctus, iter esse miraculorum speculum, non cessavi quodcunque secare desertum, in quemcunque me praecipitare locum periculosum, donec videram omnia delectantia. Ex pulcherrimis autem, quae spectavi, et jucundissimis, quibus gavisus sum, hoc est. Eram apud judicem Ramlensem, virum e tenentibus principatum et potestatem, dum accedebant senex, amiculo vetusto, et pulchra foemina, veste obsoletâ. Senex cum vellet loqui et desiderium exponere, mulier juvenis disserere eum prohibuit, latratu suo ei interdixit; tum, detracta dependente in faciem veli parte, lingua clamosae impudentisque foeminae fata est:
O judex Ramlae, cujus in manu est dactylus et carbo!
Tibi conqueror mariti injustitiam, qui toto semel tantum peregrinatur anno.
Et utinam, post peractum ritum levatumque, jacto lapide, tergum,