Haririus latinus sive Mohammedis Alcasemi, filius Alii, filius Mohammedis, filius Otmani, Hariri bazrensis, haramensis, narrationes consessuum nomine celebratae

Part 13

Chapter 13 3,099 words Public domain Markdown

1. Vel: camelorum et ovium. 2. Vicarius, vel Radafae dignitate gaudens, accumbit ad dextram regis; quando bibit rex, bibit Radaf ante alios; quando in expeditionem exiit, vices ejus gerit, quartamque accipit praedae partem. Ibn Kothaibah p. 200. 3. A. v. vagatus sum in colle (loco elato, tuto) ejus, exploravique ejus aperturam. 4. Vox *rhailân* notat haud dubie *infantem, quem lactat mater gravida*, convenitque cum *dsu’lrammah* vel *dsu’ltamimah*, quod infantibus amuleta appendi solebant. Meija nomen multis mulieribus commune erat, ortum a *mavâ*, ult. rad. j. pro mâha, ut *reija* a ravâ, ult. rad. j., significansque *aqueam* vel, cum mâ etiam *lac* signet, e. g. in Freytagii Hamasa, *laeteam*. Erat vero etiam *Rhailan* nomen poetae clarissimi, qui alias audit *Dsu’lrammah*, *Meija* autem nomen amatae ejus, cujus quam memor fuerit, ab ipso descriptum invenimus in Tharaphae Moallaka ed. Reiske p. 120. Utrumque respexisse videtur Hariri. 5. Vel: qui nuntium ferret de amissa dirigeretque ad rectam viam. 6. Cogita: hastam. 7. Proprie: nec dixit St! 8. Dicere vult: schidia papyri, quibus inscribo, quo acquiram, quod comedam et bibam. 9. Proprie: quid distet dulcedo ab ea qualitate, quae medium tenet inter dulcedinem et acorem. 10. Kozair nasum sibi ipse abscidit, eo consilio, ut ulcisceretur dominum suum Gasimam, regem Asdensium, qui Sabbaam, reginam Hirensem, matrimonio ducere voluerat, sed ab ea occisus erat. Gasimae enim sororis filium, Amruum fil. Adii, ipsum ita mutilasse narrans, servus ille, mulierem ad commiserationem et ad fidem sibi habendam movit. 11. D. S. Scholl.: a potestate tua. 12. I. e. Junio et Julio. 13. Nisi praeferendum est *Plejades*; cfr. Amrulkeisi Moallakam v. 23. 14. Haririus respicit versum Naberhae, vel Nabegae: Pernoctavi quasi oppressus a serpente, etc. 15. D. S. Scholl.: dimicabam cum moerore, ira. 16. De oriente sole hoc mihi explicandum esse videtur, non de aurora. 17. Aschab Medinensis, cognomine avidus, tanta erat aviditate, ut de se ipse diceret: neminem video manum inserere manicae suae, quin credam, eum mihi aliquid dare velle. 18. Proverbium, de iis usitatum, qui injuriam exercent et conqueruntur. 19. Qui nunquam e deserto redierunt. 20. Vel, secundum variantem lectionem: *ut serpens*. D. S. Scholl. dicunt: evasionem muscae eam esse, quae debeatur contemtui.

XXVIII Samarcandensis.

Narravit Haret Hammamita. In itinerum meorum aliquo institui mercatum sachari, idque adduxi Samarcandam (arundinetum sachari[1]). Eram tum temporis rectâ staturâ, plenus alacritatis, sagittis a laetitiae arcu missis petens scopos gaudiorum; adolescentiae fonte me sustentans, cum deciperent falsi laticis splendores. Adveni autem die Veneris mane, perpessus molestias, et festinavi, nihil tardavi, comparare domicilium. In hoc comportatis sarcinis, „*meae sunt*“ dicendi potestatem nactus, statim me converti ad balneum, itineris aegritudinem decussi, et secutus traditionem, Veneris die lavare jubentem, venerantis habitu properavi in templum congregans, ut adhaererem Imamo propinquis, offerremque optimum sacrificium. Ita autem cucurri, ut essem primus in stadio, et centrum elegi, ut audirem orationem. Nec desinebant homines intrare ad colendum Deum, instar fluctuum, accedere singuli et bini, donec, cum sacrum ad suffocationem usque congregatis arctatum esset, venissetque tempus, quo homini aequalis est umbra sua, prodiit orator cum apparatu suo, vacillando incedens post catervam suam, in precationis suggestum ascenderet et, cum in fastigio esset, dextrâ salutaret, tum consideret, donec absoluta erat ad precandum invitatio; ubi surrexit et dixit:

Laudes sint Deo, cujus celebrata sunt nomina, laudata munera, largissima beneficia; qui vocatur ad solvendas angustias, regit populos; finxit teredines, ut liberales et ingenuos, et perdidit Adum et Aramum; cujus scientia assequitur omne secretum, clementia complectitur omnem peccatorem (perseverantem), liberalitas involvit universum, potestas omnem destruit rebellem! Laudo eum, ut laudat Unitatis cultor, Muslemus; precor prece confidentis, se dedentis, ac testor: ipsum esse Deum, praeter quem nemo alius, singularem, unum, justum, num; non genitum, nec generantem; nullo auxilio utentem, nec adjutore. A quo missus est Muhammedes, ut Islamiticae fidei viam planaret, religionem stabiliret, insignes Apostolos confirmaret; nigros et rubicundos dirigeret, jungens cognatos, docens judicia, praescribens licitum et vetitum, consignans praecepta naziraeatus et status profani; cui summam Deus tribuat dignitatem, cumulet gratiae et pacis modum misereatque prosapiae liberalis ac familiae misericordis, quamdiu effudet compacta nubes, gemet columba, pascet grex, irruet gladius! — Vos, quibus Deus faveat! perpetrate facta piorum, studentes felici reditui studio sanorum; debellate libidines debellatione inimicorum, ad abitum parate apparatum fortuna torum, induite vestes abstinentiae, sanate morbos concupiscentiae, corrigite curvitates operum, repugnate insusurrationibus spei; mentibus potius repraesentate, ut mutabuntur status, ingruent terrores, dominabuntur morbi, discedendum erit a familia et opibus; recordamini mortem et, ubi prostraverit, agonem, sepulcrum et descendentis terrores, fossam et jacentis in ea solitudinem, angelum tremendamque quaestionem et inspectionem; considerate etiam fortunam et exosos ejus impetus, malas ejus illusiones et fraudem; quoties delevit vestigia viae et traduxit praeter cibi locum; fregit undantem exercitum et perdidit regem magnificum; cujus gaudium est obturare aures[2], effundere lacrimarum fontes, steriles ostendere cupidinum campos, perdere dictantem et audientem; cujus potestas complectitur reges et infimos, dominantem et obsequentem, exosum et odio habentem, serpentes et leones; nec divitem reddit, quin adversetur et evertat spes; nec conjungit, quin iniquam se praebeat et vulneret conjunctionis articulos; nec laetat, quin contristet, sordide agat et affligat; nec sanat, quin pariat morbum terreatque dilectos. Deus, Deus, custodiat vos Deus! Quousque permanebitis in ludo, perseverabitis in socordia, prolongabitis obdurationem, onerabitis vos peccatis, rejicietis sermonem sapientum, repugnabitis Deo coeli? Nonne senectus messis vestra, gleba lectus vester? Nonne hora (tremenda) terminus vester, area resurrectionis meta vestra? Nonne terrores obruentis (horae) in insidiis vobis positae sunt? Nonne repugnantium domus infernus est occlusus, custos angelus, adspectus nigerrimus, cibus venenum, aër samûm, nec auxilio eis erit thesaurus aut natus, nec defendet eos numerus aut apparatus? Enimvero miseret Deum hominis, qui domat cupidinem, contendit via ab ipso monstrata, firmam praestat hero sua obedientiam, studet tranquillitati commorationis futurae, operaturque, quamdiu vita manet obsequens, fortuna placida, sanitas plena et pax integra. Si non - supervenit defectus desiderati, haesitatio linguae, incolatus dolorum, appropinquatio mortis, cessatio sensuum, tractatio sepulcrorum. Ah! illam miseriam, cujus dolor est manens, duratio aeterna, conflictatio pungens; cujus poenitentiam nemo discutit, acerbitatem nemo miseret, impetum nemo defendit. Deus vobis inspiret optima consilia, vestiat vos veste munificentiae, constituat in domo salutis (paradiso)! Precor misericordiam vobis et populo religionis Islamiticae ab eo, qui est liberalissimus liberalium et salvator! Salvete!

Dixit Haret Hammamita. Videns hanc orationem pretiosum ab errore liberum, *sponsam sine macula*[3], perductus sum mirae constructionis admiratione ad considerandam oratoris faciem, et incepi magnopere observare, oculosque in eo gyrare gnaviter, donec fidis signis apparuit, eum esse magistrum nostrum. Tum temporis autem non rumpendum incumbebat silentium; me continui itaque, usque dum ille liber erat a spontaneis et legitimis officiis, et licebat dispergi in terra; ibi locum ejus petivi, properavi in ejus occursum. Ille, cum me conspexisset, celeriter surrexit, modum excessit in me honorando; tum domum deducto soluta mihi communicavit secreta et, expansa tenebrarum ala, dormiendi tempore instante, adtulit vini gutturnia, obturata operculo. Dixi: tune hoc sorbebis ante somnum, qui es antistes populi? Respondit: desine! tempore diurno concionor, nocturno delector. Regessi: per Deum! nescio, utrum mirer discessum tuum a familiaribus et patria, an orationes tuas, dum ita te maculas et rem habes cum poculis? Respondit: accipe a me!

Ne plora ob discedentem socium regionemve, sed curre cum tempore, quomodocunque currit;

Omnes homines tibi sint socii, totamque terram habe pro domo;

Mores ejus, quocum conversaris, tolera, eique blandire; sapiens est, qui blanditur;

Nec omitte gaudii opportunitatem, nescis enim, diemne adhuc vives, an annum;

Et scias fata grassari et mortales circum gyrare, jurasseque, se non cessatura

venari, quamdiu vitae tempora reditura sint et gyratura;

Et quomodo sperari potest effugium e reti, e quo nec Chosroes effugit, nec Darius?!

Dixit; et postquam invicem gavisi eramus poculis, animique laetati erant, sorbendum mihi dedit juramentum in crimen demergens, me de eo silentium tenturum; et desiderio ejus obsecutus, servabam initum cum eo foedus, Fudheili[4] loco eum habebam in populo, syrmaque laxabam in turpia (gaudia) noctis. Haec mea et illius erat consuetudo, usque dum institit discessus, eique valedixi, perseveranti in celando vitio, et secreto sorbendo vetere vino.

1. Sic haud dubie vox Samarcand verti debet, quamquam urbs denominata dicitur a pellice. 2. I. e. surdas facere malis nuntiis. 3. Vel, sine puncto; in tota enim oratione non occurrit littera punctata. 4. Vir tempore Haruni Arraschidi, pietate celebris, postquam latro fuerat.

XXIX Vasithensis.

Narravit Haret Hammamita. Fortunae iniquae decretum me ursit, ut pabulatum irem in terram Vasithae; quam petii, utut nullus mihi notus erat ejus incola, nec habebam in ea, quo me reciperem, domicilium. Cum autem in eam descendissem, ut piscis in desertum, aut pilus canus in cincinnum nigrum, mala sors, destituens fortuna, duxit me in diversorium, ubi habitabant e diversissimis regionibus disgregati, mixta itineris sociorum turba. Munditie autem loci et habitatorum comitate peregrinum alliciebat ad ibi habitandum, et immemorem faciebat aëris patriae. Conclave itaque elegi mihi soli, non invidens solvendo pretio. Sed non praeterierat tempus longius oculi nictu, aut eo, quod impenditur, scribendae literae, cum audirem vicinum, habitaculo proximum, sui septi hospiti dicentem: surge o surge o fili, cujus ne deses sit fortuna, nec stet adversarius! tecumque sume praeditum facie plenae lunae, colore margaritae, munda radice, corpore macerato; qui collectus et expansus, inclusus et productus, rigatus et ablactatus, acceptis colaphis in ignem immissus est; tum propera in forum, ut properat desiderans, eoque compara ineuntem praegnantem, nocivum utilem, contristantem laetantem, affligentem simul ac tranquillantem; habentem spiritum comburentem, embryonem splendentem; ore emittentem, quod contentos reddit; donantem, quod commodo est; qui, cum nocte visitatur[1], fulgurat et tonat, incendium manifestat et spuit in pannos laceros. Dixit; et cum garrientis vox quiesceret, nihilque superesset, quam ut exiturus exiret, prodiit juvenis jactanter incedens, nemine comitatus. Hinc animum subiit, problema esse intricatum, ludens ingenia, incitans ad exploranda latentia[2] et legi juvenis vestigia, ut sermonis intelligerem sensum. Ille vero non desinebat currere geniorum instar, et quaerere per tabernarum ordinata mercimonia, donec, vespere revertens, obviam habuit silices igniarios, quorum venditori dedit *panem*, accipiens *silicem* parvum. Admirans ibi missi et mittentis intellectum, rescivi Sarugensis esse, quamquam nihil interrogabam, statimque properavi in hospitium, dato freno, ut spectarem mentis meae aciem, et an hariolando scopum tetigerit mea sagitta. Et ecce! artis physiognomicae me repperi magistrum, Abu Seidum considentem in limine domus. Uterque igitur signavimus laetitiam occursus, rependimus invicem salutationem amicorum. Dein dixit: quid tibi accidit, ut reliqueris portam tuam? Respondi: fortuna frangens, injustitia redundans. Regessit: per eum, qui pluviam mittit e nubibus et dactylos ex involucris! tempus est perditum, pervagata malitia, nullum praesidium, a Deo solo salus quaerenda. Quomodo autem effugisti, et coactusne evasisti, an sponte? Dixi: sumsi pro pallio noctem; hac (tegente) ad currendum stimulavi extenuatum ventre[3]. Oculos ibi demisit et in terram scripsit cogitans, pabulum mihi quaereret aere alieno, an extorquendo dono. Tum exultavit alacritate ejus, cui se offert praeda aut apparuit opportunitas, et dixit: in corde mihi haeret, ut affinitatem contrahas cum talibus, qui vulnera tua sanent, alam tuam plument. Dixi: quid utilitatis ferret, si cum paupertate mea jungerem pediculosi jugi malum, et quis concupiscet, nec per se, nec per patrem, notum[4]? Respondit: ego index ero tibi, et ad te, quoque fides nitatur tua et[5] in te; religio autem est, sanare fractum, solvere vinctum, honorare socium, audientem esse viam monstranti. Et pro certo quidem habeo, eos, etsi Ibrahim filius Adhami[6], aut Gabala[7] filius Alaihami, procaret, nonnisi quingentis drachmis quaesitam ei juncturos esse; exemplo prophetae, qui hanc dotem statuit suis conjugibus et postulavit filiabus nubentibus; sed a te neque dos postulabitur, nec adigeris ad divortium. Nam orationem habebo in loco copulationis et agminis tui conventu, qualis nunquam antea solvit auris clausum, nec habita est ullo in coetu. Perrexit Haret Hammamita. Magis descriptione orationis, quam recitaturus erat, quam sponsâ velum remoturâ me induxit, ut dicerem: jam committo tibi hoc negotium, quod peragas, ut qui sanat, quem amat. Quo audito surrexit properans, tum rediit jubilans et, gratulare tibi, inquit, fortunae redeuntem gratiam, lactisque, quod mulgebis, copiam! Injunctum mihi est copulandi munus et commissa pecuniae cura, jamque res se habet, ut se habere debet. Tum coepit invitare hospitii incolas et praeparare dulcia in mensa proponenda, et, cum nox tentorii sui funes tenderet, et januam vinciret omnis januam possidens, acclamavit coetui: agitedum! adeste hac hora! nec quis quam restitit, quin voci morigeraretur, accederetque ad ejus habitaculum. Et adstantibus ordine teste et testatore incepit tollere astrolabium et ponere, directionem ejus spectare et cessare, donec homines connivebant et somno obruebantur. Ibi inquii: heus! dirige securim in stipitis caput! Ille vero adspectis stellis exsiluit e compede silentii, et juravit per montem Sinai et Coranum, se detecturun esse secretum *rei hujus absconditae*, memoriamque ejus prolaturum ad diem usque resurrectionis; tum genubus insedit, rogavit, ut aures praeberent orationi suae, et dixit:

Laudes sint Deo, regi laudato, rectori amato, creatori omnium natorum, refugio omnium pulsorum, qui expandit plana, firmavit palos[8], mittit pluvias, facilitat negotia, scit et assequitur secreta, delet et perdit reges, succedere et reverti jubet tempora; rerum initium est et, quo redeunt; benignitatem perfectam fovet et complectentem omnes, guttatim stillat et profundit, morem gerit petitioni et spei, spatium efficit egeno et viduae[9]! Laudes ei offero, quarum remotissima est meta; unicum eum esse fateor, ut misericordiam implorans (Abraham). Deus est, praeter quem non alius est populis Deus; nec extat, qui evertere possit, quod ordinavit et statuit. Muhammedem autem misit, Islamiticae religionis vexillum, judicum antistitem, populi viae indicem, idolorum Vuddi e Suväae institutorum destructorem, qui statuit praefectos et docuit, prohibuit et sancivit, fundamenta posuit et locum eis planavit, promissa nexuit et comminatus est. Deus eum mactet honore, spiritum ejus collocet in salutis domo, misereatque gentis ejus et familiae, dum splendet in dierum finibus vapor, celeriter currit struthio, surgit nova luna, auditur exultatio! Vos, quos Deus respicere velit, peragite bona opera, incedite viis licitis, rejicite et relinquite vetita, audite et tenete Dei jussa, nectite et observate cognationes, debellate et pellite libidines, affinitatem contrahite cum sociis honestatis et abstinentiae, scindite foedus cum populo ludi et cupidinum! Hic quidem affinitatem vobiscum contracturus purissimus est ingenuorum, quoad gentem; nobilissimus, quoad potentiam; dulcissimus, quoad conversationem; certissimus, quoad promissa; et ecce! vos adit et liberat custoditam, sponsae dans honorantia munera, dotemque ei promittens tantam, quantam Mohammed dedit Umm Salmae[10]. Dignissimus est gener, cui liberi tradantur concedaturque expetita; filiam ei jungens non hallucinatur, nec maculatur. Oro pro vobis Deum, ut conjunctionis servet laudes, durationem concedat felicitati, omnibus vero inspiret, quod statum vestrum meliorem faciat, et incitet, ut praeparetis vestrum reditum. Gloria aeterna sit ipsi et laus Apostolo ejus Mohammedi!

Finita hac singularis compositionis oratione, nuda punctis litterarum characteristicis, nexum nexuit[11], sub conditione quingentarum drachmarum, et dixit: cum concordia et liberis! Tum adtulit dulcia, quae praeparaverat, edulia, et prorsus singulare[12] prodidit. Ego quoque cum coetu accedebam, et prope aberam, ut manu diriperem; sed edere me vetuit incitavitque ad porrigendum aliis. At, per Deum! non citius occurrere solent palpebrae, quam homines procidebant in menta. Conspiciens autem illos, ut radices palmarum excavatas aut a filia seriae prostratos, et animadvertens, criminum maximorum unum esse commissum, rerum mirandarum matrem, dixi: o animi tui inimicule, pecuniae servule, praeparastine hominibus dulce, an malum? Respondit: nihil commisi, quam quod commiscui Chabizam cum Bang[13] in patinis de arbore Chalang. Excepi: juro per eum, qui *eas*[14] oriri fecit florentes, iisque dirigit omnes proficiscentes! facinus perpetrasti haud laudandum, quodque nunquam reticebitur in actionum ignominiosarum enarratione. Tum in stuporem me conjecit cogitatio de facinoris ejus fine et metus a scabiei ejus contagio, ut anima mea volitaret huc illuc, et tremerent mihi sub axillis musculi ultro citroque moti. Cum autem videret, ut timore distrahebar, et conturbationis igne ardebar, inquit: cur has cogitationes affligentes, pavoremque manifestum? Si crimen hoc curam tibi injicit mei causa; equidem (scias) pascar et prosiliam, et hac valle discedam vacuâ et desertâ; quot ego jam reliqui sibilantes! Si vero tibi prospicis et vinculis effugere desideras; sume residuum Chabizae, beneque dormi privatus tunicâ, quo tutus sis ab implorante ultorem et contra injuriam juvante, aequabiliterque se habeat status tuus post me! Si non — fugam capesse, fugam, priusquam traheris et raperis! His dictis operam navavit evacuandis habitaculis a bursis et loculis, et coepit sibi arrogare selectissima quaeque reconditorum, exquisitissima quaeque mensorum et pensorum, donec, quod laqueus ejus relinquebat, ossi simile erat emedullato. Postquam autem selecta sua perae mandata in unum collegerat, manicas sursum strinxerat, se accinxerat, accessit ad me veste proterviae, amiculo amicitiae, et dixit: visne me comitari Batîcham[15], ut aliam tibi jungam pulchram? Ibi juravi *per eum, qui Deo benedictus erat, ubi cunque moraretur[16], nec adnumeratus iis, qui decipiunt in hospitio*, mihi non esse animum, duas ducere conjuges et rem habere duabus cum aemulis. His adjeci, me accommodans ejus naturae, ei mensurans suo modulo: satis magnam prima mihi peperit gloriam, alium quaere alteri! Quae ob verba ridens, approperavit, ut me amplecteretur; ego vero genas avertens declinationem demonstravi. Ita me videns recedentem, experiens deflectentem, declamavit:

O qui avertis a me amorem, avertente sese fortuna,

Corripiens me, quod ignominiose tractavi cohabitatores, ut solet violentus!

Ne reprehendas facinus! ego enim eos cognovi.

Ad eos deverti, sed non repperi curantes hospitem;

Exploravi, sed fundendo inveni nummos improbos.

Non est inter eos, qui data opportunitate non injustitiam exerceat et mentiatur;

Nemo eorum est sincerus, nemo fidus, nemo comis, nemo misericors.

Irrui itaque in eos, ut lupus sanguinem fundens in agnos;

Et prostratos liqui, quasi poculo bibissent mortis;

Manibus meis potestatem concessi in peculium eorum, postquam nasos in pulverem presseram;

Ac abii cum praeda, quam decerpsisse et vindemiasse dulce est,

Saepe autem reliqui vulneratum viscera, post me (querendo) gyrantem;

Conculcavi dominos anaclinteriorum, stratorum villosorum, cortinarum;

Saepe dolo consecutus sum, quod non acquiritur gladiis;

Steti in terroribus, in quibus ne stet leo, prohibetur metu.

Quoties fudi, obrui, violavi septum superbi!

Quoties loco exitii motitabar, ut infans in utero, peccata perpetrando et deproperando!

Sed optimum foveo animum[17] in Dominum clementem.

Dixit; et cum pervenisset ad hunc versum, lacrimis immersus, Deum enixe rogavit veniam, quo sibi reconciliaret cordis mei declinati amorem et pro eo orarem, ut oratur pro accusato confesso. Tum inhibuit lacrimarum torrentem, sub axillam recepit peram et evasit, filio dicens: sume reliqua, et Deus sit tutor! Addidit, qui hanc historiam retulit. Cum autem viderem, elabi draconem et dracunculum, et pervenisse morbum ad ustionem, pro certo habui, longiorem in hospitio commorationem perducturam esse ad ignominiam; collectis itaque sarcinis meis, et syrmate ad proficiscendum substricto, noctem consumsi contendens Thibam[18], Dei custodiae mandans concionatorem.

1. Vel, tunditur. 2. Proprie, reliqua. 3. Camelum. 4. Proprie, errabundum, filium errabundi. 5. Aliorum. 6. Etiam dictus Abu Ishak Alagali, Chorasanensis, qui, quietem non inveniens in divitiis suis, abstinentiae studio se dedidit. 7. Gabala ultimus fuit Rhassanitarum in Syria rex; ad Christianos transgressus periit. 8. Montes. 9. Vel, ovi et leoni. 10. Filiae Amîjae, quam ille duxit secundo p. H. anno. 11. Matrimonium sancivit. 12. Quod supra innuerat. 13. Hyoscyamum. 14. Stellas. 15. Desertum inter Vasitham et Bazram; proprie, palus, Tigridis et Euphratis aqua hic producta. 16. Iesum Messiam. 17. Optimum a Deo spero. 18. Thiba (bona), urbs inter Baticham et Vasitham, sic dicta ab aëre salubri et ubertate.

XXX Tyrius.