Part 14
Narravit Haret Hammamita. Ab urbe Manzuri[1] profectus eram in oppidum Tyri; hîc consecutus celsitudinem et opes, nactus potestatem tollendi et deprimendi, tanto correptus sum Aegypti desiderio, quanto aegrotus appetit sanitatem, et liberalis adjuvare miseros. Repulsis itaque, quae consistere suaderent, retinaculis; decussis, quae commorari cogerent, necessitatibus; vectus tergo filii viae indicis[2], properavi ad eam, ut properat struthiocamelus. Quam ubi intrassem, post exantlatam molestiam et temporis spatium interjectum, deperivi eam, ut ebrius potum matutinum, errans auras aurorae. Aliquando autem grassans, insidens equo lento gressu incedente, vidi in cursoribus brevi pilo praeditis[3] catervam similem noctis luminibus, et cum voluptatis lucrandae causa sciscitarer, quinam essent et quo tenderent, et responsum esset: homines quod adtinet, sunt testes, scopus autem est ineundum matrimonium ei, cui testabuntur; juvenilis alacritatis impetu latus sum ad sequendum praecedentes, ut gauderem dulcedine spicilegii, et acciperem de bellariis mensae. Fatigati tandem pervenimus ad domum altae structurae, spatiosae areae, quae structoris significabat opulentiam et nobilitatem. Sed cum pedes promoveremus ad intrandum, conspexi vestibulum tectum pannis laceris, coronatum sportis suspensis, ibique personam in strato villoso, super scamno exili. Hic libri titulus, rei tam mirae adspectus, me dubium fecit, et auspicium ex signis istis infaustis capiendi cupido me eo adegit, ut ad sedentem illum confugerem, eumque adjurarem per Fatipotentem, ut domus dominum mihi nominaret. Is respondit: non habet possessorem certum, nec dominum declaratum; sed *xenodochium* est vagabundorum et *mendicorum* declamatorum et traditiones recitantium. Mecum hîc cogitavi: ita Dei sum, ut cursus meus me fallit et pascuum accessi sterile; statimque revertendi consilium animum subiit. Turpe tamen existimans, redire protinus ab adventu et retrocedere sine comitum turba, domum intravi, devorans angustiam, ut passer insilit in caveam; et ecce! in eâ anaclinteria picta, tapeta expansa, pulvinaria ordinata, cortinas ratione junctas; et jam gradiebatur uxorem ducturus, jactanter incedens veste magnifica, superbiens inter amicos suos et famulos. Cum autem consideret, quasi esset filius Aquae Coelestis[4], vocavit quidam a parte sponsi cognatorum: per venerandam dignitatem Sasâni[5], domini dominorum, exemplaris importunorum mendicorum! non nectit hunc nexum magnificum, die hoc candido, insigni, alius, quam circumvagator, regionum sector, qui mendicando adolevit et consenuit. Quod praedicatum cognatis sponsae ita placuit, ut indigitatum illum praesentandi indicium facerent. Tunc prodiit senex, cujus alternantia tempora curvaverant staturam, duo semper juvenes[6] illuminaverant Tarhamam[7]; et multitudo, laeta ejus adventu, festinanter se ei obvertit. Cum autem consideret in tapeto Hirensi, sedatâ vociferationis flammâ pulvinari se admovisset, et mystacem strinxisset, dixit:
Laudes sint Deo, qui, quamquam nihil accepit, benefacit, munera dat miranda, aditur precibus, confirmare pollicetur spes, sancivit liberalitatem in administrandis facultatibus, vetuit repellere petentes, vocavit ad consolandos pressos, jussit cibum dare submisse roganti et rogare non audenti, descripsit in libro suo claro servos sibi proximos, dicens, et dicentium quidem omnium maxime est veridicus, eos esse, qui facultatum suarum certam partem destinarint petenti et misero! Laudo eum propter cibos, quos largitus est, conducentes; ad eum confugio averruncum, ne audiam votum sine liberali animi proposito, et testor, non esse Deum, praeter Deum solum, consortis expertem, qui praemio afficiet beneficia largientes viros et mulieres, abolebit foenus, usuram ferre faciet eleemosynas! Testor porro, Muhammedem servum ejus esse misericordem, Apostolum liberalem, quem miserit, ut tenebras deleret luce, aequitatem pauperibus exigeret a divitibus. Iste enim, Dei sit ei gratia et pax! benignus fuit erga miseros, alam demisit se humilianti, sancivit, quantum eleemosynae impendere debeant divites, declaravitque, quid incumbat officiorum pauperibus erga locupletes. Deus gratiâ, quae ceteris praeferat, ipsique admoveat, cumulet eum, et sinceros socios Assoffatos[8]. His praemissis scitote! Deus instituit matrimonium castitatis causa, uti sanxit generationem, ut multiplicaremini. Dixit enim summe laudandus: ut intelligatis, nos creasse vos e mare et foemina, constituisseque tribus et gentes, ut vos invicem agnoscatis. Hic autem Pater Grassatoris, Importuni, Filius Palantis, Dominus Frontis Perfrictae, Mendacii Sinceri, Gannitus Canini et Clamoris, Artis Taedio Afficiendi et Importune Instandi, uxorem expetit Clamosam Familiae Suae, Funem Mariti Sui, Flammantem, Filiam Patris Tetrici, ob id, quod audivit, de involvente eam importunitate, vilitate, celeritate in acquirendo penu; vivacitate, quando incitatur; et donat ei pro dote peram pauperum et baculum, linteum capiti operiendo ac cantharum. Date ergo eam tali viro uxorem, nectiteque cum eo cognationis vinculum! Quod si paupertatem timetis, Deus vobis largietur e copia sua. Dixi, et Deum peccatorum remissionem precans, mihi et vobis, oro, ut in xenodochiis multiplicet prolem vestram, et a periculis custodiat conjunctionem vestram. Cum autem senex finiisset orationem, et firmiter contraxisset nodum vinculi sponsi et sponsae, sparsarum rerum tanta concidebat copia, ut egrederetur finem, et avarus impelleretur ad imitandum. Tum surrexit senex tractans tritas manicas, praecedens viles socios. Dixit Haret Hammamita. Secutus eum sum, ut viderem populi recessum, compleremque diei laetitiam. Contulit se autem ad tapetum, quod ornaverant coqui, cujusque omnia latera aequali splendebant pulchritudine. Et cum quiesceret quisque in accubitorio suo, et incepisset frui pascuo suo, agmini me subtrahens, ex acie fugi. Eo ipso tempore me feriit adspectus senis, irruentis vibratione oculi, dicentisque: quo? o avare! detestarisne societatem liberalium? Respondi: per illum, qui ea[9] creavit alium super alio, et perfundit omnia splendoribus! non gustabo cibi portionem minimam, nec panis manducabo frustulum, nisi mihi narraveris, ubi tua *repserit pueritia, undeque flaverit tuus Eurus*. Ibi suspiria ex imo pectore duxit multa, et lacrimarum profudit torrentem, donec, exhausto earum fonte et coetu ad silentium redacto, dixit: ausculta! et declamavit.
Caput meum humi procidit Sarugi; hujus auris innatabam;
Urbis, in qua omnia inveniuntur et distrahuntur;
Cujus aqua est e fonte Salsabil, campi sunt horti,
Incolae et habitacula stellae et domus coelestes.
Euge spiritum odorum et adspectum splendidum;
Flores collium, nive disparente!
Quae qui vidit, exclamat, Sarugum est paradisus mundi!
Qui vero discedit ab ea, gemitus illi sunt et singultus;
Ut ego expertus sum, cum me asportarent robusti.
Lacrimae fluunt; angor, quoties quiescit, redintegratur;
Quotidie curae creantur negotiis intricatis;
Spei autem passus sunt breves et deflectentes.
Utinam *dies meus* fuisset ille, quo ab ea discedere mihi destinatum erat!
Dixit; et patria sic declarata, auditaque ejus declamatione, certus eram, eum esse magistrum nostrum Abu Seidum, senectutis quidem onustum vinculis. Festinavi itaque in ejus amplexum, praedatus sum patinarum ejus cibum, et quamdiu commorabar Aegypto adibam ejus flammas, ut implerem concham meam dictionum ejus margaritis; donec crocitavit corvus separationis; ubi tanto ab eo dolore discessi, quanto oculum relinquit palpebra.
1. Barhdado, sive, ut alii scribunt, Bagdado. 2. Via regia. 3. Equis praestantibus. 4. Mâ Assamâ dicebatur, ob pulchritudinem, mater Mundari, filii Amrulkeisi, unius regum, Hirae vel arce Chavarnak residentium; nec non Amer Haritsa Asdensis, Masikia, qui tempore inundationis Sil Aram Iamanam reliquit, ob liberalitatem. 5. Hoc est, nomen sectae mendicorum principis, de quo dictus est consessus penultimus, qui cum hoc conferatur. 6. Nox et dies. 7. Arboris montani genus, cujus albicant fructus et flores. 8. Proprie, homines scamni, quod ob paupertatem die et nocte scamno sacrarii utebantur. 9. Coela.
XXXI Ramlensis I.
Narravit Haret Hammamita. Flore juventutis, vitae nuclei meliore parte, oderam delitescere in silva, desiderabam e vagina condente extrahi; quod sciebam, itinera implere loculos, parere victoriam; sempiternam contra in patria commorationem obtruncare intellectum, fixa sede utenti nasci contemtum. Versavi itaque sagittas deliberationis, tudi igniarium precum; tum propositum cepi firmius saxis et ascendi in maritimas Syriae oras, ad exercendum ibi mercatum. Iam tentorio Ramlae fixo, itineris baculo in ea projecto, occurri equitibus ad iter se praeparantibus et jumentis instructis, ut peterent matrem urbium[1]. Ibi vehemens in me spirare incepit cupidinis ventus, excitatumque est desiderium domus sanctae.
Frenavi ergo camelam meam, abjeci res et studia,
Et dixi reprehensori: abstine! nam stationem[2] praefero stationi,
Et erogo, quod mihi congregavi, in terra congregationis[3], moenique Caabam ambiente consolor de minutiis.
Tum me adjunxi sociis noctis stellis similibus, in proficiscendo fluctus celeritate utentibus, in virtute celeribus equis aequiparandis, nec desivimus tempore diurno et nocturno proficisci et jumenta modo ad incitatiorem gressum, modo ad saltum, instigare, donec manus[4] eorum nos donabant adventu ad pascua Gachfae. Et descendimus, nos praeparaturi ad intrandum sacrum Meccae circum, laeti ob consecutionem voti. Sed vix procubuerant camelae et deposueramus sarcinas, cum vir, nudus corium, ex montium interstitio prodiret, et vocaret: o coetus istius homines, adeste ad *salvans* die congregationis omnium! Peregrinantes effuso cursu approperabant, eumque circumdabant silentes. Cum vero eos tripodum instar se circumstare, ac ipsius sermonem magni aestimare videret, ascendit collium unum; tum sonum in gutture reciprocavit, ut orationem aperturus, et dixit:
O coetus peregrinantium, ex montium interstitiis approperantium! An scitis, quod vultis et ad quem tenditis; cognitum habetis, ad quem acceditis, et ad quod audenter proceditis? Cogitatisne, sacram peregrinationem esse: eligere camelas, secare vias, comparare commeatum, onerare jumenta; imaginaminive, cultum esse: exuere manicas, macilenta facere corpora, relinquere liberos, discedere e patria? Nequaquam! sed hoc: a peccatis abstinere, antequam ematur vehiculum; bonam animi intentionem habere in adeundis illis aedificiis; sinceram obedientiam praestare, quando est potestas; corrigere agendi rationem, antequam ad faciendum adigantur itineri faciendo adhibita[5]. Per eum, qui sanxit sacros ritus eos observaturo, viatorem dirigit in nocte atra! lavari in situla non purificat a demersione in peccata, corpus nudare non est rependere, quo quis se gravavit, crimina; vestitum naziraeatus induisse non defendit involutum vetitis; non juvat pallium portare dextro sub humero, si premunt onera[6]; nulli auxilio est raso incedere capite, si quis versatur injustis moribus; nil sordis abluit comam curtare, si quis officiis suis deest; non prosperantur Arafa alii, quam bene merentes; nec mundantur sacro Cheifi clivo, qui injustitiae sunt dediti; nec testimonium, circo sacro fuisse, illi datur, qui recta non insistit via; prorsus negatur peregrinationis acceptio declinanti a tramite praescripto. Deus illi est misericors, qui sincerus accedit Zafam; aquam petit e lege, quam ipsi dare placuit, antequam haurit e fonte Semsem; exuit celata vitia, antequam exuit vestem; redundat bonis operibus, antequam defluit[7] de monte Arafa. Tum sustulit vocem, surdi etiam aures sono suo aperientem, altosque paene montes concutientem, declamatum:
Sacra peregrinatio non est: diu et noctu proficisci, et eligere camelas et sellas;
Sacra est peregrinatio: si solius pietatis causa proficisceris, non aliud negotium curans;
Tergo justitiae equitas, *abstinentia* utens *duce*, *lege* utens *via*;
Et consolaris, dum potes, eum, qui, inops, manum extendit versus tuam pluviam.
Haec si complectitur peregrinatio, perfecta est; si ei desunt, foetus est mutilus.
Poena hypocrisiâ decipientium est: plantant, sed fluctus non decerpunt, et molestias patiuntur per itinerum turbas;
Praemio desiderabilique mercede destituti sunt, famam potius exponunt reprehensori, satyras canenti.
O frater, virtutibus, quas ostentas, faciem Fidi quaere, intrans et exiens;
Misericordi non est absconditum, sive obsecutus fuerit servus, sive simulaverit;
Bono praeverte mortem opere; nihil moriendi necessitatem pellit, quando ingruit;
Submissio mos tibi sit, quem nunquam deseras, etiamsi tibi imponeretur corona;
Nec omnem nubem fulgurantem suspice, etsi guttis, quas effundit, largus sit fluctus;
Non omnis vocans dignus est, qui audiatur; quoties jam obsurdescere fecit mortis nuncio clam colloquens!
Recte vero sapiens aestimatur contentus, qui eo, quod vitae sustinendae satis est, dies complicat[8];
Nam omnis copia redit ad paucitatem et omne asperum ad lenitatem, quamvis impetuosum fuerit.
Dixit narrator. Et cum foecundasset sterilem intellectum verborum suorum magia, odoratus sum odorem Abi Seidi, et alacritas me ad eum pepulit quanto impulsu! Sed exspectabam, donec, sapientiae suae enunciatione absoluta, descenderat de colle; ibi demum accessi, ut faciei adspicerem latera et contemplarer gemmam ornatus. Et ecce! erat ille amissus, quem quaerebam; monilia nectens ille, quae recitaret; eumque amplexus sum, ut Lam se conjungit cum Aleph, habuique eo loco, quo graviter aegrotans habet sanitatem. Atque rogavi, ut socius mihi esset, sed noluit; ut altero camelae latere equitaret, sed recessit et dixit: per peregrinationem hanc meam juravi, me non velle sedere post tergum, nec vehendo subire vicem, nec lucrari facultatibus, nec gloriari genere, nec expetere auxilium, nec gaudere societate aut congressu ejus, qui hypocritam agit in religione. Tum abiit glomerato incessu, me relinquens ejulantem, non desinentem, adspectu eum persequi, et optantem, ut in pupillae meae imaguncula incederet, donec montem ascenderat, qui peregrinantibus erat in via; ubi, cum animadverteret equites per arenae colles commode vehentes, complodit digitorum pulpas[9] et abiit declamans:
Qui peregrinatur equitans, non par est peregrinanti pedibus,
Nec servus obediens aequiparandus illi, qui rebellat!
Quomodo, o homines, convenire potest studium struentis et evertentis?
Certe illi, qui modum excedunt, cras planctum instituent poenitentiae?
Pius contra dicet: beatus ille, qui officia praestitit!
Age anima, bonorum operum thesaurum tibi compara penes Aeternum;
Contemne vitae fucum, qui re vera est inanitas;
Recordare loci, quo moriens decumbes, fatum quando impinget;
Lacrimare ob mala facinora et funde sanguinem;
Poenitentiâ depse, antequam vermes corrodant, cutem tuam;
Fortassean Deus te custodiet ab inferno fervente,
Die, quo caespitatio non fieri potest irrita, nec auxilio est ob commissa peccata dolor!
Tum, linguae gladio vaginae inserto, ad negotium suum abiit. Ego vero omni, qua adaquabamur, regione et omni, quo, noctis sub finem, cervicali innitebamur, tecto, eum desiderabam et quaerebam auxilio vocans, qui, utut investigabant, non inveniebant; ita ut mentem subiret, genios eum rapuisse, aut terram sibi eum decerpsisse. Atque, dum alienas peragrabam terras, parem aerumnam non sensi, nec ullo in itinere tantis afflictus sum gemitibus!
1. Meccam. 2. Qua Abraham stetit, i. e. precatus est. 3. Proprie, conventus. Intenditur Musdalifa apud Meccam. 4. Anteriores pedes. 5. Iumenta. 6. Conscientiae 7. Supple: cum peregrinantium turba. 8. Transigit. 9. Scilicet, rhythmum signaturus.
XXXII Harbensis.
Narravit Haret Hammamita. Observatis sacrae peregrinationis legibus, circuitionis et sacrificationis ritibus peractis, consilium ceperam petendi moenia Thaibae[1], cum sociis e filiis Schaibae[2], ut visitarem sepulcrum electi[3], nec pertinerem ad catervam eorum, qui post peregrinationem injuria afficiunt[4]. Sed terrebant viae a defensore vacuae et Arabum utriusque ditionis sacrae mutuum odium, ut suspensus essem inter metum retinentem et desiderium incitans. Tandem *pavido* meo[5] visum est, ut fidem in Deo collocarem, praeferremque visitationem sepulcri ejus, cui pax sit! Comparato itaque jumento, apparato apparatu, profectus sum cum sociis; nec deviavimus ullum in recessum, nec intermisimus iter facere die et noctu, donec pervenimus ad Harbitas, tunc reversos e bello, cujus populi in mansione diem transigere constituimus. Sed dum eligebamus quietis locum, quaerebamusque aquam puram, ecce! animadvertimus illos equitare, quasi ad idolum confluerent. Quam festinationem mirantes, cum interrogassemus, quid illi sibi vellent, et audivissemus: jurisperitus Arabs ad coetum eorum accessit, haec est confluxus causa; sociis dixi: agitedum! accedemus ad tribus conventum, ut discamus discernere rectum ab erroneo. Hi responderunt: vocasti audientes et monuisti bene! Tum surreximus secuturi ducem, et ad coetum contendimus, usque dum attigeramus. Ubi, data legisperitum a multitudine petitum conspiciendi copia, inveni eum Abu Seidum, instructum offuciis et figmentis, pectora findente oratione et versibus; cidari tectum, de qua nulla dependebat extremitas; veste indutum, quae manus quoque operiebat[6]; natibus insidentem ita, ut femora ventri, manus cruribus applicaret[7]; circumdatum a tribus primoribus involutumque vulgo, sic dicentem: quaerite a me intricata, lucem petite dubiis! Nam per eum, qui creavit coelum, variegavitque coelorum corium! ego jurisperitus sum Arabum sincerorum, doctissimus omnium viventium sub scabioso[8]. Obversus ei juvenis, prompta lingua, animoso corde, respondit. Equidem jurisperitos mundi adii, donec, ceu meliorem partem, centum collegi sententias. Quod si igitur es e contemnentibus filias alienas[9], et expetis a nobis commeatum, audi et responde, ut accipias, quo dignus es. Reposuit: Deus est magnus! certe apparebit[10], quod retuli, et detegetur occultum; fac eloquaris, quod tibi commissum est! Iuvenis quaesivit haecce[*]
1.
Quid statuis de eo, qui te purificavit, tum tetigit tergum calcei? Respondit senex: Purificationem annihilavit.
2.
Quid, si quis se purificavit, tum frigus eum commovit, ut inniteretur? R.: Repetenda est lotio.
3.
Num, qui se purificat, tangare debet duas foeminas suas? R.: Admonitus quidem est, sed non coactus.
4.
Num licet purificari eo, quod expuit draco? R.: Quae aqua purior Arabibus?
5.
Num in usum cedet aqua coeci? R.: Sane, et abstineatur ab aqua videntis!
6.
Licetne circumire verno tempore? R.: Displicet ob excrementum inquinans.
7.
Incumbitne lotio illi, qui sperma emisit genitale? R.: Minime, ne tum quidem, cum iteraverit.
8.
Num polluto incumbit lavare vestem pelliceam? R.: Immo, etiam acum.
9.
Quid, si neglexit lavare securim? R.: Idem est, ac si neglexisset lavare caput.
10.
Quid dices de eo, qui arenâ, aquae loco, usus est in lavando, tum conspicit pratum? R.: Illa per arenam purificatio nihili aestimanda erit!
11.
Num licet viro, adorare in fimo? R.: Licet, sed evitet sordes!
12.
Licetne vero adorare in salicibus? R.: Minime, nec in ulla extremitatum!
13.
Quid, si quis septemtrionem versus adoret? R.: Nihil mali in ejus facinore.
14.
Num licet adorare in crurum parte tenuiore? R.: Licet, non auxiliantibus brachiis.
15.
Num precari licet in canis capite? R.: Sane, ut in omnibus collibus!
16.
Quid dicitur de eo, qui precatur, dum pubes spectatur? R.: Preces sunt licitae.
17.
Quid, si quis precatur, cui incumbit jejunandi officium? R.: Repetat, etiamsi centum dies preces fuderit!
18.
Quid, si quis catulos gestaverit, tum precatus fuerit? R.: Comparandus est ei, qui olera tulit.
19.
Legitimaene sunt preces ejus, qui fert ramicem? R.: Neutiquam, etiamsi adoraverit super silicibus durissimis!
20.
Quid, si stillarit in precantis vestimentum stercus? R.: Pergat precari, nihil est miri!
21.
Num licet preces praeire personam calantica indutam? R.: Immo, etiam thorace indutam!
22.
Quid, si preces praeiverit habens metacarpium ex ebore, testudinisve testa confectum? R.: Repetant, etiamsi sint mille!
23.
Quid, si preces praeiverit, cujus femur nudum conspici poterat? R.: Preces nec illius, nec eorum, quibus praeiverit, fuerint illicitae.
24.
Quid, si praeiverit taurus cornibus carens? R.: Precare, non reprehendêris!
25.
Locumne habet decurtatio in precibus testis? R.: Minime, per testem oculis absconditum!
26.
Licetne voti sui impoti, jejunium solvere mense Ramadhano? R.: Pueris tantum remittitur.
27.
Num congredienti in eo licet comedere? R.: Sane, plenis buccis!
28.
Quid, si nudi jejunium solverint? R.: Praefecti hoc non reprehendent.
29.
Quid, si comederit jejunans, postquam illuxerit? R.: Hoc securius est et salubrius.
30.
Quid, si intenderit satiari noctu? R.: Accingat se ad solvendum debitum.
31.
Quid, si comederit, antequam se velaverit candida? R.: Iejunium solvit, persolvat debitum!
32.
Quid, si jejunans insidias excitaverit? R.: Iejunium solvit, per eum, qui venationem permisit!
33.
Num jejunium solvere licet, instante coquo? R.: Sane! sed non coquo coquente cibos.
34.
Quid, si riserit mulier jejunii tempore? R.: Diei illius jejunium nihili est aestimandum.
35.
Quid mulieri incumbit, si variolae apparuerint in ea, quae eundem habet maritum? R.: Iejunium solvat, si postulat ejusdem thori consors mulier!
36.
Quantum tributi ab eo solvendum est, qui habet centum lucernas? R. Duae triennes camelae, o frater!
37.
Quid, si decem possideat cultros? R.: Duas oves pendat, nec adversetur!
38.
Quid, si quis calumnianti prodiderit propinquum suum? R.: O bonum illi praemium die resurrectionis!
39.
Num licet onera portare loco solvendae eleemosynae? R.: Sane, si sunt milites!
40.
Licetne peregrinanti sacros peragere ritus? R.: Nec hoc, nec ut se operiat velo muliebri.
41.
Num ei licet occidere fortem? R.: Sane, ut occidere licet feras!
42.
Quid, si in sacro Meccae septo occiderit cantatorem? R.: Pendat tergum de grege!
43.
Quid, si jaciendo percusserit crus ingenui eumque prostraverit? R.: Pendat ovem pro isto peccato!
44.
Quid, si post susceptum Naziraeatum occiderit matrem Aufi? R.: Eroget in pauperes, quantum manu capi potest cibi!
45.
Num necesse est, peregrinatores secum habeant lintrem. R.: Sane, ut eos ducat ad fontes!
46.
Quid dicis de Naziraeatu die Sabbathi transacto? R.: Tunc temporis desiit.
47.
Quid dicis de venditione rufi? R.: Vetita est, ut venditio mortui.
48.
Licetne vendere acetum carne cameli? R.: Nec hac, nec carne agnina.
49.
Licetne vendere donum? R.: Nequaquam, neque vinum!
50.
Quid dicis de venditione lanae pulli? R.: Vetita est revera.
51.
Licetne vendere servum pastori? R.: Nequaquam, neque eleemosynarum collectori!
52.
Venderene licet accipitrem dactylo? R.: Nequaquam, per creatorem et supremum regem!
53.
Num Muslemo licet vendere exuvias Muslemarum? R.: Et in heredes transeunt, si moritur.
54.
Num licet vendere tutorem? R.: Non est, qui prohibeat.
55.
Licetne gutturnium vendere filiis flavi i. e. Romanis? R.: Displicet ut venditio galeae.
56.
Licetne vendere camelos aestate editos? R.: Minime, sed vendatur sincerus!
57.