Haririus latinus sive Mohammedis Alcasemi, filius Alii, filius Mohammedis, filius Otmani, Hariri bazrensis, haramensis, narrationes consessuum nomine celebratae

Part 12

Chapter 12 3,310 words Public domain Markdown

Tum dixit. O possessores opulentiae, jactanter incedentes vestibus pelliceis! Qui accepit bona, eroget, et qui potest adjuvare, adjuvet! Nam mundus est deceptor et fortuna mendax, potestas autem fallit ut visitatio spectri, et occasio fugit ut nubes aestiva. Equidem, novit deus, per diuturnum tempus hiemi obviam ivi cum iis, quae ei tolerandae sufficerent[6], necessitatesque ejus, antequam adveniret, praeparavi. Nunc vero, o domini mei! brachium mihi est pulvinar, cutis vestis mea, et vola manus loco scutellae. Prudens exemplum ab hoc statu meo sumito! Sane festinat mutatio fortunae! Felix ille, qui, se moneri passus eo, quod accidit aliis, praeparavit sese ad iter suum! Dicentibus autem nobis, produxisti tuam doctrinam, nunc revela nobis gentem tuam, respondit: pereat qui gloriatur de ossibus putribus; gloria nonnisi in pietate est et doctrina selecta; tum cecinit:

Per vitam tuam! homo tantum est filius diei praesentis, quo statu ei illuxit, non pertinet ad hesternum;

Nec est gloria (gloria) de osse putrido, sed gloria ejus, qui suam sua persona gloriam quaerit.

Posthaec resedit incurvatus, et in se contractus tremensque dixit, o Deus, cujus multa sunt beneficia, jussistique te rogare! benignus sis Mohammedi ejusque familiae, mihi autem auxilio sis contra frigus et terrores ejus, ac destines liberalem, qui me donet ob paupertatem, etiamsi nulla alia re, quam detonsae lanae manipulo!

Perrexit relator: et cum manifestaret animum Azamiticum[7] et eloquentiam Azamiticam, oculorum meorum stricturae eum explorarunt, intuitusque mei catapulta eum lapidavit; quo facto cognovi, eum esse Abu Seidum, nuditatemque ejus dolum venatorium. Ipse autem perspiciens, se a me agnitum esse, et verens, ne revelarem, dixit: juro per noctem et lunam, per stellas et flores! hodie me non reget[8], nisi cujus bonum est ingenium et facies humanitatis aquâ imbuta[9]. Quibus verbis quod intendebat cum bene intelligerem, etsi multitudo nesciebat, quid sibi vellet, nec non male affectus, qui eum invaserat, tremore et cutis horrore, apprehendi vestem pelliceam, quae die inserviebat vestiendo, noctu stragulum erat, eamque detrahens, accipe hanc, dixi, a me. Nec cunctatus induere coram cecinit:

Benedictus, qui me vestivit veste pellicea, quae ceu pluma me tutetur contra tremorem!

Induit mihi eam sanguini cordis mei cavens; caveatur ei a malo hominum et daemonum!

Hodie quidem laude mea operietur, cras vero serica paradisi.

Dixit; et cum fascinasset corda multitudinis varie ostentando eloquentiam suam, jecerunt super eum vestium pellicearum obductarum et tunicarum pictarum tantum, ut pondus eum incurvaret, vixque ab eo posset tolli, abitque laetitia exhilaratus largasque Carago apprecans pluvias. Et secutus eum, donec sublatus erat timor et coelum apparebat sudum, dixi: vehementer sane te affecit frigus; ne nudus sis posthac! Verum respondit: vae tibi! non est justa praepropera reprobatio; ne festines vituperare injuria, nec sequaris quod nescis; per illum, qui nitere fecit canitiem, bonumque paret sepulcrum[10]! ni nudassem me, frustratus abiissem et vacuo cophino. Tum intendit aufugere et, faciei suae instar ricae austeritatem induens, an nescis, inquit, morem meum esse, transire a venatione ad venationem, et deflectere ab Amruo ad Seidum[11]? Video quam me impedis et adversaris ac alterum tantum me perdere facis, quam mihi profuisti. Libera me ergo, Deus tibi condonet! a loquacitate tua temeraria, et sine me pertinge ad portam laboris tui et delectationis! Hic adtraxi eum ad me, ut solent ludentes, jocandoque comprimens, per deum! dixi, nisi ego te occultassem nudaque tua texissem, non consecutus esses dona, nec abiisses tectior quam cepe. Igitur remunera mihi, quae in te beneficia contuli, et quod te texerim et super te[12], eo, ut mihi gratificeris reddendo tunicam, aut indices, quomodo hiemem tolerare possim. Ille vero me adspiciens obtutu mirabundi, et prae se ferens austeritatem iracundi, quod reddendam, inquit, vestem adtinet, longius absum, ut id faciam, reditu diei hesterni praeteriti aut mortui in pulverem redacti; quod autem adtinet necessaria ad tolerandam hiemem, laudatus sit ille, qui obstruxit mentem tuam, memoriaeque tuae dissolvit vas, ita ut oblitus sis, quos tibi recitavi in taberna[13], Succaritae versus[14].

Advenit hiems, ejusque ex necessitatibus mihi sunt septem, si destillans forte pluvia ab eis comparandis probibet:

Latibulum, bursa, caminus, poculum vini post assam, jucundaque conjux et vestis.

Addidit: responsum curas abigens melius est quam vestis calefaciens. Nunc igitur contentus sis eo, quod habes, et abeas! Et reliqui eum, et perdita erat vestis, ad calamitatem meam, nam per totam hiemationem tolerandus erat tremor.

1. Carag, oppidum inter Adarbiganam et Hamadanam, tertio demum post Muhammedem seculo inclaruit, huc se conferente gente Agalitarum, arcesque hic exstruente. 2. Vel: quod mihi notam fecit vim, molestiam, afflictionis. 3. D. S. Scholl.: *die, ubi hospitio excipiebam*, quod scil. multi cameli mactarentur. 4. Proprie: *scientia*. D. S. Scholl.: *versus, eruditio*. 5. A. v. in Zinni et Zinnabri, i. e. primis diebus ex eorum numero, qui dicuntur *dies senis*, scil. hiemis, quibus accrescere fertur frigus, quorumque alii quinque, alii septem statuunt. Scharischi dicit: sunt quatuor fine Februarii, et tres initio Martii. Cfr. Castellum. 6. A. v. cum *Câfis* ejus. Id vero est cum rebus ad hiemis noxam avertendam necessariis, quarum nomina in initio habent litteram Câf. Hariri hic quoque ambiguo ludere videtur; sumserimus enim, omissum esse per licentiam poëticam Teschdid, haec vox etiam notabit: quae *cohibent*, *coërcent*. 7. Azâm fuit cubicularius Noomani, fil. Munsari, non patrum nobilitate, sed sua ipsius virtute in locum excelsum evectus. 8. D. S. Scholl. explicant: non teget secretum meum in fraudando. 9. Potest etiam verti: cujus bona sunt tentoria, cujusque panis humanitatis aqua est conditus. Consulto utebatur verbis, quae diverse explicari poterant. 10. Secundum appositas in editione Sacyana vocales vertendum erit: bonamque fecit terram Thaibae, i. e. Medinae. 11. I. e. a Cajo ad Titum. 12. I. e. velavi fraudem tuam. 13. D. S. Scholl. explicant *Dascarae*, quod sit nom. propr. loci inter Barhdadum et Holvanum. Castellus inter alia habet: domus exterorum, qui Arabes non sunt, in quibus vinum et delectamenta ludicra exstant. 14. Succarita, sive Ibn Succarae, aequalis Haggagi poëtae; uterque tanta floruit poeseos laude, ut compararentur Farasdako et Gariro.

XXVI Ahvasensis.

Narravit Haret Hammamita. Descenderam in fora Ahvasi egestatis indutus veste, ibique diu commoratus eram miseriam perpetiens, transigens dies atros. Tandem longior in ea commoratio aequiparanda mihi videbatur malis ab inimico illatis. Adspiciens ergo illam urbem oculo calido, eam reliqui ut veterascentes ruinas, profectusque a latice ejus deficiente, curto pallio, equitabam ad fontes ubertim manantes; donec, duorum dierum et duarum noctium itineribus ab ea remotus, conspiciebam tentorium fixum et ignem flammantem; quos, dixi, adibo, forsan enim ibi restinguere potero sitim, aut igne in rectam viam dirigar. Cum autem in tentorii umbram pervenissem, videns adolescentes pulchros, supellectilem spectatam, senem veste tectum splendida, et apud eum fructus recentes, salutavi, tum verecunde me averti. Sed risit, tum salutem pulcherrime reddidit et inquit: non vis sedere apud eum, cujus splendent fructus, desiderium commovet jocus? Consedi itaque, ut praedarer sermonem, non ut inglutirem, quod ei praesens erat. Cum vero retegeret mores suos, et nudaret dentes, cognovi, eum esse Abu Seidum, cum pulchra eloquentia et turpi flavedine[1], statimque alter alteri se noscendum praebuit, cingebarque illa hora duobus gaudiis, utrum sereniorem hilaritatem largioremque laetitiam crearet ignorans, emersissene eum ex obscuritate densa itinerum, an abundantiae statu eum frui, postquam sterilitate laboraverat. Correptus autem desiderio, sigillum secreti ejus frangendi, felicitatisque ejus causas penetrandi, ei dixi: unde redis, quo laberis, et quomodo impleti sunt cophini tui? Respondit: locus quidem, unde veni, est Susa; locus, quo tendo, est Tusa; fortuna autem, quam consecutus sum, venit mihi ex tempore scripta epistola. Rogavi igitur, ut interius panderet, epistolaeque argumentum prosequeretur narrando. Respondit: bellum Basusae[2] est levius eo, quod tu desideras, nisi me comitatus fueris Susam. Coacte igitur comitatus, commorabar illic apud eum totum per mensem, demulcentibus poculis excusationis, retinente nutritae spei freno; donec, pectore presso, patientia victa, dixi: non tibi restat excusatio, nec quo amplius possim demulceri; cras itaque corvum separationis auspicabo, proficiscarque cum Honeini ocreis. Respondit: avertat Deus, ut ego fidem fallam aut tibi adverser! Non distuli narrationem alia de causa, quam, ut te apud me manere cogerem; quod si autem fidem meam suspectam habes, istaque suspicio tibi abire suadet, ausculta itineris mei longi historiae, eamque annumera *eventibus prosperis post miserias*. Dixi: cedo! quam longus tuus est funis, quam tremendus dolus! Excepit: scias, tempus austerum me conjecisse Tusam; eramque tunc pauper, miser; nec pellicula, nec nucleus dactyli mihi erat. Induxit me itaque manuum vacuitas, ut ceu torque cingerer mutuo, adversanteque forte id sumsi a viro male morato. Opinans autem, me bene multum acquisiturum, largos faciebam sumtus, nec rediit mihi intellectus, nisi postquam onustus eram aere alieno, cujus solvendi mihi incumbebat officium, adhaerebatque creditor. Consilii expers, hoc quid statu agerem, creditori demonstrabam egestatem meam; sed inopiam non credebat, nec abstinebat a molestia mihi creanda, urgebat potius, ut judicaremur, festinabatque me ad judicem ducere, et quoties precabar, benigneque, ut liberalis, mecum agere rogabam, adducere studens, ut leniorem se praestaret et exspectaret meliorem fortunam, regerebat: ne concupisce, ut exspectem retineasque splendidos! Per caput tuum! non videbis libertatis vias, nisi ostenderis fusos, puros. Cum autem vehementior fieret ejus objurgatio, nec daretur effugium e manu ejus, malo cum eo certavi, in eumque insilui, ut me traheret ad praefectum criminibus dijudicandis, non ad judicem actionum injustarum, ob id, quod audiveram, de praefecti virtutibus et liberalitate, contraque de judicis violentia et avaritia. Et cum pervenissemus ad Amiri Tusensis portam, certum mihi, erat, nihil timendum esse duritiae aut miseriae sed, postulato atramento et albo, scripsi epistolam *pantherinam*[3] hancce.

Mores domini nostri amantur; areae ejus inhaeretur; ei propinquum esse est donatio; remotum ab eo, exitium; amicitia ejus, generis nobilitas; eam amisisse, morbus. Gladius ejus est secans, virtus fulgens, integritas ornans, viae rectitudo manifesta, intellectus versans et probans, gloria pervagata per Orientem et Occidentem.

Dominus est solers, excellens, beneficus, perspicax, rara perpetrans, abstemius, continens

Opes qui acquirit et decoquit, illustris singularis, nobilis, liberalis, ingenuus, mala facinora fastidiens,

Mirus, quando disserit; medelae gnarus, quando adversitates incidunt et praegrandia terrorem incutientia pericula.

Cujus laudes monilia sunt, quae sua sponte connectuntur; munera, imber large destillans; manuum dona, (mare) redundans; avaritia in corde deficit; liberalitas ut ubera mulgetur; loculorum aurum est praedae; cliens prosperitate gaudet et vincit; mercator portae distrahit et acquirit dolo; animus, integer spurcitiei seducti, abstinet ab injuste tractando integro; lenitas conjuncta cernitur cum gravitate. Deflectit a via sordidi; non utitur, quando opportunitas male faciendi apparet, sed cohibet se, ut solet probus.

Hanc ob rem amatur; intimo eum affectu complecti cogit castimonia ejus et puritas demulcens.

Mores ejus candidae sunt notae, nitentes; praestantia talis, quae in certamine vincat.

Humanus, lenem se praebet, condonat caespitanti amico, non habet dubitantem ipsius de dignitate.

Nos tenax, sed ad largiendum pronus, profundit, quando aditur; se offert, non occultat pone januam.

Quando mordet angustia, eo auxiliante mordens acies retunditur densque tollitur.

Quicunque intellectum habet et rationem, prope est aut procul, eum decet, ut se humiliet *admisario temporis*, sananti ossa fracta, cui ab eo inde, quo ubera lactantia suxit, tempore proprium erat, munerum indesinente pluvia rigare, erigere et liberare, juvare et laetare, de honore disceptare, de statu dejicere et redire cum dignitate radiante; exemplo suo labores haud exantlandos imponenti succedentibus; laudato, quotiescunque concussus aut probatus fuerit; viro, cujus laudes pro corona habent amorem eorum, qui rogantes eum adeunt.

Utinam ne eum deficiat laetitiae lux, et prolongetur umbra felicitatis ejus,

Qui, clemens cuicunque lumina siderum ejus spectanti,

Perfectionum suarum elegantiam ceu veste ornat timore Domini sui!

Et conveniat domino meo consecutio honorum firmissimorum, magnificorum, praeda meritorum, pervagatorum, perfectorum; augeatque munera, quae Deo sacrat, servo suo bona felicitatis suae particula adjuvando. Nam filius est nobilis generis, expulsus sterilitate, vulneratus vicissitudinibus, cicatrices relinquentibus, conserens armillas (poemata) per orbem laudatas; qui, quando pectus commovetur, non parem habet dicendo, etiam Kuss ut ibi evadat Bakel; et quando scribit, vestem esse dixeris jamanicam pictam, aut imaginatus fueris hortos florentes. Nihilominus vero potat aquam, cibat frustula decidua; aurora ejus est obscuritas et palla pannus tritus: et jam turbatur duritia injuste tractantis creditoris, stimulantis ob aes alienum solvendum. Quodsi dominus noster gratificaretur repulsando illo muneribus manus suae, laude cingeretur superante, certeque acquireret praemium redemtionis meae e vinculis. Nunquam praestantes ingenii ejus dotes juvare desinant observantem fulgur ejus, gratia faxit Dei indesinentis, viventis aeternum! Dixit; et cum praefectus vidisset uniones ac perspexisset secretum eis mandatum, e vestigio jussit, aes alienum, a me contractum, solvere; litem, quae mihi cum adversario erat, diremit, meque sibi vindicavit gloriae studens, donavitque exquisitis suis. Ita apud eum commorabar complures annos, fruens ejus hospitalitate, pascens in pascuo clementiae; donec, muneribus ejus mersus, syrmate meo auro ejus prolixato, excogitavi, quî abirem statu hoc, quo me vides, pulchro. Perrexit Haret Hammamita. Gratias illi ago, inqui, qui tibi destinavit, ut occurreres benigno, liberali, teque per eum eripuit e compressione creditoris. Excepit: laus sit Deo ob sortis felicitatem et liberationem ab adversario contentioso! Adjecit: quid praefers, ut te mactem dono, an donem epistola pantherina? Respondi: praehabeo, ut mihi dictes epistolam. Resumsit: levius quoque, per caput tuum! hoc mihi est; munus, quod penetrat in aures, minore cum molestia datur eo, quod exit e manicis. Sed erat, quasi dedignaretur et pudore duceretur, epistolamque non solum, sed etiam munus dedit. Sic lucratus duas sagittas (sortes) et discedens duabus cum praedis, redii in patriam oculo frigido, ob acquisitos epistolam et nummos.

1. Proprie, dentium. 2. Bellum quadragenarium, ortum mulieris Basusae socii vulneratâ camelâ. 3. Logodaedaliam intendit, qua per totam sequentem epistolam litterae nudae et punctatae alternant, ita ut nudam quamque punctata sequatur, istaque epistola faciem quasi pantherinam induat.

XXVII Nomadicus.

Narravit Haret Hammamita. In primordiis praeteritae meae aetatis inclinavi ad commorandum inter scenitas, ut imitarer animos eorum superbos linguamque mere arabicam. Quare tollens syrma, ut cui non deest diligentia, incepi terram peragrare sursum et deorsum, donec coegeram agmen mugientium et balantium[1]. Deinde me contuli ad Arabes, vicarios[2] regum filiosque sermonum; tutissimamque regionem mihi habitandam dederunt ac cujusque dentis aciem contundendo a me prohibuerunt. Nec ulla me apud illos invasit molestia, nulla prorsus percussit sagitta petram meam, usque dum amiseram aliquando, nocte lunae illustrata lumine, camelam lacte divitem. Nec acquiescebat anima mea, ut desisterem ab ea quaerenda, vinculumque immitterem ejus tuberi, sed insilui in equum velocem saltu, collocatâque in stapede hasta lenta tremulaque, totam noctem peragrans desertum, petivi omnem arboribus abundantem et vacuam regionem. Cum aurora vexilla sua explicaret et praeco convocaret ad preces, ibi tantum descendi a jumenti tergo, ut praecepta facesserem. Tum denuo insilui in tergum ejus tentavique ejus gressum[3], non animadvertens vestigium, quin sequerer, nec terrae elationem, quin ascenderem, nec vallem, quin transirem, nec equitem, quin interrogarem. Sed haec diligentia mea erat cassa, nec quaesitio ejus inveniebat aquam; jamque oriebatur aestus meridianus, fervorque oblivisci faciens Rhailanum Meijae[4]. Dies autem erat longior umbrâ hastae et calidior lacrimis orbatae. Certus itaque, si non subirem umbraculum defendens ab aestu, refocillarerque somno, defatigationem mihi contracturam esse morbum et adhaesuram mortem, deflexi ad arborem densam ramis frondosamque, ut sub ea dormirem usque ad occasum solis. Sed per deum! nondum anhelitus meus aërem perceperat, nec equus meus quietem, cum conspicerem tendentem a sinistra ad dextram figuram peregrinatoris devoti, qui, locum pabulationis meae petens, properabat ad tractum meum. Quamvis autem invitus animadvertebam deflectentem ad diverticulum meum, deumque implorabam, ut me tutum praestaret a malo omnis improviso irruentis, spes mihi tamen affulsit fore, ut adveniret recitans appareretque hortator ad bonam frugem[5]. Et cum non multum abesset ab arbore mea fereque descenderet in loco meo, repperi eum esse senem Sarugensem, cinctum pera sua et sub axillis gestantem itineris apparatum[6]. Hilaravitque me, cum accessisset, oblitumque fecit perditae. Tum petivi, ut exponeret, unde vestigium ejus, manifestaque sua et abscondita narraret, recitavitque ex tempore, nulla interposita mora[7]:

Dic quaerenti internum rerum mearum statum, tu mihi carus et honoratus es!

Ego vero nunc hanc, nunc aliam, seco regionem; modo hoc, modo illud, desertum noctu pererro.

Viaticum meum, quod venor; camelus, ocrea; apparatus meus, pera et hastula.

Quando descendi in urbem, hospitii coenaculum domus mea, compotores sunt schidia[8].

Nil mihi est, quo amisso contrister, aut doleam, a tempus auferre voluerit.

Pernocto vacuus curae, animus se subduxit omni moerori.

Dormio quantum satis palpebris, corde quieto a torrentibus aerumnis et aegritudine.

Non curo quo ex poculo biberim, nec quid distet dulce ab acido[9].

Quamvis minime licitum habeo, ignominiosa facere, ut via sit largam ad remunerationem.

Si negotii quid tegat veste ignominiae, apage! qui illud velit conficere.

Quando autem vilis impetuose fertur ad facinus malum, natura mea respuit naturam ejus et malum impetum.

Fata potius quam malefacta! Antiquius feretro ferri, quam ad malas ferri actiones!

Tum sublato ad me visu, ob causam, inquit, factum est, ut Kozair[10] abscinderet nasum suum. Ibi ei narravi historiam camelae meae amissae, quasque hanc ob rem heri et hodie toleraverim molestias. Excepit me: desine curare quod abiit, et concupiscere quod periit; nec moere ob illud, quod aufugit, etiamsi esset vallis auri plena. Nec reconciliare studeas eum, qui declinavit ab aura tua[11], accenditque tibi afflictionum ignem, vel si esset filius tuus proprius aut frater germanus. Tum dixit, nonne tibi placet ut dormiamus, evitantes verba et sermones? Nam corpora sunt lassitudine debilitata, meridies autem flammis dominatur, nec quidquam magis polit animum, languentesque recreat, quam somnus tempore meridiano, praesertim mensibus Nager[12]. Respondi, hoc tui est arbitrii, nec tibi importunus ero. Instrato itaque humo recubuit seque dormire simulavit. Ego vero innitebar cubito, eo fine ut vigilarem, non dormirem. At somnus me oppressit, cum linguae essent frenatae, nec expergefactus sum, nisi cum nox jam subisset stellaeque splendescerent[13], et ecce! nec Sarugensis aderat, nec equus ephippio instructus. In nocte itaque eram Nabegitica[14] Jacobiticaeque tristitiae, fervore capitis certans cum fervoribus diei[15], vigilantia certans cum stellis, cogitans modo de incessu meo pedestri, modo de reditu. Tandem, cum facies coeli ridendo nudaret dentes lucis[16], apparuit mihi eques properans deserto. Cui signa veste mea dabam, sperans fore, ut ad me accederet. Sed nil curabat signa mea, nec miserebatur mearum molestiarum, sed ultra pergens commode, contemtus me feriebat sagitta. Unde celeriter cucurri rogaturus, ut me a tergo vectorem reciperet, patienter ferentem ejus superbiam. Assecutus autem cum molestia, cum in eo gyrarem obtutum oculi liberum, vidi camelam meam ejus esse jumentum, amissamque ab eo inventam. Nec in mora habui quidquam, quo minus eum de gibbo dejicere, habenaeque extrema ei rapere studerem, clamans, ego possessor, qui eam amisit; mihi lac ejus et foetus; nec similis sis Aschabo[17], nec mihi simul et tibi molestias crea. Ille vero mordere et pipire[18], impudentem se gerere et protervum. At, cum modo acerbum, modo lenem, modo leoni similem, modo submissum, se praeberet, oppressit nos Abu Seid, indutus pelle pardi, irruens ut fluctus effusus. Quod animadvertens metuebam, ne hodiernus dies fieret ut hesternus, et luna ejus similis esset soli ejus, adjicererque duobus coriariis[19], evaderemque fabula de vere existente, nec aliud mihi videbatur, quam eum monere pactorum oblitorum et hesterni facinoris. Obtestanti autem per deum, veniretne hodie reconciliationis causa, an ut me perderet, respondit: avertat deus, ut eum trucidem, quem sauciavi, addamque samumo nocturno diurnum! Status tui explorandi gratia adveni, et ut sinistrae tuae essem dextra. Tranquillato ibi pectore meo et discusso metu, exposui historiam camelae et, qua socius meus se operiret, impudentia. Quo facto illum adspexit, ut leo lustri adspicit praedam; tum coram eo hastam extendens juravit per illum, qui lucere fecit auroram, sese, nisi evaderet ut musca[20], et loco praedae contentus esset reditu, spiculum illius adducturum esse ad sorbendam venam ejus jugularem, eoque afflicturum filium et amatum. Projecta igitur camelae habena, fuga se proripiens, evasit celerrimo cursu. Tum me allocutus est Abu Seid: tene et frena eam; nam duarum rerum pulcherrimarum est altera, et noxa una levior est quam binae. Perrexit Haret Hammamita. Et dubitabam, reprehenderemne eum, an gratias ei agerem, utilitatemque compensarem cum noxa. At, quasi quis ei insusurrasset, quod corde tegebam, aut quasi hariolatus esset, quae interna mea turbabant, hilari facie ex adverso me respiciens, recitavit lingua volubili:

O frater, patienter ferens injurias, prae fratribus germanis et affinibus!

Si te male habuit hesternus dies mea causa, jam exhilaravit te hodiernus.

Condona igitur, et procul abjice et gratias et reprehensiones!

Adjecit: equidem sum promtus ad iram, tu vero ad lacrimas promtus es; haud itaque convenimus. Mox conversus secabat superficiem terrae, bucephalum suum propellens vehementissime. Ego vero, non cunctatus conscendere jumentum, iter relegi ad hospitium meum, donec adtigi mansionem, expertus res et reculas.