De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

Part 4

Chapter 4 3,006 words Public domain Markdown

Priusquam de libris XI-XIIII disputare pergimus, *de relliquiis huc referendis* dicendum est. ad librum undecimum omnia apparet pertinere, quae ex libris de lingua latina, certo libri numero non addito, laudantur et ad uocabulorum declinationes spectant. his praemissis ad fragmenta grammatica apud Charisium obuia transeo, quem omnia fere Romano Cominiano Palaemoni Scauro debere constat (H. Keil praef. gramm. lat. uol. I p. XXXXV. W. Christ Philol. XVII p. 120. A. Schottmueller de C. Plini Secundi libr. gramm. p. 7), nec minus Romanum, e quo sumpta sunt caput XVII de analogia et capitis XV ea pars in qua quae ad nos nunc pertinent leguntur, permulta e Plini libris de dubio sermone, alia ex Aspro Capro Helenio Acrone aliis excripsisse. quorum auctorum solus Plinius libros de lingua latina disertis uerbis{22} laudat et non nisi hos e libris Varronianis, praeterquam quod semel (uel bis) ‘libro IIII de utilitate sermonis’ in re singulari usus est, et ex libro de sermone latino quinto _later lutum iugmentatum_ (sic scripsi pro _iugmenta_) uerba ni mirum non doctrinam grammaticam excerpsit, si alter locus Plini est (cf. Schottmueller l.l. p. 42). probabiliter ergo quae Plinius Varroni debet libris de declinationibus adsignamus, quibus pro suo consilio praecipue uti debuit et ut modo uidimus, usus est (Char. p. 53, 17. 78, 4. 122, 23. 129, 21. 131, 10). praeterea quae Char. p. 73, 13 de deminutiuis habet conlato Pompei commento artis Donati p. 154 e Plinio fluxisse probabile, e Varronis libro XI hausta esse certum est (cf. L. Lersch sprachphil. d. alt. I p. 196), cum quibus locis artissime cohaerent excerpta Pompei p. 143. Cledon. p. 1897P. cum uero praeterea Romanus Varrone laudato proferat p. 58, 17, quae de l.l. V 118 p. 131, et p. 104, 13 quae Priscian. VII 55. I p. 333 e libris de l.l. esse docent, etiam reliqua quae cum eorum argumento conuenire uidebantur huc traxi, quamquam rem ita ut nulla dubitatio relinquatur non esse conparatam uideo. sed ut hoc semel moneam, in his minutis frustulis, tam multis dubitationibus obstrictis, quas ne enarrare quidem possis nisi intoleranda uolumina conscribere uelis, id unice uerum uidetur, ut testimonia sequaris et externa indicia quibus innixus singula fragmenta distribuas quantum ullo modo fieri possit inuestiges, sed his omnino deficientibus aut dubiis quam paucissima tamquam incerta relinquas et pro indole et ratione uariorum operum singula eis adscribas libris in quorum quadrant argumentum. de quibus autem ne sic quidem constare quodammodo uidebatur, ea ad calcem conposui.

Footnote 22: Laudat Plinius librum XI p. 131, 18. 141, 30 (cf. Schottmueller l.l. p. 41). p. 142, 21, librum XIII p. 105, 14. p. 139, 15, librum XXII p. 142, 20. praeterea e Plinio fluxit locus p. 106, 2 (cf. Schottmueller p. 43), quem in libri de l.l. octaui ea parte quae intercidit fuisse uidit O. Mueller praef. Varr. p. XXXXVII. ex eodem Plinio librum XI hausisse Romanus p. 80, 3 cl. Pompei p. 154 Char. p. 37, 13 uidetur. restant loci p. 58, 17 (de l.l. V 18 p. 131) 73, 10 ad Cic. V. (108 p. 111) 104, 13. 104, 28 ad Cic. VIII (54 p. 130) p. 105, 14 ad Cic. XIII quos Plinio Romanum debere demonstrari nequit.

*Libro undecimo declinationes* ita exposuisse Varro uidetur, ut genera numerum casus deinceps persequeretur, quemadmodum VIII 46 p. 425 sq. VIIII 55 p. 495 sq. (cf. X 22 p. 556) fecit. Genera proprie ea esse docuit quae natura sint (cf. autem VIII 55 p. 495) eamque in animalibus sequendam esse (fr. 69); quando dubium sit genus, cognosci id posse ex deminutiuis (fr. 10) quae paucis exceptis genus uocabulorum principalium retineant (fr. 11). ubique analogiae studium in singulis tractandis conspicuum est, uocabula graeca in -ης, quae antiquorum alii aliter declinauerant, omnia a littera finiri et feminino genere proferri iussit, ut charta cochlea (fr. 14), ‘dies’ non sine discrimine masculino et feminino genere dicendum esse, sed illud si unum diem, hoc si temporis spatium significet (fr. 12). De numero nihil extat, nisi ‘uis’ etiam in plurali cum praecepisse (fr. 15), ita enim ut Probum (p. 31, 1 K.) interpreter, alterum fragmentum e libris de l.l. a Probo statim praemissum de ‘uade et uase’ (fr. 16) me mouet. de uis uocabulo cf. Char. 89, 14 cl. p. 548, l. Priscian. I p. 249, 9. Contra usum constantem (cf. Bentley ad Ter. And. II 1, 20) et Lucili sententiam (cf. Vel. Long. p. 2229. C. Lachmann ad Lucr. p. 329) genetiuum uocabulorum -ius et -ium finitorum duplici I scribere uoluit (fr. 17), ne contra regulam minor nominatiuo fieret, idemque rationem in vocatiuis postulare dixit, sed utilitatis (cf. VIII 10 p. 424 sq.) causa, ut casus discernerentur, hunc uno I proferri (cf. Gell. XIII 26, 1). De ablatiuo singulari tertiae declinationis I aut E finiendo non paucas regulas dederat C. Caesar in libro secundo de analogia, quo opere a Plinio diligenter adhibito num Varro usus sit, quamuis ualde probabile sit, certo dici nequit. statuit enim (Nipperd. p. 756) neutra in E (Char. p. 122, 13) L (Char. p. 119, 5) AR (Char. 122, 16. 133, 18) terminantia praeter iubar (et monosyllaba) ablatiuo in I proferenda esse. eiusdem de eodem I obseruationem Plinius, cui illa quoque debemus, respicere uidetur loco a Romano uel Charisio (18) tam male et breuiter contracto, ut Caesaris praeceptum ad quod Plini uerba referenda sunt in fine lemmatis et insuper misere mutilatum legatur. obseruationem igitur Caesaris de ablatiuo eorum uocabulorum quae similem nominatiuo genetiuum habeant et quae accusatiuum in -im faciant (cf. Charisium p. 47, 14 a Keilio bene conlatum) antiquos damnasse id est loquendo neglexisse Plinius dicit, quos Varro reprehenderit, sed iniuria, nam in quibusdam recte locutos esse, ut ipso teste ‘ab hoc canali siti tussi febri’ dixerint. Varro autem, quo et exempla (ab hoc cane orbe carbone turre falce igne ueste fine monte fonte ponte strigile tegete aue asse axe naue classe) a Plinio ei opposita ipsiusque uerba l.l. VIIII 112 p. 539 ‘qui dicit hoc monti et hoc fonti, cum alii dicunt hoc monte et hoc fonte, sic alia quae duobus modis dicuntur, cum alterum sit uerum, alterum falsum, non uter peccat tollit analogias, sed uter recte dicit, confirmat’ ducere uidentur, praecepit ut omnia tertiae declinationis nomina substantiua ἀναλόγως ablatiuum datiuo similem haberent. ad eundem ablatiuum spectat, quod discrimen inter ‘rure’ et ‘ruri’ (fr. 19) exposuit. in his seuere analogiam secutus, alia ad uitae usum, quem etiam in libris VIII-X saepius premit, direxit, ut nos quodammodo constantiam desideremus. Plinius licet ipse quasdam exceptiones admiserit (Char. p. 129, 27) eum uituperat (fr. 20), quod falces axes lintres uentres stirpes urbes orbes uectes quidem in accusatiuo dicere uoluerit, sed in reliquis eiusdem speciei monteis et similia. de neutris graecis ut poema in his libris sic statuisse uidetur, ut ea aut prorsus tamquam latina (fr. 21) aut prorsus tamquam graeca (fr. 22) declinarentur et sic analogia, quae primo obtutu deesset, ualeret. quod illud quasi lex inuiolabilis, hoc ut constans usus a Plinio ponitur, id eo explicatur, quod pro suo consilio cohaerentem expositionem in breues regulas discerpsit, quas Romanum uel Charisium iterum breuiasse uidimus, quod multis exemplis confirmatur. aliter de eadem re in aliis libris scripsit. in IIII de utilitate sermonis (Char. p. 123, 3 cf. Consent. p. 2040P), ubi consuetudini communi multum concessisse uidetur, uniuscuiusque iudicio permisit, si Plinium Varronis expositionem secutum esse mecum putas, num poematis an poematibus dicere mallet. in libro de grammatica contra (Char. 131, 10 quem locum inde sumptum esse infra exponam) quo certa loquendi praecepta dabantur, poematibus schematibus et quae talia sunt dici iussit, quia nomina latina, et illa tamquam latina tractanda esse, quae ablatiuum singularis in -e formarent, datiuo et ablatiuo pluralis in -bus exirent. ceterum Plinius in hac re Varronis praecepta diligentissime indagasse et quae in uariis libris docuerat conlegisse uidetur, unde uidere licet, doctis Romanis dubium fuisse quid in huiusmodi nominibus sequendum sit. Denique, indeclinabilibus non neglectis (fr. 23), ad declinationem augendi et minuendi transiisse uidetur (cf. VIII 75 p. 447 sq. VIIII 72 p. 509), qua conparatiua et diminutiua, ut cum Prisciano loquar, conprehendit. ibi conparatiua et in maius et in minus fieri dixit, generisque alterius (fr. 24) exempla _inuenior non satis iuuenis, senior non satis senex_ posuit.

*De libro duodecimo*, cum praeter unum fragmentum fortasse inde sumptum (fr. 27) nihil ex eo seruatum sit, tacere quam hariolari malo. suspitionem uero quandam mouent Diomedis (p. 371, 23) uerba corrupta (fr. 26), in eo capite conscribendo Varronis doctrinam non neglectam fuisse. cum autem quae ex eius libro sumpta sint accuratius circumscribere non contigerit, hoc breuissime monito ad *librum decimum tertium* transeo.

Perpauca de *poeticorum uocabulorum explicatione* scimus. in Nelei carmine et Liui Odyssia puellam _puera_ dictam esse uoluit (fr. 28), ubi Aelius Stilo _puer_ retinuit, in quo analogiae studium uides. Varronis sententiam probauit Suetonius (cf. A. Reifferscheid quaest. Suet. p. 465), ut fortasse bonam partem exemplorum (Prisc. I p. 231) de uerbis puellus puerus puer puera prolatorum, cum optime huc quadrent, a M. Terentio acceperit. Mulierum nomina graeca -on terminata ut Leontion Chrysion mire traditur (fr. 29) in ablatiuo et datiuo tantum eum declinare uoluisse, quod per se ineptum est. nescio an potius exposuerit, genetiuum, nam reliqui casus nominatiuo similes erant, in comoediis usitatum non fuisse; quam obseruationem excerptores obscuram fecerunt, ut assolent. et re uera in Plauti Terentique comoediis tales genetiui non, quantum ego quidem sciam{23}, occurrunt. Praeterea palpetras pro palpebris posuisse dicitur (fr. 30), eodem sine dubio ueriloquio usus quo Lactantius, qui ipsum sequitur (de opific. dei 10){24} ut igitur oculi munitiores essent ab iniuria eos ciliorum tegminibus occuluit unde oculos dictos esse Varroni placet. nam et ipsae palpebrae, quibus mobilitas inest et palpitatio uocabulum tribuit, pilis in ordine stantibus uallatae, septum oculis decentissimum praebent. Denique de oxygaro (Mart. III 50, 4) uel oxycomino (Petron. fragm. Trag. 66 p. 79 Buech.) uel simili liquamine acuto (cf. Cato de re rust. 117. 118) dixisse uidetur (fr. 31). graeco uerbo ὄξος rarissime scriptores latini usi sunt, oliuum pro oleo antiqui poetae (ut Plaut. Pseud. 301. Lucr. II 391. Catull. 6, 8) dixerunt quod posteriorum aliquot imitantur.

Footnote 23: Vno Plauti (mil. gl. 271) loco in codice Ambrosiano _Philocomasii custos_ legitur, ubi tamen Ritschelius _Philocomasio custos_ (cf. 1431) cum reliquis libris maluit; quem locum mihi significauit Carolus Zangemeister.

Footnote 24: Etymologias in hoc Lactanti libello obuias cur non ad libros de l.l. rettulerim, quamuis cap. V libri ad Ciceronem laudentur, nunc accurate exponere longum est. uerbo moneo omnes ad hominum membra pertinere et cum artissime inter se cohaereant cum loco cap. 12 (cf. Censorin. de die nat. 6, 1) ad Tuberonem de origine humana (cf. Censorin. 9, 1. Ritschl de Varr. logist. p. XI) referendas esse.

Restat liber ille qui quasi *prooemium totum opus* exordiebatur. orationem esse natura tripartitam ibi Varronem exposuisse, initio libri octaui probatur ubi hoc _in superioribus libris_ legi dicit, cui rei uix aptiorem locum inuenies. de uniuersa ergo oratione egit; quo loco de ratione, quae inter res et uerba intercedat, in qua re cardo totius doctrinae stoicorum uertitur, non potuit non disputare. peropportune igitur accidit, ut etiam hunc locum quomodo fere tractauerit, ex Augustino (fr. 1*) cognoscere possimus. uerbum uniuscuiusque rei signum esse statuit, quod ab audiente possit intellegi a loquente prolatum, omne ergo uerbum sonare; de sono autem uerbi (stoicorum locus περὶ φωνῆς) in his libris non esse agendum, sed de uerbo quantum ei res quaedam subiecta sit (stoicorum locus περὶ πραγμάτων). sequitur lubrica illa rerum uerborumque coniunctio, quae quasi per gradus quosdam uerbum dicibile dictionem rem amplectitur, quae uocabula graecis φωνὴ λεκτὸν λέξις πρᾶγμα (L.D. VII 57) respondentia, num a Varrone sumpserit Augustinus pro certo adfirmare non audeo. deinde pluribus de uerbis disputare debuit, ibique fortasse unam uel plures etymologiarum posuit, quas Augustinus habet, quarumque illas quae a uero uerbum ducunt huic loco perquam aptas Varronique quasi surreptas esse uides. a uerbo ad tres praecipuas disciplinas, quae ad uerba spectant transiit, cui argumenti quod tractandum sibi sumpserit circumscriptioni breuem sine dubio omnium librorum conspectum subiecit (cf. Augustin. de ciu. dei VI 3. A. Popma biblioth. uarr. p. 500).

De postrema hexade aliter ac nos statuit *O. Mueller* (praef. p. L); cum enim syntaxin Varronis tempore minus elaboratam fuisse, quam ut duodecim libris a Varrone potuerit tractari sibi persuaserit, ‘ad usum uocabulorum et orationis ornatum et similia eum transgressum’ esse existimauit. quam sententiam secutus Ritschelius (nou. mus. Rh. VI p. 526), cum ita Varronem promissis _tres_ fore totius operis partes non stetisse uideret, hanc inconstantiam firmissimum argumentum iudicauit ad stabiliendam O. Muelleri coniecturam (praef. p. I sq.), numquam hos libros absolutos et a scriptore editos esse. quem scrupulum nescio an disputatio nostra exemerit. de illa uero sane speciosa coniectura O. Muelleri, libros nostros cum scriptor a.u.c. DCCVIIII proscriptus esset e bibliotheca protractos esse paucis disputabo, nam optime de eadem re nuper L. Spengelium (ueb. d. crit. d. uarr. buech. de l.l. Abhdl. de bayer. akad. I. bd. VII, II p. 443 sq.) dixisse uideo. Primum et de tempore quo hoc opus absoluerit Varro et de ipso opere sagacius iudicauit O. Mueller quam uerius. Cum enim Varronem post pugnam Pharsalicam a.u. DCCVI (cf. L. Roth leben d. Varro p. 21) ad libros et studia reuersum esse ex ipsius Ciceronis testimonio in epistulis ad Varronem (ad fam. VIIII 1, 2. 6, 4) constet, ex eiusdem uero querelis (Acad. post. I 1, 2 et epistula ad Att. XIII 12, quam N. Maduig praef. Cic. de finib. p. LX n. mense Quinctili scriptam censet) a.u. DCCVIIII iactatis, se nescire quid, immo num quid Varro quamuis iamdudum id pollicitus ad se scriberet, nihil efficiatur, nisi tum M. Terentium opus quod moliretur nondum transmisisse et quid elaboraret tacuisse, non erat cur O. Mueller p. V. VI dubitaret, maiorem operis partem iam tum Varronem absoluisse, sed consulto, ut tanta librorum mole simul transmissa inprudenti stimulatori ruborem adferret, retinuisse et biennio proximo (a.u. DCCXI mense Decembri Cicero necatus est) edidisse. et traditum esse uidetur altera demum anni u. DCCX parte uel postea, nisi Ciceronem eadem qua Varronem ad scribendum excitauerit inmodestia de opere sibi misso iudicasse existimes, qui in libro primo de gloria, mense Quinctili anni u. DCCX scripto (cf. E.W. Fischer roem. zeittaf. p. 321), oppida quod opem darent esse dicta (Fest. p. 202 Oppidum) posuit, _adiciens ut imitetur ineptias_ (_inertias_ sch. Laeti) _stoicorum_. (cf. de l.l. V 131 p. 143). Etiam de ‘ingente opere’ paullo aliter ac Mueller putauit statuendum est. nam si tantum temporis, quam ille eum in hoc collocasse uoluit, in singulis operibus consumpsisset, uix dimidiam partem quomodo perfecerit librorum, quos eum edidisse O. Muelleri tempore minus quam nunc constabat, uix est perspicuum. huius autem operis indoles profecto non ea est, ut plus laboris quam alia sibi uindicasse concedamus. quae enim graeci philosophi et grammatici de graeca elaborarant lingua in latinam transtulit, quorum uestigia quam arte sequatur uel ex paene puerili modo contra pro de rebus disputandi adparet. singularum rerum autem permultae tritissimae ei erant, alias ex collectionibus non ad hos tantum libros conscribendos confectis hausit, ut totum fere librum septimum ex schedis, in quibus poetarum γλώσσας conlegerat (cf. O. Mueller praef. p. XI. Ritschl parerga plaut. I p. 77. 180), alias ex libris ab ipso editis repetiit, uelut libri sexti (86 p. 262 sq.) locum de tabulis censoriis, quem ibi positum mirabere, e libro antiquitatum humanarum XX transcriptum esse e Noni (u. sortirent p. 471 M) testimonio (cf. W. Christ philol. XI p. 451), et non pauca de diebus festis in eodem libro ex eisdem antiquitatum libris, ad quos bis (VI 13 p. 195. 18 p. 200) lectores relegat, fluxisse adparet.

Deinde O. Mueller ad indicia partim e natura orationis et expositionis, partim e rebus traditis ducta transit. Duo inuenit e rebus sumpta, quorum alterum nullius est momenti, alterum contra eum pugnat. primum enim, cum inter omnes qui grammaticorum graecorum et latinorum scripta nouerunt, quam saepe eadem repetere et de eisdem inter se pugnantia scribere soleant, constet (cf. K. Lehrs nou. mus. Rh. II p. 119. Herodiani scripta III p. 417 sq.), talia inde (p. VII) effici non possunt. Alterum e temporum rationibus ductum est. cum e mensis intercalaris (VI 13 p. 195) mentione librum ante Caesaris fastorum emendationem scriptum esse uideret, quod conprobauit Th. Mommsen{25}, repugnare existimauit haece (VI 22 p. 204): _Saturnalia dicta ab Saturno quod eo die feriae eius, ut post diem tertium Opalia Opis_, quod Varronem Caesaris fastos secutum postea disputationi addidisse putauit. in quo eum non offendit, quod Varro qui etiam de re rust. I 28, 1, quos libros eum DCCXVI uel postea scripsisse constat, de Caesaris fastis loquens adiciat _dies qui nunc sunt_ illud continuo post correctos fastos tam nude posuerit. Saturnalia quidem et Opalia eodem die antiquitus fuisse testatur Macrobius (sat. I 10, 18), quod Caesarem ita mutasse ut illa die quo semper fuerant relinqueret, haec transferret, uereor ne citius Popmae (ad h. 1.) hoc contendenti non demonstranti O. Mueller crediderit. et re uera nihil de tali mutatione traditum est, sed Caesar omnes quantum sciamus dies festos integros reliquit. contra Augustum Macrobius (I 10, 4. 23), cum post Caesarem Saturnalia alii eodem die quo antea, alii eo qui tum ut antea notabatur, deinde omnes pluribus diebus celebrarent, per triduum festos dies instituisse testatur, eundemque ut principium et finem certo definiret, Opalia transtulisse existimo. similiter iudicauit R. Merkel praef. Ouid. Fest. p. XVIII, quem secuntur I. Marquardt R.A. IIII p. 460, L. Preller roem. myth. p. 416. hanc autem Augusti mutationem cum quibusdam aliis coniunctam probabiliter Merkel l.l. p. IIII ad fastorum ordinationem ab eo factam rettulit eamque a.u. DCCXXXXVI adscripsit. quod si uerum est, ilia a Varrone, qui DCCXXVI mortuus est, scribi non potuerunt. sciolus ergo quidam Varronem, non Varro se ipse correxit illiusque uerbis addidit _post diem tertium_, quibus deletis reliqua _ut Opalia Opis_ optime se habent. hunc autem unicum locum cum adferre posset, ante a. DCCVIII libros scriptos esse constat.

Footnote 25: Vsus est loco VI 20 p. 201 (roem. chronol. p. 235. p. 16) ubi in codice Vinalia rustica _a. d. XII kal. Septembr._ agi dicuntur, quod male correxit Augustinus in _a. d. XIIII kal. Sept._, qui in fastis correctis illi respondebat. idem quamquam intellexit L. Pontedera antiq. lat. graec. enarr. p. 317 nugis a uero abduci se passus est; nihilo minus praeclare eum rem demonstrasse iudicauit I.G. Schneider uita Varr. in script. rei rust. I 2 p. 230.