De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

Part 5

Chapter 5 3,404 words Public domain Markdown

Restant ea quibus uestigia operis nondum absoluti et additamenta posterioris retractationis agnoscere O. Mueller sibi uisus est. ex his uero solis quidquam efficere uelle quam periculosum et lubricum sit apparet in opere tam misere corrupto turbato truncato interpolato, quam uix aliud. sed etiam quae huius generis Mueller in praefatione tamquam grauissima collegit nihil probant. quid eo efficitur, quod Varro in extremo libro septimo post Naeui Enni quoque Plauti aliorum γλώσσας ponere uoluerit (p. XI), hae autem desint? potuit hoc facere, expectares fortasse factum esse, sed non fecit. nisi forte et hoc loco librarii cuiusdam pigritia reliqua a scriptore addita omisit. nec firmius argumentum esse (p. X) dispositionem libri septimi non prorsus cum diuisione quinti sextique congruentem, uel ex eis quae de libro VIII et VIIII disputaui adparet{26}. Additamenta uero tria p. VIII sq. significauit (nam e locis VI 70 p. 247. X 18 p. 554 sq. nihil colligi posse quisque uidet), de quorum tertio, nam duos L. Spengel l.l. p. 19 a Muelleri incriminationibus uindicauit, pauca addam, ne quid ab eo prolatum intactum relinquam. recte intellexit (p. VIIII) locum VI 44 p. 222 sq. ut in codice scriptus extat, a scriptore profectum non esse. cum et p. 223 et p. 225 uerba memini et metuere explicari, illius autem interpretationes inter se discrepare uideret, ad coniecturam suam confugit haec altero loco, olim in margine a scriptore addita, perperam in textum inrepsisse et quae in codice ita se excipiunt, ut breuitatis causa eius paragraphis utar, 43. 44-49-46. 47. 48-45-50, sic transposuit ut paragraphorum 49 et 45 sedes inter se permutaret. leguntur 44 p. 222 haec sic reminisci cum ea quae tenuit mens ac memoria cogitando repetuntur. hinc etiam comminisci dictum, a con et mente, cum finguntur in mente, quae non sunt, et ab hoc illud quod dicitur eminisci (M. _reminisi_ cod.), cum commentum pronuntiatur. ab eadem mente meminisse dictum et amens, qui a mente sua descendit. hinc etiam metuo mentem quodammodo motam uel metuisti amouisti. sic quod frigidus timor, tremuisti timuisti. tremor dictum a similitudine uocis quae tunc cum ualde tremunt apparet, cum etiam in corpore pili ut arista in spica ordei horrent. haec sic ferri non posse uides. accuratius examinanti interpolatoris manu deprauata ex sequentibus esse mihi constabat, quam multa autem librariorum et grammatistarum additamenta in libris nostris lateant docuit Spengel l.l. p. 12 sq. praef. Varr. p. XXXVIII sq. nec desunt exempla locorum ipsius scriptoris uerbis ex alio loco inlatis interpolatorum. ut in uerbis proxime antecedentibus (VI 43 p. 222): _cogitare a cogendo dictum, mens plura in unum cogit unde eligere possit, [sic e lacte coacto caseus nominatus], sic ex hominibus contio dicta_ e.q.s. uncis inclusa ferri nequeunt. plura enim non coguntur in lacte ut caseus fiat, sed ipsum lac cogitur, uox _sic_ ergo inepta. atque Varro semper fere in deriuationibus _a_ praepositione utitur (in sequentibus cur id non fecerit adparet, praeterquam quod interest aliquid inter dicere et nominare) et in omnibus quae hic cum cogere conposuit uocabulis uocalem _o_ seruauit, quod quamuis leuidense uideatur alicuius momenti est. sumpta sunt uerba ex libro V 108 p. 111 _caseus a coacto lacte ut coaxeus dictus_. similiter in eodem libro sexto 69 p. 246 uerba _spondet enim qui dicit a sua sponte: spondeo_ repetita sunt e praemissis 69 p. 245 _spondere est dicere spondeo, a sponte, nam id ualet_ (_ualet et_ cod. cf. Spengel l.l. p. 29) _a uoluntate._ et 84 p. 261 quae leguntur _indidem puteus quod sic graecum antiquum non ut nunc_ φρέαρ _dictum_ e libro quinto 25 p. 41 inlata. cf. quae p. 17 de libri quinti 22 p. 31 dixi. sed redeo ad locum suprascriptum. uerbi metuo quae ibi profertur explicatio misere confecta est ex ea quae infra legitur _metuere a quodam motu animi cum id quod male_ (_malum_ F) _casurum putat refugit mens_ (p. 225), sed ita ut neglecto hoc ueriloquio _mens_ uocabulum prematur et tamquam etymon ponatur, a quo reminisci e.q.s. quoque ducta. deinde uerba nec ut scripta sunt sanam praebent sententiam nec quomodo talem efficias facile est dictu, nam uix quod Spengelius proposuit _hinc etiam metuisti, mentem quodammodo motam amouisti_ placebit. grauissimum uero est, quod praeteriti persona secunda nusquam praeterea in uerborum etymologiis ponitur nec cur hic ponatur perspicuum est. eodem modo atque metuendi etiam meminisse uerbi explicatio conglutinata est ex infra scriptis (p. 225) _meminisse a memoria cum id quod remansit in mente rursus_ (_mente in id quod rursus_ male F ut diu intellectum), _mouetur_, nisi necessitate quadam lectori non plane dormitanti ac stupido, cum reminisci et conminisci uerba a mente duci uiderit, memini quoque uerbi eandem deriuationem in mentem uenisse mauis. haec igitur, adiecta amentis originatione quae in propatulo est et ab antiquis tradita (Fest. p. 158. cl. Paul. p. 23. Isid. orig. XI 1, 11) a librario sagacitate quadam ut ipsi uidebatur haec uerba ad mentem referente in locum nostrum quo uerba quaedam a mente ducta tractari uidit, ut Varronem quasi suppleret, inculcata sunt{27}. Quod autem ordinem quo singula cognatarum notionum uocabula coniungerentur O. Mueller desiderauit ideoque locorum transpositionem suscepit, ei rei Varronem operam non dedisse, docet uel _recordare_ inter _curiosus_ et _curiae_ (VI 46 p. 424) uel _falli_ inter _famam_ et _famigerabile_ (VI 55 p. 231) interpositum et multi libri quinti praesertim loci.

Footnote 26: Maiore cum specie ueritatis sane inconstantiam terminorum doctrinaeque grammaticae incongruentiam protulisset, quae tamen nil demonstrant nisi parum definitam ac rudem illo tempore linguam latinam in rebus grammaticis fuisse et in diuersis librorum partibus diuersos auctores secutum esse Varronem securum de praeceptorum discrepantia.

Footnote 27: Inpeditius est iudicium de sequentibus uerbis, quae nec cum reiectaneis nec cum antecedentibus coniunctione _sic_ coniungi potuerunt, cum ne minima quidem similitudo inter illa et haec intercedat. praeterea suspitionem mouent praeterita, ut dixi, non nisi hoc loco obuia et iam ab Henrico Stephano Varrone indigna iudicata _quasi quicunque metuit, etiam tremat_. sed caue ne haec quoque praeter uerba _tremuisti timuisti_ ab interpolatore orta existimes, nam ille suam doctrinam e Varrone hausit, talia autem nusquam leguntur, et non sunt ueriloquia a mente ducta, quae illum adamasse uidimus. uereor autem, ne interpositis illis nugis quaedam exciderint. cum enim transitus a reminisci comminisci uerbis ad tremorem nullo addito uerbo durior uideatur, quam quem in tali etiam scriptore feras, _sic_ illud fortasse ad omissa quaedam spectauit et uerba cum sequentibus coniungenda sunt: _sic quod frigidus timor, tremor dictum a similitudine uocis, quae tunc cum ualde tremunt apparet._

Si qui uero abruptum et neglegens scribendi genus premunt, monendi sunt, Varronem omnem ornatum et elegantiorem enuntiatorum coniunctionem consulto uitasse et quasi defugisse (cf. G. Scioppius consult. de schol. et stud. rat. p. 50. Th. Mommsen roem. Gesch. III p. 565) eumque Ciceroni de industria obnixum esse, praeterea autem de omnibus subtilioribus certi quidquam statui (cf. W.A. Becker ztschr. f. altthw. 1845 p. 992. Spengel ibid. 1846 p. 143) ante non posse quam de Florentini codicis (cf. A. Mai praef. ad Cic. de republ. Romae 1822 p. 20; W. Corssen orig. poes. Rom. p. 54; Spengel emend. in Tacit, p. 4) singulis locis constet, quam ob rem uir cl. qui olim et nuper de Varrone optime meruit, ut editionem quam intus seruat in lucem edere uelit, etiam atque etiam rogandus est.

Haec si probabiliter disputata sunt, omnia O. Muelleri argumenta ipsamque coniecturam festinantius quam circumspectius prolatam concidere uidimus. neque uero perspicuum est, quomodo hos libros in lucem rediisse et ad nos uenisse cogitauerit, qui praef. Festi p. XXX Verrium Flaccum eis usum esse negat, ‘quia delitescebant etiamtum uel non ea auctoritate in publicum editi erant, ut Verrius Varronis nomini praefixo satis confideret’. plane uero necesse est, eos aut mox post illam spoliationem ab eo qui quominus tum interirent prohibuerat prolatos esse, et Varronem qui tria post hanc calamitatem lustra uidit eos siue agnouisse siue deleuisse, aut nunquam conparuisse. non magis intellegitur quomodo tam mirum fatum eruditis posterioris temporis prorsus incognitum esse potuerit, nam sane Quintilianus, si hos libros nunquam a Cicerone{28} lectos, immo diu post eius et si fieri potuisset Varronis mortem protractos esse conpertum habuisset, non scripsisset sed cui non post Varronem sit uenia, qui agrum quia in eo agatur aliquid, et graculos quia gregatim uolent, dictos uoluit persuadere Ciceroni (ad eum enim scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, alterum ex uocibus auium? (I 6, 37. de l.l. V 34 p. 35. 76 p. 81.) Erant autem in Varronis manibus, ut epitome docet, erant in doctorum manibus, ut primus Vitruuius testatur, qui circa DCCXXVII scripsit (cf. Fischer l.l. p. 382. Lachmann ant. mus. Rhen. VI p. 107) praef. libri VIIII p. 241 Schn.: _item plures post nostram memoriam nascentes cum Lucretio uidebuntur uelut coram de rerum natura disputare, de arte uero rhetorica cum Cicerone, multi posterorum cum Varrone conferent sermonem de lingua latina_, quibus uerbis nisi libros nostros{29} significauit, nullam profecto causam habuit, cur non potius antiquitates laudaret uel Varronem Nigidio Verrioque praeferret, quorum libri Varronianos si nostros excipias numero superabant et pariter aestimati erant. Verrium Flaccum libris his usum non esse O. Muellero concedo (qui quidem paullatim tantum in memoriam reduxisse uidetur hoc solum cum inuento illo conuenire; uid. adn. Festi qu. XI 2, 8. XIII 28, 32. praef. p. XXX n.): quamquam{30} enim permulta (cf. praecipue de l.l. VII 32 p. 354 sq. Fest. septentriones p. 339b) prorsus consentiunt, certi quid uix statui potest, cum non modo utrumque opus ualde truncatum sit, uerum etiam uterque eisdem auctoribus, praeterea Verrius multis aliis Varronis libris usus sit, qui fere eadem praebuerunt. sed nihil inde efficitur. consulto enim hos libros neglexit, quos praecipue ad interiores linguae rationes spectare, a suo igitur consilio alienos esse et nihil inde sumi posse quod non melius aliunde intellexerit. in sequentibus temporibus{31} nulla librorum nostrorum uestigia indagari posse, quia omnium qui talibus rebus studuerunt omnia scripta perierint, non est quod moneam. postea Remmius Palaemon, cui Quintilianum discipulum Varronis inpugnationes debere existimo, Plinius Gellius eos tractarunt.

Footnote 28: Nihil ex silentio in Ciceronis epistulis effici monuit L. Roth leben d. Varro p. 25.

Footnote 29: Quod negauit O. Mueller praef. Festi p. XXX n. uid. contra eam disputantes Lachmannum l.l. Spengel l.l. p. 21. C. Lachmann Vitruui conmotus testimonio, existimauit statim post Varronis mortem opus, quod scriptor non prorsus perpolitum reliquisset, editum esse et hoc nixus fundamento singulari modo textum tractauit, de quo optime iudicat Spengel l.l. p. 21 sq.

Footnote 30: Aliter placuit L. Mercklino in indice lect. Dorp. 1858 cui mirum inscripsit titulum ‘de tralaticio Varronis scribendi genere’ p. 9 sq.

Footnote 31: Apud Ouidium nonnulla e Varrone translata inuestigasse sibi uisus est R. Merkel proleg. Ouid. fast. p. CVI.

*Ἐπιτομὴν de lingua latina* ex libris (X)XV libros VIIII quam non nisi ex Hieronymi indice nouimus, ita ad maius opus accommodatam fuisse, ut praemisso libro singulari ternis illius libris singuli epitomae responderent Ritschelius nou. mus. Rh. VI p. 527 probabiliter statuit. tales epitomae amplorum operum non raro occurrunt. Philochorus ἐπιτομἠν τῆς ἰδίας Ἀτθίδος, Phlegon Trallianus uel duas Ὀλυμπιάδων siue Ὀλυμπιονικῶν scripsit, Theophrasti et Chrysippi plures memorantur. grammatici et aliorum opera contraxerunt ut Diogenianus Pamphili λέξεις, Aristodemus Herodiani καθολικήν, Serenus Philoxeni περὶ τῶν παρ᾽ Ὁμήρῳ γλωσσῶν, et ipsorum, ut Nicanor ex libris VI περὶ στιγμῆς τῆς καθόλου unius libri epitomen fecit, quod cur ipsum praestitisse dubitauerit Th. Beccard de schol. in Hom. Iliad. Ven. p. 37, qui bene de epitomarum usu disputauit, non uideo. scribebantur, ut opera multorum uoluminum, quae legere multi laboris, quae emere paucorum bene nummatorum erat, quam plurimis patefierent. idem Varro consequi uoluit, ut hi libri optimum documentum sint, quantum ei interfuerit ciues suos linguam intellegere rationemque dicendi plane perspectam sequi. nempe ad uitae usum omnia eius studia spectabant. De libris ipsis nihil constat.

* * * * *

II

Libros *de sermone latino* quinque fuisse testatur Hieronymus et qui hoc opere usi sunt nullum librum supra quintum conmemorant praeter Rufinum in conmentario in metra Terentiana, opusculo perquam turbato (cf. F. Ritschl d. alexandr. biblioth. p. 139), ubi legitur (p. 379. 380 Gaisf. p. 2707P.) _Varro in VII_ et continuo post _idem Varro in eodem libra VII de lingua latina, ad Marcellum._ sed corrigendum esse _UII_ in _IIII_ uidit O. Iahn ber. d. saechs. ges. d. wiss. II 1850 p. 114, cui scripturae aliquid probabilitatis infra accedet. titulum operis non esse de lingua latina sed eum quem supra scripsi Hieronymi et grammaticorum scimus testimoniis{32} eumque eo consilio his libris inscriptum fuisse consentaneum est, ut pro argumenti diversitate a libris de lingua latina distinguerentur. uocabulum _sermo_ uero scriptores romani pro conloquio posuerunt ut ipse Varro in Parmenone: _in argumentis Caecilius poscit palmam, in ethesin Terentius, in sermonibus Plautus_ (ap. Non. p. 374 Poscere), qui etiam uocem sermo a conectendis uerbis ducit de ling. lat. VI 64 p. 241 _sermo opinor est a serie unde serta; etiam in uestimento sartum quod comprehensum; sermo enim non potest in uno homine esse solo sed ubi oratio cum altero coniuncta_; cf. Isidor. de diff. uerb. 578. qua explicatione cum doceamur ipsum loqui uel effari in sermonis notione conprehensum esse, idem aliorum scriptorum consuetudo confirmat, praesertim Ciceronis apud quem sermo non solum cotidianum loquendi morem, uerum etiam ipsam uerborum prolationem significat, de orat. III 11, 40 atque ut latine loquamur non solum uidendum est ut et uerba efferamus ea quae nemo iure reprehendat, et ea sic et casibus et temporibus et genere et numero conseruemus, ut ne quid perturbatum ac discrepans aut praeposterum sit, sed etiam lingua et spiritus et uocis sonus est ipse moderandus. nolo exprimi litteras putidius, nolo obscurari neglegentius, nolo uerba exiliter animata exire, nolo inflata et quasi anhelata grauius. nam de uoce nondum ea dico quae sunt actionis, sed hoc quod mihi cum *sermone* quasi coniunctum uidetur. II 59, 241 ‘est autem haec huius generis (sc. narrationis) uirtus ut ita facta demonstres, ut mores eius de quo narres, ut *sermo*, ut uoltus omnes exprimantur, ut eis qui audiunt geri illa fierique uideantur’{33}. eandem quam altero loco pronuntiationis uim sermo habet in Nigidi Figuli, scriptoris in multis rebus Varronem secuti (cf. M. Hertz de Nigid. Fig. stud. et operib. p. 12 sq.), conmentariis grammaticis in Gelli XIII, 6, 3 ‘rusticus fit *sermo* si adspires perperam’. ex ipso igitur librorum indice non inprobabiliter efficeres, ibi praecipue eas esse tractatas quaestiones quae ad rectam uerborum pronuntiationem et puram elegantemque latinitatem pertinent. quod si paullo accuratius circumscribimus, Ciceronis uerbis quae modo excripsimus usi, Varroni agendum fuisse de uocis sono de spiritu de litteris recte exprimendis de uitiis orationis uidemus. quod argumentum cum optime conueniat cum eis quaestionibus quas stoici cum rhythmorum poematumque expositione ad dialecticae locum περὶ φωνῆς referebant (cf. supra p. 6), rationem quae inter libros de lingua latina et eos qui de sermone latino erant intercedat breuiter ita significare possumus, ut illis stoicorum locum περὶ πραγμάτων, his eorundem locum περὶ φωνῆς scriptor persecutus sit. quae sententia non eo spectat, ut et omnes res quas ibi stoici tractare solebant eosdemque solos uel praecipuos auctores secutus Varro hos libros conscripserit, sed priori illi operi alterum ex mente stoicorum tamquam necessarium supplementum addidit, ne neglectae sint leges quae ad linguam quatenus sonet et audiatur et conloquentium sit pertineant. quae argumenti definitio singulorum fragmentorum accurata examinatione et dispositione, ad quam nunc pergo, egregie confirmabitur.

Footnote 32: Nonnullis enim locis (Gell. XVIII 12, 8. Aero ad Horat. art. poet. 202. Rufin. l.s.s.) laudantur _libri de lingua latina ad Marcellum_, ad quem libros de sermone latino scriptos esse Gellius (XII 6, 3. 10, 4) tradit. praeterea apud Gellium (XII 10, 4) et Charisium (p. 241, 27) legimus _de latino sermone_, sed uterque aliis locis (Gell. XII 6, 10. XVI 12, 7. Char. p. 103, 26. 124, 13. 126, 22. 135, 18. 205, 15) eundem quem Hieronymus ordinem tuetur.

Footnote 33: cf. I.C. Ernesti lex. technol. lat. rhet. p. 354. L. Doederlein lat. synon. u. etymol. IIII p. 22. Cic. orat. 20, 67. 23, 79. 45, 154. de orat. III 11, 42. ad Herenn. III 13, 23. Quint. inst. or. VIII 3, 40 sq. cl. 3, 15 sq.

Incipiam *a prosodiis uel accentibus*. quas cum certo Gelli XVIII 12, 8 (fr. 61) testimonio constet in his libris explicatas fuisse, ex eisdem sumptum est praeclarum fragmentum exquisitae doctrinae et antiquae artis refertum, quod Seruius quem dicunt seruauit in opusculo post Chr. Wasium in libro cui inscribitur Senarius siue de legibus et licentia ueterum poetarum e Seruii Ms. cap. de Accentibus (Oxonii 1687) p. 62 plenius ab Iosepho ab Eichenfeld et Stephano Endlicher in analectis grammaticis p. 525 sq. e codice Lauantino saeculi VIII uel VIIII (praef. p. XXV) edito. sed non solum codex hic tam neglegenter scriptus est, ut interdum de emendatione misere corruptorum uerborum desperes, uerum etiam libellus ipse magis excerptorum inconditorum quam iustae disputationis speciem praebet. quare primum quae in Seruiano opusculo Varroni tribuenda sint quaerendum est, deinde paucis eius referemus expositionem quorundamque locorum scripturam considerabimus.

Duae enim potissimum partes distinguendae sunt eaedemque prorsus diuersae et nullo inter se uinculo coniunctae, quarum altera rursus ex duabus particulis constat. primum enim Seruius docet quo accentu uocabula latina et graeca enuntianda sint (§ 1-6), deinde nonnullis de accentus et uocis natura interpositis (§ 7. 8), quomodo romani graeca uocabula extulerint (§ 9-15). altera parte doctissime de numero accentuum eorumque indole multis clarissimorum grammaticorum et philosophorum testimoniis adlatis disputatur (§ 17-30). quae uero priore particula de latinorum uerborum accentu proferuntur non modo similiter a Donato I 5, 1 p. 1741P. Diomede p. 426P. Prisciano de accentib. p. 1288P. Mart. Cap. III 272 p. 62 Gr. exponuntur, ut posteriorum grammaticorum doctrinam hic haberi adpareat, uerum etiam cum Maximi Victorini capite{34} de accentibus p. 1942P. ita rebus uerbis exemplis consentiunt, ut alterum alterius librum expilasse manifestum sit, quem Seruium fuisse non dubium est. nam primum nullo modo explicari potest, qua de causa Seruius haud pauca de graecorum uerborum accentibus additurus in fine huius particulae uerba _est autem forma acuti accentus..._ posuerit quae leniter mutata apud Victorinum re confecta suo loco leguntur. deinde haec prior disputatio (§ 1-6) cum altera (§ 9-15), ut paragraphos interpositas (7. 8) nunc mittam, non modo nullo uinculo conexa est, uerum etiam ab eodem scriptore profecta esse non potest, quia cum supra (§ 5) de graecorum uocabulorum graecis litteris scriptorum accentu actum sit, de eisdem graecis uocabulis quasi re prorsus integra denuo quaeritur. accedit, quod statim prima alterius particulae (§ 9) uerba _quod ad latinos accentus attinet siue statiuos siue commutabiles satis dictum_ ostendunt hanc ex alio fonte ac priorem particulam fluxisse, nam accentuum mutationes ibi nullo uerbo tanguntur. quem fontem in grammaticorum libris, qui hanc rem aut brevissime ut Seruius § 5 expediunt aut omnino praetermittunt, frustra quaesiuimus. cum igitur de conmuni fonte, e quo Seruius plura pauca Victorinus mutuatus sit, cogitari nequeat Seruique libellum ab excerptore quodam neglegentur conpilatum esse praeter ea quae exposui doceant uerba abrupta paragraphi sextae statimque additum dictum Quintiliani{35}, quod hoc loco neque intellegi nec ferri potest, alteram particulam Seruium e Victorino sumpsisse alteram e scriptore nunc deperdito transtulisse censeo. neutra uero ex Varrone fluxit, si ea sequimur quae certis argumentis probari possunt. his igitur particulis reiectis ad alteram partem magna eruditione insignem (§ 17-30) transeo, quam praeter aliquot Serui additamenta totam e Varrone haustam esse Seruius ipse satis manifeste declarat, qui eius egregiam harum quoque rerum peritiam magnis laudibus effert eumque plurimis et clarissimis auctoribus usum esse adfirmat. utrumque ad mediam quidem prosodiam spectat, sed reliqua ab eodem esse accepta et res artissime inter se coniunctae et Varronis sententia de flexa prosodia §22 prolata reconditiorumque auctorum doctrina de eadem prosodia e scriptore quodam doctissimo hausta et testimonia aliquot ex aliis scriptoribus repetenda docent. incipiunt autem Varroniana his uerbis (§17) _Quot ergo sint prosodiae dicendum est._ quae enim praecedunt{36}, quamuis ea primo obtutu principium huius alterius disputationis esse facile contendas, partim Varronis sententiae repugnant, qui infra (§24. 8) uocis altitudinem sed non tempora syllabarum accentibus discerni dicit, partim e paragrapho prima repetita sunt, partim ad superiorem expositionem spectant. reliqua neglectis eis quae Serui esse res ipsa docet ad Varronem refero, cuius praeterea paragraphi illae duae prioribus particulis interpositae (7. 8) sunt, in quibus ex parte eadem doctrina recurrit et interiores uocis et accentuum leges tractantur, quibus cetera nituntur.

Footnote 34: Quod caput non suo loco legi recte iudicauit L. Spengel allg. schulzeitung 1832 II p. 285.

Footnote 35: Serui uerba p. 526 §6 sunt haec: ‘Est autem forma acuti accentus ... uerbum hic non id intellegendum cui proprie grammatici tempus cum persona dicunt accidere sed accipiendum generaliter pro qualibet parte sermonis ut est a Vergilio (Aen. VIII 404) dictum _ea uerba locutus_ et nobis mos est dicere _uerba aliquem fecisse_, cum omnem orationem uolumus intellegi’. quibuscum cf. Quint. inst. orat. I 5, 2: ‘uerba nunc generaliter accipi uolo, nam duplex eorum intellectus est, alter qui omnia per quae sermo nectitur significat, ut apud Horatium (art. poet. 311) _uerbaque prouisam rem non inuisa sequentur_, alter in quo est una pars orationis _lego scribo_’.

Footnote 36: Seruius §16 p. 530: ‘Accentus proprie qualitas syllabarum hoc est indicium tempora syllabarum, naturam positionemque significans. sunt enim tres: acutus grauis inflexus. hi a graecis προσῳδίαι dicuntur. ergo in hoc cognoscere debes, quaenam (quoniam _cod._) littera uocalis capit (facit _cod._) accentum secundum ordinem syllabarum cuiuslibet partis orationis primo loco, secundo uel tertio.