De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

Part 3

Chapter 3 3,198 words Public domain Markdown

Quomodo uero amplam materiam in duodecim libros distribuerit, conici uix potest. suspicari licet priore hexade eum de casibus obliquis et uerborum formis, quatenus haec cum illis coniuncta sint, altera de proloquiis simplicibus et conpositis disputasse, quod conuenit cum stoicorum diuisione in λεκτὰ ἐλλιπῆ et αὐτοτελῆ. neque e Gelli libri XVI capite octauo sequitur (fr. 36), in fine demum libri XXIIII proloquia tractata esse, quod quomodocunque rem disposuerit fieri potuisse nego. quare quod Gellius adicit, Varronem ἀξιώματα alias profata alias proloquia uertisse, id non cum Ritschelio (l.l. p. 5) ad dialecticam sed ad ipsos libros de lingua latina referendum duco, ut his uocibus promiscue, ut in aliis terminis fecit, usus sit. *profatum* enim, quantum sciam, apud nullum scriptorem, *proloquium* apud Augustinum et Capellam occurrit. quorum hunc librum de dialectica legisse constat, illum eundem fortasse adhibuisse supra uidimus. sed longius progrediendum est. narrat enim hoc capite Gellius, se inspectis dialecticorum εἰσαγωγαῖς, ut de axiomatis a M. Varrone profata uel proloquia adpellatis se edoceret, quaesiuisse commentarium L. Aeli de proloquiis, quem sine dubio in eodem libro Varronis atque illud memoratum uiderat (cf. L. Mercklin d. citiermeth. d. Gell. in Fleckeiseni annal. supplem. III p. 646), sed eo reperto nihil inde didicisse et ad Graecos libros rediisse. ponit ex his sumptam definitionem Chrysippi ἀξιώματος (cf. L.D. VII 65), deinde eam, quam Varro de proloquio in libro ‘de lingua latina ad Ciceronem quarto uicesimo’ protulit. secuntur, interiectis quibusdam proloquiorum exemplis et axiomatis descriptione apud stoicos usitata iterumque nominato Varrone (ut de Ciceronis ἀξιώματος uersione ex disp. Tusculanis I 7, 14 petita taceam), ἀξιωμάτων συννημμένου συμπεπλεγμένου διεζευγμένου παραδιεζευγμένου explicationes, adiectis interpretationibus latinis, quas cum e graecis libris quos ante significauit, licet reliqua inde hauriret, sumere non potuerit, ad eundem Varronem referendae uidentur. in qua re incertum est, num utramque quam profert proloquii συνημμένου et συμπεπλεγμένου uersionem Varroni an fortasse alteram Aelio debuerit. duo in promptu sunt quibus haec suspitio confirmetur. primum enim Gellium has interpretationes non de suo addidisse, quod hominem philosophiae non ignarum fecisse facile contendas, inde conligendum, quod ἀξίωμα διεζευγμένον, quod ipse (V 11, 8) ‘diiunctiuum’ appellat, nostro loco ‘disiunctum’ uertitur. alterum est, quod proloqui παραδιεζευγμένου, stoicis ut uidetur adhuc ignoti (cf. Prantl l.l. p. 448. 605), uersionem omnino non proponit, quoniam eam, ut quod prope sua sponte apparet adiciam, in Varronis libro non repperit. cuius παραδιεζευγμένου usu admoniti, ne quid audacius Varroni adscribamus, num ex reliquis quidquam ad eum referendum sit, in medio relinquimus. qui uero sciunt in his rebus exempla non nullius momenti esse et idem proloqui conexi exemplum _si (Plato) ambulat, (Plato) mouetur_ hic et in Augustini opusculo de dialectica adhibitum uident, non nulla fortasse praeterea ut ipsa exempla e Varrone fluxisse mecum existimabunt. in libro XXIIII igitur de proloquiis conpositis agebatur. hinc progredienti conicere licet Varronem in extremae hexadis triade priore, ut solet in hoc opere, generatim de proloquiis dixisse, in posteriore ad singula explicanda profectum libro XXIII proloquia simplicia, libro XXIIII conposita, libro XXV poetarum usum uel nescio quid tractasse. sed haec pro certis non uendiderim.

Transeo ad priores libros. *Hexas prima*, ut saepius dixi, de etymologia scripta erat, et libri tres ‘priores de disciplina uerborum originis, posteriores de uerborum originibus’. priorum ‘in primo uolumine est’ ut ipsa Varronis uerba ponam (VII 109 p. 389) ‘quae dicantur, cur ἐτυμολογικὴ neque ars sit neque ea utilis sit, in secundo quae sint, cur et ars ea sit et utilis sit, in tertio quae forma etymologiae’. primo igitur libro contra stoicos et grammaticos, qui eorum uel similia praecepta sequebantur, altero ex eorundem mente disputauit, tertio suam de re sententiam exposuit. praeclara sane dispositio! Studia etymologica stoicorum (cf. K. Lehrs de Aristarchi stud. hom. p. 340. R. Schmidt l.l. p. 21. Ch. A. Lobeck de antiphr. et euphemismo in actis societ. gr. II p. 293 sq. C. Wachsmuth de Crat. Mall. p. 13. H. Steinthal gesch. d. sprachw. p. 323) ex interioribus linguae rationibus, quas probabant (cf. p. 5) pendebant eorumque usum in singulis tractandis grammatici secuti sunt, ut nihil fere inter eos intercedat discriminis. et paullatim efflorescente arte, quod iam Plato in Cratylo ioco serioque adgressus erat, certas deriuandi leges proposuerunt, quibus ni mirum usi quodlibet fere uerbum a quolibet ducere potuerunt. et apud Varronem, ne in reliquis commorer, et interiorum rationum et certarum legum specimina, quae satis esse uidentur, deprehendemus. Initio primi libri sine dubio de etymologia in uniuersum, ut initio octaui libri (3 p. 392--24 p. 409) de declinationibus, eadem fere mente disseruit, qua V 2 p. 13 dicit cum uniuscuiusque uerbi naturae sint duae, a qua re et in qua re uocabulum sit impositum--itaque a qua re sit pertinacia cum quaeritur, ostenditur esse a pertendendo, in qua re sit impositum dicitur cum demonstratur, in quo non debet pertendi et pertendit pertinaciam esse, quod in quo oporteat manere, si in eo perstet, perseuerantia--priorem illam partem, ubi cur et unde sint uerba scrutantur, Graeci vocant ἐτυμολογίαν, illam alteram περὶ σημαινομένων. ipsa etymologiae inpugnatio in duas partes diuisa erat, ut liber octauus (25 p. 409), altera erat generalis, cuius nullum uestigium indagaui, altera singula crimina amplexabatur. quae crimina (V 3 p. 14) tripartita sunt, primo ab inpositione repetita: non omnis inpositio uerborum extat, quae extat non omnis sine mendo inposita, quae recte est inposita non cuncta manet, quia multa uerba commutatis litteris obscurantur; deinde a linguarum diuersitate: non omnis origo est latinae linguae e uernaculis uerbis; denique a ui uerborum: multa uerba aliud nunc ostendunt, aliud ante significabant. haec omnia multis exemplis inlustrauit, qualia facile in libris sequentibus inuenies. neque deerant puto querelae ut (V 5 p. 15) uetustas pauca non deprauat, multa tollit. quem puerum uidisti formosum, hunc uides deformem in senecta. tertium saeculum non uidet eum hominem quem uidit primum. quare illa quae iam maioribus nostris ademit obliuio fugitiua, secuta sedulitus Muti et Bruti retrahere nequit.

*Libro altero* contra etymologiae praestantiam praedicauit et eodem modo quo libro nono opinor primo quae ad uniuersam etymologiam spectarent, deinde singula crimina ‘et ea quae in priore libro essent dicta et ea quae potuissent dici’ (VIIII 7 p. 461) perlustrauit. In priore parte recte stoicos artem etymologiam iudicasse eidemque manifestis praeceptis certum fundamentum dedisse disputauit. quae praecepta, si supra Augustini principia dialectica huc pertinere probauimus, ita fere persecutus est. omnium uerborum ratio explicari potest et ab alio ad aliud transeundum est, donec res (nam res et uerba perpetuo confunduntur) similitudinem quandam cum sono uerbi ostendant, ut ouium balatus uel tubarum clangor. huc igitur referendus uidetur Noni locus (p. 450 M. gannire) de animalium uocibus. talia uerba _quasi cunabula uerborum esse_, dixit _ut sensus rerum cum sonorum sensu concordaret_. in rebus quae non sonant similitude tactus ualet, ut lene lenem crux asperum sonum habet. inde ad rerum similitudinem progrediendum esse putauit, deinde ad uicinitatem quandam, cuius multos modos enumerauit, fieri per efficientiam et effectum, per id quod continet et continetur, a parte totum et a toto partem, immo per abusionem. postrema ratio progressus ad contrarium est, sed hanc adamasse Varro non uidetur. permultorum uero uerborum originem ostendi non posse Varro concessit, ut Augustinus in his quoque eum sequatur, quod eum concessisse et mediae uiae, quam in libro decimo elegit, exemplum (79 p. 588), et non pauci loci librorum etymologicorum docent. Deinde ad singula crimina eum transiisse postrema Augustini uerba confirmant, ibique redarguit, quae in libro praemisso posuerat, cuius disputationis frustula quaedam initio libri septimi recurrunt. sed hic quoque ut in controuersia de analogia et anomalia non in sophistarum morem nunc hanc nunc illam causam defendisse censendus est, sed duobus partibus constitutis quasi arbiter inter stoicos eorumque aduersarios esse uoluit.

Suam denique sententiam in *libro tertio* explicauit, etymologiam, ut ex libris sequentibus uidere licet, multis quidem difficultatibus et exceptionibus inpeditam, sed artem esse quae certis legibus et praeceptis niteretur. huc igitur pertinent haec (V 6 p. 17):

in consuetudine communi quot modis literarum conmutatio sit facta qui animaduerterit, facilius scrutari origines patietur uerborum, reperiet enim esse conmutata, ut in superioribus libris ostendi, maxime propter bis quaternas causas. literarum enim fit demptione aut additione, et propter earum adtractionem aut conmutationem, item syllabarum productione.... loco in codice ita mutilato ex parte O. Mueller succurrit, qui recte membrorum aequabilitatem secutus, _aut correptione_ additit et lacunam homoeoteleuto ortam esse significauit. restabat uero quartum, quo a syllabis ad litterarum transpositionem scriptorem rediisse, quod O. Mueller putauit, minime ueri simile est. nec magis placet, quod facile in mentem uenit, syllabarum uel potius uerborum ‘aspiratio aut uoculatio’ quo termino Nigidius Figulus (Gell. XIII 26, 1) pro accentu usus est, nam in ipsis deriuationibus, quas in sequentibus libris profert, utrumque nusquam adhibetur. ne ‘syllabarum demptio aut additio’ uel ‘transpositio aut conmutatio’ quidem, quae in prioribus legibus de litterarum mutationibus plane generaliter datis, conprehensae erant, accedere potuerunt. quodsi classes uocabulorum, quorum origines explicandae erant, perlustraueris, ualde mirabile tibi uidebitur, nihil de illo genere dictum esse, quod in omnibus linguis latissime patet cuiusque indoles neminem fugere potest, uerba dico conposita, quae iam Plato in Cratylo (p. 425 A. p. 434 A. cf. schol. in Crat. p. 43 Boiss. p. 1163 Bekk. anecd. gr.) explicare periclitatus est et Aristarchus (Charis. p. 117, 4) in analogiae regulam recepit. Varroni non modo uocabulo ‘conpositicia’ (VI 55 p. 232) uel ‘conposita’ (VIII 61 p. 436) nota erant, uerum etiam duo talium uocabularum genera distinxit, simpliciter conposita et ea, quae e duobus, uocabulis uel altero uel duobus plus minus mutatis breuiatis contractis orirentur, ut loci infra scripti docent: V 141 p. 143 _ab aedibus et faciendo maxume aedificium_; V 176 p. 176 _detrimentum a detritu ... ab eadem mente intertrimentum ab eo quod duo, quae inter se trita et deminuta_; V 178 p. 177 _manupretium a manibus et pretio_. et sic permulta praecipue in extremo libro quinto. alterius generis haec sufficiant exempla: V 171 p. 171 _septem a septem et uncia conlisum_; V 37 p. 38 _uineta ac uineae a uite multa_; X 81 p. 589 _quod uocabulum factum ut ex non et uolo nolo, sic ex ne et quidquam, item media extrita syllaba, coactum est nequam_. quam ob rem hoc genus in illa regula praetermitti posse nego et Varronem _denique uocabulorum conpositione aut conlisione_ scripsisse censeo. nihili in hac re est, quod ad conpositionem non semper respexit, ut VI 43 p. 222 _cogitare a cogendo dictum, mens plura in unum cogit, unde eligere possit. sic ex hominibus contio dicta, sic coemptio, sic compitum nominatum. a cogitatione concilium, inde consilium._ nam horum temporum grammatici ei erant, qui nondum usum semper ad artem dirigere didicissent quorumque ars ipsa haud sane perfecta esset.

Altera triade, quae seruata est, ‘de uerborum originibus’ agitur, primo libro (VII 110 p. 389) de uocabulis ‘locorum et earum rerum quae in locis esse solent’, secundo ‘quibus uocabulis tempora sint notata et eae res quae in temporibus fiunt’, tertio ‘in quo a poetis sumpta ut illa dixi in duobus libris de (_om._ F.) soluta oratione’. de his pluribus disputare non magis huius loci est, quam de prima triade alterius hexadis de declinationibus scripta, quae item extat, cuius libro primo exposuit ‘quae contra similitudinem declinationum dicantur’, altero quae ‘contra dissimilitudinem’, tertio ‘de similitudinum forma’ (VIII 24 p. 409), quae diuisio cum dispositioni librorum II-IIII prorsus respondeat (VII 109 p. 389), iam hic expectamus, alteram{17} triadem eodem modo illius hexadis triadi secundae respondisse, ut primus liber uocabula, alter uerba temporalia, tertius poetarum usum contineat, quod confirmabitur si diuersas orationis diuisiones a scriptore in libro decimo, quo suam de analogia sententiam explicat, propositas examinauerimus. duae enim sunt quae in censum ueniunt{18}. prioris hae partes sunt (X 15 p. 552. 51 p. 574. VIII 21 p. 406): uoluntas hominum quae est inpositio uocabulorum, natura quae est declinatio uocabulorum quo decurritur sine doctrina, uoluntatis et naturae coniunctio. inpositionem in his libris non neglectam esse uel inde euincitur, quod analogiam quae in etymologia ualet, in libris etymologicis ne uerbo quidem tetigit et quod scriptor ipse ‘de utriusque generis declinationibus’ (VIII 24 p. 408) actum iri pollicetur. sed eum hac diuisione in argumentis librorum, ut primum inpositioni, alterum declinationi destinaret, non usum esse, demonstrat arta coniunctio, quam inter uoluntatis et naturae declinationem intercedere fere ubique premit (VIII 5 p. 394. X 51 p. 574 al.) et id docet, quod ita libro tertio primi et secundi libri disputationes recoquere coactus fuisset. accedunt grammaticorum testimonia ex libro undecimo, quae de declinatione non de impositione agunt. Restat igitur altera diuisio saepius obuia (X 17 p. 553. VIII 31 p. 476. VIII 44 p. 424. VI 36 p. 215), quae summa{19} partium orationis apud Varronem conprehensio est. ea distinguit quattuor uerborum genera quae habeant casus, quae tempora, quae utrumque, quae neutrum. hanc cum in priore quoque triade ubicunque non generalem doctrinam sed singula tractat, naturam secutus orationis, constanter adhibeat (locis supra significatis, in libro nono lacuna pleraque deuorauit{20}), eadem etiam in posterioribus libris quibus singillatim analogiarum genera persequebatur, uti debuit. tractauit igitur libro undecimo uocabula quae casus, duodecimo, quae tempora habent, quod confirmatur ipsius uerbis (VIII 13 p. 401): _cum de his nomen sit primum (prius enim nomen est, quam uerbum temporale, et reliqua posterius quam nomen et uerbum: prima igitur nomina) quare de eorum declinatione quam de uerborum ante dicam_, quae quamquam alia occasione dicta generalem sententiam continent. ne uero quis miretur, quod uerbis temporalibus, quae antiquioribus grammaticis minus curae erant, totum librum dederit, cum libro decimo (31 p. 562 sq.) et nono (95 p. 527), (in octauo haec interciderunt) breuissime de eis agat et nullae fere huius argumenti relliquiae apud grammaticos extent, monendum est de eisdem etiam maiorem libri sexti partem esse et Varronem tribus locis (VII 90 p. 368.{21}) VIII 20 p. 416. X 33 p. 563) profiteri, ipsam hanc rem in sequentibus libris diligenter se explicaturum. uerba quae neque casus neque tempora habent in transcursu si omnino tangebantur, participialia uero non totum librum XIII expleuisse, sed aut cum nominum (ut VIII 58 p. 434) aut cum uerborum (ut VIIII 110 p. 537) analogiis coniuncta fuisse, pro certo sumere possumus. contra hic liber sine dubio de illo dicendi genere erat, quod in libri decimi dispositionibus fere ubique (70 p. 583. 73 p. 586. 74 p. 586. 42 p. 568) seiungitur et premitur, declinationes dico obsoletiores et rariores quibus poetae utuntur, quae ibi eodem modo explicabantur, ut libro septimo poetarum uocabula exposita esse scimus.

Footnote 17: Recte uidit O. Mueller praef. p. L. ad hos libros referenda esse, quae ‘de copia uerborum’ (VIII 2 p. 392. 20 p. 406) Varro promittit, eosdemque indicari ‘libris qui de formulis uerborum erunt’ (X 33 p. 536) quod alterum testimonium M. Hertz (philolog. klin. streifzug p. 31) de libris XX-XXV accipere maluit, quamquam e uerborum contextu ibi de declinationibus actum iri intellegitur.

Footnote 18: Reliquae sunt hae: uerba quae declinantur et quae non declinantur (X 14 p. 551), uerba uernacula aduenticia notha ex peregrinis nata (X 69 p. 582), analogia quam sequitur populus singuli e populo (X 74 p. 586), consuetudo qua antiqui usi sunt qua nunc utimur qua poetae utuntur (X 73 p. 585), quas omnes non aptas esse argumenti indoles et mos scriptoris in libris etymologicis conspicuus docent.

Footnote 19: Duae diuisiones sese excipiunt VIII 44 p. 424 _oratio secanda ut natura in quattuor partis, in eam quae habet casus et quae habet tempora et quae neutrum et in qua est utrumque. has uocant quidam appellandi dicendi adminiculandi iungendi. appellandi ut homo et Nestor, dicendi ut scribo et lego, iungendi ut et et que_ (M. _utque_ F), _adminiculandi, ut docte et commode._ quae diuisiones inter se non congruunt, iungendi enim et adminiculandi partes ambae nec casus nec tempora habent. secundam diuisionem Varro debuit philosophis a Prisciano (XI 6. I p. 511) indicatis: _quibusdam philosophis placuit nomen et uerbum solas esse partes orationis, cetera uero *adminicula uel iuncturas* earum, quomodo nauium partes sunt tabulae et trabes, cetera autem id est stuppa et claui et similia uincula et conglutinationes partium nauis, non partes nauis dicuntur._ quarum altera parte eique coniunctis quae non exscripsi, num Ammonium (in Aristot. π. ἑρμ. p. 99a Br.), aequalem sibi scriptorem inpugnauerit an tritam eo tempore quaestionem tetigerit, incertum est. uerisimile autem est philosophos illos peripateticos fuisse uel in hac re cum eis facientes. Aristotelis (cf. Steinthal l.l. p. 257) sententiam Dio excoluit (VIII 11 p. 400) _quorum generum declinationes oriuntur, partes orationis duae, si item ut Dion in tris diuiserimus partes res quae uerbis significantur: unam quae adsignificat casus, alteram quae tempora, tertiam quae neutrum. de his Aristoteles orationis duas partes esse dicit, uocabula et uerba, ut homo et equos, et legit et currit._ hanc igitur diuisionem Dionis (qui num academicus ille fuerit quode Elink Sterk de paraplerom. symb. litt. belg. VIII p. 9 disseruit nescio) cuius pars tertia quae neutrum habet in duas partes iungendi nimirum et adminiculandi discribitur, quae itaque paullo magis est explicata, secundam Varronis esse censeo. Sed etiam prima Varronis diuisio orta est ex Dionea, adiecta parte quae utrumque habet. quare, quamuis non prorsus accurate, tamen non ita neglegenter (cf. Schoemann l.l. p. 14) Varro locutus est, cum *has* ad *quattuor partes* generales non ad proxime antecedentes singulas referret.

Footnote 20: Vt hoc melius intellegatur simulque aequabilitas librorum VIII et VIIII nec in editis exemplaribus nec in O. Muelleri dispositione satis conspicua oculis subiciatur, eos breuiter hic conposui. respondent sibi haec

VIIII 1-6 praefatio VIII 1-24 7 dispositio sequentium 25 8-35 consuetudo--ratio 36-39 A. pars generalis. 1. praefatio 40-44 2a de similitudine 39-43 45 2b analogia ubique aut nusquam 37-38 46. 47 2c de delectatione 31. 32 48 2d de utilitate 26-30 lacuna 49-54 2e analogiae leges 33-36 55-62 3a declinatio sexus 46. 47 63-69 3b decl. multitudinis 48 70 lacuna 3c decl. casualis (in uniu.) 49 | B pars specialis. dispositio 44. 45 | I uerba iungendi adminic. lacuna in fine libri lacuna | II 1 articuli 50. 51 | 2 pronomina lacuna in fine libri lacuna 71 3 uocabula. a. decl. nominandi 52-62 72. 73 3b decl. augendi 75-78 74 3c decl. minuendi. 79 75-88 3d decl. casualis (de sing.) 63-74 89-94 4 nominum decl. 80-84 lacuna 95-110 III uerba temporalia quae reliqua deuorauit

Vides partem generalem (A) libri VIIII eidem in VIII ita respondere ut praemissis quibusdam de consuetudine et ratione reliqua inuerso ordine sequantur, sed disputationem de analogiae legibus (A 2e) libro VIIII grauiorem et pluribus tractandam ibi in fine huius partis positam esse. expositionem uero de sexu numero casu (A 3) in libro VIII principio partis alterius positam, in libro VIIII ubi lectores e libro octauo extremo nouerunt (cf. Mueller p. XXXXVI) praeter nomen et uerbum analogias non esse (cf. VIII 9 p. 398. X 79 p. 588) priori parti statim esse addita. Altera pars (B) ab eadem in libro VIII eo discedit ut quae minoris momenti sunt, aut praemittantur, ut particulae (I) et articulis adiecta pronomina II 2 (hoc autem factum esse apparet ex eo quod deinde nusquam memorantur) aut inter grauiora interponuntur, ut declinatio augendi et minuendi (II 3b. c). Lacunae autem, quas inter paragraphos 48 et 49, 70 et 71 subtili usus iudicio Mueller indagauit, in eodem codice ortae sunt, quo transpositio V13 p. 33 sq. facta est (cf. Spengel ztschr. f. alterthw. 1846 p. 142. ueb. d. kritik d. buech. de l.l. p. 10); in hoc enim quae leguntur VI-41 p. 40 quinque explebant folia, quorum singula circiter MMCCCXXXX litteras conplectebantur (Spengeli in hac re editione usus sum), quae uero leguntur IX 49 p. 490-70 p. 508 circiter IƆƆMDCCCC litteras conprehendunt, tribus igitur illius codicis foliis (MMCCC litterarum) scripta erant.

Footnote 21: Hic enim scribendum esse _cape unde accipe sed hoc in proximis libris_ (_proximo libro_ F) _retractandum_ mecum censebis, si hoc de libro octauo dici non potuisse Varronemque constanter ad ‘libros’ plurali numero lectores relegare et saepissime in his libris uocabulorum exitus corruptos esse reputaueris.