De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

Part 2

Chapter 2 3,361 words Public domain Markdown

Videamus nunc, paucis *de Varronis philosophia* praemissis, quae ratio inter Alexandrinorum et Stoicorum grammaticam et libros de lingua latina sit. Varro erat auditor et familiaris Antiochi Ascalonitae (Cic. Acad. post. I 3, 12. 4, 13), cuius placita postea quoque probauit (Cic. epist. ad Att. XIII 12, 3. 16, 1) extremisque uitae lustris diligenter exposuit{7} (Augustin. de ciu. dei XVIIII 3, 2). Ciceronem qui academica et epistulas modo laudatas a.u. DCCVIIII scripsit acriter inpugnat O. Mueller praef. Varr. p. V sq., quod ne conpertum quidem habuerit, Varronem ex Antiochi academia in stoam transmigrasse, cuius philosophiam in libris de lingua latina eodem tempore conscriptis fere ubique secutus sit. quod parum considerate posuit. M. Tullium enim, licet antiquorum philosophorum graecorum sententias paullo neglegentius et cuiuis proximo scriptori se dedens exposuerit (cf. F. Schleiermacher kritik d. sittenl. p. 157. A.B. Krische forsch. in alt. phil. I p. 33. 444 sq.) de amici et condiscipuli (R. Kuehner Cic. in phil. mer. p. 38) sensu et cogitandi ratione tam grauiter errasse idque publice professum esse, nemo credet, qui magnum discrimen inter scholas illas fuisse putet. Antiochus uero, Philonis qui ipse stoicis nonnulla concesserat auditor, nouae academiae placitum nec sensibus nec ratione cognosci et perspici quidquam ab hominibus posse diu sustinuit ac defendit, deinde de eiusdem infirmitate et peruersitate ‘omnium philosophorum concursu’ conuictus, stoicorum decreta de conprehensione et adprobatione, ut Ciceronem κατάληψιν et συγκατάθεσιν uertentem sequar, adsumpsit (cf. Krische l.l. p. 166 sq. Grysar d. academik. Philo u. Antioch. p. 25) et hanc uiam ingressus eo usque processit, ut non solum Chrysippeam dialecticam toto pectore amplecteretur (Cic. acad. post. II 46, 143), uerum etiam ‘si perpauca mutauisset, germanissimus stoicus’ fuisset (Cic. l.l. 43, 132. Sext Emp. hyp. Pyrrh. I 235). nempe in philosophiae parte morali sibi constitit (Cic. l.l. 43, 133), in dialecticis autem non potuit stoicis primas non deferre, quorum placita etiam in physicis probasse uidetur. cuius uiri auditorem fidelemque sectatorem cum Varronem fuisse constet, minime mirum esse adparet, quod et in reliquis scriptis (cf. L. Krahner l.l. p. 8 sq. grundl. z. gesch. d. verf. d. röm. staatsrel. p. 51. C.H.I. Francken fragm. Varr. quae inuen. in libr. S. August. de ciu. dei p. 160) multa stoam redolent et in libris de lingua latina, quorum pauca memorasse sufficiat. cum eis quae ibi leguntur de loco (V 14 p. 24) conferas Zenonem apud Stob. ecl. phys. I 19, 1, de tempore (VI 3 p. 186) Apollodorum apud Stob. l.s. I 9, 42, de igni (V 70 p. 76) Chrysippum apud Plut. de stoic. repugn. p. 1053 A, de motu solis (VI 4 p. 186 sq.) Zenonem apud Stob. l.l. I 26, 3, de animae partibus (VIIII 30 p. 476) Laert. Diog. VII 110. 157, quibus conlatis haec e stoicorum mente scripta esse uidebis, et sic multa (cf. V 59 p. 64 sq.) quae ad rerum naturam spectant. perinde non pauca ne dicam omnia ex eorum dialectica Varronem sumpsisse quae modo de Antiocho disputaui docent; in rebus grammaticis eum saepe ab eisdem pendere, itidem exemplis quibusdam ostendam. Chrysippus inter nomina et uocabula distinxit (Laert. Diog. VII 57 sq. cf. G. Schoemann lehre v. d. redeth. p. 79), stoicorum nescio qui pronomina cum articulis articulos, illa finitos hos infinitos, adpellauerunt (Apollon. de pron. p. 48); utrumque habet Varro VIII 45 p. 424, quorum alterum parum ad linguam latinam accommodatum esse uides. stoicos secutus quinque casus (VIII 16 p. 403){8} eorumque primum rectum posuit (VIII 4 p. 393 cf. R. Schmidt l.s. p. 58) et ab eisdem temporum uerbi descriptionem (VIIII 97 p. 529 sq.) mutuatus est (cf. Herm. Schmidt doctr. temp. uerbi gr. et lat. I p. 14. R. Schmidt l.l. p. 68). sed nec talia neque uestigia quaedam intimae dialecticae stoicae (cf. VI 56 p. 232 cl. Prantl l.s. p. 438. 519. X 59 p. 578. L.D. VII 53) ut recte de libris nostris iudicemus sufficiunt. nam stoici in multis rebus grammaticis auctores erant; quorum inuenta omnes grammatici probarent et Varronem in his rebus in uniuersum eorum praeceptis obtemperasse supra uidimus.

Footnote 7: Non recte L. Krahner de Varronis philos. p. 3 Ciceronem illius libro de philosophia (Augustin. l.l. XVIIII 1, 1) usum esse et academicorum sententias illius uerbis introduxisse sibi persuasit. nam primum si res ita esset, Cicero Acad. post. I 1, 3 dicere non potuit _quaero cur cum multa scribis *genus hoc praetermittas*,_ de rebus philosophicis loquens; deinde Varro apud Ciceronem I 2, 8 saturas laudationes antiquitatum prooemia perhibet, nihil de philosophico quodam libro memorat; denique nonnisi ita fere ut l.l. I 2, 4 sq. Varro exponit de philosophia et his rebus latine scribendis re uera cogitauit, aptus erat cuius exemplo Cicero ciues suos meliora edoceret. accedit, de quo optime A.B. Krische ueb. Ciceros Acad. in Goetting. stud. 1845 p. 175 iudicauit, quod fragmentum ex illo Varronis libro ab Augustino seruatum libro Tulliano de finibus quinto respondet, post annum igitur 709 scriptum esse oportet (cf. N. Madvig praef. Cic. de finib. p. LVIIII).

Footnote 8: Verba sic leguntur in codice Florentino quantum sciamus _propter eorum qui *dicuntur* sunt declinati casus, uti is qui de altero diceret, distinguere posset cum uocaret cum daret cum accusaret, sic alia eiusmodi_ (Sp., _eiusdem_ F) _discrimina, quae nos et Graecos ad declinandum duxerunt. sine controuersia sunt quinque._ legendum _propter eorum qui *dicunt naturam* (DICVNTVR pro DIC=NATVR=.), cum haec superioribus 14 p. 402 respondeant _in sua discrimina declinantur (nomina) aut *propter ipsius rei naturam* de qua_ (_quo_ F) _dicitur, aut *propter illius, qui dicit.* propter ipsius rei discrimina aut ab toto aut a parte_ e.q.s., quo loco breuiter tractato ad alteram declinationum causam, illius qui dicit naturam transit, aliter statuit G. Schoemann l.s. p. 13 n. 2. secuntur haec _quis uocetur ut Hercules, quemadmodum uocetur ut Hercule, quo uocetur ut ad Herculem, a quo uocetur ut ab Hercule, cui uocetur ut Herculi, cuius uocetur ut Herculis._ mirabere non quinque sed sex casus proferri, quod eiectis uerbis _a quo uocetur ut ab Hercule_ tollere uoluerunt, sed haec omnia expellenda sunt. primum enim haec casuum explicatio nulla ratione cum altera _cum nocaret, cum daret, cum accusaret_ coniuncta et a Varrone aliena et per se absurda est, deinde hoc loco non de eo qui _uocetur_ agi debuit, sed de eo qui _vocet_, propter cuius naturam casus declinati sunt, denique duplex haec casuum enumeratio ab hoc loco quo breuissime summam rerum perstringit abhorret.

Rationem et *consilium totius operis* perpendentibus longius nobis progrediendum est. quod ad argumentum attinet, eas quaestiones tractandas M. Terentius sibi sumpsit, quae ad interiores linguae leges spectant etymologiam declinationes, quo uocabulo et declinationem proprie dictam et coniugationem et uocabulorum deriuationes conprehendit, constructionem easque ita explicare uoluit, ut et principia generalia diligenter examinaret et singula secundum ea, quae uera esse sibi persuasisset, persequeretur. quem in finem singulas hexades in triades diuisit, quarum prima leges generales; altera copiam uerborum percenseret quod quamquam de prioribus tantum constat nescio an de omnibus probabile sit. hoc consilium adparet non minus ad philosophos quam ad grammaticos pertinere scriptoremque utriusque partis disputationes suum in usum conuertisse exspectari potest.{9} et profecto in libris de lingua latina qui extant stoicorum praecepta eo modo memorantur, uel significantur, ut omnis dubitatio tollatur. Priore triade hexadis primae, quae de etymologia est, cum priuati simus, tamen ex altera stoicorum placita illic quoque fundamentum fuisse efficitur. scribit enim Varro V 7 p. 18: nunc singulorum uerborum origines expediam, quorum quatuor explanandi gradus. primus is (Muell. in F.) quo etiam populus uenit, quis enim non uidet, unde aurifodinae et uiocurus? secundus quo grammatica ascendit antiqua, quae ostendit, quemadmodum quodque poeta finxerit uerbum, quod confinxerit, quod declinarit. hic Pacuui ‘rudentum sibilus’, hic ‘incuruiceruicum pecus’, hic ‘chlamyde clypeat brachium’. tertius gradus, quo philosophia ascendens peruenit atque ea quae in consuetudine communi essent aperire coepit, ut a quo dictum esset oppidum uicus uia. quartus ubi est aditus ad initia rerum (Vertran. regis F.), quo si non perueniam, scientiam ad opinionem aucupabor, quod etiam in salute nostra nonnunquam facit cum aegrotamus medicus. quodsi summum gradum non attigero, tamen secundum non praeteribo, quod non solum ad Aristophanis lucernam sed etiam ad *Cleanthis* lucubraui. et VI 1 p. 183: in hoc (libro) dicam de uocabulis temporum et earum rerum, quae in agendo fiunt aut dicuntur cum tempore aliquo ut sedetur ambulatur loquontur. atque si qua erunt ex diuerso genere adiuncta, potius cognationi uerborum quam auditori calumnianti geremus morem. huius rei auctor satis mihi *Chrysippus* et *Antipater* et illi in quibus, si non tantum acuminis at plus litterarum, in quo (cf. A. Nauck Arist. Byz. fr. p. 269. L. Spengel Emend. Varr. p. 7) est Aristophanes et Apollodorus. quae cum demonstrent praeter grammaticorum Varronem etiam Cleanthis ‘quasi maiorum gentium stoici’ (Cic. acad. post. II 41 126), qui scripsit περὶ τοῦ λόγου libros tres (L.D. VII 175), Chrysippi, Antipatri Tarsensis Diogenis Babylonii discipuli, qui περὶ λέξεων καὶ τῶν λεγομένων disputauit (L.D. VII 58. cf. P.A. Wuillot de Antip. Tars. p. 69. 42), libros lectitasse et in altera triade singulorum uerborum originibus destinata adhibuisse, nonne sequitur, multo magis eisdem eum usum fuisse in triade priore, qua philosophicae etymologiae rationes examinandae erant? De analogia et anomalia declinationum, quas secunda hexas tractat, ‘Graeci Latinique libros fecerunt multos’ (VIII 23 p. 408), et minus necessarium erat ad ipsos stoicorum thesauros confugere. nihilo minus uelut e fonte primo e Chrysippi libris de anomalia Varronem hausisse testantur prima libri noni uerba: ... in quo fuit Crates, nobilis grammaticus, qui fretus *Chrysippo* homine acutissimo, qui reliquit περὶ ἀνωμαλίας IIII libros, contra analogian atque Aristarchum est nixus, sed ita ut scripta indicant eius, ut neutrius uideatur peruidisse uoluntatem, quod et Chrysippus de inaequabilite cum scribit sermonis, propositum habet ostendere similis res dissimilibus uerbis et dissimilis similibus esse notatas, id quod est uerum, et Aristarchus de aequabilitate cum scribit [_et de_ add. F], uerborum similitudinem quodammodo (Sp. _quarumdam_ F) in declinatione (Sp. _inclinationes_ F) sequi iubet, quoad patiatur consuetudo.{10} e quo argumento librorum Chrysippeorum facilis est coniectura, huic Varronem quae libro VIII 34 p. 417-43 p. 423 de eadem re disputat debere; alia quoque indidem fluxisse arbitror quod nunc non persequor. In syntaxi uero stoici soli regnabant, ad eos confugere, qui se huic disciplinae darent Dionysi Varrone aetate paullo posterioris scriptoris exemplo supra uidimus, eos igitur etiam Varro sequi debebat. nec mirabere quod his rebus duodecim libros inpleuerit, si uberrimam materiam et ingentem librorum a Chrysippo conscriptorum molem reputaueris. habemus autem praeter ipsius Varronis dispositionem supra indicatam certum testimonium libro XXIIII talia exposita fuisse, Gellius enim scribit noct. att. XVI 8, 6 _sed M. Varro de lingua latina ad Ciceronem quarto uicesimo expeditissime ita finit ‘proloquium est sententia in qua nihil desideratur’_ (cf. l.l. VI 56 p. 233). Ex illo autem commentario L. Aeli ‘stoici’{11} qui Varronis magister erat *de proloquiis*, quem Gellius paullo ante memorat, uides quantum absit, ut haec studia aliena a M. Terentio iudicemus, sed cum potius magistri exemplo incitatum diligentius in rem inquisiuisse. Huius argumenti natura et proprietate etiam factum est ut et grammatici posteriorum temporum, postquam praesertim Apollonius prodiit, hos libros neglegerent, et ipsi libri immature perirent.

Footnote 9: Varronem plerumque graecos scriptores secutum esse iam perspexit, licet rem immodice auxerit, Christoph. Mylaeus, qui de scribenda uniuersitatis rerum historia (Basileae 1554) libro quinto (p. 271) sic scribit ‘conuertendis autem graecorum literis iustum ocium delegit similitudine studiorum cum M. Tullio coniunctus M. Varro, a quo nullum in omni uarietate doctrinae praetermissum est argumentum’ e.q.s.

Footnote 10: In hoc loco scribendo L. Spengelium de emend. rat. libr. Varr. de l.l. p. 9, qui olim de eodem loco in Iahni annal. 1834 p. 7 egerat, secutus sum praeterquam quod simplicius uidebatur e codicis uerbis _similis res dissimilibus uerbis et dissimilibus similes esse uocabulis notatas_ id quod supra posui efficere, quam quod Spengelius uoluit [_similis_] _res dissimiles similibus uerbis, et dissimilibus similes esse_ [_uocabulis_] _notatas._ addo quod _IIII libros_ (cod. _lei libri_) Laerti Diogenis codicibus in indice librorum Chrysippeorum (VII 192) confirmatur. habet enim, ut mecum communicauit Curtius Wachsmuth, cod. Burbon. 253 saec. XII περὶ τῆς κατὰ λέξεις ἀνωμαλίας πρὸς δίον α β γ δ, cod. Laurent. plut. 69, 35 περὶ τοῦ κατὰ τὰς λέξεις ἀνωμαλίας πρὸς δίωνα α β γ δ, cod. Menagii α β γ, Ionsius hist. phil. II 8, 2 coniecit ς᾽ e Varrone ubi olim _sex libros_ legebatur.

Footnote 11: Cic. Brut. 56, 205: ‘fuit L. Aelius omnino uir egregius et eques Romanus cum primis honestus idemque eruditissimus et Graecis litteris et Latinis antiquitatisque nostrae et in inuentis rebus et in actis scriptorumque ueterum litterate peritus. quam scientiam Varro noster acceptam ab illo auctamque per sese, uir ingenio praestans omnique doctrina, pluribus et illustrioribus litteris explicauit. sed idem Aelius stoicus esse uoluit, orator autem nec studuit unquam nec fuit.’

Nihilo minus experiri debemus num certius quid statui possit. potissimum sine dubio Chrysippum secutus eius inuenta eodem modo atque in reliquis libris grammaticorum stoicorumque placita refutauit uel probauit uel correxit. paucissimae relliquiae extant nec tales e quibus effici quidquam possit, sed non nullius momenti in hac re Augustini{12} libellus est, qui inscribitur ‘principia dialecticae’. Augustinus quem Varronis scripta ardenti studio lectitasse constat (cf. L. Krahner de Varr. antiq. libr. p. 31, Francken l.l. p. XV sq.), cum postea nimia pietate haec studia contemneret, ita scripsit et quid mihi proderat quod omnes libros artium quas liberales uocant, tunc nequissimus malarum cupiditatum seruus per me ipsum legi et intellexi quoscunque legere potui? et gaudebam in eis et nesciebam, unde esset, quidquid ibi uerum et certum esset (confess. IIII 16, 30. I p. 123 ed. congr. St. Maur.), eumque in his quoque studiis, cum undecunque libros corriperet, Varronem non neglexisse per se probabile est. libellum ipsum inspicienti e stoicorum mente eum scriptum esse apparet, et ad eorum doctrinam explicandam post Th. Stanleium (hist. phil. II p. 166 ed. Venet. p. 566 ed. Lips.) ab Rudolpho Schmidtio adhibitus est, qui quae de etymologia ibi docentur, e Varronis libris de eadem re (libris II-IIII de lingua latina) fluxisse coniecit. quod recte posuisse uidetur. primum enim e ueriloquiis ibi prolatis plurima tamquam Varroniana notanda sunt, aliaque illis tam sunt similia ut ab eodem scriptore in libris qui perierunt profecta uideantur.{13} deinde principia etymologica eadem apud utrumque sunt, quod cum unusquisque facile uideat non multis expono. praeterea argumentum eodem modo ac Varro in libris nostris diuidit Augustinus: _ergo omne uerbum propter id quod sonat quattuor quaedam necessaria uocat in quaestionem originem suam uim declinationem ordinationem._ uis enim uerbi quam arte cum eius origine conexa sit in propatulo est, deque ea in priore de etymologia triade Varronem locutum esse ostendunt quae V 2 p. 13 dicit, Augustinus uero eam pro suo consilio more dialecticorum quorum libros consuluit accuratius tractat. declinatio et ordinatio cum reliquis Varronis partibus conueniunt, quarum altera quid sit Priscianus doceat _consequentia ordinationis id est casus casibus et genera generibus et numeros numeris et personas personis et tempora temporibus congrua disponere_ (XVII 185 II p. 200). denique si unicus terminus, quo Varronem in libris syntacticis usum esse e Gellii testimonio scimus, *proloquium* his recurrit, quod uerbum praeter Martianum Capellam et Arnobium nemo adhibuit (nam Pseudo-Apul. de dogm. Plat. III p. 262 Hild. nihil nisi Varronem ita dixisse refert), his argumentis coniunctis adducor, ut eas libelli istius particulas, quae ingenium Varronianum prodant, ad libros de lingua latina referam. Ad syntaxin inlustrandam non multum inde lucramur, nam pauca tantum de uerbis et sententiis simplicibus coniunctisque ad firmandam dispositionem suam praefatus est. plura de etymologia discimus de qua infra dicam. Sed hic facile aliquis obiciat, ne confidentius loquere! cum enim Martianus Capella IIII 338 Kopp. p. 97 Grot. non solum eandem totius argumenti dispositionem atque Augustinus (cap. IIII) habeat, sed etiam in eius disputatione de uerbis aequiuocis et uniuocis eadem quamquam multo breuius legantur, quae Augustinus profert,{14} praeterea autem et hunc (de ord. II 12, 35 tom. II p. 415 cf. F. Ritschl quaest. uarr. p. 7) et illum (IIII 335 p. 97 cf. C.F. Hermann praef. ed. Kopp. p. XX. Ritschl l.l. p. 5) Varronis disciplinarum libris usum esse constet, nonne multo ueri est similius, illa e libro disciplinarum de dialectica fluxisse, in quo stoicorum placita non neglecta esse uideantur{15}? neque sine specie quadam probabilitatis haec opponuntur, praesertim cum ita totum Augustini opusculum ex uno Varronis libro, quamquam magno opere extenuato, haustum esse possit, nam quae de ui uerbi disputat cap. VII-X nullo modo libris de lingua latina, perbene dialecticae apta sunt. Sed praeterquam quod in hac (libro enim singulari tractabatur) unumquemque tam longa disputatio de etymologiis offendet nescio an singularis consensus, quem supra exposui, cum libris de lingua latina hanc dubitationem tollat. ne autem nihil profecisse uideamur, si hoc concedere prorsus recusas, unum adicio. Varronem libros disciplinarum multis annis post illos de lingua latina scripsisse demonstrauit Ritschelius l.l. p. 57, quamuis L. Mercklin (philolog. IIII p. 427) dissentiat; in his igitur sine dubio quae ipse summa industria multaque meditatione congesserat non neglexit, sed retractata passimque mutata et admodum contracta suum in usum conuertit, id quod etiam in aliis libris eum fecisse infra monebo. utcunque igitur statuis, quamquam prius illud mihi multo magis arridere tacere nolo, iure nostro nunc haec fragmina nos in relliquiis de lingua latina posuisse concedes.

Footnote 12: Episcopi Hipponensis enim hoc opusculum esse demonstrauit Prantl l.l. p. 666, quamquam id C.F. Webero proleg. in Augustini art. gramm. p. 1 non persuasisse uidetur. addere potuit in libro de magistro quem patrem breui post illud scripsisse constat (cf. Augustin. retract. I 12) nonnulla recurrere quae in illo libello leguntur ut V 12. 16. Tom. I p. 679. 682 ed. congr. S. Maur., unde apparet dialecticam illic expositam re uera Augustinum amplexum esse.

Footnote 13: Apud Varronem recurrunt ueriloquia _urbis_ V 143 p. 145 _horrei_ V 106 p. 109 _putei_ V 25 p. 41. uiolentum apud Augustinum a _ui_, ab eodem _uis_ uiolare VI 80 p. 256, et ab eodem per gradus quosdam apud ilium uinculum uimen uitis uietus, ab ipso _uis_ V 62 p. 68 uincire uinclum uiere, V 37 p. 38 uinum, ab hoc uitis deriuatur (de postremis cf. Donat. in Ter. Eun. IIII 4, 21). solius _uiae_ origo, quod V 35 p. 37. de re rust. I 2, 14 a uehendo ducitur, non respondet; talem inconstantiam autem nemini antiquorum grammaticorum non excidisse inter peritos constat, de Varrone cf. Mueller praef. Varr. p. VII. quae praeterea apud Augustinum occurrunt _lucus bellum foedus_ e.q.s. in libris nostris non explicantur.--Breuiter moneo locum V 22 p. 31, qui multos uexauit, nuper Ludouicum Oxé de Varr. etymolog. quibusd. p. 22, et in codice ut tradunt ita legitur _Vias quidem iter, quod ea uehendo teritur, iter iterum, actus quod agendo teritur_ e loco s. s. V 35 p. 37 illuc inlatum et quodammodo uicinis etymologiis accommodatum esse, quod neminem uidisse miror.

Footnote 14: August. l.l. p. 48E: ‘ea quae una defintio potest includere uniuoca uocantur: illius autem, quae sub uno nomine necesse est definire diuerse, aequiuoci nomen est’. p. 49C: ‘haec sunt igitur uniuoca, quae non solum nomine uno, sed una etiam eiusdem nominis definitione clauduntur, quamuis et inter se propriis nominibus et definitionibus distingui possunt.’ Mart. Capella IIII 355 p. 103 sq. ‘aequiuocum est quando multarum rerum unum est nomen, sed non eadem definitio, ut leo ... uniuocum est, quando duarum uel plurium rerum unum nomen est et definitio.’

Footnote 15: Cassiodor. de artib. et discipl. liber, p. 536b Garet: ‘dialecticam uero et rhetoricam Varro in nouem disciplinarum libris tali similitudine definiuit: dialectica et rhetorica est quod in manu hominis pugnus adstrictus et palma distensa, illa breui oratione argumenta concludens, ista facundiae compos copioso sermone discurrens, illa uerba contrahens, ista distendens’. cf. Isid. orig. II 23, 1. a Zenone haec Varronem transtulisse Cassiod. l.l. p. 531b Sext. Emp. adu. math. II 7 alii docent, et alia in promptu sunt, quibus illud confirmetur.

Varro, cuius uerba Augustinus multis ambagibus reddidit, de enuntiatis simplicibus et coniunctis egit, quorum haec sententiam aut inplent aut non inplent (fr. 32*). quae inplent iterum affirmari possunt aut nequeunt; priora sunt proloquia, de quorum, coniunctione postremo dixit. haec stoicorum λεκτά ἐλλιπῆ et αὐτοτελῆ, ἀξιώματα ἁπλᾶ et οὐχ ἁπλᾶ esse uides. in quibus unum notandum est. tertia uerbi persona praeter uerba, quae nos dicimus inpersonalia, in simplicibus uerbis ponitur, prima et secunda persona in coniunctis _quae simplicem non habent significationem_ (cf. Mart. Cap. IIII 388 p. 118), nam ego et tu pronomina tacite subiecta sunt, quod quamquam de stoicis non diserte memoratur{16} ex eorum placitis necessario manat, ut in hac quoque re illos Varro secutus sit.

Footnote 16: Hoc moneo propter Carolum Prantl l.l. p. 667 qui id a stoicis alienum putat. Laertius autem Diogenes (VII 63) scribit: ἐλλιπῆ (λεκτά) μὲν οὖν ἐστι τὰ ἀναπάρτιστον ἔχοντα τὴν ἐκφορὰν οἷον ῾γραφεῖ᾽‧ ἐπιζητοῦμεν γὰρ τίς; quod cum in prima et secunda persona absolute quaeri non possit, discrimen quoddam inter has et illam fecisse stoicos sequitur.