De M. Terenti Varronis Libris Grammaticis

Part 1

Chapter 1 2,674 words Public domain Markdown

Produced by Louise Hope, Ted Garvin and the Online Distributed Proofreading Team at https://www.pgdp.net

{Transcriber’s Note:

All material in brackets [ ] or parentheses ( ) is in the original text. Material added by the transcriber is in braces { }.}

* * * * *

De M. TERENTI VARRONIS LIBRIS GRAMMATICIS

Scripsit Relliquiasque Subiecit

AVGVSTVS WILMANNS

Berolini Apud Weidmannos MDCCCLXIIII

Friderico Ritschl Ottoni Iahn Praeceptoribus

AMORIS CAVSA

* * * * *

PRAEFATIO

Cum per tempus aliquod uersato in conligendis et disponendis relliquiis Varronianis specimen studiorum mihi proponendum esset, elegi libros grammaticos; nam eos commode ceteris neglectis tractari et singulorum argumentum paullo quam adhuc factum est accuratius circum scribi posse intellegebam. dispositionem et indolem horum librorum indagare contentus neque uniuersam Varronis grammaticam theoriam explicate studui, quae res necessaria et magni momenti ad cognoscendam historian grammaticae antiquae nitatur in libris V-X de lingua latina nunc a meo consilio alienis, neque in singulis locis inlustrandis omnia quae cum his coniuncta fuisse coiceres congerere, sed in certis testimoniis acquiescere uolui. exclusi uero libros, in quibus praeter alia grammaticae quoque obseruationes legebantur, quales epistolicas quaestiones fuisse scimus, et mera ueriloquia, larga manu ubique a M. Terentio sparsa, quae ex aliis libris repetita sunt.

In componendis relliquiis antiquam librorum formam quantum fieri potuit restitui, ut et singulas libris e quibus sumptae esse uiderentur tribuerem, et pristinum ordinem reuocarem. asterisco signaui fragmenta, quibus Varronis nomen ab auctoribus non adponitur. duas relliquiis subieci adnotationes. altera perscripsi eos scriptorum locos ad eandem Varronis expositionem referendos, qui ad probandam disputationem meam et ordinem singulorum fragmentorum reconcinnandum alicuius sunt momenti. altera ad criticam spectat; qua in re hanc mihi inposui legem, ut quae in codicibus leguntur religiose adnotarem, Putschii et aliorum, quorum exemplaria in omnium manibus sunt, nomen singulis locis facili negotio saepe emendatis non semper adscriberem. ut autem paullo emendatiora haec fragmenta prodeant praesertim Henrici Keili liberalitati mea laude maiori debetur, a quo facile Hermannus Vsener inpetrauit, ut quae ad Varronis locos in grammaticis latinis obuios adnotauerat meum in usum describere sibi liceret. de quibusdam uero locis ipse Keilius benigne certiorem me fecit. praeterea Vsener Bernae duos Augustini de dialectica libros nitidissime mihi contulit et multos aliorum scriptorum locos a me rogatus inspexit. Seruianorum locorum lectiones Georgius Thilo liberalissime mecum communicauit. alias alii me instruxerunt quos suo quemque loco nominaui. ne autem quidquam, quod aliis debetur taceam, conmemorandum est Vseneri et Curti Wachsmuthi amicorum beneficium, qui me in Italiam profecto non solum plagularum accuratissime corrigendarum taedium susceperunt uerum etiam conplures locos medicina egentes felici sagacitate emendauerunt. quibus omnibus gratias ago lectoresque mecum agent.

Romae in Capitolio mense Iulio 1864.

* * * * *

TABVLA DISPVTATIONIS

{Transcriber’s note: To aid in searching for text, the table of contents has been expanded with key phrases taken verbatim from the book. The numbered items 1 - 8 are the author’s original _tabula_. Sections marked with roman numerals appear in the text, though not in the author’s _tabula_.}

I 1 de libris *de lingua latina* *Alexandrinorum grammaticorum *de Varronis philosophia *consilium totius operis *hexas prima (liber primus) *libro altero *libro tertio *altera triade / *de uerborum originibus *de relliquiis huc referendis *libro undecimo declinationes *de libro duodecimo *librum decimum tertium *poeticorum uocabulorum explicatione *prooemium totum opus *de postrema hexade 2 de epitome librorum de lingua latina *Ἐπιτομἠν de lingua latina II 3 de libris *de sermone latino* *a prosodiis uel accentibus *de rebus metricis *continentis sermonis uirtutes *de uocis natura *de uariis syllabarum generibus III 4 *liber de grammatica* IIII 5 de libris *de antiquitate litterarum* 6 de libris *de origine linguae latinae V 7 de libris *de similitudine verborum 8 de libris *de utilitate sermonis

* * * * *

In Hieronymi catalogo omnis quaestionis de libris Varronianis fundamento (cf. F. Ritschl d. schriftstellerei des M. Terentius Varro in nou. mus. Rhen. VI p. 481 sq. XII p. 150) hi tituli grammatici enumerantur: *de lingua latina libri XXV*, *epitome de lingua latina e libris (X)XV libri VIIII*, *de sermone latino libri V*, *de origine linguae latinae libri III*, *de similitudine uerborum libri III*, quibus accedit liber disciplinarum *de grammatica*. praeterea occurrunt apud grammaticos *liber II de antiquitate litterarum* (Prisc. I p. 7 Hertz), *libri ad Attium* (Pompei. comm. art. Don. p. 9. 27), *liber IIII de utilitate sermonis* (Char. p. 123 K.).

* * * * *

I

Libros *de lingua latina* fuisse XXV et praeter quattuor priores (cf. de l.l. V 1 M. p. 12 Sp.) ad Ciceronem ut Caesaris de analogia opus scriptos esse constat, illud ex Hieronymi indice et seuerae dispositionis lege qua Varro non solum in his libris utebatur{1}) (cf. Ritschl nou. mus. rh. VI p. 525), hoc e Ciceronis Academ. post. I 1, 2, cp. ad Attic. XIII 12, 3 (cf. O. Muelleri praef. Varr. p. 111), e librorum de lingua latina V-X codice Florentino initio libri III et in fine libri VIIII (p. 3. 542 Sp.), e multis grammaticorum ueterum testimoniis. Libro primo, quem num Septimio miserit scriptor cum libris II III IIII incertum est, quasi prooemio praemisso, reliqui XXIIII libri quattuor effecerunt hexades, quarum prima etymologiam, altera declinationes, tertia et quarta syntaxin tractabant (l.l. VII 110 p. 390, VII 1 p. 391). infra reiectis quae de singulis libris priorum hexadum dicenda sunt, primum de posterioribus hexadibus agam. duobus enim locis s. s., quibus totius operis dispositionem proponit, Varro profitetur tertia parte se disputaturum esse (VII 110 p. 390) _quemadmodum uocabula coniungantur_, et (VIII 1 p. 391) _ut uocabula inter se ratione coniuncta sententiam efferant_, quae quamquam certissimum ipsius scriptoris de consilio suo testimonium continent, tamen de omnibus duodecim libris accipere dubitabant uiri docti. incredibile enim uidebatur, tam multos libros ei doctrinae destinatos fuisse, cuius tam exigua uestigia in grammaticis latinis inuenirentur, quam solus Priscianus multo posterioris aetatis scriptor diligentius explicaret, ipse Apollonium secutus Hadriani aequalem, qui primus omnium hanc prouinciam ad artem et praecepta reuocasset. accedebat, quod Varro neque in scribendi genere neque in eis quae occasione data de huiusmodi rebus monuit, magnum subtilioris syntaxis studium ostendit, et quod, fere ubique ad res et facta siue ad historiam gentium et litterarum siue ad naturam spectent intentus et singula conponere atque ex his iudicare solitus, eandem rationem in rebus grammaticis adhibuisse putabatur. parum profecto consentaneum uidebatur talem scriptorem disciplinam tantis difficultatibus obstrictam quasi constituisse et condidisse. neque hoc fecit, id quod apparebit, si breuiter qua conditione Varronis tempore studia grammatica fuerint in memoriam reuocauerimus.

Footnote 1: cf. praeter libros de re rustica de antiquitatum libris Angustini de ciu. del VI 3, fr. antiquitatum human. lib. XX ap. Non. quadrifariam p. 92, fr. de uita populi Romani lib. I ap. Non. uictuis p. 494.

*Alexandrinorum grammaticorum* et *Pergamenorum* studia artissime cum arte critica conexa erant. ut de singulis poetarum locis iudicare possent, leges quae linguam regerent perscrutabantur et deliberationes suas in poetarum commentariis uariisque dissertationibus perscribebant et hoc modo immensa materia multorum sagacitate et diligentia paullatim pertractata uberrimum thesaurum singularum obseruationum de uerborum ui origine declinatione coniunctione coaceruabant. ab his profecti singulas quaestiones ordine et in artis modum exponebant{2}. scripsit iam Aristophanes Byzantius de analogia{3}, Apollodorus Atheniensis Aristarchi discipulus (Suid. Ἀπολλόδωρος) περὶ ἐτυμολογιῶν (Athen. XI p. 483 A. II p. 63 D. al.) eiusque aequalis Demetrius Ixion ἐτυμολογούμενα (Athen. III p. 74B. al.); Dionysius Thrax, hic quoque Aristarcho praeceptore usus (cf. M. Schmidt philol. VII p. 366 sq.) τέχνην γραμματικήν. primis lineis ductis uarios poetas et dialectos diuersas percensebant et uerborum classes loquendique formulas separatis libris explicabant subtilioremque ita et certiorem earundem quaestionum tractationem incipiebant, quam adsidua scriptorum peruestigatione amplificare studebant. postremo ut rei natura ferebat, syntaxin adgressi sunt neque ante magnum Apollonium quisquam totum argumentum conplexus est. nam Tryphon eiusque discipulus Habron, uterque ab Apollonio haud raro laudatus uel potius inpugnatus, quorum ille Varronis fere aequalis erat (cf. A. de Velsen Tryph. gramm. fragm. p. 1. 33) non nisi de singularum orationis partium constructione scripserunt: Tryphon de articulis aduerbiis coniunctionibus participiis praepositionibus pronominibus personis{4}, Habron de pronomine (Apoll. de synt. p. 60. B.). Ab Alexandrinis igitur grammaticis Varro, quorum opera eum diligenter tractasse testantur libri de lingua latina, qui ad nos peruenerunt, nec consilium neque argumentum syntaxis suae repetere potuit, licet Tryphonis scripta in usum suum conuerterit, quod neque adfirmari nec negari potest.

Footnote 2: Hoc loco haec tetigisse et contrariam rationem Alexandrinorum et stoicorum significasse satis est. qua in re quanti momenti ad studia grammaticorum philosophorum inuenta fuerint, me non fugit. sed haec ut omnia longiora praetermittenda erant.

Footnote 3: cf. A. Nauck Aristoph. Byz. fragm. p. 267. Charisii locum p. 116 _specialis (analogia) est, quae spectatur nunc in rebus nunc in dictionibus_ (Christ münchn. gel. anz. 1859 p. 221 e Donatiano, _rationibus_ cod. Neap.) _occupata; cui Graeci modum istius modi condiderunt_ ἀναλογία ἐστὶν συμπλοκὴ λόγων ἀκολούθων ἐν λέξει. _huic Aristophanes quinque rationes dedit uel ut alii putant sex; primo ut eiusdem sint generis de quibus quaeritur, dein casus, tum exitus, quarto numeri syllabarum, item soni_ uereor ut recte Curtius Wachsmuth meus de Cratete Mall. p. 11 explicuerit. genus enim etiam in Varronis loco quem confert X 21 p. 556 ex Ed. Luebberti emendatione (thes. V quaest. pontif. adn.) id est quod M. Terentius interdum sexum uocat. casus autem licet a Varrone nonnunquam generaliter positum sit, a Romano multo posteriore nec indocto scriptore, cui haec Charisius debet, hoc modo usurpari non potuit si intellegi uoluit. reliqua cum generalia sint et Varro quoque l.s. de nominum tantum analogia loquatur, nullam dubitationem mouent, de eadem (cf. Varr. de l.l. VIII 13 p. 401) Aristophanem egisse; quod si huius disciplinae progressus spectas, non nullius momenti est.

Footnote 4: De singulis Tryphonis libris recte iudicauit A. de Velsen l.l. p. 24 sq. Qui praeterea de his rebus scripserunt post Varronis, immo Apolloni tempora uixerunt, ut de Herodiano (cf. Michael Syncellus in Bachmanni anecd. gr. II p. 424 cl. E. Egger Apoll. Dyscole p. 234) taceam, Telephus Crateteus, qui teste Suida περὶ συντάξεως λόγου Ἀττικοῦ βιβλία έ edidit, post Augustum floruit (cf. Preller ztschr. f. alterthw. 1837 p. 499) et L. Veri praeceptor fuisse uidetur (Iul. Capitol. Veri 2. Ebert dissert. Sic. I p. 147), et Arcadius Antiochenus, Herodiano inferior (Choerob. Bekk. anecd. gr. III p. 1193), qui περὶ συντάξεως τῶν τοῦ λόγου μερῶν scripsit. reliqui praeter Byzantinos grammaticos (de quibus Egger l.l. p. 234. 265) rhetores posterioris aetatis erant, ut Gaianus Arabs Theon Alexandrinus Pausanias Caesariensis (Suid.), qui uestigia Dionysi Halicarnasensis et auctoris libri περὶ ὕψους, qui duos libros περὶ συντάξεως conposuit, (π. ὕψους 39, 1) sequebantur.

Prorsus diuersa ratione *stoici* in grammaticis studiis uersabantur (cf. I. Classen de gramm. gr. primord. p. 72 sq. R. Schmidt stoicorum gramm. C. Prantl gesch. d. logik I p. 414 sq. H. Steinthal gesch. d. sprachw. b. d. Griech. u. Roem. p. 278 sq.), quippe qui a philosophia profecti uniuersam hanc disciplinam ad dialecticam referrent, idcircoque a principio ad leges generales quae de lingua ualerent animum intenderent. dialectica eis secundum Posidonium ἐπιστήμη ἀληθῶν καὶ ψευδῶν καὶ οὐδετέρων (Laert. Diog. VII 62) erat itaque praecipuas quoque grammaticae partes etymologiam declinationes syntaxin, cum linguam tamquam subsidium cognitionis haberent, explorabant quatenus ad uerum percipiendum spectarent. loqui ergo cum τὸ τὴν τοῦ νοουμένου πράγματος σημαντικὴν προφέρεσθαι φωνὴν (Sext. Emp. adu. math. VIII 80 cf. Augustini uerba princ. dial. V _loqui est articulata uoce signum dare_) acciperent, inde consecuntur quae de etymologia (cf. Orig. contra Cels. I 24) et anomalia, cui patrocinabantur (Varr. de l.l. IX 1 p. 456) docebant. syntaxin, illa dialecticae cum grammatica coniunctione posita, tam arte cum praeceptis de iudiciis et conclusionibus datis coniunxerunt, ut nullum fere inter utramque discrimen seruarent (cf. Prantl l.l. p. 442). duobus prioribus nunc missis, de quibus uiri docti supra laudati bene meruerunt et mihi his illic infra dicendum est, breuissime syntaxeos diuisionem in primis Laertium Diogenem secutus (VII 55 sq.) percurram. prae ceteris autem in hac re excelluit Chrysippus ‘homo acutissimus’, cuius dialecticam dignam quae deorum esset putabant. mirabili nimirum usus adsiduitate uel potius insatiabilitate scribendi plus trecentis libris, quorum indicem apud Laert. Diog. VII 189 sq. habes, singulos locos solius dialecticae inlustrauit, quorum plurimos ne dicam omnes, cum tota haec dialectica e grammaticis rationibus penderet, non minus ad dicendi quam ad cogitandi syntaxin pertinuisse in propatulo est.

Duas igitur fecerunt partes dialecticae, quae secundum Senecam (epist. 89, 9) proprietates uerborum exigit et structuram et argumentationes, ne pro uero falsa subrepant, τὸν περὶ τῆς φωνῆς ἢ τῶν σημαινόντων τόπον, quo de uoce de litteris de uocabulis eorumque pronuntiatione de orationis partibus de rhythmis de poematis de uirtutibus uitiisque orationis agebatur (L.D. VII 44. 55 sq.), alteram quae ad nos nunc pertinet τὸν περὶ τῶν πραγμάτων ἢ τῶν σημαινομένων τόπον, qui praeter τὸν περὶ τῶν φαντασιῶν τόπον (L.D. VII 43) conplectebatur τὸ λεκτὸν, quod ab Ammonio (ad Aristot. π. ἑρμ. p. 100a Br.) μέσον τοῦ τε νοήματος καὶ πράγματος, a Sexto Empirico (adu. math. VIII 70. cf. L.D. VII 73) τὸ κατὰ λογικὴν φαντασίαν ὑφιστάμενον explicatur. erant autem τὰ λεκτὰ aut ἐλλιπῆ aut αὐτοτελῆ. ἐλλιπῆ enuntiata erant ea, quae e solo uerbo, quod nominatiuum ut plenum uel αὐτοτελὲς fiat requirit, constant ut περιπατεῖ (L.D. VII 63) eademque et κατηγορήματα et συμβάματα adpellabant, quibus praeter hoc simplex κατηγόρημα, uerbum intransitiuum ut nostris terminis utar casu obliquo non egens, etiam transitiuum uerbum adnumerabant sine accusatiuo positum, ἔλαττον ἢ κατηγόρημα, et duas uerborum inpersonalium classes, alteram quae unum casum obliquum poscit ut μεταμέλει (sc. Σωκράτει) παρασύμβαμα siue παρακατηγόρημα, alteram quae duos casus obliquos postulat, ut μέλει (sc. Σωκράτει Ἀλκιβιάδους) ἔλαττον ἢ παρασύμβαμα.{5} huic loco tribuebant cum uniuersam de uerborum generibus et speciebus doctrinam, tum casuum obliquorum, qui cum uerbis coniunguntur explicationem (L.D. VII 64 sq. Schmidt l.l. p. 57 sq.). in plenis enuntiatis ἀξιώματα ponebant. ἀξίωμα δέ ἐστιν ὅ ἐστιν ἀληθὲς ἢ ψεύδος ἢ πρᾶγμα αὐτοτελὲς ἀποφαντὸν ὅσον ἐφ᾽ ἑαυτῷ ἢ καταφαντόν, ὡς ὁ Χρύσιππός φησιν ἐν τοῖς διαλεκτικοῖς ὅροισ‧ οἷον ἡμέρα ἐστί, Δίων περιπατεῖ (L.D. VII 65). haec iterum aut simplicia aut conposita esse existimabant (L.D. VII 68. Sext. Emp. VIII 93.) simplicibus adnumerabant ἐρώτημα πύσμα προςτακτικὸν ὁρκικὸν ἀρατικὸν ὑποθετικὸν ἐκθετικὸν θαυμαστικὸν ἐπαπορητικὸν πρᾶγμα ὅμοιον ἀξιώματι, quorum definitiones leguntur ap. L.D. VII 66 sq. Ammon. ad Aristot. π. ἑρμ. p. 96a Br. Geo. Choerob. p. 1178 B. p. 739 Gaisf. Anonym. Coisl. p. 93a Br. praeterea simplicium ἀξιωμάτων erant alia ἀποφαντικὰ καταγορευτικὰ κατηγορητικὰ ὑπεραποφαντικὰ ἀρνητικὰ στερητικὰ (L.D. VII 69), alia ὡρισμένα ἀόριστα μέσα (Sext. Emp. VIII 96 sq.). tractarunt igitur in hac parte modos et formulas loquendi ut interrogationem et adhortationem, inter utrumque quidem non magis distinguentes, quam Protagoras fecerat (cf. L. Spengel art. script, p. 44), deinde affirmationes et negationes, enuntiata finita et infinita. Conposita axiomata secundum coniunctiones, quibus formantur (cf. C.F. Iahn grammaticor. graec. de coni. doctr. p. 19 sq.) diuidebant, quorum praecipua haec erant τὸ συνημμένον (εἰ) τὸ παρασυννημένον (ἐπεί) τὸ συμπεπλεγμένον (καί καί) τὸ διεξευγμένον (ἤ ἤ) τὸ αἰτιῶδες (διότι) τὸ διασαφοῦν τὸ μᾶλλον (μᾶλλον ἢ) τὸ διασαφοῦν τὸ ἧττον (ἧττον ἠ) L.D. VII 69. 71 sq. Postremo sequebatur expositio τῶν λόγων καὶ συλλογισμῶν, quorum ‘ingentem diuisionem’ (L.D. VII 76 sq. Seneca l.l.) excribere longum nec necesse est; nam id quod uolui satis elucere confiteor, stoicos magna cum subtilitate argutaque sagacitate de his rebus disputasse uberrimamque materiam hoc argumentum tractantibus congessisse. Vnum adicio Dionysi Halicarnasensis locum ita scribentis de comp. uerb. IIII p. 70 Sch. (cf. V p. 84): Ἔγωγ᾽ οὖν, ὅτε διέγνων ταύτην τὴν ὑπόθεσιν, ἐζήτουν εἴ τι τοῖς πρότερον εἴρηται περὶ αὐτῆς καὶ μάλιστα τοῖς ἀπὸ τῆς Στοᾶς φιλοσόφοις, εἰδὼς τοὺς ἄνδρας οὐ μικρὰν φροντίδα τοῦ λεκτικοῦ τόπου πεποιημένους‧ δεῖ γὰρ αὐτοῖς τἀληθῆ μαρτυρεῖν. οὐδαμῇ δὲ οὐδὲν ὑπ᾽ οὐδενὸς εὑρὼν τῶν γοῦν ὀνόματος ἠξιωμένων οὔτε μεῖζον οὔτε ἔλαττον συναχθὲν εἰς ἣν ἐγὼ προῄρημαι πραγματείαν‧ ἃς δὲ Χρύσιππος καταλέλοιπε συντάξεις διττὰς ἐπιγραφὴν ἐχούσας ῾περὶ τῆς συντάξεως τῶν τοῦ λόγου μερῶν᾽ οὐ ῥητορικὴν θεωρίαν ἐχούσας, ἀλλὰ διαλεκτικήν, ὡς ἴσασιν οἱ τὰς βίβλους ἀνεγνωκότες, ὑπὲρ ἀξιωμάτων συντάξεως ἀληθῶν τε καὶ ψευδῶν, καὶ δυνατῶν καὶ ἀδυνατῶν, ἐνδεχομένων τε καὶ μεταπιπτόντων καὶ ἀμφιβόλων καὶ ἄλλων τινῶν τοιουτοτρόπων, οὐδεμίαν οὔτε χρείαν οὐτ᾽ ὠφέλειαν τοῖς πολιτικοῖς λόγοις συμβαλλομένας, εἰς γοῦν ἡδονὴν καὶ κάλλος ἑρμηνείας, ὧν δεῖ στοχάζεσθαι τὴν σύνθεσιν‧ ταύτης μὲν τῆς πραγματείας ἀπέστην κτλ. quibus uerbis cum dialecticam stoicae syntaxeos rationem{6} cognoscimus, tum illo tempore unicuique qui de uerborum constructione siue rhetor siue grammaticus scribere uellet, primum doctrinam stoicorum in mentem uenire, illorum praecepta circumspici, ab illorum studiis omnes huiusmodi quaestiones proficisci.

Footnote 5: In his secutus sum Porphyrium ap. Amm. in Arist. π. ἑρμ p. 104b Br. et Apoll. d. synt. I 8 p. 31 B. III 32 p. 299. de pronom. p. 146. cf. Lucian. uit. auct. 21. R. Schmidt l.l. p. 64. Prantl l.l. p. 439 sq. Steinthal l.l. p. 298. Suidas u. σύμβαμα nescio quem exscripsit non accuratius quam u. κατηγόρημα Laertium Diog. VII, 63 sq., in quo ipso lacunam esse diu intellectum est. Priscianus uero XVIII 4. II p. 211 H., qui quidem locus tam turbatus est, ut neque a librariis ita corruptum neque a scriptore rem tam male perspectam esse, sed lectorem eumque non optime doctum haec adiecisse crediderim, ita scribit: et sciendum quod has quidem constructiones quae per nominatiuum absoluuntur, stoici ἀξιώματα uel συμβάματα, id est dignitates uel congruitates, uocabant, ut ego Priscianus scribo, Apollonius ambulat, Plato philosophatur, illas uero quibus transitiones ab alia ad aliam fiunt personam, in quibus necesse est cum nominatiuo etiam obliquum aliquem casum proferri, παρασυμβάματα dicebant, hoc est minus quam congruitates, ut Cicero seruat patriam, quando uero ex duobus obliquis constructio fit, ἀσύμβαμα id est incongruitatem dicebant ut placet mihi uenire ad te, siue nominibus ipsis tamen seu uerbis hoc exigentibus. uides hic non solum axiomata et συμβάματα confundi, uerum etiam transitiua uerba (de genere loquendi cf. XIII 23 p. 15 H.) cum nominatiuo et accusatiuo, quae axiomata sunt, παρασυμβάματα dici. praeterea tertiae constructionis, quando ex duobus obliquis fit, exemplum nullo modo aptum est, expectares _pudet me illius_, uel tale quid. ceterum dummodo tali loco aliqua fides habenda esset, a quibusdam stoicorum ἀσύμβαμα quod ab aliis ἔλαττον ἢ παρασύμβαμα dictum est, quod eo est incertius, quia appellatio pessime in rem quadrat.

Footnote 6: Praeterea Dionysi loco euincitur, et illos Chrysippi libros de rhetorica non egisse (rhetoricam uero stoici ad dialecticam referebant L.D. VII 41), et si Dionysium bene elegisse credimus quod in conscribendo opere adhiberet, in aliis quoque libris hanc a Chrysippo esse neglectam, quod in plerisque factum esse index ille confirmat Laertianus.