Part 8
[Adnotatio 63: Adiungamus, quae continuo sequuntur: _Sed et obstetricem audiant, quae utique medicinam exhibere videtur. Medicos fortassis quis accipiet etiam eos, qui alicuius partis corporis vel certi doloris sanitatem pollicentur; ut puta si auricularius, si fistulae vel dentium, non tamen si incantavit, si inprecatus est, si, at vulgari verbo impostorum utar, si exorcisavit: non sunt ita medicinae genera, tametsi sint, qui hos sibi profuisse cum praedicatione adfirment._ Sunt autem qui _exorcizaverunt_ christianorum medici: cf. Harnack, _Med. aus der ält. Kirchengesch._, p. 68 sqq.]
Hippocrates vel potius qui scripsit librum +parangeliôn+ medicis suadet ut medeantur +hote de proika anapherôn mnêmên eucharistiês proterên ê pareousan eudokiên; ên de kairos eiê chorêgiês xenô te eonti kai aporeonti, malista eparkeein tois toioutois. ên gar parê philanthrôpiê, paresti kai philotechniê+ (Littré IX 258). Quod consilium amplius secutos medicos gratuito interdum sanavisse tituli docent: +kai prosanetheto tas chreias tois en arrôstian empesousin aneu misthou+ (nr. 36 vs. 7 sq.), +iatreusanta proika+ (de Heraclito Rhodiopolita nr. 42 vs. 17). Sed multos medicos, quo facilius munus publicum sibi traderetur, gratis sanando gratiam populi petivisse supra iam vidimus (p. 48 sq.). Tamen non desunt, qui commodo suo non servientes etiam postquam medici publici facti sunt aliquamdiu mercede sua destiterint. Nam de Damiada Lacedaemonio decretum Gytheatarum haec refert: +[e]pi Biada de Laphriôi theôrôn tan p[olin exaporou]menan en tais eisphorais epang[eilato tôi da]môi "dôrean iatreusein" par' hame[teran polin auton+ (nr. 12 vs. 28 sqq.). Damiadas igitur alterius quem publicus erat anni (cf. vs. 45) mense Laphrio, cum oppidum tributo ab Romanis imposito valde premeretur,[64] de mercede muneris destitit, sed unum tantum mensem hoc fecit, cum certus mensis anno additus sit. Sequitur, ut merces singulis mensibus Gythei medicis publicis expenderetur, id quod Athenis aliis locatione non constitutis prytaniis singulis saepe fiebat (cf. Boeckh, _Staatshaushalt_ I{3} 308). Sed habemus alium etiam titulum et eum Atheniensem, qui medicum publicum munus gratis suscipientem affert. Ibi Phidias homo Rhodius, qui Athenis medicus privatus erat, tum +"epidedô[ke]n heauton dêmosieuein dôre[a]n" endeiknumenos tên eunoian hên echei pros tên polin+ (nr. 2 vs. 17 sqq.). Qua de causa ille omni mercede destiterit, non declaratur. Sed fortasse ita conicere licet. Medici publici qui a civitate mercedem accipiebant et propterea aegrotos gratis curabant, tamen a quovis cive, si modo dabat, pecuniam accipere vetiti non erant. In maioribus autem urbibus et maxime Athenis factum sit, ut qui hoc modo redibant reditus mercedem publicam multo superarent, cum divites quoque medicos publicos, qui saepe medicorum optimi erant, consultarent. Quare efficiebatur, ut medici munus publicum valde appeterent, praesertim cum eo medici quasi approbati fierent, et ut eo facilius crearentur civitati pollicerentur se gratuito munus suscepturos esse. Immo Ioh. Toepffer (AM. XVI 429) usque eo progressus est, ut oppida et tempora fuerint, quibus munus publicum eis medicis traderetur, qui a civitate magno id fortasse pretio conduxissent sicut temporibus quibusdam sacerdotia ad licitationem deducerentur.
[Adnotatio 64: cf. Lebas-Foucart 242a, vs. 15 sqq.: +epi Biada de eniautôi hote idian charin exaitêsamenoi Poplion te Autrônion; kai Leukion Markilion ontas autois xenous, hous kai hupedexanto tois idiois dapanêmasin kai para[i]têsanto tous te stratiôtas kai ta loipa ta epitassomena hup' autôn, onta ikana, di' hôn ekouphisan tên polin, holoscherôs charisamenôn autois tôn progegrammenôn andrôn -- -- --+]
Tamen medicos publicos a privatis etiam mercedem accepisse certis quidem testimoniis affirmari non potest. Diserte autem archiatris Romanis permittebatur, ut pecuniam a privatis acciperent, si ab sanatis voluntarie oblata sit: _archiatri scientes annonaria sibi commoda a populi commodis ministrari honeste obsequi tenuioribus malint quam turpiter servire divitibus. Quos etiam ea patimur accipere, quae sani offerunt pro obsequiis, non ea, quae periclitantes pro salute promittunt_ (Cod. Iust. X 53, 9 = Theod. XIII 3, 8).[65] Quae Valentiani, Valentis, Gratiani imperatorum epistula anni 370, cum ad Praetextatum praefectum urbis missa sit, ad archiatros quattuordecim Romae urbis maxime pertinet.
[Adnotatio 65: Quae verba secutus esse videtur Dionysius medicus Antiochenus, de quo scripsit Libanius ad Tatianum (ep. 911 extr. ed. Wolf): +kai toioutos men ôn tên technên, toioutos de ton tropon tôn penesterôn estin, ou kata to mê einai tous didontas, "eisi gar hoi sesôsmenoi", alla nun mikrô tini tên cheira upeichen aidoumenos, nun de to pan dieôsato+. Qui cum nihil nisi ea acciperet, _quae sani offerunt pro obsequiis_, publicus esse videtur.]
Merces, quae a re publica medicis expendebatur, multis locis non ex aerario emanabat, sed tributo ad hanc ipsam causam civibus imposito cogebatur. Quod tributum inscriptiones et papyri quadraginta fere proximis annis aperuerunt, vocabatur autem +iatrikon+.[66] Repetemus breviter res notas. Prima Delphis inscriptio reperta est (nr. 8) annorum a. Chr. 230-200 (H. Pomtow Rh. M. XLIX 582). In qua Philistioni cuidam damnum quod fecerat, cum ab creditoribus quibusdam Delphorum pecuniam, quam hi debebant illis, solvere coactus erat, ita resarciebatur, ut ei et posteris +ateleia choragias kai tou iatrikou+ daretur (cf. Ditt.{2} 466 adn.). Deinceps cum quarto saeculo inter Teum et aliud oppidum, cuius nomen non exstat, synoecismus conveniret (cuius foederis fragmentum lapidi incisum a. 1891 repertum est), civibus novis, qui Teum transmigrabant, in decem annos immunitas praeter iatrici praebita est: +einai de autous ka[i tôn allôn eisphor]ôn ateleis plên iatrikou+ (nr. 1 vs. 10 sqq.). Eodem anno Coorum lex sacrificiorum in medium prolata est.[67] Qua in tabula inter eos, qui diebus festis quibusdam sacrificia faciant et »casam constituant«, multi sunt vectigalium redemptores, et vs. 15 sq. legitur: +[thuetô] de kata tauta kai skanopageisthô kai ho echôn tan ônan tou latrikou+. Cum autem +tou latrikou+ enucleare non possent, erratum esse a lapicida et legendum esse +tou iatrikou+ viri docti existimabant.[68] Sed Udalricus Wilcken, cum multa in papyris ostracisque Aegyptiis tributa ignota enodavisset, quid +latrikon+ esset, etsi dicere non potuit, tamen verbum ita tenendum esse arbitratus est.[69] Nobis igitur ab hoc incerto titulo abstinendum est, quamvis multum inter-esset in urbe Co ipsa tributum medicum inveniri.
[Adnotatio 66: cf. A. Toepffer, AM. XVI 430 (= _Beiträge zur griechischen Altertumswissewchaft_ p. 221); U. Wilcken, _Griech. Ostraka_ I, 375 sqq.; R. Herzog l.l. p. 204{3}.]
[Adnotatio 67: edd. +A. Kontoleôn+, AM. XVI (1891), 406; Th. Reinach, REG. IV, 357 sqq. Ingeniose interpretatus est A. Toepffer, AM. XVI (1891), 411 sqq. = _Beiträge zur griech. Altertumswissensch_. 204 sqq. cf. BCH. XVI, 162.]
[Adnotatio 68: Sed cum Th. Reinach scripsis-set (REG. IV 371): _On serait tenté de corriger_ +latrikou+ _en_ +iatrikou+, posteri iam certius affirmabant et pro certo habebant, quae mera coniectura est.]
[Adnotatio 69: _Griech. Ostr._ I, 375{1}: _Da der Stein nach der Publikation ein deutliches_ +L+ _zeigt, wird man an_ +latrikou+ _festzuhalten haben._]
In duobus autem aliis oppidis, Delphis, in media parte Graeciae, et Tei, in urbe Ionia Asiae Minoris, +to iatrikon+ adhuc certe exstat. Ubi accuratiora ignoramus, nisi id intelligimus Tei iatricum tam necessarium esse existimatum, ut civibus novis, qui omnibus aliis oneribus liberarentur, tributum medicum tamen pendendum esset. Quod tributum etiam sua sponte homines aliqui constituebant. Nam consentaneum est, si pagani pagi Halentis una cum eis, qui in hoc pago agros possidebant et qui ibi et in agris Pelae pagi laborabant, medicum proprium conducebant (v. p. 57, 66), illos omnes voluntariam stipem contulisse, ut medico mercedem darent.
Quantum quisque pecuniae dederit, cum in Graecia ignoremus, papyri Aegyptiae demonstrant. Nam in papyris alterius fere a. Chr. saeculi: _Flinders Petrie Papyri_ (ed. Mahaffy) II nr. XXXVIIIa (p. 36) semel, nr. XXXIXe (p. 129) passim +"iatrikon b'"+ legitur, ex quo apparet binas frumenti artabas a quibusdam pro tributo medico annuo pensitatas esse. Qui tributum solvebant, in utraque papyro coloni Graeci veterani sunt, ita ut dici non possit omnesne cives tributum idem pependerint an fuerint qui plus debuerint (cf. U. Wilcken l.l. 375). Sed tributum duarum artabarum[70] parvum est, quoniam to +to phulakitikon+, quo tributo custodes alebantur, ternas artabas pro capite et anno faciebat atque multa tributa alia muneribus multo maioribus explebantur. Si igitur +to iatrikon+ comparamus cum custodum tribute, merces muneris medicorum minor fuisse videtur quam custodum publicorum, nisi eorum plures in unoquoque loco quam medici publici fuerant. Medicis autem pro mercede non pecunia, sed frumentum ipsum datum esse videtur sicut archiatris urbis Romae annonae vel _annonaria commoda_.
[Adnotatio 70: Valebat autem artaba aetate Ptolemaeorum 39, 39l. (Hultsch, _Metrologie{2}_ 625) vel 39, 39-23, 62l. (Wilcken, _Ostr._ I, 747).]
De mercede pars aliqua medico publico in medicinam consumenda fuerit aut alia summa ei praeter mercedem ex iatrico data sit, ut medicinam sustentaret, sicut medico illo Delio (v. p. 69). Apud Graecos ita fuisse E. Curtius iam suspicatus est, cum primo iatrici titulo Delphis invento existimaverit iatricum esse exactum _zur Besoldung von Aerzten und Erhaltung ärstlicher Anstalten_ (GGA. 1864, 1227). Tum multa verba et plures etiam coniecturas de hac re incerta fecit A. Vercoutre.[71]
[Adnotatio 71: Qui iatricum a Charonda inventum esse contendit (l.l. 241 sqq.). Coniecerit autem quispiam, cum leges Charondae in urbe Co receptae essent (anno 366: U. v. Wilamowitz, _Arist. u. Athen._ I, 65{36}; aliud tempus proposuit Crusius, _Untersuch. zu Herondas_ 36), iatricum etiam ibi constitutum esse (testari autem ibi hoc tributum titulum AM. 1891, 406, vid. p. 73) et inde per alias urbes Graeciae divulgatum esse. Sed sunt vanae suspiciones. De Charonda nihil fere scimus, et titulus ille, cum +latrikou+ legatur, adhiberi non potest. Equidem puto tributum illud tam vetustum non esse, sed saeculo quarto demum inventum.]
Mercede et publica et privata accepta medico publico alio etiam modo pro laboribus praemia data sunt. Populus enim medicos bonos laudabat, coronas eis dedicabat, hospites publicos (+proxenous+) eos faciebat, in civitatem ascribebat. Cum medicus urbem relinqueret, ut novam sedem appeteret, rebus bene gestis saepissime ei honores tales decreti sunt. Horum decretorum paullatim numerus maior in lucem prolatus est, cum nunc habeamus triginta (p. 19 sqq.); baseon autem statuarum quibus aevo Romano medici maxime honorati sunt publice constitutarum undecim collectae sunt (p. 21 sq.). Itaque et aevo Romano et ante Romana tempora et statuae et decreta plurima in urbibus collocata erant, atque spes est excavationibus locis omnibus nunc florentibus plura etiam inventum iri, quibus tota haec causa in quam inquirimus planior apertiorque fiet.
Quantopere autem mos honorandi medicos pervulgatum sit, inde facile perspicias apud scriptores decreta talia ficta et vera imitantia inveniri. In codicibus enim Hippocrateis cum aliis rhetorum inventis decretum Atheniensium in honorem Hippocratis fictum exstat (Littré IX 400). Quod decretum est commixtum ex veris nonnullis apud scriptores collectis,[72] ex verbis in decretis honorificis vulgo usurpatis, ex multis omnino ementitis (cf. Littré IX 308; Herzog 215 sqq.). Ab Atheniensi quodam illud factum esse Littré arbitratus est (I 430), Herzog Petersenium (Philologus IV 251: _Zeit und Lebensverhältnisse des Hippocrates_) secutus ludum scholae rhetorum Coorum esse dicit circa annum a. Chr. n. trecentesimum factum. Id rectius coniectatum videtur, cum Co decreti faciendi maius esset incitamentum et cotidie in Aesculapio multa medicorum decreta spectarentur. Sed num trecentesimo iam a. Chr. n. anno decretum factum sit, magnopere est dubitandum. Mihi probatur primo demum a. Chr. n. saeculo (v. Kaibel GGA. 1900, 63) vel postea etiam decretum illud commentitum esse.
[Adnotatio 72: Conferas exempli causa initio: +kai loimou iontos apo tês barbarôn epi tên Hellada+ et Thucyd. II 48: +êrxato de to men prôton, hôs legetai, ex Aithiopias tês huper Aiguptou, epeita de kai es Aigupton kai Libuên katebê kai es tên basileôs gên tên pollên. es de tên Athênaiôn polin exapinaiôs enepese ktl.+]
Aliud tale decretum apud Diodorum legitur (IV 71). Ubi fictum est Graecos Troiam oppugnantes Machaoni atque Podalirio immunitatem decrevisse Aesculapii filiis, qui homines sunt ut alii, at non dei, atque vulneratos multos medici quasi publici sanaverant: +kata de ton polemon megalas chreias autous paraschesthai tois Hellêsin, therapeuontas empeirotata tous titrôskomenous, kai dia tas euergesias tautas hupo tôn Hellênôn megalês tuchein doxês; ateleis d' autous apheinai tôn kata tas machas kindunôn kai tôn allôn leitourgiôn dia tên huperbolên tês en tô therapeuein euchrêsias.+ Quae verba in memoriam redigunt, quae interdum in veris medicorum decretis leguntur.[73]
[Adnotatio 73: Adnotat U. de Wilamowitz (Isyllos 82{55}): _Diese Darstellung wird in den Jahrhunderten entworfen sein, aus denen wir so manche Ateliepsephismen für Ärzte haben_.]
Inter honores alios medicis immunitas etiam praebebatur, quamquam ante Romana tempora non saepius ea in titulis extat, si generatim qui dabantur honores intuemur (legitur nr. 21 vs. 50, nr. 24 vs. 9, nr. 32 vs. 6, nr. 36 vs. 13, nr. 40 vs. 21 sq.). Id eo explicatur, quod medici his temporibus saepe urbem, in qua consederant, mox relinquebant, ita ut laus atque hospitium publicum gravius eis esset quam cunctarum rerum immunitas. Sed aevo Romano res valde exculta est et immunitas medicis legibus praecipuis praestabatur (v. p. 40 sq.) Quod primo tamquam gratia et favor a medicis adsumptum est, cum diserte rem in titulis adnotaverint (v. p. 43; praeter archiatros duos ibi citatos Heraclitus Rhodiopolites immunitatem se adeptum esse praedicat: nr. 42 vs. 16: +alitourgêsia "timêthenta"+, ita ut titulus vix ante Hadriani aetatem exaratus sit). Cum autem archiatri in urbibus Asiae Minoris maxime in hoc loco haberentur, medici Aegyptii idem sibi praeberi volebant. Nam Antonini epistula ad urbes Asiae missa omnes alias quoque urbes spectare videbatur: +grapheisês men tô koinô tês Asias, "panti de tô kosmô diapherousês"+ (Dig. XXVII 1, 6 §2.--cf. 40 sq.). Itaque in papyris medici questi sunt, quod munera publica sibi imponerentur contra imperatorum epistulas. Talem querimoniam M. Valerius Gemellus habuit (p. 51), et in eadem papyro supra querella alius medici descripta esse videtur atque responsio magistratus alicuius a praefecto ita confirmata: +kekrike[n - - -] apolusas+, quod videtur esse: +kekrike[n dikaiôs ho deina] apolusas+. Unde apparet medicum questum confirmante praefecto muneribus liberatum esse. Duorum aliorum medicorum querellae disceptantur in papyro Oxyrhynchitana I 40, in qua multae huiusmodi causae una transcriptae sunt. Quarum in una anni p. Chr. 138 medico alicui de immunitate praestari referunt editores, qui hanc partem papyri nimis mutilatam non ediderunt. Quae tum sequitur causa, iterum querimoniam medici publici exhibet, sed qui cadaveribus arte medicabatur. Qui de liturgia imposita sibi ab eis, apud quos munere fungebatur, questus est; sed ei responsum est: +tacha kakôs autous etherapeusas. didaxon t[o kata]têkon+ (qua re cadavera conserventur), +ei iatros ei dêmos[ieu]ôn epi tari[cheia], kai hexeis tên aleitourgêsian+. Tradebantur igitur apud Aegyptios mortuorum corpora medicis publicis propriis conservanda, sicut medici in unamquemque partem corporis erant (Herod. II 84). Qui ad se etiam pertinere epistulas imperatorum, quae medicos muneribus liberaverant, praedicabant.
Sunt tum libertates immunitatesque illae ad omnes medicos perlatae et epistulis imperatorum saeculis insequentibus etiam atque etiam affirmatae et auctae, ita ut mulieribus medicorum et filiis etiam libertates summae praeberentur (Cod. Theod. XIII, 3 et Iust. X 53 passim). At tamen cum in titulis medicorum saeculi II. vel. III., quibus immunitates iam datae erant, multa munera publica cum praedicatione quadam descripta sint, apparet medicos munera publica, etsi liberi eis erant, tamen si volebant suscipere potuisse. Et volebant multi, qui favorem populi et honores appetebant. Quae cum ita essent, Constantinus inter cetera anno 321 edixit: _quoniam gravissimis dignitatibus vel parentes vel domini vel tutores esse non debent, fungi eos honoribus volentes permittimus, invitos non cogimus_ (Cod. Theod. XIII 3, 1).
Et tituli multos demonstrant archiatros, qui in summis honoribus versabantur: +Menekratês Menekratous ho archiatros tês poleôs "stephanêphorôn" ktl.+ (Euromi, nr. 49); +M. Aurêlios Charmidês "prutanis kai stephanêphoros" kai archiatros+ (Heracleae-Salbacae, nr. 57 et 58); +M. Aurêlios Poleitês b ho archiatros prôtos archôn to b+ (Cerami, nr. 60); +"epimeloumenou tôn Mustêriôn" Soul. Dêmêtriou tou axiologôtatou archiatrou+ (Laginae, nr. 61); +Agasikleidas Agasikleida ho archiatros tês poleôs "agoranomôn" ktl.+ (Troezene, nr. 50); cf. nr. 73 (Lesbi) Bresum archiatrum, qui plurima munera et publica et sacerdotalia administrabat. Quorum ex titulis apparet cives hos fuisse et viros in sua urbe illustrissimos, cum in summis urbium dignitatibus obveniant. Simul intelligitur cum hi munus medicum publicum appeterent, id quoque ipsum honoratum fuisse. Ut autem archiatri ex medicis optimis eligerentur, praeceperunt etiam saeculo IV. imperatores Romani: _si quis in archiatri defuncti est locum "promotionis meritis" adgregandus_ eqs. (Cod. Iust. X 53, 10 = Th. XIII 3, 9); _quod si huic archiatrorum numero_ (XIV) _aliquem aut conditio fatalis aut aliqua fortuna decerpserit, in eius locum, non patrocinio praepotentium, non gratia iudicantis, alius subrogetur, sed horum omnium fideli circumspectoque dilectu qui "et ipsorum consortio et archiatriae ipsius dignitate et nostro iudicio dignus habeatur": de cuius nomine referri ad nos protinus oportebit_ (Cod. Th. XIII 3, 8).
Unus ex archiatris, qui munera publica obierunt pecuniasque civitati dono dederunt, Attalus Priscus Ephesius Asclepiadis filius, +archiatros dia genous+ vocatur (nr. 65 vs. 3). Ut maxime aevo Romano sacerdotia hereditaria fuerunt, ita huic quoque medico vel maiorum alicui munus archiatri in omne tempus traditum est, cum per se sumi posset filium semper officium patris secuturum esse.[74] Quod iure sumptum esse alius titulus affirmat: praedicat Heracleae-Salbacae (in Phrygia maiore) Pappias quidam maiores iam archiatros fuisse: +[To mnêmeion esti Pappiou - - -]ou "archiatrou apogono[u] archiatrôn" ktl.+ (nr. 59). Aliam familiam quasi familiam archiatrorum fuisse demonstrat titulus Acilii Theodori (nr. 71). Quem ipsum in titulo +iatrôn promon+ vocatum tamen archiatrum fuisse inde colligas, quod iambi vocabulum +archiatron+ eo loco respuebant:
+Akeilion Theodôron "iatrôn promon" spoudaion eugenê te kai euschêmona huos Theodôros thapsen, êd; ho sungenês Theodôros archiatros ktl.+
Consentaneum est versus causa mollissimam hanc translationem usurpari potuisse.[75] Archiater quoque fuit Theodorus Acilii propinquus (vs. 3/4). Cum autem filio Acilii nomen Theodori inditum sit, patrem Acilii Theodorum quendam fuisse verisimile est, ita ut +ho sungenês Theodôros archiatros+ Acilii mortui frater esset. Tum pater, qui duos filios archiatros habuerat, ipse archiater fuerit. Ut igitur rem stemmate ante oculos proponamus, sic existimamus:
(Theodorus archiater) | +Akeilios Theodôros+ +ho sungenês Theodôros+ +archiatros (iatrôn promos)+ +archiatros+ | +huos Theodôros.+
Dubitandum non est, quin +huos Theodôros+ postea archiater factus sit. Postremum familiam veterinariorum quoque ostentemus: +Oualerianos ippoïatros huos hippoïatrou+ (+Aurêliou Lukou.+--CIG. 1953, Dii in Macedonia, vs. 7).
[Adnotatio 74: Qui mos Graecorum vetustissimus per totam antiquitatem usque ad imperii Romani tempora extrema duravit, ut demonstrat epistula Constantini in Cod. Iust. X 66, 1 (= Th. XIII 4, 2) anni 337: _artifices artium -- -- -- ab universis muneribus vacare praecipimus, si quidem ediscendis artibus otium sit accommodandum, quo magis cupiant et ipsi peritiores fieri et suos filios erudire_. Nam filios in arte, quam pater ipse edidicit, erudiendos esse patet.]
[Adnotatio 75: Ut id in praetereundo adnotem, nullo modo, opinor, dubitandum est, quin in epigrammate hermae Alcamenis nuper repertae vs. 2 +Herman ton pro pulôn+ dictum sit pro +Herman propulaion+ (v. Conze, Sitz.-Ber. d. Berl. A. d. W. 1904, 69. Sed cf. Altmann, AM. 1904, 180). Simillimae enim sunt translationes +Akeilios iatrôn promos+ pro +Akeilios archiatros+ et +Hermês ho pro pulôn+ pro +Hermês propulaios+.]
Rem igitur apud Graecos notissimam aevo Romano etiam pervulgatam fuisse certis exemplis illustravimus et familias quasdam medicorum ostendimus, quarum gentiles nominatim in titulis exstant. Medico autem magnae commendationi et usui erat, quod ex antiqua medicorum familia ortus erat aut ab vetusto aliquo medico incluto genus ducebat. Et saepe olim urbs aliqua Graeca medicum quendam publicum libenter instituerit, si patrem aut avum eius apud se munere iam functum esse audierit.
§7.
DE COLLEGIIS MEDICORUM.
Athenis medici publici, sive sex sive plures minoresve fuerunt, saeculo III. et iam antea pro se et aegris, quibus quisque medicatus erat, Aesculapio et Hygiae bis in anno sacrificium facere patrio more solebant. Quod inscriptione in Aesculapio Atheniensi eruta manifestum fit: +epeidê patrion estin tois iatrois, hosoi dêmosieuousin, thuein tôi Asklêpiôi kai tei Hugieiai dis tou eniautou huper te hautôn kai tôn sômatôn hôn hekastoi iasanto agathei tuchei dedochthai tei boulei ktl.+ (nr. 3 vs. 9 sqq.--cf. P. Girard l.l. p. 85). Sed quid consilium quingentorum in hac re rogaverit, lapide fracto non exstat, nisi forte sumis sacrificia, quae antea medici publici sua sponte et more patrio fecerunt, aliquo modo sancta esse a re publica. Constat autem medicos Atheniensium publicos una omnes in publicum prodiisse et sacra pro salute sua et eorum quibus medicabantur fecisse. At tamen proprium collegium medicorum publicorum fuisse ex hoc titulo sumi non potest.
Fuisse autem apud Graecos collegia medicorum iam ex eo apparere existimaverunt viri docti, quod nominibus medicorum vocabulum officii +iatros+ in titulis additum sit; ordinem autem nomini adiunctum in titulis Graecis ante Romana tempora eam habere vim, ut socius collegii alicuius declaretur (U. Koehler AM. X 77; E. Ziebarth, _Griech. Vereinswesen_ 96 sqq.). Sed res incertissima est, et tituli +thiason+ vel +koinon+ aliquod +tôn iatrôn+ exhibentes nondum inventi sunt.