De Graecorum Medicis Publicis

Part 7

Chapter 7 3,404 words Public domain Markdown

Cum saeculis p. Chr. tertio et quarto iatria vetera dilabi coepta essent, ab christianis mox recreata sunt (cf. Vercoutre l.l. p. 360), cum praesertim haec per saecula christiani in corporibus hominum sanandis cum paganis maxime concertarent (cf. Harnack, _Medizinisches aus d. ält. Kirchengesch._ p. 89 sqq.; idem, _Die Mission und Ausbreitung des Christentums in den ersten drei Jahrh._ p. 79 sqq.). Itaque ut initio Jesum Christum ipsum instituebant pro Aesculapio corporum etiam verum medicum (v. Harnack l.l. c.c.), tum autem Cosmam et Damianum medicos illos, qui eodem fere modo atque Aesculapius aegros in aedibus sacris incubantes sanabant (cf. Deubner, _de incubatione_ p. 68 sqq., p. 75), ita etiam medicinas veterum nosocomiis propriis compensabant. His in nosocomiis medici publice instituisse videntur. Nam exstat titulus Christianus in Galatia inventus, in quo legitur: +Thesis Theodôrou "iêtrou" xanth[o]u(?) "tou nosok[omei]ou" ktl.+ (CIG. 9256).

Medici publici autem saepe ab magistratibus aut iudicibus, si viro artis medicinae perito opus erat, de arbitrio suo interrogati sint et causae multae medicis publicis advocatis disceptate sint.[53] Vero certa monumenta aevi demum Romani exstant: OP. I 51 (a. 173), OP. I 52 (a. 325), BGU. 647 (a. 130). Quae monumenta supra iam commemorata (p. 23 sq.) relationes sunt medicorum publicorum inspexisse se homines vulneratos vel corpora eorum, qui ipsi necem sibi consciverant (OP. I 51). In papyro Oxyrh. I 51 medicus ipse renuntiat (vs. 6 sqq.): +epetratomên hupo sou (Klaudianou stratêgou) dia Hêrakleidou hupêretou, ephidein sôma nekron apêrtêmenon Hierakos kai prosphonêsai soi hên ean katalabômai peri auto diathesin+, et tum quid viderit ita tantum refert (vs. 15): +heuron auto apêrtêmenon brochô; dio prosphônô+. In secunda papyro (OP. 152) pater quidam filiam violatam esse domo dilapsa questus est et postulasse videtur, ut noxia ab domino domus compensaretur. Quam ob rem medici duo ab curatore (+logistê+) causam quaerente vulnera inspectum missi sunt. Qui renuntiant (vs. 14 sqq.): +paragenomenoi {e.}{p.}{i.} tên toutou oikian {e.}[i]damen tên paida echousan kata tôn eischiôn amuchas+ (leviora pellis vulnera)[54] +meta periômatôn[54] ka[i t]ou dexiou gonatiou traumatos+. Postremum in papyro tertia (BGU. 647) C. Minicius initio et in fine iusiurandum per vitam (+tuchên+) Traiani iurat verum se retulisse +tê pemptaia hêmera tou peplêchth(ai) ton Musthariôna traumarapeukenai+ (+tetraumatotherapeukenai+ vel similia: Wilcken) +huper ton aristeron krotaphon tês kephalês trauma kateagma epi bathous, en hô heuron mikra kateagmata lithôn+ (vs. 10 sqq., vs. 22 sqq.). Quae papyri forte conservatae in clara luce reponunt fuisse medicorum publicorum facere arbitrium, si ab magistratibus admonebantur.

[Adnotatio 53: cf. Plato Leg. XI, 916: +diadikazesthô de en tisi tôn iatrôn, hous an koinê probalomenoi helôntai+. Sed non sunt publici, cum Plato nullo loco in Legibus praescripserit, ut medici publici a re publica instituerentur.]

[Adnotatio 54: Falso verbum +periômata+ editores interpretati sunt, falso Herwerden _Lex. suppl._ s.v. +periôma+. Adnotat U. de Wilamowitz +periôma+ Aegyptiace esse pro +peliôma+ (GGA. 1898, 680{4}). Sunt igitur +periômata+ livores, partes pellis, quae livore sffusae sunt.]

Supra medicos privatos fuisse publicos non puto. Neque ullo verbo in testimoniis, quae exstant de medicis publicis, talia commemorantur, sed omnia consentiunt medicos publicos privatos eo praecessisse, quod tamquam optimi a re publica electi et pecunia conducti res medicas mandatas a re publica, quippe a qua solverentur, exsequebantur. Sed tradit Galenus Andromacho archiatro, Neronis medico, negotium esse datum, ut imperaret medicis: +to goun archein hêmôn dia tên en toutois (ou monon tê peira tôn ergôn alla kai tois logois) huperochên hupo tôn kat' ekeinon kairon basileôn hên pepisteumenos+ (K. XIV 2, 211). Haec an non ad omnes medicos Romae considentes referanda sint (ut sumit Friedlaender, SG. I{6} 338), valde dubito. Sed ita ea mihi explicari posse videntur Andromachum medicis multis aulae imperatoriae praefuisse, non servis solum, quibus praeterea proprius erat dominus, sed medicis etiam aliis domus Augustae, qui multi illo tempore fuerunt. Cum Galenus autem +archein "hêmôn"+ dicat, ipsum se medicum imperatorium fuisse indicat, ut aliunde constat. Quare Andromachus non »medicus Augusti«, sed fere »praefectus medicorum« fuisse videtur. Quae utut se habent, negandum est aut Romae saeculo I. et II. quosvis medicos aut in urbibus Graecis saeculo II. et III. archiatros ullam in medicos privates potestatem habuisse. Collegio autem archiatrorum ipsorum in extrema antiquitate unus ex eis praepositus erat, qui vocabatur »comes archiatrorum« (cf. Cassiod. var. l. 6, 19.--Meibomius, _Comment. in Cassiodori formula archiatr._ Helmstaedt. 1668). Sed collegium archiatrorum quattuordecim ipsum illis etiam temporibus medicis reliquis, ita ut veram potestatem in eos haberet, praefectus non erat. Nam altum est silentium in libris iuris Romani.[55]

[Adnotatio 55: Quare Perrot vel qui scripsit brevia atque optima illa de archiatris (_Exploration de la Galatie et la Bithynie_ I, 50), haec tamen ex inanibus finxisse videtur, cum scribit: _L'ordo archiatrorum exerçait une surveillance légale sur les autres médecins, et ceux-ci étaient forces de lui rendre compte de leur pratique et d'accepter son contrôle; c'était lui aussi, qui devait distribuer l'instruction professionelle aux jeunes gens qui se destinaient à la médecine et qui tenait sans doute ces scholae medicorum_ (citat Orelli 4226 [sic], ubi autem _tabularium scholae medicorum_ Ligorius interpolatus est: CIL. VI, 988*).]

§5.

DE MEDICIS AD CERTAM CAUSAM A RE PUBLICA ET DE MEDICIS A COLLEGIIS CONDUCTIS.

Teneamus esse inter titulos medicorum publicorum veterinarii etiam publici (nr. 10). In terra propter equos famosa, Lamiae, +hippôn iatros+ ille altero a. Chr. saeculo publice conduc-tus est.[56] Ad bella etiam medicos proprios a Graecis conductos esse et ex titulo Idaliensi apparuit (cf. p. 18) et ex testibus nonnullis aliis intelligitur, [57] quamquam saepe etiam medicis publicis, si in urbe instituti erant, bello exorto milites, quippe qui cives essent, curandi erant (cf. tit. 18; Xen. rep. Lac. 13, 7).

[Adnotatio 56: Alii in inscriptionibus et papyris etiam exstant +hippiatroi+, sed omnes aevi Romani: CIG. 1953 (= Lebas II, 1321, Dii in Macedonia: +Oualerianos hippoïatros huos hippoïatrou+); J. H. Mordtmann, AM. XVIII (1893), 417, nr. 4 (Edessae, sed infimae aetatis, titulus christianus: +Iordanos Ippoïatros+); Eph. arch. 1841, nr. 602, K. Keil, Philologus XVI (1860), p. 10 (Deli: +Eutuchos Kaisaros hippoïatros+); CIG. 5117 (in porta templi Isidis et Sarapidis in finibus imperii Romani ad Nubiam versis: +G[a]ios Auphidios [hi]ppôïatros+); etiam CIG. 4716d{57} (in valle _Foaekhir_ in Aegypto) mihi legendum esse videtur: +to proskunêma Longinou hippeos kai tou hipp[o]iat[rou]+ (Franz: +IPP.IAT... tou hipp(ikou) iat[rou]+: _intellige_ +iatrou tou hippikou+ _medicus alae equitum_); Oxyrh. Pap. I, 92 (a. p. Chr. n. 335(?), +Amesustô hippoïatrô+). Inest etiam in Anthol. Planud. 271 +adespoton eis Sôsandron hippoïatron+, qui cum Hippocrate comparatur.]

[Adnotatio 57: v. Xen. Iust. Cyr. I, 6, 15: +hoi stratêgoi tôn stratiôtôn heneken iatrous exagousin+. cf. Anab. III, 4, 30: +iatrous katestêsan oktô+, non veros autem medicos, sed qui idonei videbantur e militibus. Coi navibus longis etiam singulis, si solvebantur, medicum addebant. Quod demonstratur titulo Byzantii invento (Jahresh. des oesterr. Inst. I, 31 et Beibl. p. 92) in quo inter praepositos navis ultimo loco legitur +iatros.......gos Theugeno[u]+.]

Nonnumquam ad dies festos et ludos medici conducebantur, ut e spectatorum coetu si quis aegrotaret statim et gratis curarent. Quod testatur inscriptio Iliensis supra iam laudata (nr. 22--cf. p. 56), in qua dicitur agoranomum quendam per dies festos Athenae Iliadis medicum praebuisse, qui aegrotantes sanaret. Similiter interpretandus est Olympiae titulus (_Inschr. v. Olymp._ 62). Qua in inscriptione, quae inter annos 36 et 24 a. Chr. cadit, omnes enarrantur, qui munus aliquod in statis sacrificiis a re publica Eleorum Olympiae factis exercebant (cf. _Inschr. v. Olymp._ 138). Sed una cum eis, qui sacris ipsis operabantur, sacrificibus, haruspicibus, tibicini, multis aliis, nominantur, qui in sacrificando ipso operam non consumebant: +grammateus, architektôn, iatros+ (+Sôtiôn Sôtiônos+ vs. 13). Architectus autem est publicorum illorum, qui multis locis et maxime apud templa magna instituebantur, ut aedificia sarta et tecta conservarent, et quorum non pauci in inscriptionibus extant (v. Lebas-Foucart 194a, comm. ad vs. 17; Th. Homolle BCH. XIV, 477). Item medicus videtur publicus fuisse, qui peregrinorum causa ad dies festos confluentium versatus est Olympiae. Qui officiales rei publicae Eleorum, quamquam aliis de causis Olympiae essent, tamen collegio illo sacrificum publico adscribebantur. Quod quidem non semper ita fuit, quia in omnibus aliis huiusmodi catalogis medicum et architectum non invenis.

Sed a collegiis ipsis etiam medici conducebantur vel instituebantur, a gymnasiis, gerusiis, magnis privatorum sodaliciis. In gymnasiis praeter iatroliptas, paedotribas, gymnastas, quos medicinae studuisse Hippocrates tradit (cf. Krause, _Gymn. u. Agonistik der Hellenen_ p. 218 sqq.), Romanis temporibus medicos veros etiam fuisse tituli docent. In catalogo Tegeatico anni p. Chr. 168 vel 171 post gymnasiarchum, hypogymnasiarchum, archephebum nomina epheborum enumerantur et tum cetera gymnasii officia: +elaiotethês, grammateus, "iatros" (Epiktêtos Alexandrou), koureus, paidotribês, kaminiôn, spadeikophoros+ (V. Bérard, BCH. XVII, 20). Duo gymnasii medici in titulis Spartanis aevi Romani CIG. 1275 et 1279 extare videntur (cf. Boeckh l.l.), quamquam non satis constat titulos ad gymnasia pertinere. Athenis autem iatroliptae, paedotribae, gymnastae aevo Romano esse non desinunt, tamen tertio p. Chr. saeculo in epheborum Atticorum catalogis (annorum 230-260 p. Chr.) inter alios gymnasii magistratus veri quoque medici nominantur: IG. III 1193 col. I vs. 32: +[iat]ros: Artemeisios+. IG. III 1199 col. I vs. 36: +iatros | Aur. Artemeisios+. IG. III 1202 col. I inter multos alios magistratus +dia biou+ vs. 38: +iatros: Hermog[e]nês+. (cf. Grasberger, _Erz u. Unterr._ III, 477. A. Dumont, _Essai sur l'ephébie attique_ I, 199).

Medici publici aevo Romano gymnasiis veterum quoque virorum defuisse non videntur. Ad hanc rem quod certe pertinet exemplum, proferri quidem non potest. Sed ipsae gerusiae [58] habebant medicos publicos, ut inscriptiones demonstrant. Qui quidem medici aliqua tantum ex parte publici erant, eo usque enim, ut a collegiis ipsis mercedem muneris acciperent et singulos collegii socios gratuito curarent. Praeterea privatim eos artem suam exercere potuisse consentaneum est. Invenitur autem gerusiae ipsius medicus in catalogo sacrificulorum, qui est in _Inschr. v. Magnesia_ 119 vs. 19: +M. Aur. Hermês "iatros gerousias"+, cum multis aliis Aureliis, unde tempus tituli sumas. Alius extare videtur in titulo in urbe Phrygiae Sebaste reperto (P. Paris, BCH. VII 452 II), in quo +h[o]i {e.}iselthontes [e]is tên gerousian+ inde ab anno p. Chr. 99 inscripti sunt. Inter quos col. I vs. 12 +Theogenês Theogenous iatros+ nominatur et nomine officii apposito ab omnibus aliis distinguitur.[59]

[Adnotatio 58: Gerusias, quae in omnibus fere Asiae Minoris urbibus aevo Romano erant, publicas esse institutiones, sed in rebus publicis gerendis et administrandis nullam fere habere potestatem contra Waddingtonem (Lebas III ad inscr. 53) et Mommsenum (RG. V 326 adn.), qui privata ea esse sodalicia volebant, nuno viri docti consentiunt: J. Lévy, _Études sur la vie municipale de l'Asie Mineure_ REG. VIII (1895), 231 sqq. cf. Hicks, Inscr. in the Brit. Mus. III, 74 (_The Ephesian Gerusia_); Benndorf und Niemann, _Reisen in Lykien and Karien_ I, 72. Inter medicorum etiam titulos unus est, quo gerusiam institutionem publicam fuisse demonstratur (nr. 42): +Rhodiapoleitôn "hê boulê kai ho dêmos kai hê gerousia eteimêsan" -- -- -- Hêrakleiton Hêrakleitou Oreiou+.]

[Adnotatio 59: Cyro archiatro filio Apollonii "gerusia" Lampsacenorum statuam erigendam curavit (nr. 70), quia praeter multa alia beneficia gerusiae oleum in gymnasio praebuerat (+aleipsanta lamprôs kai poludapanôs kai asunkritôs+, cf. Boeckh ad CIG. 3643) et mille donaverat Atticas. Sed nullo verbo dicitur Cyrum medicum gerusiae illius fuisse.]

Qui saeculo quarto apud Romanos ipsos inveniuntur archiatri _portus Xysti_ et archiatri _Vestalium_ (cf. p. 54), illos gymnasiorum et gerusiarum medicos excipiunt. Quamquam saeculo iam p. Chr. I. Romae medici quasi collegiorum fuisse videntur, quoniam extat titulus ibi repertus: _Ti. Claudius Aug. l. Hymenaeus medicus a bibliothecis_ eqs. (CIL. VI 8907). Sed libertus est et medicus in domo patroni collibertorum et servorum quasi collegio additus.

Sin autem medici publici urbium sunt, pagorum, vicorum, si medici ad bella, ad dies festos instituebantur, si exstant medici conducti ab gymnasiis et gerusiis, nihil obstat, quin etiam a collegiis vere privatis, si satis magna erant, medici proprii conducerentur. Quid enim multum interest inter medicum quem constituebant +toi katoikeuntes en tôi damôi tôn Halentiôn kai toi enektêmenoi kai toi geôrgeuntes en Halenti kai Pelêi tôn te poleitan kai Rhômaiôn kai metoikôn+ (cf. p. 57), et medicum a magno collegio private conductum? Talem demonstrare videtur titulus CIG. II add. 2339b, Teni inventus, aevi Romani. Quo in titulo praesides sodalicii nautarum[60] quod +sumbiôsis+ vocabatur, enarrantur; inter quos praeter nauarchum eponymum, scribam, hierodulum medicus quoque fuit (+iatrou Hierakos+ vs. 7.--cf. Ziebarth, _Griech. Vereinswesen_, p. 16 et 206 sq.). Alium collegii medicum agnoscendum esse in titulo IG. IV 365 (Kaibel, EG. 885) Corinthi reperto voluit L. Liebenam (_Röm. Vereinswesen_, p. 123), qui +thêreutoras andras+, qui medico cuidam statua gratiam referentes ibi extant, collegium venatorum fuisse existimabat. Sed sunt venatores amphitheatri Corinthii, quos firmum collegium habuisse opus non est. Medicus autem circensis fuisse videtur.

[Adnotatio 60: Quod titulo eponymi demonstratur: +epi nauarchou Apollônidou tou Angelou Prôtiônos+. Nam cum magistratum eponymum rei publicae Teniorum nauarchum nominatum esse nullo testimonio affirmetur (sunt autem +archontes+ CJG. 2329, vs. 27; 2332, 14; +archôn+ 2338, 1; +archôn epônumos+ 2339, 1; +stratêgoi+ 2330, 16), nihil impedit, quominus nauarchus ille ad sodalicium ipsum referalur. Vocabantur autem interdum sodalicia negotiatorum vel fabrorum +sumbiôseis+, de qua re conferas Ziebarth, _Griech. Vereinswesen_, p. 102, ubi citatur CJG. 3639: +hê sumbiôsis tôn chalkeôn+.]

§6.

DE MERCEDE ET PRAEMIIS MEDICORUM PUBLICORUM.

Quaerentibus, quantam mercedem medici public! acceperint, prima se offerunt Herodoti verba de Democede (III 131): +kai min deuterô eteï "talantou" Aiginêtai dêmosia "misthountai", tritô de eteï Athênaioi "hekaton mneôn", tetartô de etei Polukratês "duôn talantôn"+. Quae summae, etiamsi saepe a viris doctis in dubium vocatae sunt (cf. praecipue adn. Valckenarii ap. Herod, ed. Gaisford III p. 277), tamen mihi ab omni veri similitudine abhorrere non videntur. Etenim tempora remotiora sunt, quibus non tot medici quot saeculo IV. vel insequentibus novam aegris promittebant valetudinem; medicus ille celeber autem est et artis peritissimus (+hupereballeto tous allous iêtrous+ c. 131), quem Aeginetae, quamvis nulla artis instrumenta secum ferret, conducebant et mercedem tam insolitam reddebant, ut Herodotus, quantam dedissent, sibi adnotandum esse putaret. Vero quas pecuniae summas Athenienses et Polycrates Democedi expendebant, eae in tantam altitudinem propterea sunt expressae, quod alter alterum licendo superare studebat.

Et tantas pecunias illis temporibus medicis interdum praebitas esse certo testimonio alio affirmatur. Ex Onasili enim inscriptione Cypria (cf. p. 18), quae praemia illi et fratribus data sint, cum verbis ipsis pactionis tum factae dici potest, si quae in tabula exstant recte sunt lecta. Legunt autem viri doctissimi constituisse regem urbemque Idaliorum Onasilo una cum fratribus +a(n)ti tô misthôn ka a(n)ti ta huchêrôn+ (i.e. +epicheirou+) unum talentum argenti aut si mallent agrum quendam cum plantis et fructibus, ut ipsi et posteri semper eum haberent; Onasilo autem soli illi addiderunt quattuor secures argenteas et duo didrachma Idalia aut agrum hortumque huic pecuniae pares (vs. 23 sqq.: +ê ke sis Onasilon ê tôs paidas tôs Onasilôn ex tai zai taide i ex tôi kapôi tôide exoruxê, ide, ho exoruxê peisei Onasilôi ê tois paisi ton arguron to(n)de; argurôn pe(lekewas) d' pe(lekewas) b' di(dralma) Ê(dalia).+). Sed Onasilus et fratres agros et hortos pecuniae antetulerunt, ut ex appendice inscriptioni posterius addita apparet (vs. 29-31). Hi autem valebant unum talentum, eandem igitur summam, quae Democedi ab Aeginetis praebita est, si modo talentum idem est. Duo autem didrachma Idalia et quattuor secures argenteae, pro quibus praeterea Onasilus solus agrum et hortum accepit, e tribus duas fere partes talenti valebant.[61] Quae omnes mercedes non totum in annum, sed in tempus obsessionis, quae quam longa fuerit non constat, constitutae erant, et perspicuum est eas modum usitatum mercedis valde excessisse. Nam res insolita et insueta erat, cum urbs in summo periculo fuerit, atque medico illo fratribusque summi labores obeundi erant, alii autem medici cogi non potuerant.

[Adnotatio 61: De didrachmis argenteis vid. supra p. 18{15}. Secures argenteae pars talenti et ea Cypri decem minae fuisse videntur: Hesych. s.v. +pelekus; axinê distomos. ê "stathmion examniaion" archaion; "hoi de dekamniaion"+. idem s.v. +hêmipelekon; trimnaion ê tetramnaion ê pentamnoun. "to gar dekamnoun peleku kaleitai para Paphiois"+. Eustath. 1878, 57: +dêloi gar hê lexis homônumias logô kata tous palaious kai "stathmon en Krêtê examnoun ê dekamnoun"+. cf. _A catalogue of the greek coins in the Brit. Mus., Cyprus_ (G. Fr. Hill) p. XXII.]

Quanta merces medicis publicis vulgo soluta sit, his non docemur. Neque alios certos testes habemus, cum libri immemores eorum, quae vulgo in urbibus antiquis instituta erant, nihil tradant, monumenta autem, inscriptiones, papyri, quae magis ad usum consuetudinemque cotidianam pertinent atque accuratiora interdum tradunt, nunc etiam satis non exstent. Sunt quidem, quae summam pecuniae referant, quae medico private est data in re certa atque definita.[62] Sed ex his nullo modo, si mere opinari nolis, merces annua medicorum publicorum colligenda est.

[Adnotatio 62: v. Papyr. Londin. 131r. col. 8, vs. 179; Tebtunis Pap. 112 passim; Amherst Pap. 128 v., vs. 120. cf. fragm. Cratetis ap. Diog. Laert. VI, 5, 86; Vercoutre l.l. p. 242 sqq.; Becker l.l. p. 57 sqq.]

At res fortasse apertior fit, si meminimus Teios paedotribis mercedem annuam 500 drachmarum dedisse, grammaticis 600, 550, 500, citharistae 700 drachmarum (v. Ditt.{2} 523a, vs. 10 sqq.). Architecti autem templi Apollinis Delii 720 drachmas accipere soliti esse videntur (v. Th. Homolle BCH. XIV (1890), 478). Nam haec summa vel partes eius saepius in rationibus templi illius leguntur, e.c. BCH. XIV 396 (I vs. 82): +--kai tade alla edôkamen; Architektoni misthos--{D C C X X}+. Athenienses architectis interdum mercedem non altiorem praestabant quam aliis opificibus et artificibus, unam pro die drachmam; hac enim mercede muneris architecti Erechthei Atheniensis fruebantur, cum 37 drachmas in prytania acceperint (JG. I 324a vs. 56; c col. II vs. 8. cf. Gregor Huch, _Organisation der oeffentl. Arbeit im griech. Altertum_ I (Diss. Lips. 1903) p. 51 sq.).

Quas summas si respicio, eis mercedem annuam medicorum non maiorem fuisse et vulgo quarto saeculo et insequentibus in urbibus Graecis 500-700 drachmas medicis fere datas esse puto. Consentaneum est prout urbes res tempora erant mercedes quoque impares fuisse. Athenis bello Peloponnesiaco confecto pecuniae publicae erant consumptae et exhaustae. Quamobrem medici etiam mercedem minorem accipiebant, et quo minor merces erat, eo peiores medici munus publicum suscepisse videntur. Ad quod mihi cum Welckero (l.l. p. 230) Pluti Aristophanei versus 407 eqs. spectare videntur:

--+tis dêt' iatros esti nun en tê polei; oute gar ho misthos ouden est, outh' hê technê+ --+skopômen.+ --+all' ouk estin.+ --+oud' emoi dokei.+

Unus inscriptionis cuiusdam locus nobis etiam disceptandus est. In magna ratione et catalogo hieropoearum templi Apollinis Delii exarato Demare archonte (circa annum a. Chr. 180), cum pecuniae ab decessoribus +en tê dêmosia kibôtô+ acceptae describantur, haec leguntur vs. 82 sqq. (BCH. VI 13.--nr. 23): +allos stamnos epigraphên echôn; apo tês Hellênos kai Mantineôs, epi Dêmêtriou Posideônos, ethesan eis to hieron Phôkiôn Kleokritou tamias kai Parmeniôn ho Poluboulou klêronomos [hôn]+ ([+hô+] edit.) +elatton elaben ho iatros+ (+ho iatros+ supra lineam, _en surcharge_) +{C C L} kai tou enoikiou hôsautôs {X X V}+. Quae verba inscripta in urna demonstrant Demetrio archonte, mense Posideone, quaestorem et hominem privatum duas summas tradidisse, quae pecuniae publicae sunt et auxilio Hellenis et Mantinei, de quibus qui sint nihil constat (cf. Homolle l.l. p. 71), aerario publico tradebantur. Quas summas medicus quidam non sibi habuerat, alteram 250 drachmarum de mercede sua, ut consentaneum est, alteram viginti quinque drachmarum de pensione aedium. In antecessum igitur res publica huic medico praeter mercedem etiam pensionem aedium dederat, ut ipse habitaret et medicinam instrueret; sed mortuus esse Polybulus medicus videtur, et moriens Parmenionem heredem suum summas illas rei publicae reddere iusserat, quia nondum tempus totum circumactum erat, in quod iam antea mercedem et pensionem acceperat. Cum autem ducentae quinquaginta drachmae summa solida sint, veri simillimum est totam mercedem annuam ex multiplicatione simplici effectum iri. Sed quae multiplicatio facienda sit, incertum est, fortasse simplicissima, ita ut 500 drachmae merces annua medici publici illius essent et quinquaginta pro habitatione additae essent. Quod in ea quadret, quae supra in universum explanavimus, sed incertius est, quam ut firmum quicquam ex eo colligi possit.

De mercedibus aevo Romano archiatris datis, exempli causa in urbibus Asiae Minoris, nihil memoriae proditum est. Ad publicorum autem sicut ad privatorum medicorum mercedes referenda sint, quae Ulpianus _libra octavo de omnibus tribunalibus_ scripserat (Dig. L, XIII 1): _praeses provinciae de mercedibus ius dicere solet, sed praeceptoribus tantum studiorum liberalium ... Medicorum quoque eadem causa quae professorum, nisi quod iustior, cum hi salutis hominum, illi studiorum curam agant: et ideo his quoque extra ordinem ius dici debet._[63] Sed de summis nihil aperitur. Romae medicis publicis annonae praestabantur, saeculo tertio binae aut ternae (Lamprid. Alex. Sev. 42), quot quarto archiatris, non dicitur (Cod. Iust. X 53, 9; Theod. XIII 3, 9.--cf. p. 42), et quantum annona medicorum valuerit, quot quisque modios tritici assecutus sit, ignoramus. Sed mercedes publicae expendebantur usque ad lustiniani tempora, quem mercedem munerum publicorum abolevisse ex Procopio (hist. arc. 26) intellegitur (quem laudat Perrot, _Exploration de la Galatie_ I, 50{3}).