Part 6
Saeculo autem II. et III. medicos publicos in Asia Minore a civitatibus institutos esse apparet ex Ulpiani _libra tertio opinionum_ (Dig. L, 9, 1): _Medicorum intra numerum praefinitum_ (sc. ab Antonino Pio) _constituendorum arbitrium non praesidi provinciae commissum est, sed ordini et possessoribus cuiusque civitatis, ut certi de probitate morum et peritia artis eligant ipsi, quibus se liberosque suos in aegritudine corporum committant._ Tamen medici probandi erant probatisque detrahi poterat officium, si eo indignos sese praebuerant: Modestinus _libro undecimo pandectarum_ (Dig. L, 4, l. 11, 3): _Reprobari posse medicum a re publica, quamvis semel probatus sit, divus Magnus Antoninus cum patre rescripsit_; Ulpianus _libro quarto "de officio proconsulis"_ (Dig. XXVII, i, l. 6, 6): _sed et reprobari medicum posse a re publica, quamvis semel probatus sit, imperator noster cum patre_ (Septimius Severus et Caracalla) _Laelio Basso rescripsit_. Ex his locis sumas Hadriani iam temporibus medicos publicos a proconsule vel praefecto approbandos fuisse; initio autem imperii Antonini papyrus, quam modo laudavimus, certus testis exstat. Sed inde a temporibus Diocletiani, ut id addamus, medici non iam a civitatibus, quae libertates omnes amiserant, instituebantur, sed Romae quidem, de qua urbe sola nota sunt certiora, archiatri ipsi se reficiebant, assumpti autem ab imperatore probandi erant (Cod. Iust. X 53, 10 et Theod. XIII 3, 8).
Sed ad priora saecula revertamur. Athenis cum magistratus in annos singulos constituerentur, labores quoque publicos constantes in singulos annos delatos esse verisimile est, quamquam hoc modo non omnes deferebantur velut metalla rei publicae Atheniensis in tres annos conducebantur (+Ath. pol.+ 47, 2). Sed de medicis publicis Atheniensium nullum certum testimonium superest.[43] Damiadas autem Lacedaemonius per annos duos Gythei permansit: +kai ergolabêsas ka[iriôs epe]klêthê hupo tou damou kai "dietê chronon a[nastrepho]menos par' ame" ktl.+ (nr. 12 vs. 15 sqq.), atque tum illam urbem eum reliquisse et ex hoc loco apparet et ex toto inscriptions tenore et ex versu 21 sq.: +[a]nastropha de kai "parepidamia ha pepoi[êtai" aka]koph(r)ona [ae]s auton diatetêrêche ktl.+ Sed non constat Damiadam in unum annum munus suscepisse et tum recreatum esse aut a primo in utrumque annum se obligasse. Unum autem et tum alterum quoque annum munus obiisse Artemidorus medicus videtur in titulo Andrio (nr. 28). Quae enim exscriptae sunt litterae in versu altero: +...... AIE .. TÔIETEIONDEENIAUTÔI+, B. Keil +[en] tôi eteion de eniautôi+ legere propouit, +[en] tôi e[ph]e[t]o[s] de eniautôi+ A. Wilhelm (cf. etiam » +Etos+ und +eniautos+« Wiener Sitz.-Ber. 1900, IV), quem Fridericus Hiller de Gaertringen dubitans quidem in Corpore secutus est. Sed fortasse simplex vocabulum +epionti+ in litteris +ETEIONDE+ inest. Cum autem deinceps in illo titulo legatur: +[bou]lomenos "akolouthos g[ene]sthai tê [ap]o tês archês" ktl. "kalokagath[i]ai"+, consequens est, quoquomodo litterae +ETEIONDE+ restituuntur, ut Artemidorus iam antea tempus quoddam (et fortasse unum annum) medicus Andri fuerit et tum assenserit, ut per annum insequentem apud Andrios medicus esse pergeret. Itaque publicum fuisse Artemidorum consectarium est, id quod, etsi in ipso titulo Artemidorus publicus non appellatur, tamen versibus 2-10 fulcitur et eo, quod vs. 15/16 legitur +epainesai Artemidôron Mênodotou "ton" iatron+.
[Adnotatio 43: Coniecerit quispiam ex verbis Aristotelis Polit. p. 1281b vs. 38 sqq., cum ibi legatur medicis rationem reddendam fuisse, quotannis ita factum esse et locum ad medicos publicos spectare. At totum exemplum fictum est, et medicus pro certae rei perito aliquo adhibetur.]
Sed multum etiam tempus uno loco commoratos esse medicos publicos ex titulo comperis Anaxippi, medici publici pagi Coi +Aigêliôn+, quem »jahrelang« civibus operas praebuisse R. Herzog denuntiat (nr. 5). Idem Menocriti titulus inventus Carpathi demonstrat, in quo ita legis initio: +epeidê [M]ê[nokr]itos Mêtrodôrou Samios "dedamosieu[kô]s etê huper ta eikosi" ktl.+ (nr. 4).
Etenim haec maxime fuit causa, cur novus medicus esset admovendus, medicum publicum saepe non multo postquam consedit urbem iterum reliquisse, ut novas regiones peteret. Nam multa honorum decreta, nisi forte est pestilentia, in qua medicus de civibus sanatis bene meritus est, hunc decessurum esse habebant ansam, ut decernerentur: Damiadae (v. p. 52), Artemidori (ibid.), Metrodori veterinarii (nr. 10 vs. 11: "+epainesai kta. "epi tai anastrophai--"+), Menophanti (nr. 9 vs. 14 sq.: +diaphulaxas tan te kata ton bion anastrophan ["ton panta"] "kata tautas (tas) epidamias chronon"+, vs. 18: "[ape]r[ch]omenos ek tas polios hamôn"+). Qua de causa fortasse etiam in decreto invento Elateae (nr. 24) civitas et alii honores medico dati sunt; in quo versus primi haud scio an sic restituendi sint: +epeidê Ask[lapiodôros] vel +hodotos+ vel simile +.............. paragenomenos | en tan poli+n hamôn kai tan anastrophan poiêsamen[os kalôs en tô chronô, hô elabe to ergon, kai epime|loumenos pollas] ameras pleionas peri tôn kata to epitadeum[a ergôn ktl.]+ (in quibus +[paragenomenos en tan poli]n+ suppl. Ditt.). Quae si veri similia sunt, hic quoque medicus fuit publicus, id quod etiam ex versibus 4 et 5 elucere videtur: +[ou lamban]ô(n) "para tas polios" ta tô epitadeumati kathêkonta+ (i.e. mercedem) +[...... kai pasan kakopathian pareschê|tai "poiêsas tan] endechomenan phrontida" tas tôn en arrôstia eo[ntôn sôtêrias ktl.+ (+..... pe|poiêtai tan] endech. phront.+ et +eo[ntôn sôtêrias+ suppl. Ditt.).
Sed accidit, ut medicus non sua sponte aliquam urbem relinqueret, sed a patria cogeretur. Itaque Coi, ut urbibus petentibus medicos mittebant, hos quoque ex illis, si res postulabat, revocaverint. Quod Casii fecerunt, qui medicum civem suum Olunte revocabant, hac in causa quidem frustra: +"metapemptou de autou genomenou es oikon"+ (Casum, ut apparet ex vss. 62 sqq.) +kai ontos peri to apotrachen, empeptôkotos hamin kairou sklêrou kta. epeisames auton axiôsantes parameinai kai mê katalipen hame en tô anankaiotatô[i] kairôi ktl.+ (nr. 21 vs. 3 sqq.).
Romanis autem temporibus non ita medici urbem mutabant, sed saepe, ut ita dicam, +dia biou+ instituebantur. Quod quidem non nisi medico gymnasii confirmare possum, qui in titulo Attico inter magistratus +dia biou+ exstat (IG. III 1202 Col. I vs. 38). Sed habemus Ephesi archiatrum, qui +dia genous+ etiam institutus erat (nr. 65). Quarto tum saeculo Romae saltem medici, cum publici facti sint, vitam in hac conditione degere soliti esse videntur, quia, cum de archiatris supplendis agitur, id quoque sumitur morte alicuius locum archiatri vacuum esse factum (Cod. Theod. XIII, III, 8 et 9). Id igitur in universo interest inter Graeca et Romana tempora his medicos publicos saepe in totam vitam vel etiam +dia genous+ institutes esse, illis autem munus in annum vel biennium iniunctum, saepe etiam continuatum esse, sed raro medicos uno loco tantum tempus versatos esse quantum Menocritum Brycunte.
§3.
DE NUMERO MEDICORUM PUBLICORUM.
Certos numeros medicorum, qui in aliqua urbe munere medico eodem tempore fungebantur, afferre non possumus, nisi tempora Romana intuemur. Quot enim archiatri quarto saeculo Romae fuerint, certe constat: Cod. Theod. XIII, III, 8: _Exceptis Portus Xysti[44] virginumque Vestalium_ (quibus igitur proprius archiater erat) _quot regiones urbis sunt totidem constituantur archiatri._ Itaque cum quattuordecim regiones fuerint, quattuordecim archiatri illo tempore Romae fuerunt. Quem numerum saeculo tertio nondum tantum fuisse Lampridius narrat (A.S. c. 42), cum Severus Alexander _usque ad sex_ medicis _annonas binas aut ternas_ concederet. In urbibus autem Asiae Minoris saeculo p. Chr. altero licuisse quinque vel septem vel decem medicos publicos prout urbes magnae erant instituere iam supra testes citantes explanavimus (p. 43).
[Adnotatio 44: i.e. athletorum in porticu Xysto. cf. Marquardt, _Privatleben_ p. 756 cum adn. _2._]
Saeculis Christum natum antecedentibus Athenis plures fuisse medicos publicos consentaneum est. Quod testimonia certa affirmant, et tituli: +epeidê patrion esti "tois iatrois, hosoi dêmosieuousin," thuein tôi Asklêpiôi+ (nr. 3 vs. 9 sq.) et scriptores (Plato, Polit. 259a). At certus numerus non indicatur. Sed in anaglypho marmoreo primae partis saeculi quarti reperto in clivo meridionali arcis Athenarum anno 1876, quod Proserpinam Cererem Aesculapium repraesentat quibus in altera parte sex viri adorantes oppositi sunt, mihi quidem viri hi sex medici publici esse videntur.[45] Nam inter nomina adscripta duo medicorum Atheniensium sunt, Mnesithei scilicet et Dieuchis (cuius quidem filii Epeuches et Diacritus nominantur). Qui medici ab Galeno (K. XI 795; XV 136) in numero +palaiôn+ et +archaiôn+ habentur et saepe ab scriptoribus aliis commemorantur (de Mnesitheo vid. Knaack, Hermes 1883, 148, Girard BCH. II 89 et eundem de Dieuche). Cum autem Epeuches et Diacritus Dieuchis medici filii sint, utrumque medicum fuisse verisimile est, ita ut tria medicorum nomina legantur et inde colligi possit homines sex adorantes omnes fuisse medicos. Quoniam medici sex una a populo honorati sunt (quod coronae demonstrant, intra quas nomina quinque incisa sunt), ii quasi collegium medicorum fuerunt. Collegium autem sex medicorum apte medici publici sunt. Sed quaerendum est, qua de causa medici publici coronis +thallou+ honorati sint et cur ea de causa anaglyphum illud non Aesculapio soli, sed omnibus deis in Aesculapio aram habentibus (Cereri, Proserpinae)[46] dono dederint. De Epidauriis, quae pars Eleusiniorum esset et quibus Cereri et Proserpinae propter templa finitima et sacra in idem tempus incidentia (cf. Rubensohn AM. XX 365) in Aesculapio etiam immolaretur, medicos dedicantes meritos esse Udalricus Koehler olim suspicatus est (l.l.), et fortasse res ita expedienda est medicos publicos, cum maxima hominum turba tempore Eleusiniorum Magnorum et Epidauriorum Athenas confluxisset, in aegris et vulneratis curandis omne genus diligentiae adhibuisse et propterea laudatos esse, sicut agoranomus quidam Parianus, qui inter cetera ad panegyrin Minervae Iliadis +[pareschen iat]ron ton therapeusont[a tous asthe]nountas en tê pan[êgyrei]+ (nr. 22 vs. 16 sqq.).
[Adnotatio 45: Anaglyphum edidit U. Koehler, AM. II, 243 et tab. XVIII; idem rectius interpretatus IG. II, 1449; cum multis aliis anaglyphis ibidem repertis descripsit v. Duhn, Arch. Zeit. 1877, 153, nr. 41; descripsit P. Girard, BCH. I, p. 163, nr. 32 et idem primus donum ab medicis dedicatum esse agnovit BCH. II, 88, sed ipse iterum an non recte coniectatum sit dubitavit _L'Asclépieion d' Athènes_, p. 48, cum antea id probavisset Udalrico Koehler (IG. II, 1449), Ernesto Curtius (_Stadtgesch._ 211), aliis. Sed coniecturam eius tum etiam continuit A. Körte, AM. XVIII, 237{1}.]
[Adnotatio 46: Deest autem Hygiea, quippe cui in eadem ara atque Aesculapio et una cum »patre« immolaretur. In anaglypho alio autem Atheniensi Aesculapius et Hygiea una cum Cerere adorantur: H. L. Urlichs, Bonner Jahrb. LXXXVII p. 1 sqq., tab. I.]
Quae utut se habent, si medici illi sex publici sunt, tamen anaglypho hoc certo argumento uti non possumus, cum nesciamus an non omnes medici publici honorati sint. Sed tantum fere numerum medicorum publicorum Athenis saeculo quarto fuisse et urbem et tempus decet atque per se sumendum est, si numeros medicorum aevo Romano institutorum spectamus.
Ut Athenis ita Co complures medicos publicos eodem tempore conductos fuisse titulo Xenotimi (nr. 7) perspicies. Qui medicus privatus ab Cois laudatus et honoratus est, quod morbis gravissimis affectis civibus ipse medicum se praebuit +"tôn iatrôn tôn [dam]os[ieuon]tôn en tai polei" arrôstêsantôn [dia] tas [k]a[ko]pathias tas genomenas peri autous d[ia] tên epimeleian an [e]poieu[nto] tôn kamno[ntôn]+ (nr. 7 vs. 7 sqq.). Itaque nihil impedit ne sumamus in aliis quoque urbibus maioribus medicos fuisse publicos complures.
Minora autem oppida unum medicum publice conducebant. Brycunte, Amphissae, Teni, Gythei medicum unum tantum fuisse ex toto titulorum tenore pellucet (nr. 4, 9, 11, 12). Ac maxime fiebat, si unus omnino in urbe erat medicus, ut hic unus publicus esset, cum medici alii in urbe minima non considerent, ne minus quam par esset pecuniae caperent timentes, sicut hodie etiam medici in oppidum minimum saepe non proficiscuntur, nisi pecunia a communi adiuvantur. Olunte autem unum et eum publicum fuisse medicum ex contextu verborum et ex eo apparere videtur, quod Oluntii in summo erant timore, cum in eo esset, ut medicus ille morbis saevientibus Oluntem relinqueret (nr. 21). Idem de Gortyniorum medico sumendum est, quem per legatos Gortynii ipsi Co arcessiverant: +epeidê presbeusantôn Gortuniôn pros hume huper iatrou kai humôn philotimôs speusantôn kai aposteilantôn autois Hermian iatron ktl.+ (nr. 18 vs. 2 sqq.).
Itaque in oppidis quamvis parvis, nisi forte male administrata aut nimis paupera erant, medici publici instituebantur. Sin autem in regione maiore una tantum urbs erat, multi autem vici, in his quoque medici publici erant. Mirum quidem est de pagis Atticis nullum testimonium exstare. Sed de pagis Coi insulae magnae, quae synoecismo in novam urbem Coum anno 366 peracto unam iam urbem habebat, res accuratius demonstrari potest. Nam repperit in Coorum Aesculapio R. Herzog titulos medicorum pagi alicuius saeculo III. a. Chr. exaratos: medici ignoti ab ignoto pago conducti (nr. 6), Anaxippi medici publici, qui in pago +Aigêliôn+ per multos annos aegrotos curavit (nr. 5). Iam vero in titulo Coo aevi Romani, qui Isidorum medicum publicum corona aurea honorabant, sunt +toi katoikeuntes en tôi damôi tôn Halentiôn kai to[i] enektêmenoi kai toi geôrgeunte[s] en Halenti kai Pelêi tôn te poleitan kai Rhômaiôn kai metoikôn+ (nr. 13 vs. 4 sqq.).
In Aegypto autem, ubi plurimi erant vici et omnia plena medicis iam Herodoti temporibus fuerant (Her. II 84), res erat similis. Exemplum unum afferi etiam potest, aevi quidem Romani demum: in papyro Berolinensi (BGU 647, cf. p. 24) legitur: +Gaios Menêkios Oualerianos echôn iatreion epi kômên Karanidi+ vel melius (vs. 21) +echôn to iatreion "en kômê" Karanidi+, sita in +Arsinoïtou Hêrakleidou meridi+ (vs. 2).
§4.
DE MUNERE ATQUE OFFICIO MEDICORUM PUBLICORUM.
Nunc alia atque graviora disceptanda sunt. +Hoi dêmosia cheirotonoumenoi iatroi kai dêmosioi proika etherapeuon+: haec verba scholiasta ad Acharnensium Aristophanis versum 1030 adnotavit. Gratis igitur medici publici aegrotos curare debebant, et ii, ut videtur, omnes cives, quicumque volebant, et peregrinos et qui in itinere urbem visitantes auxilium ab illis petebant. Ita apud Aegyptios veteres fuisse tradit Diodorus (I 82). Graeci quoque et pauperes et divites medicum publicum consultabant. Namque in Acharnensibus agricola ille pauper ad Pittalum mittitur, sed etiam Lamachus miles superbissimus Pittalo se committit (vs. 1222). Sed haec ficta esse possunt, tamen tituli idem demonstrant. In titulo enim Gytheato de medico certe publico mercedem a re publica accipiente sic legis: +spoudas kai philo[storgias ou]then elleipôn eis to pasin isos einai ka[i penêsi kai] plousiois kai doulois kai eleutherois [kai xenois]+ (nr. 12 vs. 18 sqq.). His quidem verbis opus non fuit, si medicus ab divitibus, si dare volebant, mercedem propriam accipere vetitus esset, tamen etiam demonstrare videntur omnibus a re publica medicum publicum promptum lege esse praebitum. Athenis metoecos etiam medico publico usos esse titulus Euenoris, si publici est, demonstrat: +kai [chrêsimon heauton pa]reschêken kata tên tech[nên tois deomenois] tôm politôn kai tôn al[lôn tôn oikountôn e]n têi polei+ (nr. 16 vs. 5 sqq.). Saepe autem publici longius etiam in aliis curandis progressi sunt et aegrotos etiam extra urbem habitantes visitabant (Brycunte, nr. 4 vs. 15 sqq.) vel advenas aegrotos comiter ac humane sanabant (nr. 18, 29).
Ut tradit Herodotus (III 131), Democedes Aeginae munus publicum suscepit +askeuês per eôn [kai echôn ouden] tôn hosa peri tên technên esti ergalêia+ (St.). Medicus igitur publicus aetate superiore quibus ad artem exercendam opus erat sibi ipse praestitisse videtur. Itaque ipse etiam medicinam (+to iatreion+ vel +ergastêrion+) sibi instruxit. Fuit autem to +to iatreion+[47] habitatio medici, cuius unum aut complura membra arti factitandae destinata et reservata erant (cf. Littré V 25 sq.). Aetate inferiore proprium adeo aedificium instruebatur, sicut +ergastêria+ Tyranni Magnetis medici instructa in vico Cadyia (nr. 40 vs. 21 sqq.): +dedosthai de autô ateleian pantôn tôn telôn hôn kateskeuake ergastêriôn epi tês chôras ês kômê Kaduiê+ (cf. Pollux IV 177: +kai to ergastêrion iatreion+). Quam in medici officinam aegroti si poterant veniebant, ut medicum consulerent, hic tractabantur, cum omnia adessent instrumenta, hic ab medico remedia parata accipiebant (cf. Plato Leg. I 646c: +tous eis ta iatreia autous badizontas "epi pharmakoposian" ktl.+). Sed qui affecti erant morbis tam gravibus, ut ire non possent, in medicina remanebant, donec refecti sunt, ita ut +to iatreion+--fortasse inde a quarto vel tertio a. Chr. saeculo--esset etiam +nosokomeion+. Quod inter alia declarare videtur Plaut. Men. V 5 vs. 43 sqq.; ubi dicit medicus: _ad me face uti deferatur_ (sc. aegrotus.--vs. 45), _elleborum potabis faxo aliquos viginti dies_ (vs. 47), _imo ego ibo domum, ut parentur quibus paratis opus est_.[48] Sed quae in medicina facienda erant, medicus non solus exsequebatur, sed discipuli atque medici servi adiuvabant eorumque optimi negotia eius procurabant, cum domum visitatu aegrotos reliquisset. De discipulis autem testimonium legitur apud Aeschin. in Timarch. §40: +houtos gar prôtos pantôn men, epeidê apêllagê ek paidôn, ekathêto en Peiraiei epi tou Euthudikou iatreiou, prophasei men tês technês mathêtês.+ [49]
[Adnotatio 47: De medicina non ut est sed ut esse debet Hippocrates ipse, ut videtur (cf. R. Fuchs ap. Neuburger-Pagel, _Handb. d. Gesch. d. Med._ I, p. 231), descriptiones reliquit, quas in scholis habuerat pro fundamento: +kat' iêtreion+ vel +peri tôn kat' iêtreion+ Littré III, p. 272 sqq. Ad quas ut adumbratas tantum ab auctore Galenus perlongum commentarium scripsit, K. XVIII, 2, p. 629 sqq., et aliud quod non exstat Asclepiades (Erot. 116, 11; Gal. XVIII, 2, 660, 666).]
[Adnotatio 48: Alios autem locos protulit Vercoutre l.l., p. 232 (332) sqq., qui quam improbabiles sint demonstrat A. Dechambre l.l., p. 53.]
[Adnotatio 49: Citat hunc locum Becker, Charikles (ed. Göll) III, p. 62, qui composuit ibi locos de medicorum discipulis et servis. De quibus nunc nobis agendum non est, si recte existimamus nihil aut paene nihil interesse inter medicos publicos et privatos, si discipuli erudiendi aut servi adiuvantes spectantur. Sed videas A. Vercoutre l.l., p. 309 sqq., quae quamvis nobis non probentur disserere longum est.]
Sed si medicos publicos spectamus--de medicina in universum quaerere nunc non licet, quamvis multa nondum aperta sint--medicina Pittali in Acharnensibus commemoratur, in quam aegroti eunt, Lamachus vulneratus transportatur. Alii etiam testes adhibendi sunt, sed multis saeculis inferiores. Nam quae in inscriptione Cea valde mutilata III. a. Chr. saec. H. Schoene supplevit: +tên [de megistên ôphe]|leian tês therapeias tês k[ata to iatreion proika] | poiêsamenos philotimôs, hô[ste pleistois aition ei|n]ai meta tôn theôn tês oikad[e epanodou]+ (nr. 19 vs. 20 sqq.), cum res incertissimae sint, nec probare nec reprobare nunc audemus.[50] Sed Galenus in commentario ad scriptum Hippocratis +kat' iêtreion+, cum de duplici luce et natura et arte effecta ab Hippocrate explicata verba faciat, haec addit: +to men+ (sc. +phôs+) +oun koinon estin, hô pantes anthrôpoi chrômetha, malista men en hupaithrô, deuteron de en "oikois megalois" thuras megalas phôtos plêreis echousin, "hoioi kai nun kata pollas tôn poleôn didontai iômenois tois iatrois", hous parônumôs autôn "iatreia" prosagoreuousi+. Ergo saeculis p. Chr. n. +iatreia+, aedificia magna, publice instruebantur et medicis profecto publicis praestabantur. Et certae medicinae monstrari possunt: +ergastêria+ Tyranni Magnetis medici (p. 58), +to iatreion+, quod in Aegypto habebat C. Minicius (p. 24, 57).[51] Magna igitur valetudinaria publica aevo demum Romano certis testimoniis adstruuntur. Quo tempore officinae sacrae Aesculapii quoque +iatreia+ nominari poterant, quo nomine Aristides utebatur. Sed nullo modo probari potest, quod contendit R. Herzog (l.l. p. 204 et 206) longius quam par est quae a Vercutrio[52] ficta sunt secutus fuisse Hippocratis iam aetate in insula Co magnam medicinam publicam et aliam sacram, quas ille vir doctus +to dêmosion iatreion+ et +to hieron iatreion+ vocat.
[Adnotatio 50: Id unum obiter adnotemus +proika+ in versu 21 potius delendum esse, cum +philotimôs+ iam legatur et +proika+ in toto illo contextu minus aptum sit et cum, si adest +proika+, litterae 40 sint in versu 21, 30 autem et 34 litterae tantum sint in versibus 27 et 28 recte totis expletis.]
[Adnotatio 51: In insula quadam Hecatonnesorum, quae hodie _Daskalió_ vocatur, longa moles marmorea (1,81 m. l., 0,37 m. alt.) inventa est, in qua editor legit +ICHI IATROI TÔN PATHÔN PRESBEUSATE+ (AM. XXV, 1900, 119). Verba +iatroi tôn pathôn presbeusate+ ad trimetrum iambicum pertinere U. de Wilamowitz animadverterat. Nuper titulum cum aliis, qui omnes in epistylii fragmentis nunc in oppido _Aiwaly_ conservatis leguntur, ita edidit Th. Wiegand (AM. XXIX (1904) p. 259): +Ch(rêsto)u iatroi tôn pathôn presbeusate [huper hêmôn]+ (sed +huper hêmôn+ vix supplenda sunt, cf. supra). Sumit Th. Wiegand lapides esse monasterii, cuius patroni Cosmas et Damianus medici essent. Fortasse autem nosocomium erat, ut multa tum cbristiani instituerant (cf. p. 61). Certe in inonasterium Cosmae et Damiani aegroti migrabant.]
[Adnotatio 52: Qui l.l. p. 237 coniecit in unoquoque oppido inde a temporibus Charondae medicinam fuisse sustentam a re publica et quibusvis rebus instructam: _en un mot, chaque ville possédait un iatrium public, pourvu non seulement de medicaments, mais encore d'instruments, de lits, de meubles etc. et d'un personnel esclave pour les besoins du service; le médecin public, une fois élu, s'installait dans cet iatrium; son successeur en prenait possession de même, et par là tout s'explique, tout se comprend sans la moindre difficulté._ Quae nullo modo nobis probantur, cum nihil afferatur quo nitamur cumque quae alia Hippocratis temporibus fuerint, alia Galeni confundantur. Sed medicamenta a re publica medicis publicis tradita esse ex intolerabili Rangabis coniectura sumpsit non solum Vercoutre, sed multi alii (Becker l.l., p, 57; Wescher, Rev. arch. 1863, VIII, 481) et novissimi etiam (R. Fuchs apud Neuburger et Pagel, _Handb. d. Gesch. d. Med._ I, 181: S. Reinach l.l., p. 1692, cf. 1698). Ille enim in titulo Euenoris, qui nunc IG. II 187 legitur, in versu 8 sqq. coniecerat (Ant. Hell. II, 35): +kai nun ep[i t|ôn pharmakôn hairethe]is tên paraskeuên tal[a]|nton anêlôsen--+ Sed Graeca non sunt, et in extremis versibus 8 et 9 littera una excedit, id quod pacto nullo tolerari potest, cum titulus accurate +stoichêdon+ incisus sit. U. Koehler sic partem maiorem lacunarum restituit: +kai nun epi|[dedôke......... e]is tên paraskeuên tal|[anton arguriou]--+ In quibus perfectum +epidedôke+ rectum videtur, cum perfecta +apodedeiktai, pareschêken+ antecedant, atque alia etiam probabilia sunt. Neque tamen mihi contigit, ut quae superest lacuna novem ipsarum litterarum explerem.]