De Graecorum Medicis Publicis

Part 3

Chapter 3 3,371 words Public domain Markdown

Oxyrh. Pap., I 52 (p. 109), anni 325. De inspectione puellae domo collapsa vulneratae renuntiatio ad curatorem rei publicae +para Aurêliôn .... kai Didumou kai Silbanou ap[o tês lam(pras)] kai lam(protatês) Oxurunchitôn poleô[s dêmosiôn] i[atr]ôn+.

Quibus papyris addenda esse videtur similis renuntiatio C. Minicii Valeriani +echontos to iatreion en kômêi Karanidi+ data a.d. XI. Kal. Sept. anni 130. (BGU. 647). Quam papyrum medici publici esse, si ex argumento eius collegerimus, a vero fortasse non aberrabimus.

Iam his papyris demonstratum est vetus medicorum publ. nomen (+dêmosios iatros+ vel +iatros dêmosieuôn+) in Aegypto etiam per aevum Romanum usitatum fuisse.

Aliis locis +dêmosioi iatroi+ posterioribus imperatorum saeculis non inveniuntur. Tamen multi altero p. Chr. saeculo tituli medicorum exstant et maxime in urbibus Asiae Minoris. Inter hos sunt multi archiatrorum. Qui archiatri erant medici publici et excipiebant eos, quos adhuc cognovimus +dêmosieuontas+, ipsi vocati +archiatroi+.[17] Quod priusquam accuratius exponamus, de archiatris, unde provenerint, verba nonnulla nobis facienda sunt.

[Adnotatio 17: De accentu huius vocis viri docti non pauci erraverunt, qui titulos archiatrorum ediderunt Graecos, cum scribunt +archiatros+. Sed monet in Thesauri Henrici Stephani editione Parisiana L. Dindorf accentum acutum praecepisse Arcadium p. 89, 19 (+to de iatros philiatros anabibazei kai en tôi "archiatros" kai "hippiatros" phulattei+--sed hausta sunt ex Herodiano +peri katholikês prosôdias+ libro +th'+, vid. Lentz I, 229, vs. 10) et conferendum esse Etymologicum Magnum, p. 215, 6 et 250, 34. Legitur autem in EM. p. 250, vs. 28 sqq.: +ta gar eis os onomata en têi sunthesei anabibazousi ton tonon; hoion kta. chôris gar, phêsin, ei mê dia sêmasian tina kôlutheiê; dia to loigos, brotoloigos. xai chôris tôn ethnikôn, Achaios, Panachaios. kai chôris tou iatros, archiatros.+ Eadem autem p. 215, 6 sqq. leguntur.]

Inscriptionibus archiatrorum, quae ante Romana tempora exaratae erant, nondum inventis diu viri docti putabant apud Romanos exstitisse archiatros, plurimique Andromachum Neronis imperatoris medicum primum omnium designabant. Quem Galenus +archiatron+ vocaverat (K. XIV, p. 2). Erotianus autem librum, qui +tôn par' Hippokratei lexeôn sunagôgê+ inscribitur, Andromacho archiatro dedicaverat (ed. Klein, p. 29, 1: +Tên Hippokratous pragmateian, archiatre Andromache, ouk oliga sumballomenên pasin anthrôpois horôn ktl.+, quibus verbis liber incipit); sed hunc recentiorem quam illum Neronis medicum et filium eius fuisse suo iure exposuit Klein (Proleg. p. XII sq.). Inscriptione tum Coa inventa (PH. 345) C. Stertinius Xenophon primus archiater existimabatur.

Altera ex parte per complura saecula viri doctissimi inquirebant, quae vis voci +archiatros+ subiecta esset, habebantque controversiam, +archos tôn iatrôn+ an +tou archontos iatros+ (ne memoremus _principem atrii_ quemquam intellexisse) vis primitiva vocabuli esset (v. Dan. le Clerc, _Hist. de la Méd._, p. 585 sqq.). Postremum commentationem de archiatris ampliorem scripsit R. Briau: _L'archiâtrie romaine ou la médecine officielle dans l'empire romain. Suite de l'histoire de la profession médicale_ (Paris 1877). Qui rem acute perscrutatus tamen nimis subtiliter in plura genera quam sunt distribuit archiatros.[18] Res tum non promovebatur, nisi quod nomen archiatrorum iam saeculis Christum natum antecedentibus occurrere demonstrabatur, id quod facillime fieri poterat inscriptionibus, quae id ostendebant, repertis.[19]

[Adnotatio 18: Ita R. Briau archiatros in classes quinque divisit (l.l. p. 18):

1. des archiâtres palatins (les médecins des empereurs),

2. des archiâtres municipaux (les médecins municipaux des villes de province),

3. des archiâtres populaires de Rome et de Constantinople (les médecins publics des deux villes impériales),

4. des archiâtres scholaires (les présidents des collèges ou sociétés de médecins ou d'écoles de médecine),

5. des archiâtres du xyste et des Vestales (les médecins spécialement attachés au service du portique appelé Xyste dans les gymnases publics et à celui des vierges Vestales).

Sed nescio quid inter classem alteram et tertiam, inter quartam et quintam intersit. Sic enim existimo primos archiatros apud Romanos (i.e. in iure Romano) fuisse medicos publicos, tum nomen usurpatum esse et ab medicis imperatorum et ab aliis praestantioribus medicis, qui munere quasi publico fungebantur. Tria igitur genera sint archiatrorum.]

[Adnotatio 19: Ante R. Briau, qui ipse etiam apud Daremberg-Saglio s.v. _archiatrus_ (I, p. 373) rem exposuit, de archiatris Romanis inter alios scripserunt: E. Th. Gaupp, _de professoribus et medicis eorumque privilegiis in iure Romano dissertatio_. Vratislaviae 1827 (ubi priorum invenis de hac re dissertationes ac fontes ex Codice Theodosiano et Corpore iuris accurate collectos); Goldhorn, _de archiatris Romanis et eorum origine usque ad finem imp. Rom. occ._ Lips. 1841. Conferas etiam E. Kuhn, _Die städt. u. bürgerl. Verfassung des röm. Reichs_ I, p. 83 sqq.; W. Smith, _Dictionary of Greek and Roman antiquities_ (2e. ed. Lond. 1865) s.v. archiater (ubi res, ut tum erant, breviter et perspicue explicatae sunt); O. Marquardt, _Privatleben der Römer_, p. 752 sqq.; Friedländer, _Sittengesch. Roms_ I{6}, p. 335 sqq. Vetustiores viros doctos citant Leclerc, _Hist. de la Méd._ p. 585 sqq. et Bailie, _Fasciculus inscr. Graec._ I, p. 112.--Quod in libro a R. Briau scripto legis, excerpsit M. Salomon, _Deutsch. Archiv für Gesch. der Medicin u. med. Geogr._ edd. H. et G. Rohlfs, II (1879), p. 216 sqq.--Nuper rem paucis tractarunt: A. Vercoutre l.l., p. 355; M. Wellmann apud Pauly-Wissowa s.v. +archiatros+; J. Bloch apud Neuburger u. Pagel, _Handb. d. Gesch. d. Med._ I, 583; S. Reinach l.l., p. 1690.]

Quarum prior in basi statuae Deli inventa legitur (ed. Th. Homolle, BCH. IV (1880), p. 217; Ditt.{1} 244; Löwy 294; Ditt. Suppl. 256):

+Krateron Kraterou Antiochea ton trophea Antiochou Philopatoros, tou eg' basileôs megalou Antiochou kai basilissês Kleopatras, gegonota de kai tôn prôtôn philôn basileôs Anti- ochou kai archiatron kai epi tou koitônos tês 5 basilissês, Sôsistratos Sôsistratou Samios, tôn prôtôn philôn, aretês heneka kai eunoias kai philostorgias tês eis heauton, Apollôni Artemidi Lêtoi. Philotechnos Hêrôdou Samios epoiei.+

Qua ex inscriptione apparet archiatrum ordinis nobilis fuisse et apud regem ipsum (Antiochum VII.) munus medicum exsecutum esse, cum titulus inter alias aulae regiae dignitates insertus sit. Est autem inscriptio annorum 130. vel 129. a. Chr. (Ditt.{1} 244{1}. cf. Löwy 294). Altera inscriptio gemina iterum +tôn prôtôn philôn basileôs kai archiatron+ ostentat. Quam Deli quoque inventam edidit S. Reinach, BCH. VII (1883), 359 (Ditt. Suppl. 374). Exarata est non multo post antecedentem, cum Mithradates (VI.) Eupator per annos a. Chr. 120-63 regnaret. Legitur autem in basi statuae ita:

+[Ho hiere]us Hêlianax Asklêpiodôrou Athênai[os] Papian Mênophilou Amisênon tôn prôtôn philôn basileôs, Mithradatou Eupatoros kai archiatron, tetagmenon de 5 kai epi tôn anakriseôn, theois.+

Hi duo tituli, soli archiatrorum, qui e saeculis antechristinianis adhuc exstant, plane demonstrant apud diadochos qui vocantur reges archiatros exortos et munere aulico functos esse. Sed in inscriptione Calymnia (nr. 34)[20] cum vs. 5 ante vocabulum +iatros+ lacuna hiaret et Newton, qui illam edidit, vestigia litterae +Ch+ agnosci posse[21] putavisset, hic +[arch]iatros+ supplevit. Haberemus igitur medicum "urbis", qui archiater vocatus esset. At quae Newton explevit stare non possunt, cum viri duo doctissimi, A. Smith et A. R. Munro, lapidem denuo inspexerint atque litteram ullam in lacuna fuisse negaverint.[22]

[Adnotatio 20: Cito titulos medicorum, quos p. 19-22 enarravi, numeris ibi praepositis.]

[Adnotatio 21: Adnotat Newton l.l.: _there seems to be traces of the +Ch+._]

[Adnotatio 22: Scripsit haec A.R. Munro Friderico Hillero de Gaertringen, qui precibus meis ut lapidem visitaret illum rogaverat: _We both _(A. Smith et A. Munro)_ agree that the space indicated by Newton was "never inscribed". The letters on each side of it are quite clear and distinct, but the interval is blank. The last two letters of +NIKEUS+ are widely spread. There would hardly be room for +ARCH+ before +IATROS+. The surface does not appear to have suffered, although it is a little rubbed. The letters would still be perfectly legible if they had ever existed._ Gratias ago hoc quoque loco viris doctissimis Britannicis et Friderico Hillero de Gaertringen, qui multis quoque in aliis rebus animo libentissimo me adiuvit et consilio et re.]

Qua igitur in domo regia archiatri primi exstiterint, quaerendum est. Etenim mihi quidem probatur ante Alexandrum aut Alexandri ipsius temporibus nondum quosvis medicos archiatros nominatos esse. Cum autem titulus archiatri, qui regem Antiochum curabat, tempore prior sit, in aula Seleucidarum medici aulici appellari archiatri coepti esse videntur, optimeque propinquitate atque coniunctione familiae utriusque probatur ab aula regia Antiochena ad regis Pontici nomen transiisse. At S. Reinach verisimile esse existimabat (BCH. VII 359 et apud Daremberg-Saglio, l.l. p. 1690) in Aegypto primos exstitisse archiatros, cum aliae aulae mores atque institutiones Ptolemaeorum imitarentur, cum in Aegypto tituli similes sicut +ho epi tôn iatrôn+ et +basilikos iatros+ se praeberent, cum denique iam veteris imperii temporibus in quinta, quam numerant, regum familia medici regis noti sint. Quarum causarum quam primam vir doctissimus attulit, falsam esse infra videbis (adn. 25), quam tertiam nihil ponderis habere nemo neget.

Sed legitur in inscriptione Deli inventa titulis Crateri et Papiae supra exscriptis simillima quidam +epi tôn iatrôn+ (ed. Th. Homolle, BCH. III (1879), p. 470; Ditt. Suppl. 104):[23] +Chrusermon Hêrakleitou Alexandrea | ton sungenê basileôs Ptolemaiou[23] | kai exêgêtên kai epi tôn iatrôn | kai epistatên tou Mouseiou | Areios ---- ---- Apollôni ktl.+ Qui cum praefectus Musei vocetur praefectusque urbis Alexandriae vel praefectus annonae (+exêgêtês.+ --cf. U. Wilcken, Ostr. I, p. 624, 654; cf. Ditt. Suppl. 104{4}), tertium etiam quod habuit officium publice neque in aula regis administrasse videtur. Praefuit igitur fortasse Alexandriae medicis et rebus medicis. Neque nego potuisse eum omnibus medicis publicis, qui multi in Aegypto erant, summum praefectum impositum fuisse, ut voluit R. Ditterberger (Suppl. 104{5}). Certe quidem in aula regia non medicus erat regis.

[Adnotatio 23: Non Ptolemaei III. Euergetae I. (246-221), ut volebat editor, sed fortasse Ptolemaei VI. Philometoris (180-145) (P. M. Meyer, Heerwesen 61{206}; cf. Strack, M. Rh. 1900, 86; Ditt. Suppl. 104).]

At idem atque +archiatros+ titulus qui etiam testis excitatur significare videtur. Legitur enim in magna papyro Taurinensi, quam integerrimam edidit A. Peyron, _Papyri Graeci regii Taurinensis musei Aegyptii I_ (Taurini 1826), pap. 1, vs. 25 Tatam, qui +ho basilikos iatros+ vocatur, iussum regis per litteras tradidisse praefecto. Sicut igitur ille +Papias archiatros, tetagmenos de kai epi tôn anakriseôn+ (p. 29) Tatas quoque res publicas subibat; tamen regis fuit medicus, qui hunc ipsum curabat et munere aulico fungebatur, ut ex titulo +basilikos iatros+ elucere videtur.

Sin autem in terris duabus eadem res altero loco +archiatros+, altero +basilikos iatros+ vocatur, nomina mihi confundenda non esse videntur, sed ita statuendum est medicum illum aulicum apud Ptolemaeos +basilikon iatron+, apud Seleucidas +archiatron+ nominatum esse. Quid enim? Papyrus Taurinensis anno a. Chr. 117. scripta est, id quod die in epistula adscripta certe constat; inscriptio Crateri autem archiatri Antiochi anni 130. vel 129. est.

Atque porro. Demonstrabitur continuo voci +archiatrou+ aliam vim impositam esse temporibus Romanis, cum medici publici ab oppidis conducti ita vocabantur. Quod in Aegypto non factum est; nam hic medici publici usque ad IV. p. Chr. saec. +iatroi dêmosioi+ vel +dêmosieuontes+ vocabantur (v. p. 23 sq.) atque tituli archiatrorum non ante tempora Byzantina inveniuntur. Duo enim archiatri tantum, quorum tituli in Aegypto reperti sunt, adhuc sunt noti, uterque saeculi quinti et sexti: +Prôteris archiatros+, cuius stelam sepulcralem in loco _Tehneh_ nuper reperit G. Lefebure (BCH. XXVII (1903), p. 375 nr. 115) in coemeterio christianorum saeculi quinti vel sexti (v. l.l. p. 369, 376 sq.). Alterum invenis in Pap. Oxyrh. I 126 (p. 195) vs. 23: +Phl. Markos sun theô iatros huios tou tês logias mnêmês Iôannou genome(nou) archiatrou sunainô ktl.+ Sed est haec papyrus anni p. Chr. 572.

Qui praeterea commemoratur archiater Aegyptius, is quoque aetatis est Byzantinae. Exstat apud Photium cod. 220 (p. 564/5): +Anegnôsthê "Theônos archiêtrou Alexandreôs" iatrikon biblion ho epigraphei anthrôpon+. Qui cum inter Oribasium et Aetium (saec. VI.) locum habeat apud Photium, hac ex re aetas eius iam pellucet, quae fit clarior Photii verbis ipsius (220 ex.): +esti mentoi tên chreian to biblion "tais tou Oreibasiou sunopsesi" parechomenon "paraplêsian"+.

Byzantina igitur ante tempora nullus in Aegypto medicus archiater vocatur.[24] Qua ex re satis apparet in Aegypto titulum archiatri inventum non esse. Contra testes excitati in Syriam omnes nos ducunt: in Syria igitur nomen archiatri videtur natum.[25]

[Adnotatio 24: In codicibus Aristeae epistulae ad Philocratem +ho de archiêtros Nikanôr+ (§182 Wendland) legitur. Qui Nicanor Ptolemaei I. temporibus Alexandriae LXXII senibus Judaeicis illis hospitio excipiendis ad vivendum omnia paravisse dicitur. Sed +archiêtros+ interpolatum esse pro +archedeatros+ et olim iam Letronne coniecerat (Journ. des Sav. 1828, 105) et ex eo sequitur, quod Josephus, qui epistulam Aristeae excerpsit, eodem loco dicit +ho de epi tês tôn xenôn apodochês tetagmenos Nikanôr+ (Ant. XII, 2, 12), ita ut Josephum +archedeatron+ apud Aristeam legisse verisimile sit (G. Lumbroso, _Recherches sur l'économie politique de l'Égypte sous les Lagides_, p. 206{1}). Fuit autem hospites recipere eisque prospicere maxime +edeatrou+, cf. Ath. 171b: +nun de ho edeatros epistatês gegone tês holês diakonias. ên d' epiphanês kai entimos hê chreia. Charês - - - Ptolemaion phêsi ton Sôtêra edeatron apodeichthênai Alexandrou+.]

[Adnotatio 25: Equidem etiam puto titulum +archiereôs+ in Syria primum publice usurpatum esse. Nam tertio iam saeculo +archiereis+ ab Seleucidis instituebantur, ut testantur optime tituli Ditt. Suppl. 224 (vs. 21): +[kr]inomen de+ (Antiochus II.) +kathaper [pantachou kathestêkasin k]ata tên basile[i]a[n hêmôn arch]iereis, kai taut[ê]s+ (uxoris regis) +kathistasthai [e]n tois autois topois archiereias hai pho[r]êsousin stephanous chrusous echontas - - - - - - - - - - -is, epigraphêsontai de kai en [tois s]unallagmasi m[e]ta tous tôn [te the]ôn kai hêmôn archiereis+. ibid. 230 (Solis): +Ptolemaios Thrasea stratagos kai archiereus Syrias Koilas kai Phoinikas Hermai kai Hêraklei kai basilei megalô Antiochô+. Tum hoc institutum inde a temporibus Ptolemaei V., qui Cleopatram filiam Antiochi III. in matrimonium duxit (Ditt. Suppl. 230{2}), saepissime Cypri, quae Ptolemaeorum est, invenitur (cf. Brandis ap. Pauly-Wissowa s.v. +archiereus+; Ditt. Suppl. l.l.). Sed in Aegypto ipsa pontifices Graeci +archiereis+ ab Ptolemaeis vocati non esse videntur (neque pontifices regum ipsorum), cum nullius +archiereôs+ titulus ante Romana tempora exstet. Nam inscriptiones, quae verbum +archiereis+ exhibent, monumentum Canopium (Ditt. Suppl. 56, 3 et 74) et lapis Rosettanus (ib. 90, 6, ubi legis (sicut 56, 3): +hoi archiereis kai prophêtai kai hoi eis to aduton eisporeuomenoi kta. kai hoi alloi hiereis+) ex lingua Aegyptia translatae et titulis Aegyptiis additae sunt. In his igitur vox Aegyptia quodam modo voce +archiereôs+ reddita est. Graecus autem +Eratôn+, qui in titulo saec. a. Chr. I. Philis invento vocatur +sungenês kai archiereus kai (archi)prophêtês tês megistês theas Isidos+ (Lepsius, Denkm. XII, 87. 241, 250), in vetusto Aegyptiorum templo munere pontificis summi functus est. Id quidem notissimum est multos et sacerdotes et pontifices maximos in templis antiquis Aegytiis fuisse, ut in vetustissimo iam regno fuerunt etiam medici regis, archiatri, superpositi medicorum regis, ut nostris vocabulis utar (cf. A. Erman, _Ägypten und ägypt. Leben im Altertum_, 447). De illis autem +archiereusi+ Aegyptiis Herodotus iam verba fecit: II, 37: +hiratai de ouk heis hekastou tôn theôn alla polloi, tôn heis esti archiereus.+ II, 143: +archiereus gar hekastos autothi hista epi tês heôutou zoês eikona heôutou+ (monstrantur autem statuae +archiereôn+ inde a regni vetustissimi temporibus). II, 151: +tôn de duôdeka basileôn - - - - mellontôn kataspeisein ho archiereus exêneike sphi phialas chruseas ktl.+ Sed +archiereis+ "Graeci" in Aegypto ipsa Ptolemaeorum aetate nondum exstant. Quod autem nunc res ipsas perscrutantes invenimus institutum et +archiatrou+ et +archiereôs+ ab Seleucidis factum esse, aliis comprobatur. Viderunt enim P.M. Meyer (Heerwesen 61{206}) et M.L. Strack (M. Rh. LV (1900), 173 sq.) totum ordinem dignitatum aulicarum (+sungeneis tou basileôs, tôn homotimôn tois sungenesi, tôn archisômatophulakôn, tôn prôtôn philôn, tôn philôn, tôn diadochôn+) ab regno Ptolemaeorum per saeculum tertium alienum fuisse. _Ptolemaeum Epiphanem (205-181 a. Chr.) demum_ (ita quae illi tum eruerunt apte paucis complexus est Guilelmus Dittenberger, Suppl. 104{2}) _circiter annum 190 a. Chr. haec omnia instituisse. Quod quoniam per idem illud tempus Epiphanes primus ex omnibus Ptolemaeis uxorem ex gente Seleucidarum duxisset, Antiochia Alexandriam translatum hoc institutum omnium maxime probabile esse, etsi nullum dum comparuisset testimonium quo iam ante illud tempus Seleucidas eo usos esse demonstraretur. Illos vero rursus partim, ut in +sungenôn+ honore, Persica, partim, ut in +archisômatophulakôn+ ordine, Macedonia exempla expressisse._ Sed hos titulos accipiebant Ptolemaei, +archiatrous+ omnino non, +archiereis+ partim tantum (Cypri) instituebant.]

Ac primo archiater, ut docent tituli, praecipuum habebat in aula regis locum et medicus aulicus erat. Qui regem ipsum et familiam eius curabat intra domum regis et servis medicis, quorum multi in aula magna tum iam fuerint, praeerat. Qua ex re nomen sumpsit. Nam est archiater +hos archei tôn iatrôn+ sicut +architektôn+ est +hos archei tôn tektonôn+. Sicut autem in aedibus aedificandis architectus optimus peritissimusque omnium est et res difficillimas agit, ita archiater etiam est medicus, qui inter alios excellit et propterea ad proprium et grave officium vocatus est. Qua in re R. Briau assentiendum est, qui universam archiatri naturam ita apte definivit (l.l. p. 127): _Ce caractère (le c. général), c'est qu'ils étaient tous nommés par des corps constitués ou selon un mode établi par le gouvernement impérial; c'est-à-dire qu'ils avaient tous une empreinte officielle et des fonctions commandées et obligatoires: "ils étaient médecins fonctionnaires" ..... Il (le titre d'archiâtre) n'était en réalité qu'une marque d'honneur qui désignait le médecin fonctionnaire à la consideration et au respect de tous._ Quibus in verbis res Romanas vir ille doctissimus spectat, quas adhuc non exposuimus. Sed ab initio ita fuit, ut archiatri munere certo et definito fungerentur et ab rege aliove in hunc locum promoverentur.

Ab regibus Orientis Graeci munus et nomen via directa ad imperatores Romanos transiisse opinio communis est. Sed uno iam exemplo C. Stertinii Xenophontis medici Claudii imperatoris ita non esse planum faciemus. Multae enim inscriptiones eius et Graecae et Latinae exstant, eius ipsius vel ad eum pertinentes (inter 24 Graecos undecim sane textum eundem exhibent), scriptoresque mentionem Xenophontis faciunt, de quo postremum disseruit R. Herzog (l.l. p. 189 sqq.)[26] Nemo hunc medicum Claudii dicit archiatrum, nec Plinius (NH. XXIX 7) nec Tacitus (Ann. XII, 61 et 67), sed »medicum« tantum tradunt, sicut etiam Laertius Diogenes (II, 6 n. 16), si verba ad Xenophontem Claudii medicum spectant, simpliciter scripsit +iatros+. Verum etiam in inscriptione Latina Romae reperta »medicus« traditur: _Cosmiae C. "Stertini · Xenophontis | medici · Augusti" | vix·ann·XVIIII | Blastus · conservos · D · S · et | Iuliae Thymele | matri_ (CIL. VI 8905). Quae inter inscriptiones Graecas ordinem indicant, altera Xenophontem Romae etiam, ut apparet, moratum +iatron Tiberiou Klaudiou Kaisaros+ nominat (Dubois, BCH. V (1881), 472, Calymni), altera Co reperta in basi statuae titulum quem quaerimus exhibet (PH. 345): +G. kta. Xenophônta "ton archiatron"+

[Adnotatio 26: Qui cum scripta pertinentia ad Xenophontem composuerit (p. 190{1}), addatur: Rayet, Annuaire de l'association pour l'encouragement des ét. grecq. IX, 271 sqq. R. Briau, L'archiâtrie romaine, p. 43 sqq.]

+"tôn theôn Sebastôn" kai epi tôn Hellênikôn apokrimatôn, cheiliarchêsanta kai eparchon gegonota tôn architektonôn kai timathenta en tôi [tô]n Bretannôn thriambôi stephanôi chruseôi kai dorati ktl+. Sequitur igitur, ut C. Stertinius in amplissimo statu apud Claudium collocatus esset, qui medico, _cuius scientia ipse utebatur_ (Tac. Ann. XII 61), sicut reges illi Graeci alia etiam dabat mandata. Sed statua temporibus Neronis erecta est, cum Xenophontem +[philonerôn]a+ etiam appellavissent (vs. 11),[27] quod quidem verbum, ut fiebat, postea erasum est, et cum Xenophon in hoc titulo esset +archiereus tôn theôn kai hiereus dia biou tôn Sebastôn kai Asklapiou kai Hugias kai Êpionês+ (vs. 14 sqq.). Similiter in inscriptione nuper Co effossa (R. Herzog, Arch. Anz. 1903, 193) Xenophon ipse se nominat +ton hierea autôn dia biou (Asklêpiou Kaisaros Sebastou kai Hugias kai Êpionês)+, atque hic etiam in rasura quadam de Herzogii coniectura +philonerôn+ fuit. Haec inscriptio certe Neronis aetate exarata est, cum Xenophon ipse statuam consecraverit cumque novo honore herois a populo ornatus sit, qui honos in inscriptionibus Claudii aetate incisis non invenitur, sed apte ei Coum regresso[28] decernebatur. Cum autem in inscriptione priore, in qua +archiatros+ legebatur, et +philonerôn+ et +hiereus dia bion tôn Sebastôn kai Asklapiou kai Hugias kai Êpionês+ insit, apparet hanc quoque conceptam esse temporibus Neronis, cum Xenophon paullo post Claudium suo auxilio mortuum, quia Romae imperatore necato manere non poterat (cf. R. Herzog l.l. p. 195), Coum redierat.

[Adnotatio 27: Quod Paton (l.l.) et Dubois (BCH. V, p. 474{1}) ante +philonerôna+ eodem loco etiam +philoklaudion+ fuisse hac una de causa contenderunt, quia sic spatium erasum melius expleretur verbo longiore, eo refellitur, quod in versu inferiore decem ipsae litterae (= +philonerôna+) id spatium occupant, quo in superiore rasura est; itaque +philoklaudion+, cum litteras duodecim habeat, non melius, sed peius in rasuram init. Similiter et aliis de causis iam Dittenberger (Syll.{2} 368{7}) et Herzog (l.l. p. 198) coniecturam illam respuerant.]

[Adnotatio 28: cf. nunc R. Herzog, Arch. Anz. 1905, p. 9/10.]