Part 2
Quare mihi non probatur saeculo iam quarto in Aesculapiis, quae ex somniis sanabant, pontifices fuisse medicos. Tamen P. Girard (l.l. p. 34) contendit in inscriptionibus Atticis IG. II 835 et 836 in Aesculapio Atheniensi repertis Onetorem Melitensem pontificem (836 vs. 84 cf. vs. 73 et 65, 66) eundem esse hominem atque Onetorem medicum, quem restituerunt 835, 13.[11] Inferioribus autem saeculis, cum ex toto orbe terrarum ad fana Aesculapii concurreretur, medici adeo labebantur, ut Aesculapiorum adiuvarent medicos sacros, quippe qui paullatim aliquo modo medicinae ipsius periti essent facti. Quod demonstratur inscriptionibus sanationes dei exhibentibus, quae aevo Romano exaratae sunt: inscriptione C. Iulii Apellae (IG. IV 955; cf. v. Wilamowitz, _Isyllos_ p. 116 sqq.); tabula olim Maffeiana vocata, quae Romae inventa est et ad fanum Aesculapii situm in insula Tiberis attinet (IG. XIV 966); inscriptionibus Lebenae repertis in Aesculapio (v. I. Zingerle, AM. XXI (1896), p. 67); (cf. etiam titulum Pergamenum JvP. 264). Quae omnes inscriptiones ab tabulis +iamatôn+ Epidauriis notissimis (IG. IV 951-953; quartam edidit P. Cavvadias, _Mélanges Perrot,_ Paris 1903, p. 41) longe eo distant, quod non fingitur deum ipsum homines quamvis aegrotos, dum dormiunt, una nocte sanare (cf. Aristoph. Plut. vs. 627 sqq.), sed quod deus eis somnia tantum inspirat, quibus interpretatis sacerdotes remedia praecipiunt. Eo modo Aristides quoque altero p. Chr. n. saeculo cum deo communicabat.
[Adnotatio 11: Legitur ibi: +- - daktulios sardion chrusiô endedemenon, ho anethê[ken Onêt]ôr iatros, ho[lkê - - eni g]rups kai elaphos.+ Aliud donum ab medico quodam votum Aesculapio habes in eadem inscriptione vs. 17: +- - - Nikomachou iatrou DD.+]
Quae cum tum ita essent, aevo quidem Romano fieri poterat, ut medici immemores ordinis prioris ab sacerdotibus advocarentur vel ipsi sacerdotes fierent. Suo iure citat P. Girard (l.l. p. 33) IG. III 780 (Athenis, saeculi p. Chr. n. II. ineuntis): +hê ex Areiou pagou bo[ulê] kta. Asulon Z..... | Steiriea "iatron z[akor]|reusanta Asklêpiô"+. IG. III 780a (ibid., eiusdem fere temp.): +hê ex Areiou pagou b[ou]|lê kta. Sôzonta | Ladikou Souniea "ia|tron, zakoreusanta | Asklêpiou kai Hugeia[s]" | en tô epi Stratolaou | archontos eniautô.+ Aliae inscriptiones adiungi possunt: BCH. XVIII (1894), p. 160, 4 = AM. XXIV (1899), p. 211, 34 (Germae apud Pergamum) vs. 5 sqq.: +[M]êno|dôros Apol|lônidou to|u kai Otakili|ou "iatros kai | hiereus tou | Asklêpiou" ktl.+ IG. XII 2, 484 (Lesbi): +[hê b]olla kai ho damos | Brêson Brêsô "archiatron" kta.+ vs. 21: +"za|koron Saôtêros Asklêpiô" ktl.+ (qui quidem sacerdotia alia administraverat plurima). Sed celeberrimi etiam medici officii causa suscipiebant sacerdotia Aesculapii: C. Stertinius Xenophon in urbe Co (Paton-Hicks 92 (cf. Ditt.{2} 368{1}), 345; Herzog, Arch. Anz. 1903, 193 bis), Heraclitus Rhodiopoli (CIG. 4315 n.).
Prioribus temporibus cum saepe medici pii Aesculapio donaria vovissent (v. adn. 11) maximeque si hominem valde aegrotantem servaverant (cf. A. Koerte, AM. XVIII, 237), tamen parva erant dona et nihilo ab aliorum differebant. Sed aevo Romano tota templa Aesculapio constituebant, fortasse ut ipsi in eis medicarentur: BCH. 1886, 216 (Oenoandae in Lycia): +to Asklêpeion+ (sic) +| kateskeuasen | tô Oinoandeôn | dêmô | Kapaneus (Kapaneôs tou Kapaneôs) iatros | Oinoandeus | ek tôn idiôn.+ W. M. Leake, Transact. of the Roy. Soc. II, I (1843) p. 245, 2 et p. 304, 2 = Lebas-Waddington III, 1, 1663b (Mastaurae in Lydia): +Samiadês | Menandrou | iatros geno|menos aristos| anethêken to t{e.}menos kai ta hier(a) Asklê|p[i]ô -- -- --+ CIG. III 4315 n. (Rhodiopoli; Heracliti) vs. 17: +naon kataskeu|asanta kai agalmata anathenta Asklê|piou kai Hugeias -- --+
Infima igitur aetate ars vere medica cum arte pontificum Aesculapii commixta est, postquam e fontibus longe disparibus exortae diu separatim adoleverunt. De Aristide autem nunc nondum egi, cuius ex +hierois logois+ multa afferri possunt, quae quantopere saeculo p. Chr. n. altero veri etiam medici artem pontificum probaverint atque adiuverint et ipsi in Aesculapiis sanaverint demonstrant.
§3.
DE MEDICIS PUBLICIS A SAECULO QUINTO USQUE AD PRINCIPATUS TEMPORA PRIMA.
Ad medicos publicos revertamur. Inveneramus primos eorum apud Iones, cum in Odyssea apud poetam quendam Ionicum primum de medicis publicis testimonium exstet atque antiquis iam temporibus in urbibus Ionicis Siciliae et Italiae[12] medici illi exstiterint. Athenis saeculo sexto Democedes medicus publicus erat, saeculo quinto alium certum medicum publicum Aristophanes tradit. Qui in Acharnensibus, cum Dicaeopolis ab agricola bobus suis ab hostibus privato rogatus esset, ut oculos lacrimis effusis paene occaecatos pace (ut finxit Aristophanes pro unguento) sibi oblineret, illum ita facit loquentem (vs. 1030 sqq.):
+DIK. all', ô ponêr', ou dêmosieuôn tunchanô. GEÔ. ith', antibolô s', ên pôs komisômai tô boe. DIK. ouk estin, alla klae pros ta Pittalou.+
Fuit igitur Athenis Aristophanis temporibus Pittalus[13] +dêmosieuôn+ vel medicus publicus notissimus, ad quem aegroti in comoedia etiam mittebantur. Quem saepius citat Aristophanes: in Acharnensibus iterum Lamachus miles gloriosus, postquam in proelium profectus mox malum nanctus est, ut ad illum se portent monet (vs. 1222):
+thuraze m' exenenkat' es ta Pittalou paiôniaisi chersin.+
Denique Vesp. 1432 Philocleon cuidam, quem vulneraverat et qui hac de causa eum reum facere volebat, suadet, ut medicum potius adeat:
+houtô de kai su paratrech' eis ta Pittalou+
(+therapeuthêsomenos tas plêgas+ addunt scholia). Sic plane intelligitur harum comoediarum aetate medicos publicos Athenis fuisse homines notissimos.
[Adnotatio 12: Calana et Leontini, quibus oppidis Charondas dedit leges, coloniae erant Chalcidensium (Thucyd. VI, 3); reliquae autem urbes, in quibus leges Charondae inducebantur, plurimae etiam coloniae Chalcidensium erant (cf. Arist. Polit. 1274a, 24, vid. adn. 3). Itaque leges illae sunt fortasse quae vocantur +nomima ta Chalkidika+, quas contra Doricas vicisse in Himera urbe tradit Thucydides VI, 5.]
[Adnotatio 13: Medicus hic, quin vere appellatus sit Pittalus, in dubium vocari non potest (cf. +Pittakos, Pittalakos+). Tamen »nom de fantaisie« nomen esse Pittali et re vera Attalum eum appellatum esse Daremberg suspicatus est (Rev. arch. XIX, 1869, p. 69), quem secutus est Vercoutre l.l., p. 107 (sed cf. Dechambre l.l., p. 53). Errore autem Suidas +Spittalon+ eum nominat (s.v. +Spitt.+); sed +Pittalos+ omnibus Aristophanis locis auctoritate codicum constat. Sed nomen Pittali Atticum non est.]
Quod quin inscriptione quoque in arce Athenarum eruta affirmaretur, ab eo non multum afuit. Nam scribit A. Wilhelm (Wien. Jahresh. I (1898), Beibl. p. 44) inscriptionem IG. I 81, si recte eam legerit, ad medicum publicum pertinere, et posterius de hac et aliis accuratius se disceptaturum esse promittit. Quam fidem cum nondum vir doctissimus liberaverit, inscriptionem illam ad alteram quinti saeculi partem ut videtur pertinentem afferre non possumus.[14]
[Adnotatio 14: Una alia est Attica inscriptio medici, quae ad saec. VI. extremum pertinere videtur: +mnema tod' Aineo sophias iatro aristo+ in disco marmoreo cum medici residentis imagine picta (IG. I 422{14}, Suppl. p. 185). Sed medici publici esse eam non constat. Nuper de inscriptione et imagine egerunt H. Dragendorff, Jahrb. d. I. XII (1897), p. 1 sqq. et tab. I, R. Herzog l.l., p. 151, 201.]
Eodem fere tempore[15] inscriptio Cypria syllabarum signis indigenis tabulae aheneae incisa est, quae Idalii olim est inventa (Deecke, SGDI. 60). Quae foedus inter Stasicyprum regem Idaliosque et Onasilum medicum factum exhibet, quo illi pecuniam vel fundos polliciti Onasilum et fratres eius sibi obligabant, ut per tempus obsessionis, qua Persae et Citiei Idalium urbem premebant, viros vulneratos publice curarent: +hote tan ptolin Êdalion kateworgon Madoi kas Ketiêwes, i(n) tôi Philokuprôn wetei tô Onasagorau, basileus Stasikupros kai ha ptolis Êdaliêwes anôgon Onasilon ton Onasikuprôn ton ijatêran kas tôs kasignêtôs ijasthai tôs anthrôpôs tôs i(n) tai machai ikmammenôs aneu misthôn ktl.+ (vs. 1 sqq.). Habemus igitur quinto iam saeculo Idalii medicum, qui multis promissis (vs. 5 sqq.) publicus advocatus est. Sed in summo discrimine hoc factum est, qua ex re intellegitur Idalienses tum munus medicis publice mandare nondum consuevisse aut omnino nullos medicos in urbe fuisse.
[Adnotatio 15: De tempore inscriptionis, cui certus quidem Idaliorum annus adscriptus est, magna est dissensio inter eos, qui praeter Deeckium inscriptionem ediderunt et tractarunt: Cauer, Del. inscr. Graec.{2} 472 (nonnullis annis ante 386) Meister, _Die griech. Dial._ II, p. 199 (389 a. Chr.--cf. Larfeld apud Bursian, Jahresb. LXVI, 36), Hoffmann, _Die griech. Dial._ I, p. 40 sqq. (449 a. Chr.), Solmsen, _Inscr. Graec. ad dialectos illust. sel._ 3 _(probabiliter ante a. 391)._ Vix Eduardi Meyeri coniectura (_Gesch. d. Alt._ III, 304) probanda est, qui inscriptionem ad seditionem Cypriorum anni 499 (Herod. V, 104, 108-115) revocavit, cum totum genus dicendi ab hac antiquitate abhorreat. Sed alii etiam firmum fundamentum quo nitantur non habent, neque ullum verbum apud Diodorum legitur (quod Meisterum secutus asseveravit Larfeld l.l.) de Idalio ab Persis et Citieis oppugnato, quamquam bellum accurate narratum est (Diod. XIV, 98. XV, 1-4, 8-9). Sed legitur in inscriptione ipsa medico soli praeter aliam summam dandas esse duas didrachmas Idalienses. Quae didrachmae sunt stateres Idalienses, quorum nunc etiam multi exstant (v. _Catalogue of the Greek coins in the Brit. Mus., Cyprus_ tab. V). Sed hi post annum fere 420. non iam forma publica percussi sunt, ut compluribus de causis sumpsit G. Fr. Hill (l.l. p. XXX sq.: _the coins of Idalium cannot be dated later than the third quarter of the fifth century_ cf. p. LII). Accedit, quod in titulo Idaliensi Poenico (Euting, Sitz.-Ber. d. Berl. Ak. 1887, 422) Baalmelek tyrannus Citieorum (cc. 479-449) rex Citieorum solorum nominatur, at filius eius Asbaal (445-425) et nepos Baalmelek II. (425-400) reges nominantur »Citiensium et Idaliensium« (cf. l.l. p. XXX et XXXIII). Itaque initio regni Asbaali Idalium ab Citieis expugnatum esse videtur, unde sequitur, ut tabula ahenea Onasili medici circa annum 445 exaratum sit (cf. l.l. XXX, LII).]
At saeculis insequentibus in Graecia multos medicos publice institutos esse cum scriptores, Plato, Xenophon, Teles alii, quos suo quemque loco tractabimus, testantur tum tituli multi approbant. Quas breviter nunc enarrare supervacaneum non erit:
1. W. Judeich, AM. XVI (1891), 292. "Tei". Fragmentum synoecismi pacti inter Teum et aliam civitatem. vs. 10 commemoratur +to iatrikon+. Annorum a. Chr. n. 370-350 (J. Wackernagel, AM. XVII 143). Sed recentior esse videtur.
2. IG. II 256b (add. p. 424). Ditt.{2} 489. Mich. 120. "Athenis in Aesculapio". Decretum in honorem Phidiae Apollonii f. Rhodii medici Athenis publici. A. 304/3 a. Chr. n.
3. IG. II 352b (add. p. 426). "Athenis in Aesculapio". Fragmentum decreti pertinentis ad sacrificia Aesculapio et Hygiae ab medicis publicis facta. Anni, ut videtur, 240/39 a. Chr. n. (v. Kirchner, PA. 3791: GGA. 1900, p. 443, §24).
4. IG. XII 1, 1032. Ditt.{2} 491. Mich. 436. "Carpathi (Brycunte)". Decretum honorificum Menocriti Metrodori f. Samii Brycuntiorum med. publ. III. fere saec.
5. R. Herzog, Arch. Anz. 1903, p. 198, 3. "Co in Aesculapio". Decretum pagi +Aigêliôn+ in honorem Anexippi Alexandri f. med. publ. III. saec. Nondum edita.
6. ibidem nr. 4. "Co in Aesculapio". Fragmentum decreti in honorem medici publici alicuius. III. saec. Nondum edita.
7. Paton and Hicks, Inscr. of Cos 5. Ditt.{2} 490. Mich. 425. SGDJ. 3618. "Co". Decretum honorificum Xenotimi Timoxeni f. Coi medici, qui vice medicorum publicorum morbo affectorum munere publico functus est. III. fere saec.
8. Foucart-Wescher, Inscr. de Delph. 16. Ditt.{2} 466. Mich. 268. SGDJ. 2615. "Delphis". Decretum populi Philistioni cuidam choregiam et +to iatrikon+ remittentis. Anno fere 200. aut paullo superiore.
9. W. Vollgraf, BCH. XXV (1901), 234. "Amphissae". Decretum populi Amphissiorum perscriptum populo Scarphiensium, in honorem Menophanti Artemidori f. Macedonis ex urbe Lydiae Hyrcanio, qui medicus publicus Amphissam accitus erat. II. saeculi partis prioris.
10. B. Latyschew, AM. VII (1882), p. 364. SGDJ. 1447. Mich. 297. IG. IX, 2, 69. "Lamiae". Decretum honorificum Metrodori Adromenis f. Pelinnaei medici publ. "veterinarii". Anno fere 130. a. Chr. n. (A. Wilhelm, BCH. 1900, p. 230).
11. H. Demoulin, BCH. XXVII (1903), 233 sqq. (cf. 1902, p. 420, 2). "Teni". Decretum Teniorum atque decretum Nesiotarum in honorem Apollonii Hieroclis f. Milesii med. publ. II. saec.
12. C. T. Newton, Greek inscr. in the Brit. Mus. 143. "Gythei". Decretum honorificum Damiadae ... lis f. Lacedaemonii med. publ. Anni fere 100. a. Chr. n. aut paullo posterioris.
13. Paton and Hicks, Inscr. of Cos 344. "Co". Decretum pagi Halensium in honorem Isidori Nicarchi f. Coi med. publ. Saeculi p. Chr. n. primi.
14. Heberdey u. Kalinka, Zwei Reisen im südwestl. Kleinasien (Denkschr. d. K. A. d. W. in Wien, ph.-h. Kl. Bd. XLV, 1), p. 23, 13. In Lyciae urbe "Tlo." Basis statuae erectae a populo in honorem Bellerophontei med. publ. I. aut II. p. Chr. n. saec.
Quos adhuc enumeravimus titulos, certe sunt medicorum publicorum aut certe ad medicos publicos spectant. Adiungimus eos, qui fortasse ad medicos publicos pertinent, quamquam propter lapides nimis corrosos non plane constat, et qui, nisi sunt medicorum publicorum, tamen his aliquid proficiunt (nr. 15-28). Horum titulorum cum plurimi autem sint decreta honorifica, decretis quae de medicis publicis facta sunt enumeratis usui fortasse est aliorum quoque medicorum addere decreta atque bases statuarum a "re publica" positarum (num. 29-48):
15. IG. II 186. "Athenis in arce". Decretum honorificum Euenoris Euepii f. Acarnanis medici. 322/21 a. Chr. n.
16. IG. II 187. "Athenis in arce". Decretum in honorem eiusdem. Paullo recentius.
17. R. Herzog, Arch. Anz. 1903, p. 197. "Co in Aesculapio". Decretum factum de legibus colligendis, quae erant de piaculis (+hagneiais+ et +katharmois+) veteribus, et piaculorum ipsorum laterculus. Commemorantur aedes medicorum (+ei toi iatroi tassontai+). Anno fere a. Chr. 300. Nondum edita.
18. ibidem p. 10. "Co in Aesculapio". Epistula Cnossiorum ad Coos missa de Hermia medico Coo Gortyna artem exercente et a Cnossiis honorato. Anni a. Chr. n. 219. vel uno prioris posterioris.
19. IG, XII 5, 600. "Ceae". Decretum honorificum Polygnoti Dinonis f. Phi[lippensis?] med. fortasse publici. III. saec. vix recentior.
20. Paton and Hicks, Inscr. of Cos 37 (cf. 40). Ditt.{2} 616. SGDJ. 3636. Mich. 716. Co. Fasti sacri Coorum. Medicis pars carnis victimarum conceditur. III. saec.
21. J. Demargne, BCH. XXIV (1900), 225. In insula Creta ad oppidum "Oluntem" reperta. In eodem lapide una cum compluribus aliis decretis honorificis decretum est in honorem medici cuiusdam Casii fortasse publici. Anni fere 200. a. Chr. n.
22. Ph. E. Legrand, BCH. XVII (1893), p. 550, nr. 48. Ditt.{2} 503. REG. IX (1896), 359. In Mysia prope Parium (in vico _Dermendjik_). Decretum synedrorum concilii Iliensis in honorem Parianorum et A ..... zi Zopyri f. agoranomi Pariani; panegyri Athenae Iliadis cum cura instructa conduxerat filius Zopyri inter cetera medicum homines in panegyri morbo affectos gratiis curantem. II. saec. partis prioris.
23. Th. Homolle, BCH. VI (1882), p. 13 vs. 83. Ratio excepti et expensi hieropoearum Apollinis "Delii" archonte Demare (a. fere 180. cf. Ditt.{2} 588, p. 320{1}). Cuius anni hieropoei ab antecessoribus in arcam publicam inter ceteras acceperant urnam in qua inerant +[hôn] elatton elaben ho iatros {C C L} kai tou enoikiou hôsautôs {X X V}+.
24. IG. IX 1, 104. "Elateae". Decretum honorificum medici Asc ..... haud scio an publici. Vix ante saec. II. medium.
25. C. T. Newton, Greek Inscr. in the Brit. M. 260. Exemplar "Calymnae" constitutum, ut videtur, decreti Coorum, ut honores medico cuidam Coo ab Calymniis tributi Co proclamarentur. II. fere saec.
26. BCH. XVIII (1894), p. 197. "Amorgi." Decretum nimis mutilum in honorem Uliadis Uliadis f. medici. II. fere saec.
27. R. Herzog, Arch. Anz. 1903, p. 198, 1. "Co in Aesculapio". Decretum Apterae urbis Creticae in honorem Callippi Aristocriti f. Coi medici a Cois missi. II. saec. Nondum edita.
28. IG. XII 5, 719. "Andri." Honorum decretum Artemidori Menodoti f. medici fortasse publici. Aevi Romani ineuntis.
29. R. Herzog, Arch. Anz. 1903, p. 198, 2. "Co in Aesculapio." Decretum Jasi urbis Cariae in honorem Philisti Nicarchi f. Coi medici, qui Jasios curaverat, cum Coi in morbos incidissent. III. saec. Nondum edita.
30. Jardé, BCH. XXVI (1902), 269. "Delphis". Decretum Philisti Moschionis f. Coi medici ab Amphictyonibus honorati. Anni a. Chr. ut videtur 218/17.
31. Th. Homolle, BCH. IV (1880), 348. "Deli." Decretum honorificum Archippi Polychari f. Cei medici. III. vel II. saec.
32. Wescher et Foucart, Inscr. rec. à Delphes 462. SGDJ. 2632. "Delphis". Decretum in honorem Melancomae nescio cuius filii [Me]galopolitae medici. Anni a. Chr. 206/05.
33. CIG. 3596. Ditt.{1} 157; idem Syll. Suppl. (Orientis Graec. inscr. sel.) 220. Troia u. Ilion, p. 465, 25 (Brueckner). In "Troade" olim reperta. Decretum Iliensium in honorem Metrodori Timoclis f. Amphipolitae medici, qui Antiochum regem et Meleagrum ducem in pugna vulneratos sanaverat. III. a. Chr. saec. exeuntis vel ineuntis II (cf. Th. Sokoloff, Klio, Beitraege zur alten Gesch., edd. C.F. Lehmann u. E. Kornemann IV (1904), p. 109 sq.: post pugnam apud Panium commissam anno 198).
34. C.T. Newton, Greek Inscr. in the Brit. M. 258. SGDJ. 3557. "Calymni". Fragmentum decreti in honorem Chartadae[16] Philoxeni f. Berenicei medici (at non archiatri, cf. infra p. 27). Circa annum 200. a. Chr.
[Adnotatio 16: +Chatalas+ editor: +CH/--|TALAS+. +Chartadas+ vel +Charêtadas+ coni. v. Wilamowitz laudans Hippocr. Epid. VII, 557 Ch., ubi +Chartadas+ legitur.]
35. IG. II 433. "Athenis". Fragmentum decreti in honorem Menandri Pergameni, medici Eumenis II. regis Pergamenorum. Ex annis a. Chr. 197-159.
36. IG. IX 1, 516. "Actii". Decretum concilii Acarnanum in honorem Diogenis Diogenis f. Pergameni medici per oppida Acarnaniae medicantis. Annorum 167-146.
37. R. Weil, AM. I (1876), p. 337, 7a. "Amorgi". Cum aliis in eodem lapide decretum est Minoetarum in honorem Pythionis Aeacidae [Delphi] medici. II., ut videtur, saeculi.
38. P. Perdrizet, BCH. XX (1896), p. 341, 7. "Citii". Basis statuae publice erectae in honorem Artemidori Artemidori f. medici. II. aut I. a. Chr. saec.
39. CIG. 4379c. Sterret, Papers of the American School III (1884-85), p. 287, nr. 407/8. In loco "Pisidiae" _Kara Baulo_. Basis statuarum Orestis Antiochi f., qui Alexandriae studiosus medicinae mortuus erat, et patris eius. Statuas ponendas curavit mater et coniunx honore a senatu populoque decreto. II. vel I. p. Chr. n. saec.
40. O. Kern, Inschr. von Magnesia 113. Ditt.{2} 371. In vico _Üzümlü_ prope Magnesiam a. M. Decretum honorificum Tib. Claudii Tyranni Magnetis Claudii imperatoris liberti medici. Ex I. p. Chr. saeculi prima parte.
41. Paton and Hicks, Inscr. of Cos 409 et 418. Kaibel, EG. 200. "Co". Basis statuae Satyri Themistocli f. medici a pago Isthmiotarum honorati; in alio lapide basis duo sunt disticha medici ipsius tunc iam mortui, qui gratias agit pago Isthmio. I. p. Chr. n. saec. ineuntis vel medii.
42. CIG. 4315n. "Rhodiopoli." Basis statuae publice constitutae in honorem Heracliti Heracliti f. Rhodiopolitae Rhodiique philosophi et medici, Homeri inter medicos vocati, qui a multis civitatibus societatibusque honoribus affectus est. I. vel II. p. Chr. saec.
43. IG. III 780. "Athenis." Basis statuae ab Areopago, senatu sescentorum, populo constitutae in honorem Asyli Z..... f. Stiriensis medici et zacori Aesculapii. Ex annis anno p. Chr. 126. antecedentibus.
44. IG. III, 780a. "Athenis in Aesculapio". Herma sine capite cum inscriptione Sozontis Ladici f. Suniensis medici et zacori Aesculapii, quem Areopagus, senatus sescentorum, populus honorabant. Eiusdem aetatis.
45. Th. Reinach, REG. VI (1893), p. 180, 19. "Jasi". Basis statuae C. Cornelii Hecataei medici publice erectae. I. vel II. p. Chr. saec.
46. G. Hirschfeld, Greek Inscr. in the Brit. M. 799. "Cnidi". Basis statuae publice constitutae in honorem Servii [Sul]picii Apolloni[i] f. Hecataei medici. Saec. p. Chr. I. vel II.
47. ibidem 838. "Cnidi". Basis statuae a populo erectae in honorem Cliti Cliti f. medici mortui. Saec. p. Chr. II. vel III.
48. G. Cousin et Ch. Diehl, BCH. X (1886), p. 60, nr. 13. In urbe Lyciae Cadyanda. Basis statuae Menophili Dosithei f. Cadyandensis medici a senatu populoque statutae. Saec. p. Chr. II. vel III.
Ex his quos casus servavit titulis satis certo confirmatur quod in universum dicit Xenophon: +peri de hugieias akouôn kai horôn hoti kai poleis hai chrêzousai hugiainein iatrous hairountai ktl.+ (Inst. Cyr. I 6, 15). Tam quarto igitur saeculo fere omnes omnino urbes Graecorum medicos publice conduxisse censendae sunt.
A Graecis hoc institutum ad barbaros transgressum esse Strabo e Posidonio docet. Qui de Massiliensibus suo etiam tempore Romanos et Gallos litteras docentibus verba faciens dicit haec: +horôntes de toutous hoi Galatai kai hama eirênên agontes tên scholên asmenoi pros tous toioutous diatithentai bious ou kat' andra monon alla kai dêmosia; sophistas goun hupodechontai tous men idia, tous de poleis koinê misthoumenai, kathaper kai iatrous+ (C. p. 181; IV 1, 5 ex.).
Sed ad titulos supra compositos revertimur. In quibus modus honorum alius est saeculis ante Christum natum, alius aetate Romana. Olim enim senatus populusque virum de civitate meritum laude publica honorabant, proxenia, civitate, aliis huiusmodi honoribus, qui lapide in publico constituto memoriae prodebantur. Romanis autem temporibus, cum honores illi pretium atque dignitatem amisissent, clariora apertioraque insignia virtutis desiderabantur. Itaque totum hominem marmoreum posteris constituebant. Quo factum est, ut, quo recentiora sunt tempora, eo plures bases statuarum exsistant medicorum eoque magis decreta longa atque aptissima ad nos erudiendos offerre se desinant.
Sin autem publicos spectamus medicos, omnes ferme, quorum titulos possidemus, ante principatus tempora vivebant; neque omnino ullam inscriptionem medici publici inde ab altero p. Chr. n. saec. habemus. Quid igitur est? Institutum illud sensim et paullatim periitne temporibus imperii Romani? Minime. Nam medici publici tum etiam munere suo omnibus locis fungebantur. Sed nomen mutatum est. Quod quale fuerit, mox videbimus.
§4.
DE MEDICIS PUBLICIS AEVI ROMANI SIVE DE ARCHIATRIS.
Aetate Romana uno loco medici publici usque in saeculum quartum eminent:
Oxyrh. Pap., I 51 (p. 108) anni p. Chr. 173. De corpore mortuo visitato ad Claudianum praetorem relatio +p(ara) Dionyso(u) Apollodôrou Dionys[i]ou ap' Oxurunchôn poleôs dêmosiou iatrou.+
Oxyrh. Pap., I, 40 (p. 83), saec. II. p. Chr. exeuntis vel ineuntis III. Iudicium praefecti de questu Psasnis, qui quidem est +iatros dêmos[ieu]ôn epi tari[cheia]+.